Text List

Caput 26

Caput 26

Quis possit legem abrogare.

CAPUT XXVI. QUIS POSSIT LEGEM ABROGARE.

1. Conditor legis legem abrogare potest. — In praecedenti capite, et materiam hujus abrogationis et causam finalem attigimus; in hoc efficiens causa breviter explicanda est, de qua tres regulae constitui possunt. Prima est: conditor legis illam abrogare potest. Ratio est clara, quia res per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur ; sed voluntas et potestas legislatoris sunt principia a quibus lex pendet; ergo per ea potest abrogari. Atque ita maxime procedit assertio in supremo principe, qui superiorem in suo ordine non recognoscit , et ideo semper habet eamdem potestatem, et mutare potest voluntatem. Sub conditore autem legis successorem comprehendimus, quia ejusdem est potestatis , argumento cap. Innotuit, de Elect., et sumitur ex cap. 1 de Constitut. in 6. Estque res facilis, et cum proportione applicari potest ad inferiores legislatores ; an vero in eis recipiat aliquam limitationem , paulo inferius dicam.

2. Superior legem inferioris abrogare potest. — Secunda regula est : superior etiam potest legem inferioris abrogare. Est etiam recepta et facilis, quia res magis pendet a causa universali quam a proxima : lex autem inferioris pendet a superiori tanquam ab universahl causa : ergo. Ttem hac ratione diximus posse superiorem dispensare in lege inferioris : ergo et legem illius abrogare potest , nam est eadem ratio. Imo potestas legislativa ex suo genere est magis propria supremi principis, quam dispensativa, et ideo magis etiam est in inferiori dependenter a supremo principe, ideoque semper hic potest legem subditi abrogare. Hac vero occasione, potest hic dubitari an lex ecclesiastica possit civilem abrogare, etiamsi a supremo principe temporali lata sit, quia lex canonica superioris potestatis est. Sed quae de hoc puncto dici poterant , in tertio et quarto libro dicta sunt , explicando subordinationem utriusque potestatis.

3. Quomodo lex civilis legi canonice sit subordinata. —Dicendum ergo legem canonicam et civilem, absolute spectatas, non habere inter se subordinationem ; nam, licet canonica sit dignior, formaliter non est a superiori jurisdictione; nam etiam civilis est suprema in suo ordine. Nihilominus tamen in ordine ad bonum animae, lex civilis subordinatur ecclesiasticae, et ideo sub hoc respectu haec potest illam abrogare ; hoc autem contingit duplici titulo. Unus est, si lex civilis versetur circa materiam, quae , licet secundum se temporalis videatur, ad spiritualem ordinem evecta est, ut est contractus matrimonii, dispositio ad pias causas, bona ecclesiastica, et similia. Alius est, si lex civilis etiam in propria materia sit contra bonos mores, vel inferat periculum animae, et utroque modo inveniuntur leges civiles, per ecclesiasticas vel reprobatae tanquam per se malae , vel etiam abrogatae tanquam minus convenientes , quas hic referre necessarium non judico ; videri autem possunt apud Azor. 1 tomo, lib. 5, cap. 20, 21, 25et 26.

4. Inferior non potest abrogare legem superioris. — Tertia regula sit, inferiorem non posse abrogare legem superioris. Ita habetur in Clement. Ne Romani, de Elect., et est manifestum ex ratione contraria supra positae, quia potestas superior non pendet ab inferiori, neque indiget illa in his quae per seipsam facit : nec etiam potest inferioris voluntas voluntatem superioris mutare, ut per se constat, et probari potest ex capit. Cum inferior, de Majorit. et obed. , estque res per se satis clara: nihilominus tamen duo gravia dubia circa illam occurrunt.

5. Primum dubium est , an inferior possit interdum abrogare legem superioris, saltem in suo territorio, seu in ditione sua. Clarum est enim adaequate et totaliter non posse inferiorem revocare legem superioris, cum inferior non habeat potestatem ordinariam in totam provinciam superioris, nec etiam delegata soleat tam ampla concedi, quia multum repugnat dignitati supremae ipsius principis. Qud si fingamus superiorem de facto delegare tantam potestatem , jam non fieret revocatio ab inferiore per se, sed in virtute ipsiusmet principis superioris. Igitur de inferioribus habentibus potestatem aliquam legislativam in particularibus civitatibus, provinciis, seu territoriis, dicunt aliqui aliud esse in legibus canonicis, aliud in civilibus. Nam in canonicis non potest inferior statuere in suo territorio contra jus superioris et derogando illi, ut provinciale concilium contra generale, vel Episcopus contra jus pontificium, aut conciliare, generale, aut provinciale, et sic de alis. At vero ( inquiunt ) in civilibus, inferior civitas , verbi gratia, potest statuere contra jus commune. Ita Panorm. in cap. ult. de Consuet., ubi distinctionem illam ut certam supponit, et rationem diversitatis inquirit. Sequitur Jason. in l. Omnes populi, tf. de Justit. et jur. Et Felin., in c. Quod super his, de Majorit. et obed., n.2, licet, in reddenda differentiae ratione non conveniat cum Panormit. uin distinctione autem convenit. Idem in cap. Cognoscentes , n. 2 de Constit. Idem Alberic., tract. de Statut., 1 p., q. 7, ubi late impugnat eos qui dicunt laicos non posse statuerc contra jus civile. Ttem Roch. Curt., tract. de Consuet., sect. 3, n. 7, ubi addit laicos non solum contra civiles leges, sed etiam contra canones posse statuere, quando eorum statuta non sunt peccati nutritiva, ex Felin. et aliis, in cap. Fcclesia sancte Maric, de Constit., et Panorm. per illum textum, et in cap. Quod clericis, de Foro competenti, in fine, per cap. Venientes, de Jurejur. Aliter vero Azor. 1 t., 1. 5, c. 25, q. 11, quarens an statuta contra jus commune condita valeant, sine distinctione inter jus civile et canonicum videtur affirmare, idque variis exemplis prosequitur, usque ad finem capitis, et per totum caput sequens varia exempla proponit.

