Text List

Caput 23

Caput 23

An taciturnitas prtoris dispensationis obtentje reddat posteriorem invalidam.

CAPUT XXIII. AN TACITURNITAS PRTORIS DISPENSATIONIS OBTENTJE REDDAT POSTERIOREM INVALIDAM.

1. Multi jurisperiti indistincte affirmant, sicut impetratio secundi beneficii, vel secundi rescripti justitiae, facta sine narratione prioris beneficii, vel rescripti jam obtenti, est surreptitia et nulla, ita secundam dispensationem obtentam sine mentione primae esse subreptitiam. Ita notat Glossa in cap. 2 de Filiis Presbyt., quae ibi ab expositoribus et communiter a juristis approbatur, ut notat Rebuff. in Pract., tit. de Dispensat., n. 24 et 25, et tit. de Dispensat. super defectu natalium, n. 59, et Covar., 1. 1 Variar., cap. 20, n. S$, vers. quarto, in fine ; Molin., lib. 2 de Primogen., cap. 4, n. 50 et seq.; et Gutier., lib. 2 Canon. quaest., cap. 15, n. 91; et plures refert Sanc., lib. 8 de Matrim., disp. 22, n. 2. Quae sententia praecipue fundatur in dicto cap. 2 de Fil. Presbyter., in 6, et in cap. penult. de Praescript. Ratio vero seu congruentia est, quia Pontifex vel non concederet, vel difficilius concederet dispensationem secundam, si de priori mentio facta fuisset.

2. Variae limitationes praecedentis sententic. — Prima limitatio. — Haec vero sententia variis modis limitatur ac declaratur. Primus est, ut procedat, quando dispensationes ad diversum finem tendunt, et sunt obtenta propter diversos effectus : secus vero si propter eumdem, quia, cum una sufficiat, non est necesse facere mentionem de alia. Ita habetur in additione ad Rotam in decis. 2 de Filiis Presbyter., in novis, n. 5; alias in novissimis, tom. 3., lib. 2, decis. 47, et sequitur Mandos. de Signatura gratia, tit. de Dispensat., in fine. Quam sententiam referens Sanc. supra, n. 5, dicit penitus illam non intelligere, neque sine magna occasione. Quia potius fere omnes auctores declarant et limitant sententiam communem, ut intelligatur, quando secunda dispensatio versatur circa idem cum prima, et tendit ad tollendum eumdem defectum, impedimentum, aut vinculum : nam si cadant super diversas materias, et tendant ad fines seu effectus omnino disparatos, omnes fatentur non esse necessarium in secunda dispensatione facere mentionem prioris. lta Panormitan., in dicto cap. penult. de Praescript.; et Navar., cons. 8 de Rescript., et cons. 8 de Consanguinit. et affinitat., n. 6; Sanci., supra referens alios. Estque verissima sententia quoad hanc partem de dispensationibus omnino diversis, ut sunt dispensatio in recitatione horarum, verbi gratia, et in voto castitatis : nam si quis alteram impetravit, nullam surreptionem committet petendo alteram sine mentione prioris, et ita secunda sic obtenta erit valida ; et idem est in omnibus similibus. Et hoc satis confirmat generalis consuetudo, frequenter enim ita dispensationes successive petuntur juxta occurrentes casus ac necessitates. Ratio autem est, quam tetigit Panormitanus, quia nullo jure cavetur ut fiat mentio talis dispensationis prioris, neque ex natura rei necessaria est: nam illa taciturnitas per se non causat involuntarium, ut videtur ex se manifestum. Quid autem potuerit additio ad Rotam intendere in praedictis verbis, infra, prout potuero, conjectabo, ubi alteram partem hujus sententiae examinabo.

3. Secunda limitatio. — Secundo, limitata haec sententia ad dispensationes quae circa idem versantur, amplius declaratur, ut procedat quando secunda dispensatio petitur ad extendendum effectum prioris circa idem vinculum, seu defectum tollendum. Ita tenet Sanci. supra, n. 6, cum multis aliis quos refert, et praesertim id explicat Panormit. in dicto c. penult., n. 17. Haec vero sententia et declaratio tam generaliter facta mihi est creditu difficilis, quia neque jure nec ratione video sufficienter probari. Primo enim fundatur, ut dixi, in dicto cap. 2 de Filiis Presbyter., in 6; inde autem non probatur, quia in illo textu dicitur, si ilegitimus dispensationem obtinuit ad unum beneficium, et, non facta mentiope sui defectus natalium, obtineat secundam dispensationem ad plura beneficia, posteriorem dispensationem esse surreptitiam, ac nullam. Ponderanda ergo sunt illa verba, tacito praedicto defectu, juxta quae non erat necessarium iu secunda dispensatione facere mentionem primae, sed tantum de personae defectu, quia haec duo diversa sunt, et textus tantum de uno loquitur. Et ita intellexerunt textum illum ibi Domin. et Franc. Unde colligunt quod, si ille illegitimus, declarando se esse illegitimum, peteret dispensationem secundam, nulla facta mentione primae, valida esset dispensatio.

