Text List

Caput 25

Caput 25

Quando et ex quibus causis possit lex abrogari.

CAPUT XXV. QUANDO ET EX QUIBUS CAUSIS POSSIT LEX ABROGARI.

1. Declaravimus relaxationem legis, quae per dispensationem ex parte fit; solum superest dicendum de mutatione, quae per abrogaUonem fit: sic enim appellari solet in jure totius legis ablatio, l. Derogatur, tf. de Verbor. signific. Distinguunt autem aliqui inter abro- gationem et irritationem legis, ut irritatio sit, quando tota lex impeditur, ne vires obiigandi accipiat priusquam plene constituta sit; ut, si lex postulans confirmationem principis ut obligare possit, ab eo non confirmetur, vel si lex lata a principe, a populo non acceptetur, juxta opinionem existimantem acceptationem esse necessariam. Sed hoc posterius exemplum falsum supponit: nam lex principis ante acceptationem populi est vera lex, et illa mutaiio per resistentiam subditorum pertinet ad mutationem seu abrogationem per consuetudinem, de qua in libro sequenti dicturi sumus. Altera vero abjectio seu non admissio legis per resistentiam principis non est propria mutatio legis, quia non mutatur proprie nisi quod praeexistit, imo nec irritari proprie dicitur, nisi quod jam erat ratum et validum, sicut alas de voto diximus, et ita non acceptatio legis in illo casu non est legis mutatio; quod si dicatur irritatio quasi antecedens, non est de voce contendendum, nec enim est inusitata illa significatio vocis, ut constat ex dictis de lege irritante. Nullam vero specialem explicationem in praesenti requirit, quia solum est quaedam negatio institutionis legis, quae erit valida si ex sufliciente potestate fiat, et justa si causam habeat honestam, et ad bonum commune pertinentem. Solum ergo nunc agimus de propria legis abrogatione. Advertimus autem, licet abrogatio proprie dicatur de integra legis ablatione, sub illa tamen nunc comprehendi illam diminutionem legis, per quam in perpetuum lex tollitur, et licet non in totum, sed quoad aliquam partem ; illa enim non est proprie dispensatio, ut in superioribus tetigi, sed dici solet derogatio. Verumtamen servata proportione eamdem habet rationem et doctrinam qnam integra legis ablatio, et ideo sub abrogatione nunc comprehenditur.

2. Conclusio: Lea debet esse justa, rationabilis, etc.—Optima ratio dubitandi.—Ex dictis ergo concluditur legem tunc abrogari quando supponitur esse vera lex, et permanens toto tempore, priusquam abrogetur, et consequenter debet etiam supponi justa, rationabilis et utilis: nam si prius fiat injusta, nociva, aut inutilis, prius per se desinet esse quam abrogetur et ita jam non habebit locum abrogatio, quia cessatio legis distinctus modus desitionis est, ut supra vidimus. Hinc ergo sumi potest ratio dubitandi quomodo sit possibilis valida et justa abrogatio legis : nam si lex quae supponitur non est justa, nec utilis, ablatio ejus non erit abrogatio juris, sed facti, vel potius declaratio nullitatis legis; si vero sit justa, abrogatio erit iniqua. Quid enim magis iniquum quam leger justam et utilem abolere? ergo consequenter etiam erit invalida: nam, sicut lex injusta non est lex, ita abrogatio injusta nocere non debet communi bono, cum sit ex potestate data ad aedificationem, non ad destructionem. Dico vero potest ex D. Thoma, et aliis statim referendis, legem justam in uno tempore posse per temporum mutationem fieri injustam , et ideo illius abrogationem posse esse justam. Sed contra hoc est, quia, si mutatio temporis fecit legem injustam, jam non habebit locum abrogatio, sed per se desinet lex, et ita nunquam erit ncecessaria, imo nec possibilis.