6. Ego vero, nullum video fundamentum ad asserendum inferiores posse per suas leges derogare legibus superiorum, seu municipale posse derogare juri communi, ubi jus commune obligaverit, idemque est de abrogatione, cum proportione loquendo. Ratio est, quia inferior non habet potestatem supra legem superioris, nisi quatenus illa concessa est ab eodem superiore, vel alio supremam potestatem supra utramque habente; sed nullibi legitur data potestas inferioribus ad statuendum, vel ferendum leges contra leges superiorum, dero- gando illis: ergo nullus inferior habet hanc potestatem. Consequentia evidens est. Major etiam est per se nota, quia inferior ten etur superiori parere, et ab illo pendet in sua voluntate ; ergo non potest ex se mutare voluntatem superioris ; ergo nec legem ejus. Unde supra ostendimus non posse dispensare inferiorem in lege superioris, nisi quatenus illi fuerit concessum. Imo, in lib. 3 ostendimus civitates, vel principes non supremos, sed aliis supremis subjectos, non posse leges condere, nisi quatenus illis est privilegio vel consuetudine concessum : ergo multo magis hoc verum est de legibus derogantibus juri ipsorum superiorum, vel ex parte abrogantibus illas. Superest probanda minor, quae per sequentes illationes melius explicabitur.

7. Sequitur ergo primo, inferiores Praelatos vel communitates ecclesiasticas non posse condere decreta aut statuta contra jus canonicum, vel contra canones suorum superiorum respective. In hoc conveniunt omnes citati doctores, et sumitur ex cap. Quod super his, de Majorit. et obed., ubi supponitur Episcopum in sua synodo nihil posse statuere quod canonicis obviet institutis. Idem sumitur ex c. Institutionis, c. Amgutato, c. Hclesiastica, 25, quaest. 2. et optime dicta Clement. Ne HIomani, de Elect. Ratio propria est, quia nullibi legitur inferioribus concessa talis potestas, nec erat expediens , tum propter unionem et debitam subordinationem in Ecclesia servandam ; tum etiam quia canones, ex fine maxime proprio, tendunt ad spirituale bonum anmmarum, et ideo quae per illos a majoribus condita sunt non ita facile sunt a minoribus mutanda. Omitto specialia privilegia religionum, vel aliquarum Ecclesiarum: illa enim in generali semper intelliguntur excepta, in particulari vero sciri ab omnibus non possunt, cum ad factum seu jus privatum pertineant. Et praeterea in eis continetur auctoritas superioris concedentis illa.

8. Laicos contra canones nilil posse statuere. —Sequitur secundo, multo minus posse laicos statuere proprie contra canones derogando illis, seu eorum obligationem aliqua ex parte minuendo. Ratio est, quia multo magis inferiores sunt laici respectu omnium legislatorum canonum, quam inferiores Praelati ecclesiastici respectu superiorum, multoque minus legitur laicis data talis potestas : ergo multo minus possunt laici contra quoslibet canones, vel statuta ecclesiastica , etiam infimorum Pralatorum, legem condere, vel eis quovis modo derogare. Tantumque abest ut oppositum colligatur ex dict. cap. Ecclesia sancte Marie, ui potius ille textus hoc convincat, in quo dicitur laicis nullam esse attributam potestatem super Eeclesiis, et statutum ab eis factum, etiam in favorem Ecclesiarum, nullius esse valoris, nisi ab Ecclesia fuerit approbatum. Cap. autem Fenientes, de Jur.jur. non loquitur de statuto municipali, sed de consuetudine, et illa nihil derogabat canonibus, ut in textu manifestum est.

9. Canonistae quo sensu intelligendi.—Unde doctores canonistae, qui contrario modo loqui videntur, revera non contradicunt, sed in diverso sensu loquuntur. Dicunt enim laicos posse leges ferre contra canones, non secundum propriam contrarietatem, sed secundum proportionem ad suum forum, id est, laicos, in foro civili et temporali, posse contrario modo disponere quam canones in suo foro disponant. Quod verissimum est, quia illi canones non obligant laicos pro foro suo, nec leges illae derogant canonibus in foro suo. Et ita dixit Panorm. in d. cap. Quod clericis, quod leges possunt disponere conira canones in rebus concernentibus ipsos laicos, ubi nec canones legibus resistunt, nec illae sunt contra honestatem morum, aut contra reservata principi. Et hoc modo etiam canones disponunt contra leges civiles respectu clericorum, alium utique ordinem, et jus statuendo, ut constat in judicialibus et similibus.