4. Et haec sententia quoad hanc portomo mihi probabilissima videtur ; tum quia ille impleret quidquid ex vi verborum illius textus s ad non committendam surreptionem necessarium est, ut ponderavi; ergo aliquid aliud exigere, et onus adjungere in materia odiosa et restricta, contra omne jus est; tum etiam ex ratione textus, scilicet, quia verisimile est Pontificem non fuisse concessurum dispensationem ad plura beneficia, si defectus illegitimitatis illi fuisset manifestatus. At vero non est hoc minus verisimile manifestato solo defectu sine priori dispensatione, quam illa manifestata. Imo quodammodo difficilior redderetur secunda dispensatio, simpliciter propoun n sito defectu, ac si non esset diminutus, ut sic dicam, per priorem dispensationem, quia áe se facilius est successive et per partes defectum » tollere, quam totum simul; tum denique quia, juxta hunc sensum, optima Tatio redditur illius decisionis : nam irregularitas ex defectu natalium orta reddit personam inhabilem ad unum et plura beneficia, et ablata respectu unius, non est ablata respectu plurium, et ideo non sMin cato hoc defectu, dispensatio petita ad plura beneficia merito censetur surreptitia. At vero, si textus ille extendatur ad necessitatem exprimendi priorem dispensationem, nec ratio tex- ) tus illi accommodatur, ut ostendi, nec alia satis probabilis adduci potest, ut paulo post dicam. : Et confirmatur, quia si in illo casu prior dispensatio non fuisset limitata et partialis, sed integra natalium restitutio, tunc secunda dis- j pensatio esset valida, etiamsi obtenta esset non expresso defectu natalium, nec legitimatione, quia jam prior defectus fuisset sublatus etiam respectu plurium beneficiorum, et procederet regula legis 16, ff. de /Edilitio edicto, Quod ita sanatum est, ut in pristinum statum restitueretur , perinde habendum est quasi nunquam morbosum fuisset. Et ita intellexit textum illum Covarr. in 4, 2 part.,, cap. , S8, n., 5, vers. Septimo, cum Joan. Andr. et Dominic. in dicto cap.; ergo signum est ex vi illius solum esse necessarium declarare defectum, quatenus ablatus non erat. Et hunc sensum verum et legitimum esse censeo; ideoque ex illo textu non probari illam sententiam.

5. Secundo, probari solet ex dicto cap. penultim. de Praescript., ubi dicitur esse surreptitium privilegium amplioris exceptionis, obtentum sine mentione prioris privilegii exemptionis magis restrictae, eidem, et in eadem materia, et respectu ejusdem concessi : ergo idem censendum est in dispensa:ionibus quae versantur circa idem, quotiescumque posterior tollit seu ampliat moderationem prioris. Et videtur ampliare illum textum Panormit. ibi, n. 17, ad omnia privilegia, etiamsi non attingant jus tertii ; de dispensationibus autem expresse non loquitur: videtur autem esse eadem ratio, ut alii supra citati opinantur. At vero Innocentius ibi, n. 4, restricte intelligit textum illum in materia de qua loquitur, scilicet, quoties primum privilegium cedit in praejudicium tertii, et concessum est cum aliqua limitatione moderante praejudicium tertii, et conservante aliquod jus quod illi de jure communi competit. Nam tunc si obtineatur secundum privilegium amplians primum, et plus derogans juri tertii, necessarium est in secundo facere mentionem de primo, ne sit surreptitium. Ita enim textus ille loquitur, et locum babet ubicumque eadem ratio formalis materiae seu justitiae versatur, ut esse solent materiae decimarum, beneficiorum, et similes, in quibus jus vel praejudicium tertii intercedit. Inde autem non potest ampliari illa regula ad alias materias non ita odiosas, nec cedentes in praejudicium tertii, quia cum simus in materia stricti juris, non est illa decisio extendenda, praesertim cum non sit eadem ratio in aliis materiis. Et ita sentit Innocent. ut dixi, et approbant ibidem Card. et Felin. n. 2, et Bald., n. 10.

