Caput 24
Caput 24
An dispensatio in uno vinculo, tacitis alis, obtenta, surreptitia et nulla sit.
1. Haec quaestio tractatur optime circa impedimenta matrimonii a Patre Thoma Sanc. in dicto lib. 8, disput. 23; habet autem locum cum proportione in aliis dispensationibus et legibus, et ideo breviter expedienda est. Duae ergo sunt opiniones : prima simpliciter affirmat talem dispensationem esse validam quantum ad effectum ad quem impetratur, ut, siquis habens duas irregularitates ad ordines, petat dispensationem unius, verbi gratia, illegitimitatis, tacita bigamia, concessa dispensatione tolletur impedimentum illegitimitatis, manebit tamen aliud, ratione cujus non sufficiet illa dispensatio, nisi addatur alia de altera irregularitate, et simile exemplum facile potest poni in matrimonio. Ita tenet Navar., cons. 6 de Rescript., et cons. 7 et 8 de Consang. et affinit., et saepe alias in suis consiliis, quem secuti sunt multi moderni, quos supra refert Sanc., num. 1. Ex antiquis vero solum refert Joan. Andr., in Arbore affinitatis, S 2, n. 5, in tom. 9 Tract., n. 5, dicentem, qui habet simul im- pedimentum affinitatis et publicae honestatis, si petat dispensationem primi, tacito secundo, illud tolli, isto manente. Fundamentum est, quia potest tolh unum impedimentum sine alio, sicut et potest esse; ergo ex hac parte non repugnat talem dispensationem esse validam et habere suum effectum. Nec ratione surreptionis, quia nulla est lex quae praecipiat expressionem plu:ium defectuum, ut tollatur unum. Nec ex natura rei est necessarium, quia, ut princeps habeat justam et efficacem voluntatem tollendi alique m defectum vel vinculum, satis est ut illud perfecte narretur cum causa sufficiente ad dispensationem : hoc autem totum suflicienter narrari potest, explicando unum irmpedimentum sine aliis. Et addit Navar. ita observari ex stylo curiae.
2. Secunda sententia universaliter affirmat esse irritam et surreptitiam dispensationem unius impedimenti, quando occultantur alia quae erant conjuncta cum illo. Hanc opinionem censet esse longe probabiliorem Sanc. supra, n. 2, citatis multis auctoribus loquentibus circa impedimenta matrimonii. Frequenter enim dicunt doctores non valere dispensationem in uno impedimento, tacito alio, ut patet ex Panormit., in cap. JVon debet , de Consanguinit. et affinit., n. 12, quem multi Summistae imitantur, et Supplement. Gabriel., in 4, distinct. 41, artic. 3, dub. 7, et in simil Covar., in 4, 2 part., cap. 6, S 4, n. 11. Possent autem hi auctores exponi, ut intelligant non valere, id est, non sufficere, seu non valere ad matrimonium contrahendum ; an vero valeat ad unum impedimentum tollendum, ron definire. Sed est difficilis et dura expositio, quia non dicunt non valere matrimonium, sed non valere dispensationem, et Covar. dicit esse irritam. Denique multi alii auctores in propriis terminis dicunt talem dispensationem esse surreptitiam. Fundamentum hujus sententiae reducitur ad principium positum, ut dispensatio legitime obtineatur, necessarium esse proponi Pontifici totum vinculum dissolvendum, secundum totam gravitatem, quae intrinsece potest dispensationem difficiliorem reddere unum autem impedimentum censetur moraliter habere majorem gravitatem in illo genere, quando est conjunctum aliis, quam soltarie sumptum ; ergo. Minor probari solet, primo, ex cap. ez Tuarum, de Auctoritat. et usu pallii, quod allegat Panormit.; sed, judicio meo, nihil vel parum probat. Item citatur cap. Pastoralis, de Privileg., quod nihil etiam juvat, nec plus valet cap. Postulatis, de Rescript., quod Covar. allegat : nam regula ibi constituta in beneficiis non habet locum in dispensationibus, ut supra notatum est cum Panormit. in cap. pen. de Praescriptionibus. Denique allegatur cap. 1 de Treug. et pace, quoniam ibi dierur : Funiculus tripler difficile rumpitur. Responderi autem potest, in praesenti etiam cumulum impedimentorum difficilius tolli, quia vel requirit unam dispensationem difficiliorem, vel cumulum dispensationum. Ratione igitur probatur illa minor, quia impedimenta simul juncta sine dubio reddunt pe:sonam minus dignam dispensatione, etiam in singulis : unde etiam simul proposita magis avertunt animum principis ad concedendum tale matrimonium, vel habilitandam talem personam , ut experientia ipsa docet, et per se videtur prudentiae consentaneum. Unde in remissione poenarum , cum in aliqua persona plura sunt atrociora delicta, singula difficilius remittuntur in humano judicio. Confirmatur, quia alias aperitur via fraudibus, obtinendo per plures dispensationes quod saepissime Pontifex. re tota intellecta, per unam non concederet.