10. Quid magistratus civiles circa jus commune statuere valeant. — Tertio, infero etiam magistratus civiles, aut respublicas inferiores, et civitates subjectas alicui principi, non posse abrogare,aut quidquam detrahere de jure communi, ut est lex superioris, aliquid proprie contra illam statuendo. Haec etiam sequitur ex dicto principio, et ex regula textus in dicta Clement. Ne fomani, quod lex superioris per legem inferioris mutari non potest. Respondent dicti auctores per ipsum jus commune datam esse hanc potestatem laicis potestatibus inferioribus. Allegant autem solam 1. Onmes populi, ff. de Justit. et jur. Redduntque rationem, quia imperatores acceperunt potestatem legislativam a populis, et ideo quasi ex gratitudine illis concesserunt illam potestatem. Atque hunc colligunt multi differentiam ob quam laici possunt contra leges imperatorum statuere, et non clerici contra leges Pontificum, nimirum, quia imperator habet potestatem a populo, Pontifex autem minime, sed a Deo.

11. Sed, praeterquam quod illa lex Omnes populi habere potest alias interpretationes, ut supra lib. 3 tactum est, etiamsi intelligatur de civitatibus imperatori subjectis, in ea non dicitur posse ferre leges contra leges imperatorum, sed solum habere potestatem condendi leges proprias, suis moribus accommodatas, quod potest satis intelligi de legibus ultra jus commune, non contrarias illi, sed diversas, et aliquid illi addentes : ergo non est cur illa lex extendatur ad potestatem statuendi contra jus superioris. Accedit quod concessio talis potestatis esset inordinata, et contra debitam subordinationem, atque adeo contra dignitatem propriam ipsius imperatoris, contra quam non solet ipse vel alii reges aliquid concedere. Unde differentia illa impertinens est : quia, si tractemus de absoluta potestate, etiam Pontifex posset illam potestatem communicare inferioribus, licet illam habeat a Deo, et non ab illis, sicut communicat plures alias. Si vero consideremus convenientem usum, etiam imperator non debuit illam potestatem concedere, neque fuisset ordinata gratitudo, sed nimia prodigaIitas. Unde etiam non refert quod Panormitanus considerat, quia leges canonicae ordinantur ad bonum animsee, civiles autem ad temporalia commoda. Nam hoc non impedit quin in utrisque servandus sit debitus ordo; alioqui et ad neutrum finem expedit illa potestas in inferioribus,

12. Statuta qua videntur contra jus commune quomodo intelligenda. — Adde, exempla omnia quae adducuntur statutorum civilium contra jus commune, non ostendere contrarietatem, sed additionem, et ita non continere propriam positivam derogationem juris superioris per jus inferioris, sed veluti determinationem, aut additionem, ut, verbi gratia, jus commune non permittit aliquem puniri in proprus bonis propter culpam alterius, nisi illius sit particeps, et nihilominus aliqua statuta municipalia id statuunt in certis casibus, quae justa censentur et valida. Tamen revera haec non est contrarietas et derogatio, quia jus commune non statuit positivam et generalem legem id prohibentem, sed solum negative, non imponit talem modum poenae, et ita solum prohibet imponi ex vi juris communi, non tamen excludit quin alicubi aliud statui possit, si expediat. Quomodo interdum dicuntur quaedam esse introducta jure gentium contra jus naturae, ut servitutes, privata dominia, etc., non quia jus naturae haec prohibeat, sed quia ex vi solius juris naturae haec non erant, ex quo non sequitur derogatio juris naturalis, sed additio. Ita ergo possunt illa statuta dici contra jus commune. Quod si in hoc sensu loquuntur juristae praedicti, non est de nomine contendendum: tamen nec inde sequitur derogatio legis superioris per legem inferioris, nec fere est differentia inter laicos et clericos respective. Nam etiam Episcopi possunt statuere hoc improprio modo contra jus commune, id est, ultra illud, videlicet, reservando casus quos jus commune non reservat, vel addendo censuras, aut alias poenas in casibus in quibus jus commune ilias non praescribit.

13. Addo denique, si per jus commune intelligamus jus civile proprium, posse nunc civitates non subjectas imperio contra illas leges statuere, quia illis non obligantur, cum non sint subjectae imperatori, a quo jus illud habet auctoritatem. Unde, respectu talium civitatum, jus commune crit jus totius regni, et non jus civile imperatorum, nisi quatenus per jus regni fuerit acceptatum, et contra illud jus regni non poterunt civitates vel principes regi ubsecti statuere, derogando illi communi juri, quod vere est lex superioris, in quam non habet potestatem inferior. Nec cum fundamento dici potest esse a rege alicui concessam talem potestatem, nisi ubi fortasse de speciali privilegio constiterit.