6. Et confirmari hoc potest ex verbis ejusdem textus ibi: JVon obstante privilegio Clementis Pape, per quod privilegiis suorum praedecessorum non extitit derogatum, cum de ipsis nullam fecerit mentionem ; in quibus adverto ibi non dici posterius privilegium, non faciens mentionem prioris, fuisse simpliciter surreptitium, sed solum, quoad hoc, ut non deroget privilegiis prioribus, quorum mentionem non facit, et specialiter conservantibus jus tertii, quod illi jure communi competebat. Unde, mea sententia, ex illo textu solum colligitur quaedam regula notanda. Ut enim videbimus infra tractando de Privilegus, controversum est an privilegium deroget juri communi, cu;us mentionem non facit per clausulam non obstante, et communior resolutio est, derogare. Ex dicto ergo cap. penult. colligitur regula limitans hanc doctrinam, nimirum, si jus commune conservatur alicui, seu in aliquo, per prius privilegium illi concessum, tunc posterius privilegium non derogare juri communi redacto in formam et tenorem privilegii; et rationem reddit Bald., quia jus commune per principem specialiter conservatum fortius est et plus operatur. Et sine dubio hic est casus proprius illius textus, et specialis ejus decisio; ergo non est extendenda ad omnes dispensationes absolutas (ut sic dicam), id est, quae non versantur circa jus alterius nec illi praejudicant.

7. Denique affertur ratio ad probandam illam surreptionem in omni tali dispensatione, quia merito praesumitur non fuisse principem concessurum absolutam dispensationem, vel abundantius privilegium in eadem re, si illi fuisset propositum, ipsummet, vel praedecessorem prius concessisse dispensationem , cum majori moderatione, quia tam facilis et levis mutatio non debet praesumi de constantia principis. Unde inferunt, si nova ratio et major causa ad dispensandum proponatur, tunc dispensationem posteriorem fore validam, quia tunc cessat dicta praesumptio levis mutationis. Quae illatio optima est, considerata vi solius rationis propositae, tamen ego non admitterem consequens, in terminis dicti cap. penultim., et ex vi juris communis. Existimo enim, si posterius privilegium redundet in praejudicium alterius, etiamsi ex nova causa petatur, non derogare priori privilegio specialiter conservanti illud jus tertio, si illius non faciat mentionem, idque non ex vi illius praesumptionis, sed ex dispositione illius juris, quae, ut existimo, non fundatur in praesumptione, sed in hoc quod privilegium posterius non derogat priori privilegio, quatenus ad tertium quovis modo spectat , nisi illius mentionem faciat. Quod est certum quando prius privilegium fuit directe datum tertio, ut infra l. 8 dicam; tamen in illo capite videtur extendi etiam ad privilegium prius concessum eidem privilegiario, quatenus per illud specialiter jus tertii reservatur. Et hoc verum censeo secundum jus canonicum; an vero idem sit secundum jus civile, aliis remitto.

8. Secluso autem jure positivo, illa ratio et praesumptio videtur non esse magni momenti. Quia imprimis si persona concedens secundam dispensationem sit diversa, ut est successor, non potest dici illa levis mutatio, cum non sit idem qui operatur. Quod inde etiam patet, quia si in casu omnino simili successor aliter dispenset, cum eadem vel alia persona, quam suus praedecessor, non potest dici leviter mutare qualitatem dispensationis, sceu modum dispensandi, sive sciat, sive ignoret quid egerit suus praedecesaor ; ergo idem erit etiamsi in eodem casu et cum eadem persona aliter dispenset. Deinde idem fere est, quamvis persona dispensantis sit eadem, quia sine animi levitate potest contingere ut, in casu omnino simili, idem princeps dispenset vel gratiam faciat, nunc liberalius et postea moderatius, vel e converso; ergo, licet id faciat cum eadem persona in diversis temporibus, non ideo praesumitur aut imponitur ei levis mutatio. Eo vel maxime quod illa mutatio non est, in casu proposito, per revocationem gratiae, sed potius per additionem liberalitatis et benignitatis, quae semper decet principem intra latitudinem causae sufficientis et justae. Unde, licet id faciat ex certa scientia, non ignorans priorem gratiam limitatam, non ideo judicabitur leviter mutare consilium : ergo inde nulla sumitur praesumptio, quod non concederet secundam dispensationem, si prioris facta mentio fuisset. Denique, ex concessis ab aliis auctoribus videtur mihi sumi efficax argumentum contra dictam rationem et assertionem; nam quando prima dispensatio postulata a principe fuit negata, et iterum postulata cum eadem causa fuit concessa, major fit mutatio in judicio vel voluntate principis quam cum prius concedit limitatam, et postea amplam dispensationem. et nihilominus in priori casu secunda non est surreptitia, nec ibi admittitur praesumptio quod princeps non esset tam leviter mutandus si prioris denegationis recordaretur, ut supra probatum est, et admittit Sanci. ibi citatus cum aliis: ergo multo minus valet illa praesumptio in praesenti casu.