3. Legem humanam valide et juste abrogari posse. — Nihilominus dicendum est primo, humanam legem interdum abrogari posse et valide et juste. Est certa et communis sententia, quam tradit D. Thomas 1. 2, quaest. 97, art. 1, et ibi omnes; et Sylvest., verb. Lex, quaest. 25; et ibi alii Summistae et juristae, quos refert et sequitur Covar. in cap. Alma mater . p. 2, in princip. Et sumitur ex Augustin., 1.1de Liber. arbitr., cap. 6, ubi hac ratione legem humanam vocat temporalem , quia, licet justa sit, pro temporum varietate mutari potest et debet. Sumitur etiam ex Aristotele, l. 2 Politic., cap. 6, ubi, agitata quaestione pro utraque parte, eam indecisam relinquere videtur ; nihilominus tamen absolute hoc sentit, licet indicare voluerit, hanc legum mutationem non debere esse frequentem. Idem tradit Plato, Dialog. 16, qui Civilis, seu de regno inscribitur, longe post medium, et Dialog. 6 de Legibus. Sumitur etiam ex utroque jure, l. unic., c. de Caducis tollend., in princip., ubi fere omnes causae hujus mutationis attinguntur, et ex c.2, d. 14, et aliis qua statim afferemus. Denique sumitur ex Dei exemplo, qui legem suam abrogavit : si enim hoc potuit facere Deus immutabilis, propter hominum et temporum mutationem, ut late expendit Augustinus contra Faust., multo magis id erit concessum hominibus. Atque hinc concluditur ratio assertionis : nam in lege humana inveniuntur omnia principia mutationis; tum ex parte auctoris proximi, qui mutabilis est, et in intellectu, quia paulatim cognitionem acquirit, et in voluntate, quia finita et potentialis est ; tum ex parte actionum circa quas proxime versatur, quia nec sunt intrinsece malae, neque ita bonae, ut sint per se necessariae ad morum honestatem ; et ideo lex humana non est hoc capite immutabilis, sicut lex naturalis. Aliunde vero etiam quoad utilitatem, per mutationem temporum possunt hujusmodi actiones variari: nam quae uno tempore utiles sunt, vel expediunt, in alio fiunt inutiles aut nimis graves. Denique etiam ex parte subditorum, quibus leges humanae imponuntur, habet locum haec mutatio, quia etiam ipsi homines mutabiles sunt, et propter morum vel aliarum rerum mntationem illis nunc non expediunt leges, quae antea expediebant : constat ergo hanc mutationem possibilem esse.

4. Ut abrogatio legis justa sit et hicita, causa, propter bonum commnune necessaria est. — Ut autem explicemus quomodo possit esse justa, dicendum est secundo : ut lex humana juste ac licite abrogetur, necessarium est ex justa causa, propter commune bonum abrogari. Ita D. Thom. supra, et omnes, et tradit bene Plato, Dialog. 7 de Legibus, parum a principio. Ubi pro fundamento sumit, mutationem omnibus in rebus, praeterquam in malis, esse periculosissimam, et inde concludit maxime hoc esse verum in mutatione legis, et ideo magnam considerationem ad illam requirit, sicut etiam in Dialog. 6 late docuerat. Sumitur etiam ex cap. JVon debet, de Consanguin. et affinit., et ex cap. Alma mater, de Sentent. Excommun., in 6, et ex l. 2, ff. de Constit. Princip., ubi wrgens necessitas vel magna utilitas postulatur. Ratio vero est primo, ne contemnantur leges frequenti mutatione. Secundo, ait divus Thomas, quia consuetudine firmantur, et ideo nisi ita durent ut earum observatio, et consuetudo fiat, et quasi habitus acquiratur, nunquam pro dignitate servabuntur. Postquam autem consuetudine firmatae sunt, non facile est ab honesta consuetudine recedendum, praesertim cum leges humanae esse debeant moribus et consuetudinibus accommodatae. Tertio, quia, sicut lex non debet poni nisi propter commune bonum, ita nec auferri, nam uterque est actus publieae potestatis et jurisdictionis, quae ad commune bonum ordinatur. Unde ita concluditur : nam vel lex posita erat rationabilis, et ad commune bonum utilis, et in eo statu perseverabat, vel non; si primum, irrationabiliter tollitur, quia contra bonum commune fit; si secundum, jam intercedit causa justa ad legem tollendam.