14. Secundum dubium est, an statutum inferioris confirmatum a superiori possit nihilominus ab eodem inferiori, qui illud condidit, revocari, non expectato beneplacito superioris, qui illud confirmavit, ut saepe contingere potest in aliqua congregatione ecclesiastica, respectu Pontificis, et civitate, respectu regis. Hinc enim videtur non posse, quia illa nostra facumus quibus auctoritatem impertimur, ut dicit Pontifex in cap. S Apostolice, de Praebend., n. 6, et facit cap. Pro illorum, et cap. Dilecto, de Praebend.: ergo statutum confirmatum auctoritate apostolica factum est apostolicum; ergo non potest inferior illud revocare, juxta regulam datam. Et confirmatur, quia per illum modum jam est constitutum jus publicum, quod non possunt privati derogare, l. Jus publicum, ft. de Pactis, cap. S diligenti, de Foro compet.

15. Statutum inferioris a superiori confirmatum quam vim habet. — In contrarium autem est, quia interdum legimus in jure statuta facta ab inferiore, et confirmata a Pontifice, posse valide tolli ex consensu eorum qui statuta fecerunt. Ita habetur in cap. Cum accessissent, de Constit., et in dicto cap. Dilecto; solum negatur id fieri posse quando in confir- matione apostolica expresse additur clausula, ut quidquid in contrarium factum fuerit, irritum sit : ergo confirmatio apostolica per se non tollit illam potestatem. Sic etiam in l. Omniwn, cap. de Testament., dicitur testamentum confirmatum ab imperatore posse revocari a conditore ; unde sumitur ratio, quia haec confirmatio solum est quasi conditio, vel solemnitas adjecta tali actui, quae non immutat naturam ejus, quia non destruit illum: ergo relinquit illum cum eadem dependentia a proximo conditore, quia Pontifex non intendit ponere talem legem, nisi supposita voluntate proximi institutoris.Unde talis confirmatio gratia et favor esse videtur, non coactio, respectu eorum quibus conceditur: ergo, eanon obstante, possunt illi renuntiare tali favori, et consequenter legem abrogare.

16. Prima sententia. — Secunda sententia. — Tertia sententia. — In hoc puncto variae sunt opiniones. Prima negat absolute tale statutum, seu legem inferioris confirmatam a superiore posse revocari ab inferiore, nisi superior revocationem approbet. Ita tenet Bald. in leg. Omniwn, cap. de Testament., n. ult.; nullam vero novam probationem adducit. Secunda opinio est, posse inferiorem revocare suam legem, non obstante confirmatione superioris; sentit Bartol. in dicta l. Omnium, et latius declarat in leg. Omnes populi, ft. de Justit. et jur., n. 33, ubi duas limitationes adhibet, de quibus statim. Tertia opinio est Panormit. in cap. Cum accessissent, de Constitut. n. 2, et in dicto cap. Dilecto, n. 10, qui distinctione utitur. Quia, vel lex inferioris concernit propriam utilitatem statuentium, et tunc dicit posse ab eisdem revocari, et talem putat esse casum dicti cap. Cum accessissent, et similis est in cap. Pro illorum, de Praebend., ubi talis confirmatio indulgentia reputatur, seu gratia, cui unusquisque potest renuntiare. Et ita hboc membrum videtur satis probari ratione posteriori loco facta. Vel statutum pertinet ad publicum bonum aliorum, pro quibus conditum est, et tunc inquit non posse revocari, nisi auctoritate Pontificis, postquam illa fuit confirmatum. Hoc enim videntur priora jura et rationes probare; et haec distinctio videtur communiter probata per doctores eisdem locis, qui partim referuntur in scholiis ad Panormit. et Bart., partim a Felin. in dicto cap. Cun accessissent, n. 3 et 4. Idcm Sylv., verb. Statutun, quaest. 5, et alu Summistae.

17. Confirmatio legis duplea : essentialis et accidentalis. — Mihi autem imprimis videtur praemittenda distinctio insinuata a Bartol. et Bald., et magis declarata ab eodem Bald. in 1l. Ha placito, cap. de Rer. permut., n. 12, 13 et 15, scilicet, duplicem esse confirmationem legis, unam essentialem, aliam accidentalem. Essentialis vocatur, quando est veluti forma dans esse legi, ut quando inferiores non habent potestatem statuendi, seu ferendi legem quae vim habeat, nisi prius a superiore confirmetur. Accidentalis autem vocatur quando inferior habet potestatem ferendi veram legem, quae talis sit, et vim habeat obligandi, et nihilominus ad majorem auctoritatem et robur, confirmationem petit. Quando ergo statutum confirmatum, est primi generis, videtur generalis regula, tale statutum non esse revocabile sine auctoritate principis confirmante abrogationem ; et in hoc sensu loquitur aperte Baldus, et idem tenet Salicet. in dicta leg. Omnium, et in l. ult., cap. de Jurisdict. omni judic.; et Felin., dicto cap. Cum accessissent, n. 5, ubi alios refert. Ratio vero est, quia tunc lex illa vere est condita auctoritate superioris ; nam tunc inferior non condit legem, sed quasi postulat a superiore talem legem: ergo non potest revocari, nisi eadem auctoritate qua fuit condita ; quia eadem auctoritas requiritur in destruendo quae in construendo, ut dictum est, et sumitur ex Auth. E contra, cod. de Repud.