9. Limitatio communis sententie supra propositae. —Omnis gratia cum praejudicio tertii valde odiosa est.—Cuapropter aliter censeo esse limitandam et declarandam communem sententam in principio hujus puncti positam. Dico enim solum habere locum vel in casibus in jure expressis, vel quando necessaria est commemoratio prioris dispensationis, ut princeps non ignoret totum et proprium vinculum, seu impedimentum quod aufert ; neque etiam ignoret qualitatem seu quantitatem gratiae quam facit, per unam vel per plures dispensationes. Prima pars praecipue ponitur propter dictum cap. penult., cujus decisio habet locum in omnibus privilegiis vel dispensationibus, quarum variatio, sive per diminutionem, sive per augmentum, cedit in praejudicium tertii; nam tunc secunda dispensatio, illam mutationem faciens sine mentione prioris, quantum ad id surreptitia est, seu invalida ex vi illius juris. Quod est valde consentaneum rationi, quia omnis gratia cum praejudicio tertii valde odiosa est, et ideo nunquam censetur valida, nisi ex sufficienti notitia principis procedat. Atque hac ratione qui dispensationem habet non solvendi decimas ex vinea, verbi gratia, si deinde obtineat privilegium non solvendi illas ex area vel fundo, nulla facta mentione prioris, non poterit uti secundo privilegio, quia surreptitium est, quia cedit in praejudicium tertii, quod Papae non satis fuit illo modo propositum, quamvis hic etiam alia surreptio intercedat. ut statim explicabitur.

10. Secunda pars sumpta est ex dicto cap. 2 de Filiis Presbyter., in 6, nam dispensatio secunda ibi obtenta ideo surreptitia judicatur, quia non fuit sufficienter propositum judici totum impedimentum quod illi obstare potuisset ; et ratio est manifesta, quia tunc voluntas dispensantis non potuit extendi ad id quod latebat : ergo ex ea parte impedimentum mansit integrum, ac subinde dispensatio effectum habere non potuit. Unde colligitur tunc per se non esse necessariam declarationem prioris dispensationis, si alio modo impedimentum totum sufficienter referatur, quia tunc cessat ratio facta, et textus ille non plus requirit, ut probavi. Interdum vero poterit esse necessaria expressio prioris dispensationis, si aliter non possit materia, seu vinculum tollendum per secundam dispensationem sufficienter explicari, ut statim declarabo. Dices: ergo si in exemplo posito de privilegio decimarum aliquis postulet secundum privilegium, exprimendo, et quasi de novo petendo exemptionem in vinea, et area, vel fundo simul, non facta mentione prioris privilegii, erit validum secundum, quia in illo expresse proponitur totum vinculum per dispensationem tollendum: ergo illud sufficiet sine declaratione prioris petitionis. Respondetur negando consequentiam; tum quia ibi surreptio ex alio jure nascitur, propter praejudicium tertii, ut declaravi; tum etiam quia ibi est necessaria notitia prioris dispensationis ut qui concedit secundam, plene intelligat nocumentum Ecclesiae. Nam qui postulat exemptionem a solutione decimarum ex tot possessionibus, nulla facta mentione prioris privilegii, tacite indicat antea nullas decimas ex illis possessionibus retinuisse, et ita Papa non intelligit praecedentem diminutionem fructuum Ecclesiae, et consequen- ter non percipit totum praejudicium ejus, ideoque non censetur habere voluntatem inferendi illi novum nocumentum. Quae ratio optima est, et accommodari recte potest ad casum textus in dicto cap. penult. de Praescript.; ibi enim religiosi, qui prius fuerant exempti cum quadam moderatione, postea obtinuerunt exempüonem simpliciter , nulla facta mentione prioris, nec moderationis in ea contentae, quod totum cedebat in majus praejudicium Episcopi, iquam posset ex simplici posteriori supplicatione intelligi, ideoque merito surreptitia judicatur, quod magis ex sequenti puncto declarabitur.