3. Probabilitas prioris sententie, et securitas.—Inter has sententias haec posterior securior est, et in materia saltem matrimonii est practice probabilior et servanda ; tum propter consensum plurium auctorum, tam ex antiquis quam ex modernis; tum propter praxim romanam, quae hoc observat, exceptis quibusdam casibus occultis, ut Sancius notat, quae exceptio potius firmat regulam in contrarium ; tum praeterea propter periculum quod est in effticiendo matrimonio nullo, ratione dispensationis male impetratae. Denique quia talis dispensatio directe videtur peti et concedi ad contrahendum matrimonium, et ideo intentio dispensantis non videtur esse tantum tollere unum vel ahud impedimentum, sed simpliciter habilitare personam. Quapropter, si narratio ad hoc non suffticiat, tota dispensatio censetur irrita ex mente concedentis; essetque hoc longe certius si Pontifex directe interrogaret an talis persona haberet aliud impedimentum : nam per hoc magis ostenderet animum non aliter dispensandi ; et ideo qui habens plura impedimenta illa negaret, nihil obtineret propter gravem deceptionem contra intentionem Pontificis, satis insinuatam per dictam interrogationem. Usus autem non habet ut talis interrogatio fiat, et ideo res est minus certa. Nihilominus tamen ipsemet usus non faciendi similem interrogationem indicat Pontificem simpliciter accipere verba talium supplicationum, et intelligere personam non habere aliud impedimentum ad matrimonium, nisi quod proponitur, et ideo qui unum proponit et aliud tacet, virtualiter illud negat, et Pontificem decipit. Ác denique experientia etiam ostendit longe aliter et cum majori onere vel gravamine dari dispensationem, quando plura impedimenta concurrunt, et saepe propter eam causam negari; signum ergo est nolle Pontificem dispensare in singulis impedimentis, nisi omnia quae simul sunt simul proponantur. Et praeter experientiam potest alia ratio reddi, quam in puncto sequenti commodius explicabo.
4. Haec autem regula non videtur posse tam generaliter constitui de omnibus ahis dispensationibus et vinculis. Nam imprimis de dispensatione voti castitatis recte docet Sanci. supra, n. 4, si prius petatur dispensatio ejus quam alterius impedimenti, verbi gratia, consanguinitatis , validam fore, etiamsi solum illud sine alio impedimento proponatur. Quod ego intelligo esse verum, etiamsi habens tale votum habeat intentionem ducendi consanguineam, obtinendo postea aliam dispensationem, quia hoc accidentarium est, et dispensatio voti per se non ordinatur ad tale matrimonium, sed generalter, ut liceat usus conjugalis quem votum castitatis impediebat. Tunc autem non immerito dubitari potest an, quando ulterius proceditur ad petendam dispensationem impedimenti consanguinitatis, necessarium sit prioris dispensationis mentionem facere : nam, licet immediate sint circa diversa, revera ordinantur ad eumdem finem, et ex utraque resultat quaedam major concessio quam fortasse concederetur, si de utroque impedimento simul fuisset aliquando facta mentio. Item quia videtur inconveniens admittere, posse iliam personam habilitari ad matrimonium cum consanguinea per plures dispensationes, incipiendo a dispensatione voti, et non, incipiendo a dispensatione consanguinitatis , cum ex parte Pontificis nulla sit ratio praesumendi magis involuntarium in uno casu quam in alio; est ergo hoc valde probabile, et accommodatum ad impediendas fraudes.
5. Quomodo detur dispensatio voti in ordine ad matrimonium , tacito impedimento consanguinitatis. — Nihilominus tamen, si revera detur sufficiens causa dispensationis voti, independens a matrimonio cum tali consanguinea, recte poterit obtineri dispensatio de solo voto, ut dixi, et postea etiam, ad obtinendam dispensationem circa consanguinitatem , non oportebit prioris mentionem facere, quia jam impedimentum voti non existit , sed legitime fuit sublatum absolute, et sine ordine ad matrimonium, quantum est ex se, et ex vi causae: intentio autem operantis est per accidens, et non mutat dispensationis naturam. Neque est inconveniens ut aliqua certo ordine licite fiant, quae commutato ordine debite fieri non possunt ; id enim saepe contingit, ut alio exemplo statim declarabo ; et ratio est, quia ordo agendi saepe spectat ad honestatem, propter diversam dependentiam unius rei ap alia. Et ideo etiam dixi necessarium esse ut causa dispensationis voti non pendeat ex matrimonio cum tali persona : nam, si pendeat, necessarium erit omne aliud impedimentum matrimoni cum eadem persona explicare, quia non potest aliter judicium ferri de tali causa, et quia tunc unum impedimentum colligatur cum alio in ordine ad dispensationem.