18. Hanc vero partem non simpliciter admittit Bart. supra, sed alia subdistinctione utitur. Aut enim (inquit) habentes statutum confirmatum a principe volunit illud revocare condendo aliud illi repugnans, et tunc non possunt sine auctoritate ; aut solum volunt, tollendo statutum, redire ad jus commune, et tunc possunt sine auctoritate superioris. Et primum membrum est evidens, ex suppositione in qua loquimur, scilicet, de communitate quae non potest facere legem validam sine confirmatione superioris : nam inde necessario sequitur quod, si talis communitas velit priorem legem confirmatam, per posteriorem revocare, necessarium sit ut posterioris etiam confirmationem obtineat, alias non erit lex, et consequenter nec poterit abrogare priorem. Posterius autem membrum probatur a Panormitano in dicto cap. Cum accessissent, inducendo quasdam leges de testamentis. Sequitur etiam Bald. in leg. Ea« placito, n. 12, ex alio fundamento, scilicet, quod statutum est favor populi, et ideo potest populus poenitere, et redire ad jus commune. Idem sequitur Felin. supra, n. b, verbo Hanc declarationem, ei va- riis exemplis et argumentis illam confirmat. Quibus addi potest quod jus commune etiam est auctoritate principis. sicut statutum ab eodem principe confirmatum, et ita, cum relinquitur speciale statutum propter jus commune, non relinquitur sine auctoritate principis, quia princeps, per se loquendo, vult potius commune jus servari quam specialia, quae sunt quasi dispensationes, et exceptiones a jure communi ; et ideo regressus ad commune jus favorabilis censetur, et voluntati principis consentaneus.

19. Sed quid si statutum sic confirmatum tollatur sine novo statuto et sine reditu ad jus commune? Hoc enim merabrum reliquerunt Bartol. et alii, cum tamen sit facile possibile. Nam saepe statutum speciale est praeter jus commune, et non contra : tunc ergo poterit abrogari sine reditu ad jus commune, nisi large et improprie, per solam negationem additionis ad illud, quae non videtur ita favorabilis, sicut positivus reditus ad jus commune. Nihilominus tamen ex fundamento Daldi erit tunc illud statutum revocabile, quia confirmatio data est in favorem, cui possunt cedere illi in quorum gratiam data est. Tunc autem necessarius erit consensus totius cummunitatis, cujus commodum publicum princeps intendit.

20. Adhuc vero superest difficultas in illo secundo membro ; nam statutum confirmatum essentialiter (ut sic dicam) per Papam est papale, quia ibi intervenit auctoritas Papae, non tantum ut causa universalis, sed ut specifica et propria, ut recte exponit Bald., d. n. 12; ergo nullo modo potest talis lex auferri, nisi per auctoritatem Papae, sive auferatur per solam ablationem legis, sive transeundo ad aliud jus commune. Probatur consequentia, quia iidem aaauctores pro regula statuunt, quoties statuentes fecerunt statutum, non propria auctoritate, sed vice et auctoritate superioris, non posse tollere statutum, sed solum superiorem; cum Bart. et aliis tradit Felin. supra, n. 9, et sequitur Navarr., cons. 8 de Constit., n. 1. Responderi potest statutum confirmatum dicto modo nunquam auferri sine auctoritate principis, sed solum renuntiari ex subintellecta illius voluntate, et in hoc esse differentiam inter legem factam ab inferiore postulante confirmationem ejus a principe, et legem datam a principe quasi motu proprio, sive per se, sive per alium, cui suam potestatem commisit. Nam prior censetur solum confirmata in gratam petentium, vel populi, in cujus commo- dum cedit, et ideo habet subintellectam conditionem, si ipsi consenserint. Posterior vero lex inducitur ex pura potestate legislativa principis, et ideo non habet in illa locum renuntiatio, sed eadem potestate revocanda est.