11. Exemplum de beneficiato valde proprium. —Addidi ultimam partem regulae, quia, licet in dictis juribus uon contineatur expresse, necessaria ratione colligitur: nam, si princeps nen satis intelligat qualitatem et quantitatem gratiae quam confert, non potest illam velle; ergo si ex taciturnitate prioris dispensationis isequatur illa ignorantia, clara est surreptio ; nam est in re valde substantiali. Declaratur exemplis. Primum sit de beneficiato qui obtinuit dispensationem non residendi per quinquennium cum perceptione fructuum , qui, expleto quinquennio, aliam similem postulavit, nulla facta prioris mentione ; tunc enim secunda dispensatio surreptitia est, ut recte dixit Joan. Andr., quem refert et sequitur Fen. supra, num. 2. Quod intelligendum puto quando tempus illud est continuum, propter -ea quae infra dicam. Posset autem ratio ex dictis reddi, quia ibi intervenit praejudicium tertii, quod non satis declaratur : tamen optima ratio est, quia Papa nunquam concipit se dispensare in decennio residentiae, quia concipiendo prius unum quinquennium, et postea aliud sine recordatione prioris, nunquam concipit decennium, quod verisimiliter non concessisset, si intellexisset. Sic enim qui furatur per minima, quando pervenit ad ultimum in quo gravis quantitas consummatur, si illud advertat, longe gravius peccat quam si ignoret: ergo signum est illam circumstantiam multum variare voluntatem. hecte ergo dicemus tunc esse necessariam expressionem prioris dispensationis, ut princeps intelligat quod concedit, et totam relaxationem quam in lege facit.

12. Exemplum castitatis dispensandae. — Tertium exemplum de uxoricidio. —Secundum exemplum esse potest, si quis habens votum castitatis obtineat dispensationem ad unum matrimonium contrahendum, et mortua uxore iterum petat dispensationem ad matrimo- nium, tacita priori : existimo enim posteriorem esse surreptitiam, propter rationem proxime factam, quia non potest Pontifex concipere quantam relaxationem faciat in illo voto. Tertium exemplum sit, si aliquis semel obtinuit dispensationem ad matrimonium in impedimento uxoricidii cum machinatione, et postea iterum simile crimen committat, et aliam dispensationem de illo petat, non facta mentione prioris ; argumento, 1. 3, cap. de Episcopali audien., dicens: Uf remissionem venie crimina, nisi semel commissa, mon habeant, etc. Ratio ergo est, quia secundum crimen ejusdem rationis, praesertim adeo grave, commissum post remissionem primi, magis poenam meretur, et difficilius remissibile est. Ita ergo in praesenti, secunda dispensatio est longe difficilior in secundo crimine post dispensationem in primo crimine, et ideo neque gravitas impedimenti , neque gratia quae conceditur, sufficienter concipitur sine expressione prioris dispensationis ; et ideo merito posterior surreptitia judicatur ; ut bene notavit Sanci. supra, num. 20, et sumitur ex auctoribus quos citavi.

13. Quando declaratio prioris dispensationis on sit necessaria. — Ex his ergo videtur satis declarata et probata tota assertio, et regula posita. Ubicumque autem non intercesserit aliqua circumstantia ex dictis, seu similis connexio inter posteriorem dispensationem cum priori, non erit necessarium priorem exprimere, ut posterior valida sit. Et hoc modo intelligo Panormit. indicto cap. penult., n.13, dicentem quoties conceditur privileguum super separatis, vel super eisdem, vel quasi super executione primae gratiee, non esse necessarium ut de prima fiat mentio: nam illa particula vel super eisdem, ui non repugnet aliis dictis ejusdem auctoris, ita intelligi debet, ut, per se loquendo, non sit necessarium priorem dispensationem exprimere propter solam pluralitatem dispensationum, etiamsi circa idem versentur, sed solum in casibus in jure expressis, vel quando aliunde non potest satis explicari gravitas rei cujus dispensatio postulatur , nisi priorem dispensationem commemorando. Et ita exponit Panormit. Innocentium et alios; ita ergo intelligenda erit prior sententia, ut vera sit: ratio autem non est alia, nisi quae insinuatur ab eodem Panorm. et quam seaepe tetigimus, scilicet, quod nullum sit jus requirens per se hanc conditionem ad valorem secundae dispensationis, etiam circa eamdem rem ; neque est ratio quae illam probet, nisi quando occurrunt aliae circumstantiae explicatae, ut satis ostensum est: magis autem declarabitur, aliqua exempla et quasi corollaria afferendo.