5. Duplex modus mutandi legem. — Unde intelligitur dupliciter posse fieri hanc mutationem. Primo, solum propter mutationem legislatoris, quae potest esse vel in sola voluntate, vel in intellectu. Quando est tantum ex parte solius voluntatis, regulariter irrationabilis est, ut statim dicam, quia negotium publicum, ut juste administretur, non tam voluntate quam ratione gubernari debet. Unde, nisi constiterit priorem voluntatem fuisse irrationabilem, non fit honeste mutatio; quando vero etiam dictamen rationis mutatum est, potest esse mutatio legis justa, etiamsi in rebus nulla facta sit. Supponit tantum humanum defectum saepe inculpabilem, quia homo non statim nec semper assequitur veritatem, praesertim practicam et prudentiae. Et ita saepe experientia ostendit legem non fuisse convenientem, etiamsi fuerit lata sine culpa, vel quia, si fuit injusta, lex ignorantia invincibil lata est; vel quia, licet fuerit justa et reputata conveniens, postea experientia compertum est aliam magis expedire. Sic Concilium Tridentinum, sess. 24, cap.2 et 4 de Reform. Matrimon., ad mutandum leges aliquas circa impedimenta matrimonii, moveri se dicit, quia experientia ostendit aliqua gravia incommoda, quae ex prioribus legibus sequebantur, quamvis mala non essent. Aliquando vero fit mutatio in lege, etiamsi suo tempore justa, optima et utilissima fuerit, quia in rebus ipsis facta est mutatio, ratione cujus jam non expedit; et tunc fit justissime, et sine propria seu formali mutatione, seu contrarietate in judicio rationis, quia prudenter judicatur aliquid esse conveniens uno tempore, et esse disconveniens in alio, mutatis rebus.

6. Quae mutatio sufficit ut lem sit abroganda. —Non est autem necessarium hanc rerum mutationem tantam esse, ut legem effecerit aut injustam aut prorsus inutilem, sed satis est ut vel nimis rigorosa, vel minus utilis esse videatur ; seu, quod major fructus ex ejus revocadtione speretur, vel quod majora pericula aut mala illo modo evitentur. Et ita solvitur facile ratio dubitandi in principio posita. Nam, licet ad tollendam vel abrogandam legem causa justa necessaria sit, nihilominus non est necessaria tam urgens et gravis, ut propter illam lex ipsa statim cesset, sicut etiam ad dispensandum requiritur causa justa, quae per se solam legis obligationem auferre non valet. Neque repugnat abrogationem esse justam, licet lex non fuerit injusta, quia justum etiam potest omitti vel mutari propter magis justum, sicut aliquid etiam omitti potest, quamvis non sit inutile, propter aliud utilius. Ac denique multa hujusmodi sunt quae ex humano arbitrio pendent ita ut et juste statuantur, et, si derogentur, injustitia non fiat, quia prudenti aliqua ratione abrogari possunt, ut Covar. citato loco advertit.

7. Peculiaris assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia.—Ex hac vero assertione intulit Soto, lib. 1 de Justit., q. 71, a. 1, in fin., summum Pontificem non posse errare, in abrogandis legibus canonicis sine justa causa, quando leges ille necessarie sunt-populo christiano, quia non potest errare in his quae ad fidem et mores pertinent. Quod est pie et prudenter dictum quantum ad leges quasi fundamentales, et maxime necessarias, et quantum ad universalem abrogationem earum. Est autem sciendum Pontificem non posse errare in ferendis legibus, approbando, seu proponendo Eeclesise quod malum est, vel bonis moribus contrarium. Et cum eadem proportione non potest errare abrogando legem, reprobando tanquam malum quod bonum est, vel bonis moribus utile. Potest tamen aliquando esse excessus in multitudine legum, quia hoc pendet ex prudentia humana in particulari judicante. Et eadem proportione possent leges nimium diminui, vel aliqua abrogari eo tempore quo erat utilis, quia hoc etiam pendet in particulari ex arbitrio prudentiali. Nunquam tamen, ita providente Spiritu Sancto, id fiet cum notabih Ecclesiae detrimento.