21. Haec responsio et sententia probabihs forte est, mihi vero non satisfacit, quia nulla est lex quae non feratur propter bonum publicum communitatis, et nihilominus non potest communitas eam tollere, quasi renuntiando favori suo: ergo idem erit in lege data per necessariam confirmationem principis, nam tunc revera a principe fertur, licet praecedat constitutio facta ab inferiori senatu, vel consilio, et principi praesentata ut ab eo confirmetur. Nam illa solum est veluti excitatio potestatis principis, et propositio legis convenientis communi bono; ergo, postquam rex illam confirmat, tam stabilis permanet ac si ab ipso per se lata fuisset. Declaratur et confirmatur, quia in illo statuto vel lege, praeter principem confirmantem, oportet distinguere consilium seu congregationem statuentium, et totam communitatem integram pro qua lex fertur, ut est, in religione, Capitulum repraesentans religionem, et tota religio in se spectata. In illo igitur casu Capitulum seu statuentes non possunt revocare legem sic confirmatam a principe, juxta doctrinam Abbatis supra relatam, quia non est facta in eorum favorem, sed totius religionis : ergo neque religio potest illam tollere, nec cedere suo favori, quia non operatur per modum unius, nisi mediante Capitulo. Unde non potest intelligi quomodo tota civitas vel religio renuntiet tali legi, nisi per contrariam consuetudinem, quam oportebit esse toleratam a principe, juxta dicenda in sequenti libro. Unde vix aliquam invenio differentiam inter legem sic latam per confirmationem necessariam principis , vel per propriam ipsius editionem, ideoque censeo non posse tolli a subditis, nisi ubi constiterit solum confirmari cum illa amplitudine, vel per modum favoris, cui possit renuntiari. Et tunc verisimilius erit tal'em renuntiationem fieri posse per Capitulum, seu per congregationem statuentium, quia representat communitaten , et favor ille debet intelligi concessus modo accommodato tali communitati. Et in eo casu nihil obstab objectio facta, quia, cum dicitur eum, qui vice principis legem posuit ejus auctoritate, non posse postea illam revocare, intelligendum id est, quando potestas solum ad legem ferendam est commissa. Nam si absolute sit ad gubernandum cum potestate legis- lativa, poterit idem qui legem tulit, auctoritate apostolica, verbi gratia, eam revocare, quia in hoc etiam auctoritate apostolica utitur, et sic Legatus Papae fert legem per potestatem Papae sibi commissam, et idem potest illam revocare. Idemque est suo modo in religionibus, et consequenter idem erit cum proportione in dicto casu.

22. Superest dicendum de lege propria inferioris confirmata a principe, non ex necessitate, sed ad majorem auctoritatem et approbationem. De illa ergo regulariter videtur procedere sententia Bartoli, quod talis lex, non obstante confirmatione principis, potest tolli ab his qui potestatem habent condendi talem legem. Et hoc etiam videtur sentire Baldus in dicta l. Ez placito, cum ait talem legem, etiam a Papa confirmatam, non esse papalem, sed semper manere in propria specie statuti, vel (ut sic dicam) legis quasi municipalis : ergo per talem confirmationem non est lex illa facta irrevocabilis a propriis auctoribus, quia non mutavit naturam suam ; nec procedit per sea jurisdictione papali. Item confirmatio illa non est constitutiva talis legis, sed potius supponit illam constitutam, et addit quamdam solemnitatem accidentalem ad majorem statuti approbationem et auctoritatem : ergo statuentes semper poterunt constitutionem suam tollere, et tunc desinet etiam confirmatio, quasi ad desitionem fundamenti seu subjecti. Haec ergo sententia videtur mihi vera per se loquendo, id est, nisi aliud constiterit de voluntate principis, quia, licet ejus confirmatio non petatur ut necessaria, nihilominus poterit ipse, si velit, legem facere suam, et ita illam confirmare ut suo nomine subsistat, et tunc non erit revocabilis ab inferioribus : oportebit autem ut de tali voluntate principis satis expresse constet.

23. Ex quibus tandem intelligi potest quid sentiendum sit de distinctione Abbatis; ad utramque enim confirmationem, tam essentialem quam accidentalem, potest accommodari ; rarius tamen ac difficilius in accidentali ; maxime tamen ad essentialem. Quia, juxta proxime dicta, etiamsi lex ad bonum publicum pertineat, per se non fiet irrevocabilis propter confirmationem accidentalem : nam de illa etiam lege procedit ratio facta. Quia tamen princeps, ut dixi, sic confirmando legem, potest illam suam facere , magis id praesumi potest in lege pertinente ad publica commoda, quam de pertinente ad proprium commodum statuentium. In neutra autem est id facile admittendum, nisi ex verbis confirmationis constet.

24. In altera confirmatione essentiali magis servari poterit illa distinctio, et de illa videtur loqui Panorm. Nam de eadem sermo est in dicto cap. Cum accessissent, quia Capitulum Ecclesiae non potest extinguere dignitatem aliquam sine confirmatione Papae, et nihilominus ibi supponitur potuisse Capitulum renuntiare tali statuto a Papa confirmato. Addendum vero est, licet hoc procedat, considerata materia et quasi ordinario jure : nihilominus, si Pontifex addat illa verba irritantia : Quidquid in contrarium factum fuerit, irritum sit, censetur tale statutum fieri irrevocabile sine auctoritate Pontificis. Ita enim habetur in d. c. Dilecto, ubi statutum de quo sermo est, sine dubio erat favorabile his qui confirmationem petierant ; ratio vero est, quia potest Pontifex plus cencedere quam petatur, et velle, ut illamet commoditas, et utilitas talis communitatis, per legem ejusdem communitatis introducta, ita per suam confirmationem stabiliatur, ut mutari non possit ab ipsamet communitate sine suo consensu, quia ad ipsum, ut ad superiorem, spectat inferiorum commoda prospicere et conservare per legem suam, et potest ita illam confirmare ut faciat suam. Hoc tamen in tali materia non praesumitur, nisi per aliqua verba declaretur.