14. Cum quis ob dubium vel scrupulum prioris dispensationis petat secundam, non est prioris mentio necessaria. — Primum sit: quando aliquis, propter scrupulum vel dubium prioris dispensationis, petit aliam de eadem lege, impedimento, defectu, aut voto, et illam obtinet aequalem quoad gratiam, certiorem vero quoad circumstantias. Existimo enim secundam esse validam, etiamsi non declaretur peti propter dubium prioris dispensationis, neque hujus fiat mentio, sed absolute proponatur gratia seu relaxatio vinculi quae postulatur, et vera ac legitima causa dispensationis ; ratio est, quia contra nullum jus positivum est, nec in se continet taciturnitatem, quae verisimiliter reddat involuntariam posteriorem dispensationem, neque ingerit deceptionem, vel ignorantiam relinquit, quae faciat ad causam. Et hoc modo posset intelligi, quod decisio Rotae supra citata dicit, quando posterior dispensatio ad unum et eumdem finem tendit cum prima, non esse necessarium facere istius mentionem ; et reddit rationem , quia tunc una dispensatio sufficit utique obtenta cum sufficienti rei et causae declaratione et cognitione: et ideo etiam non est inconveniens tunc utramque dispensationem manere validam, quia quando secundum privilegium petitur ad corroborationem primi, utrumque valet, ut dixit Innocent. in dicto cap. penult., n. 5, et sequitur Bald. ibi, n. 13, nam effectus utriusque simul sumpti non excedit intentionem concedentis. .

15. Dispensatio super irregularitate quando valet. — Secundum exemplum esse potest de dispensatione secunda petita ad extensionem, seu ampliationem primae sine praejudicio tertii, et explicando totum vinculum dissolvendum cum toto effectu desiderato : tunc enim nulla surreptio committitur, propter idem fundamentum. Ut, verbi gratia, si irregularis petat dispensationem ad ordines minores recipiendos, et ea obtenta, antequam illa utatur, petat aliam ad omnes ordines, eamdem irregularitatem declarando, non vero primam dispensationem, nihilominus valida erit secunda, quia neque agit contra aliquod jus, neque aliquid occultat quod verisimiliter posset voluntatem Pontificis mutare aut impedire. Quod si ille jam esset usus priori dispensatione, et postea postularet secundam ad ordines tantum sacros. multo magis valeret, quia explicando irregularitatem, necessario supponit jam esse dispensatum ad ordines minores. Simibhter, si iste irregularis dispensatus ad omnes ordines postea petat dispensationem in interstitus, verbi gratia, nulla facta mentione prioris, credo secundam esse validam, etiamsi non declaret defectum irregularitatis, quia ille jam est sublatus per dispensationem, et per se non refert ad interstitia, nec difficiliorem reddit illorum dispensationem, et idem est in similibus.

16. Aliud exemplum de voto castitatis. — Si mile videtur esse in dispensatione voti, verbi gratia, castitatis, si post primam dispensationem datam cum aliquo onere et commutatione, petatur secunda ad majorem remissionem obtinendam, nulla facta mentione primae, sed petendo puram dispensationem voti castitatis; videtur enim ex dictis sequi secundam dispensationem fore validam. Aliqui vero hoc non admittunt, nisi cum duplici distinctione. Solet enim ex stylo curiae communiter concedi talis dispensatio cum quibusdam limitationibus ordinariis et solitis. Quando ergo prior dispensatio fuit tantum hujusmodi, dicunt posteriorem esse validam, non obstante taciturnitate prioris, quia cum illa limitatio soleat jure ordinario poni, et Pontifex in posteriori dispensatione illam praetermittat, signum est ex volunta- : te, et non ex aliqua ignorantia, eam omittere, cum stylus curiae ipsum non lateat. Si autem prior dispensatio cum majori moderatione data est, additur altera distinctio. Nam si poste- r rior petatur, proposita nova et majori causa, dicunt esse validam, non obstante proedicta taciturnitate, quia major causa tollit omnem fraudem. At vero, si posterior obtineatur ex eadem causa, et tacita priori dispensatione, à cunt esse nullam propter fraudem Pontifid factam. Ego vero, in hoc praecise, quod prior taceatur, nullam fraudem invenio, quandoquidem totum votum auferendum proponitur, et Pontifex ignorare non potest peti puram dispensationem sine limitationibus solitis et insolitis, et ideo ex hoc capite non video surreptionem aut nullitatem. Aliunde tamen dubito de hac dispensatione, quia non videtur continere veritatem in proponendo vinculo quod per dispensationem auferendum est, quia per priorem dispensationem sublatum fuit votum : ergo jam falso petitur dispensatio in voto quod non subsistit, et quamvis fuerit commutatum in alia onera, jam illa obligatio non pertinet ad votum castitatis, sed ad aliud votum distinctum quoad materiam.