8. Atque ex his potest facile intelligi utrum legis mutatio, ut licita sit, debeat esse rara, et longo tempore post legem latam. Et ratio dubitandi esse potest, quia lex non debet poni ut modico tempore duret, ut dixit D. Thomas 1. 2. quaest. 96, art. 1; et patet, quia supra ostensum est legem de se debere esse perpetuam ; ergo non debet intra breve tempus mutari. Item quia, ut supra dicebamus, consuetudo est necessaria ad firmandam legem ; talis autem consuetudo requirit diuturnum tempus; ergo ratio postulat ut intra breve tempus mutatio legis non fiat. Praeterea haec mutatio legis tunc praecipue recte fit, quando experimento constat legem non expedire ; hoc autem experimentum non nisi longo tempore sumitur. Denique, ob has et similes rationes frequens mutatio legum communiter perniciosa censetur ; ergo oportet ut leges non nisi post longum tempus mutentur, ne hujusmodi mutatio frequenter contingat.

9. Quoties justa causa contingit, justa erit mutatio.—breviter autem dicendum est in hoc non posse certam et universalem regulam constitui. Cum enim dictum sit legem ex justa causa juste mutari, quotiescumque causa justa contingat , justa erit mutatio, sive sit post breve,sive post longum tempusa lege condita: nam hoc accidentarium est, et utrumque sine dubio potest contingere. Regulariter vero loquendo, sicut est vitanda, ita etiam est differenda mutatio, quantum fieri possit. Unde in casu dubio, vel tantum probabili, et quoties utrinque sit aequalitas, conservanda potius est lex quam mutanda, tum quia postquam est lata. quasi est in possessione, et in dubio melior est conditio possidentis; tum etiam quia semper praeponderat damnum mutationis, et hoc etiam suadent rationes factee. Nihilominus tamen duabus ex causis fieri potest justa mutatio legis intra breve tempus. Primo, si ex aliquo errore , vel inconsideratione, sive culpabili, sive inculpabili lata sit; nam error, quocumque tempore cognoscatur, emendandus est, et praesertim quando in commune incommodum redundare potest. Secundo , quando legum materia multum variabilis est, ut contingit in legibus taxantibus pretia rerum, quia valor earum ex copia vel inopia earum pendet, et in his solet esse frequens mutatio propter frequentem temporum varietatem. In his ergo legibus non erit injusig nec imprudens mutatio, etiamsi frequenter fiat. Et ob eamdem causam potest mutatio fieri intra breve tempus, ut intra annum, propter accidentem sterilitatem , vel intra brevius tempus, si ex aliquo casu contingente similis mutatio fiat.

10. Ultimo, dicendum est abrogationem legis humansae, a supremo principe factam sine causa legitima, validam esse, licet injuste fiat. Dixi a supremo principe, quia, si fiat ab aliquo inferiori ex commissione ejus, invahda judicanda erit talis abrogatio, propter supra dicta de dispensatione, quae hic evidentius procedunt, quia vel haec potestas non solet committi inferioribus, vel non nisi per modum dispensationis, vel ad summum per modum partialis revocationis, de qua eadem est ratio. Ideoque de solo principe solet ista conclusio statui, quae communis est, et ab illis etiam auctoribus admittitur , qui similem de dispensatione negant. Ratio autem eadem est, quia legis obligatio pendet ex voluntate principis ; voluntas autem illa, licet mala sit, absoluta et efficax est ; ergo tollit imperium et obligationem. Dices: voluntas ponendi legem sine justa causa non facit legem validam, etiamsi ex parte legislatoris sit absoluta, quia non potest quidquid vult ; ergo idem est e contrario.

11. Respondetur negando consequentiam, quia multo difficilius est imponere quam tollere leges. Nam, si impositio sit injusta, aut erit de materia cui repugnet obligatio legis humanae, ut si sit de re iniqua; aut certe erit de materia quae excedat potestatem , sine qua voluntas nihil potest efficere. At vero, ad auferendam vel impediendam iegis obligationem (quod fit per abrogationem legis), non potest materia conferre, quia, quantumcumque sit bona et honesta, potest non adjungi illi obligatio humana ; vel, licet sit intrinsece mala, potest non a3di prohibitio humana. Et quantumvis contineatur sub potestate legislatoris, potest ipsa circa illam non operari , quia illa potestas non agit naturaliter , sed media voluntate. Si autem non operetur, non obligabit, etiamsl ipse peccet. Denique hinc etiam fit ut, ponendo legem injustam , peccet contra justitiam, et non tantum legalem, sed etiam commutativam ; tollendo autem legem justam, non facit contra justitiam commutativam singulorum subditorum, et ideo valida est obligatio, licet imprudens sit, et contra justitiam legalem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25