25. E converso vero contingit in alio membro de lege publici commodi : nam si fertur cum confirmatione essentiali principis, ex vi materiae est lex superioris et irrevocabilis, et haec praesumitur esse intentio principis, aut Pontificis confirmantis. Nihilominus tamen non est id ita necessarium, quin possit Pontifex confirmare illa statuta, non imponendo necessitatem retinendi illa, sed per modum favoris, cui possit communitas per se, vel per suum senatum, vel Capitulum, renuntiare si velit, ut dictum est, ita ut sit potius concessio potestatis ferendi illam legem, cum potestate etiam tollendi, quam absoluta legislatio. Id autem (ut ego sentio) non praesumitur , nisi in ipsa confirmatione declaretur. Oportet ergo verba confirmationis diligenter expendere, saepeque mens Pontificis ex petitione intelligitur : nam regulariter ita confirmat, sicut postulatur, nisi plus exprimat. Si tamen ex verbis aliud non colligitur, et materia pertinet ad bonum publicum, et confirmatio necessaria est, censetur confirmando facere legem illam suam, et irrevocabilem a subditis, ut sententia communis habere videtur.

CAPUT XXVII. QUIBUS MODIS FIAT ABROGATIO LEGIS, ET QUOS EFFECTUS HABEAT.

1. Duplex legis abrogatio. — In hoc capite explicabimus formam servandam in abrogatione legis, simulque de effectibus ejus dicemus, quia res est facilis et breviter explicari potest. Suppono igitur duplicem distingui posse legis abrogationem: unam vocare possumus non scriptam, quae per dissuetudinem vel contrariam consuetudinem fit, de qua in libro sequenti dicturi sumus : hic autem de abrogatione scripta tractamus, quae, licet generaliter fieri possit per verba ore prolata ab habente potestatem, nihilominus regulariter scribitur sicut humana lex, propter certitudinem et durationem, aliasque scripturae utilitates.

2. Circa hanc ergo revocationem imprimis advertendum est variis modis fieri possse. Primo, pure abrogando legem, id est, tollendo obligationem ejus, et nullam aliam imponendo, et haec abrogatio est omnium facillima, quia et oportet fieri per declarationem contrariae voluntatis, et minorem requirit causam, quia non imponit cnus, sed tollit. Aliter vero fit revocatio unam oblhigationem tollendo, et oppositam inducendo. Quae oppositio potest esse, vel negativa tantum et quasi contradictoria, obligando, scilicet, ad non faciendum id quod antea praeceptum erat, quod proprie habet locum quando lex prior aftirmativa erat: nam, si esset prohibens, formalis contradictio esset praecipere postea eumdem actum qui antea erat prohibitus. Et hoc etiam genus abrogationis est satis expressum et formale, quod nulla fere indiget interpretatione. Aliquando ero oppositio inter priorem et posteriorem legem est per positivam repugnantiam, et quasi contrarietatem, quae proprie invenitur inter leges affirmativas praecipientes actus repugnantes, quarum posterior non facit mentionem prioris, illam formaliter abrogando, addita particula non obstante, vel in speciali, vel saltem in genere. Et haec potest dici abrogatio implicita et virtualis, quae habet locum, non solum quando utrumque praeceptum est affirmativum, sed etiam quando alterum est negativum, si non sit immediate et formahter oppositum, sed solum sub aliqua ratione magis generali. Quando ergo in nova lege repugnante priori additur clausula formaliter revocativa, tunc solum sunt consideranda verba revocationis, an sint specialia, vel saltem sufficienti modo generalia ad comprehendendam priorem legem : alterum enim horum necessarium est ui formalis revocatio facta inteligatur, alioqui erit tantum implicita, et fere ejusdem rationis cum altera, in qua nulla clausula expressa derogationis additur, quae non parvam difficultatem apud auctores habet; illam tamen breviter expediam.

3. Prima conclusio. —Dico ergo primo : lex inferior interdum abrogat praecedentem, etiamsi nullam ejus mentionem faciat. Haec assertio communis est et certa. Sumitur ex cap. 1 de Const., in 6, cum Glossa ibi, verb. Revocare, ei verb. Noscatur, et ex l. Sed et posteriores, ft. de Leg. ibi, Visi contrarie sunt. Ratio est, quia voluntas posterior, supposita potestate, vincit et revocat priorem. Posterior autem lex, quando concordari non potest cum priori, sufficienter indicat voluntatem priori contrariam, saltem virtualem, quae formali aequivalet : ergo sufficit ad abrogationem.