17. In quibus casibus dispensatio voti commutati valida sit. —Dico ergo in multis casibus etiam ex hoc titulo dispensationem illam esse validam. Primo, quando prima dispensatio simpliciter non abstulit votum, sed tantum ad determinatum usum, ut ad primum matrimonium, vel ad petendum debitum durante matrimonio: nam tunc vera est narratio cum votum maneat. Secundo, si prima dispensatio non fuit acceptata, licet data esset ad tollendum simpliciter votum cum commutatione, quia non habuit effectum propter non acceptationem, seu renuntiationem : et idem erit quoties per ignorantiam vel alia via impeditur effectus prioris dispensationis, et a fortiori si prior fuit invalida , quia aon praestat impedimentum, quod de jure non sortitur effectum, ut dicitur de Regul. jur., in 6. cap. 52. At vero, si prior dispensatio fuit acceptata et simpliciter abstulit votum, quamvis reliquerit obligationem ad jejunia vel alia pia opera, valde probabile videtur non posse peti secundam dispensationem de voto castitatis, ut nondum dispensato. Primo, propter rationem factam ; nam, licet responderi possit peti dispensationem de voto emisso, et ita esse veram narrationem, nihilominus moraliter intelligitnr peti de voto permanente. Secundo, quia alias non proponitur specifice vinculum auferendum, scilicet, obligationem ad talia opera pia, quae, licet remote duxerit originem a voto castitatis, et fortasse sit minor, nihilominus est diversa, et ideo necesse est specifice cognosci ut per dispensationem auferatur. Tertio, quia in secunda dispensatione, necessarium erit proponere ceausam proportionatam obligationi, et materiae substitutae loco voti castitatis. Neque enim sufticiet proponere majorem causam, quae difficiliorem vel periculosiorem reddat obligationem castitatis, quia jam tunc haec causa est impertinens : ergo signum est secundam dispensationem debere cadere specifice in allam obligationem, quae satis explicari non potest, nisi facta mentione prioris dispensationis, et ideo in illo casu probabilius ceuseo esse necessariam.

18. Exemplum de jejunio quadragesime. — Ultimum exemplum esse potest, quoties duae dispensationes versantur circa eamdem legem, quasi secundum diversas partes, quarum una non unitur alteri , nec cedit in praejudicium tertii. Tunc enim valida erit posterior dispensatio sine mentione primae, quia nullam habet speciem surreptionis juxta doctrinam datam. Exempla esse possunt, pri- mo, in dispensationibus circa jejunia : nam si quis dispensationem obtinuit ad comedendum cibos prohibitos in una quadragesima , ut similem in alia valide obtineat, non oportet facere mentionem prioris, quia, licet versentur circa eamdem legem, materiae non uniuntur inter se, neque una aggravat aliam, et unaquaeque potest habere suam propriam causam. Secundo, idem est in dispensationibus circa praeceptum laborandi in die festo, vel non recitandi, et similibus. Imo etiam in exemplo supra posito , de dispensatione residendi pro aliquo tempore ; nam, si diversis temporibus et non continuis occurrat necessitas similis dispensationis, non oportebit semper in posteriori facere mentionem prioris , quia hoc et praeter hominum consuetudinem esse videtur, et est magnum gravamen , quod sine jure aut evidenti ratione imponendum non est. Ibi autem cessat ratio supra facta, quia ibi unum tempus non conjungitur alteri, neque fit quasi continuatio surreptitia ejusdem dispensationis, sed sunt omnino diversae, quarum una non fit gravior, aut difficilior ratione alterius; ergo utraque est valida, licet in neutra fiat alterius mentio.