6. Quod autem dixi de voto castitatis eamdem rationem habet in voto religionis, et ideo eadem doctrina ad illud applicanda est. Imo, licet eadem persona utrumque votum habeat, poterit validas dispensationes utriusque obtinere, non facta mentione aliorum impedimentorum matrimonii, quia neutra ex illis dispensationibus , neque utraque simul dicit habitudinem ad matrimonium cum impedimento contrahendum. De ipsis autem votis, quando sunt simul, merito dubitari potest an, ad obtinendam dispensationem alterius, debeat alterum narrari, et e converso. Hinc enim videtur id non esse necessarium, quia sunt vincula omnino distincta et inter se non colligata; nam unum obligat ad castitatem servandam, et non aliud ; et hoc obligat ad religionis ingressum, ad quod non obligat alterum. Inde vero apparet contrarium ; tum quia non videntur illa vincula minus inter se connexa in ordme ad statum , seu viam perfectionis,. quam duo impedimenta matrimonii in ordine ad illud; tum etiam quia unum videtur difficiliorem reddere dispensationem alterius, et e converso.
7. Obligatus votis castitatis et religioms potest-ne ab uno vinculo liberari, tacito alio.— Breviter, mihi videtur in eo casu validam fore dispensationem voti religionis, si ab eo inchoetur, nulla etiam facta mentione alterius. Moveor ex prioribus rationibus, et quia votum castitatis faciliorem potius quam magis diflicilem facere potest dispensationem voti religionis : nam facilius dispensari solet cum eo qui perpetuam castitatem est conservaturus, quia in hoc aliquam participationem religionis retinet. E converso autem votum religionis non est connexum cum voto castitatis, nisi tanquam addens habitudinem ad majorem perfectionem , quae tota sufficienter explicatur sine alio voto. Et praeterea potest per se dari causa sufficiens ad tollendum votum religionis, relicto alio; tunc ergo recte poterit postulari pura ejus dispensatio, sine mentione alterius voti. Secus vero esset si causa honestans dispensationem voti religionis sumeretur ex ordine ad matrimonium contrahendum, etiam in generali : nam tunc oporteret votum castitatis explicare, quatenus impedimentum est ad quodlibet matrimonium contrahendum.
8. Si dispensatio inchoetur a voto castitatis, religionis votum explicandum est. — At veroe contrario, si dispensatio inchoetur a voto castitatis, necessarium semper existimo simul explicare votum religionis, propter rationes posteriori loco factas. Habenti enim votum religionis, irrationabilis plane videtur liberatio ab obligatione castitatis, cum nec ad matrimonium contrahendum illi sufficiat , neque etiam liberet a vinculo religionis, et quia maxime decet ut qui religionis obligationem habet, castitatem interim servet. Propter quae non est verisimile Pontificem fuisse concessurum talem dispensationem solam, si alterius voti conscius fuisset. Accedit quod non videtur posse dari causa justa ad dispensandum in voto castitatis cum eo qui ligatus est voto religionis; tum quia votum religionis etiam obligat ad non nubendum, et, licet non obliget statim ad castitatem, obligat ad promittendam illam; tum etiam quia talis persona, licet difficultatem habeat in servanda continentia, non potest illi succurrere per matrimonium ratione alterius voti; et, secluso hoc medio, tenetur absolute vincere illam; ergo tunc causa est insufficiens et irrationabilis ad talem dispensationem. Et quoad hoc bene aequiparantur haec duo vincula cum aliis impedimentis matrimonii.
9. Et similiter potest haec ratio ad ea quae diximus de matrimonio adaptari; nam, cum quodlibet impedimentum impediat totum matrimonium, de se inutilis et irrationabilis est dispensatio unius sine aliis; non enim potest deservire, nisi fortasse ad decipiendum dispensantem, ut per partes faciat quod forte simul non faceret si totum cognosceret, et ideo semper talis dispensatio merito judicatur extra intentionem dispensantis. Et praeterea non videtur posse habere causam legitimam, vel non posse ferri de illa legitimum judicium sine cognitione aliorum impedimentorum, quia talis causa sumi debet ex necessitate, vel utilitate talis matrimonii, de quo judicari non potest, non coznitis omnibus impedimentis ejus: et haec ratio videtur mihi satis efficax et notanda.