19. Denique idem est in lege, verbi gratia, prohibente matrimonium inter consanguineos; nam, licet quis obtineat unam dispensationem cum una cognata, et, illa mortua, secundam petat pro alia in eodem vel diverso gradu conjuncta, valida erit secunda, licet obtineatur sine mentione primae, quia sunt de rebus distinctis, et una non habet connexionem cum alia, neque aggravat illam aut difficiliorem reddit, et unaquaeque potest habere propriam causam sufficientem, non obstante alia, et independenter ab illa. Unde sequi videtur idein esse dicendum, etiamsi talis persona non fuerit usa priori dispensatione quacumque ex causa , et petat secundam non facta mentione prioris: nam eaedem rationes procedunt ut haec posterior sit valida. Et ita fatetur Sanc. dicta disput. 929, n. 13. Sed obstare videtur, quia sequitur talem personam habere simul duas dispensationes validas, per quas possit eligere et ducere quam maluerit ex illis duabus cognatis, quia prima dispensatio vahida fuit, et non potest elidi vel irritari per secundam. Consequens autem videtur absurdum , quia est praeter scientiam, et consequenter praeter intentionem concedentis; ergo talis facultas et dispensatio non potest esse valida.

20. Responderi potest negando sequelam, quia qui petit secundam eo ipso renuntiat pri- mae, ideoque obtenta secunda evanescit prima. Et ita sensit idem auctor supra, num. 29. Sed non caret difficultate responsio; primo, quia etiamsi demus, ex parte petentis secundam dispensationem, renuntiari primae, nihilominus Papa non potest illam renuntiationem acceptare, cum illius cognitionem non recipiat. At renuntiatio non acceptata non habet suum effectum ; ergo ex hoc capite non evanescit prima dispensatio. Deinde aut agimus de renuntiatione praesumpta, aut vera : prior non sufficit ut in conscientia habeat effectum, ut constat ; posterior autem non semper invenitur ; potest enim quis petere secundam dispensationem , non intendens renuntiare primae ; ergo tunc non est cur excludatur per secundam ; ergo ambae simul manebunt : nam, licet non possint simul mandari executioni, satis est quod in usu earum possit esse optio, ut possint esse simul. Item, satis est quod successive possit utraque habere suum usum. Imo hinc fieri videtur, nec praesumptam renuntiationem ibi intervenire ; sicut habens dispensationem ad contrahendum cum consanguinea, licet ducat extraneam , non censetur renuntiare disponsationi, quia potest post viduitatem illa uti ; ergo similiter in praesenti.

21. Propter quod probabilius censeo in illo casu posteriorem dispensationem esse surreptitiam, et necessarium esse exprimere priorem dispensationem , ut vel Pontifex ejus renuntiationem acceptet, vel illam irritet, vel utramque simul validam esse concedat. Alioqui enim verissimum censeo, sine scientia et consensu Pontificis non posse illas duas dispensationes validas simul permanere, quia est indulgentia quaedam nimis extraordinaria, et parum rationi consentanea, et longe verisimilius est non fuisse Pontificem eam concessurum, si proponeretur. Deinde clarum etiam censeo unam illarum dispensationum non expellere aliam quasi per repugnantiam formalem, quia illam revera non habent, ut probat ratio facta ; imo posset Pontifex utramque simul concedere si vellet. Tertio, existimo primam non excludi per renuntiationem sine animo renuntiandi, quia est repugnantia ; et tamen etiam tunc non erunt ambae simul validae; ergo oportet ut secunda sit nulla. Praeterea, etiamsi adsit animus renuntiandi, censeo non habere effectum ex defectu acceptationis, nec enim dici potest Pontificem, concedendo secundam, acceptare renuntiationem primae, quia ab illo non petitur secunda ut secunda, cum non habeat notitiam vel memoriam pri- mae ; ergo talis petitio dispensationis absolutae non est signum externum alicujus renuntiationis; ergo nec concessio Papae potest habere vim acceptationis; ergo ut duae illae dispensationes simul non maneant, necessarium omnino est posteriorem esse invalidam, non enim invenitur modus quo excludatur prima, quae semel valida fuit, et aliunde non fuit extincta. Ratio autem surreptionis est clara ex principiis a nobis positis, quia tunc secunda dispensatio conjungitur primae, et ex utraque simul resultat una gratia exorbitans, quae non cadit sub intentionem Pontificis, et ideo ad valorem secundae necessarium est exprimere priorem, quo illud incommodum vitetur. Et ideo non est simile, quando prior dispensatio suum usum habuit per quem extincta est: nam tunc non conjunguntur dispensationes, sed quaelibet est unica pro suo tempore. Esset autem simile si absque usu prior dispensatio fuisset extincta per mortem alterius partis, vel aliud impedimentum perpetuum : nam tunc ex defectu objecti evanesceret prima dispensatio, et ideo est impertinens ejus memoria; atque ita formaliter procedit doctrina data, quae ad similes casus cum proportione applicanda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23