10. In dispensationibus aliis a castitate et religione quid dicendum.—ln dispensationibus autem irregularitatum, et aliarum inhabilitatum ac poenarum, existimo non habere locum rationem istam, neque regulariter doctrinam datam, sed potius, per se loquendo, unam irregularitatem posse tolli sine alia, praesertim quando illae irregularitates sunt omnino disparatae, et una aliam non aggravat, ut, verbi gratia, esse illegitimum, et casu hominem occidisse, et similes. Et quoad hoc videntur mihi efficaces rationes Navarri, in cons. 1 de Constit., quaest. 19, nam, licet de impedimentis matrimonii tractet, rationes sunt generases. Praecipua est, quia inter has irregularitates et poenas non est connexio, nec taciturnitas unius aliquid confert ad dispensationem alterius, nisi quatenus tollit aliquam majorem. difficultatem quam fortasse haberet princeps in dispensando, si omnes cognosceret; hoc autem non sufficit ad surreptionem, nisi vel jus aliquod cogat, vel aliae circumstantiae et rationes concurrant, ut dixi in lib. 6 de Voto, cap. ult., et affirmat Navar. cum hRota, /Egidio et Felin. Hic autem nullum est jus, nec ostendi potest. Quod enim quidam dicuat, hoc contineri in jure, quia jus praecipit explicare omnem veritatem conferentem ad dispensationem, frivolum est, et principium petit: nam hoc est quod inquirimus, an cognitio alterius irregularitatis, vel inhabilitatis, aut criminis sit intrinseca dispensationi quae circa aliud crimen vel irregularitatem versatur. Hoc autem ex jure probari non potest; ergo verum est hanc surreptionem non fundari in jure.
11. Altera vero pars de ratione probatur, quia multitudo irregularitatum vel similium vinculorum ad summum reddit personam magis inhabilem (ut sic dicam) extensive, et minus dignam quocumque beneficio ; hoc autem non satis est ad surreptionem. Et rationes omnes in contrarium, quae solum fundantur in sola hac indignitate, et quasi resistentia ex parte personae, revera sunt inefficaces , quia cum illa stat, quod dispensatio fiat cum plena voluntate, et cum cognitione omnium quae ad valorem actus necessaria sunt. Et patet a simili : nam qui plures habet excommunicationes, minus dignus est quacumque absolutione; ettamen, si impetret absolutionem unius iacita altera, valebit, ut est certum apud omnes, quia nullo jure plus postulatur. At nec in irregularitatibus postulatur. Item, qui plura habet crimina, minus dignus est beneficio; et s1 essent cognita, aifficilius illud obtineret, vel forte non obtineret, et nihilominus collatio est valida, secluso alio majori impedimento. Item, qui propter distincta crimina obnoxius est multis poenis, minus dignus est cujuslibet remissione, et difficilius illam obtineret si omnia simul remittenda proponeret ; et nihilomiuus valida est remissio uniuscujusque, taciuis alis, nisi ubi lex aiiud disponit, vel unum non potest sine alio sufficienter explicari ; quia, quando sunt omnino diversa, nullam connexionem habent in remissione ; et illa difficultas, quae per taciturnitatem evitatur, non causat involuntarium, nisi valde accidentarinm et diminutum, quod non impedit valorem actus. Idem ergo est in irregula-zitatibus et aliis similibus poenis.
12. Regula attendenda. — Regula ergo observanda est, ut, per se loquendo, valeat dispensatio unius sine expressione alterius, nisi gravitas unius non possit satis sine alia explicari; ad eum modum, quo Navar., cons. 18 de Rescript., dixit dispensationem irregularitatis contractae occidendo clericum, non esse validam explicato homicidio, nisi explicetur sacrilegium. Et similiter censeo, qui plura homicidia commisit, si uno tantum narrato velit dispensationem unius irregularitatis obtinere, nihil faciet, quia, licet illa censeantur irregularitates numero diversae, moraliter quasi efficiunt unam graviorem, vel certe nulla illarum satis explicatur sine alia, ac denique tunc fere procedunt rationes de matrimonio factae. Extra hos vero et similes casus, valida est dispensatio unius vinculi, tacito aho omnino diverso, quoties per se habere potest sufficientem causam et rationem ut auferatur, etiamsi caetera non tollantur. Et hactenus de dispensatione.
On this page