4. Secunda conclusio. — Dico secundo : haec abrogatio restringenda est, quoad fieri possit, regulariter loquendo. Haec etiam conclusio communis est, de qua videri potest Bart. in l. Si constante, ff. Solut. matr., n. 39, et in repetit. l. Cesar, ff. de Public. vecig., colum. 8; Decius in c. 1 de Constit., lect. 1, n. 11; Fel. in cap. Nunnulli, de Rescr. n. 6 et sequent.; Tiraqu.. in praef. ad Retract., n. 62. Sumitur ex c. Cum expediat, de Elect., in 6, ubi Doctores, et ex l. 1, c. de Inoffic. dotibus, l. Non est novum, cum sequentibus, ff. de Legibus. Item ex alus jJuribus, quae asserunt correctionem jurium esse vitandam, quoad fieri possit, ut sumitur ex c. Cum dilectus, de Consuet., et leges posteriores saepe ad anteriores trahi, et similia facit etiam regula juris, Que a jure exorbitant non esse extendenda. Nam constat legem revocatoriam ex suo genere exorbitantem esse. Ad idem facit regula, Quod odia sunt restringenda, quia monstravimus c. 18 mutationem legis de se nocivam esse. Unde sic concluditur, abrogatio legis, per se loquendo, non expedit reipublicae, nisi necessitas cogat, quia ex se infert nocumentum : ergo restringenda est quoad fieri possit. Et confirmatur : nam ob hanc causam legis abrogatio magna consideratione facienda est : ergo non est verisimile (ait Decius) voluisse principem uno verbo, et quasi aliud agentem, revocare legem observatam . non est ergo admittendum nisi necessitas summa sit.

5. Unde colligendum est legem esse odiosam. —Atque hinc sequitur idem esse dicendum de quacumque correctione, seu derogatione legis, etiamsi non sit in totum, sed in parte. Sumitur ex Bartolo in dicta l. Si constante, tt. Sol. matr., n. 39, et Tiraquel. supra, et passim ita loquuntur juristae, ut supra de dispensatione dictum est, et infra de privilegiis dicetur. Et rationes adductae cum proportione applicari possunt: nam, licet minus nocumentum sit correctio vel derogatio quam abrogatio, nihilominus non parvum est, et ideo, si fieri potest, vitandum est. Verumtamen saepe difficillimum erit omnem prioris legis derogationem et abrogationem vitare, quando posterior repugnare videtur; et ideo, si utraque excusari non potest, derogatio potius quam abrogatio admittenda est, ut ex duobus malis minus eligatur. Tamen, si aliqua probabilis ratio aut via occurrerit ad concordanda jura, etiam sine derogatione praeferenda est. Quod vero aliqui addunt, legem posteriorem, etiamsi non deroget priori, eo ipso quod aliquid addat, odiosam esse et restringendam, verisimile non est; alias omnes leges de novo editae essent odiosae, quod dici non potest. Consideranda ergo est additio, et, juxta materiae capacitatem et regulas positas in principio hujus libri, judicandum erit an talis dispositio odiosa sit vel favorabilis. Addit denique Bart., supra, quem Tiraq. sequitur, distinguendam esse limitationem legis a correctione. Nam correctio proprie est quando lex praecedens ex parte tollitur, quia quoad ilam minus utilis invenitur ; limitatio vero intelligitur inesse ipsi legi ex quo condita fuit; nam postea solum per declarationem adhibetur; et ideo dixit idem Bartolus limitationem etiam in jure divino locum habere, in leg. 1, ff. de Const. Princ., et in l. 1, c. Si contra jus vel util. public. Unde limitatio sic sumpta, quae potius interpretatio censenda est, non est exorbitans, nec odiosa, quia explicat verum sensum legis, et potius favorabilis est dicenda, etiamsi fortasse alicui minus utilis sit, ut sumitur ex cap. 2 de Decimis in 6.

6. Duplex limitatio.—Solent vero addi huic assertioni limitationes plures; duae tamen videntur praecipuae. Una est, legem correctoriam extendi propter similitudinem vel identitatem rationis, ut est apud Anton. Gabr., tom. 2 comm. opini., lib. 17; et Matienz., in leg. 19, tit. 11, I. 5 Recopil. Gloss. 2, n. 5 et seq. Sed hoc exponendum est juxta dicta supra c. 2 et 3 hujus libri, et omnino restringendum, vel non admittendum, nisi ubi tanta sit identitas, ut non possit sine gravi absurditate vitari extensio. Alioqui multo magis incerta est utilitas extensionis legis propter rationis similitudinem, quam sit nocumentum in correctione legis; imo satis dubia res est an talis extensio aliquando expediat; de correctione autem legis constat minime expedire, si vitari potest. Ac denique non invenio illam limitationem esse in jure fundatam : restrictio autem correctionis legum in jure fundata est, semperque antiqua lex melioris est conditionis, et jus suum quasi possidet, quando de correctione expresse non constat. Unde oritur regula l. Preceptum, in fin. c. de Appellationib.: Quidquid in posteriori lege specialiter non fuerit eupressum, id veterum legum constitutionumque regulis relictum esse, intelligendum est.

7. Alia limitatio est, nisi per correctionem legis redeatur ad antiquum jus : nam tunc illa correctio censetur favorabilis, quia est (ut ita dicam) revocatio prioris correctionis, quae fuerat odiosa. Ita notat Tiraq., dict. praefat. ad Retract., n. 58, cum Bart., Fel., Deci. et Gozad., quos allegat; et favet quod Hieron., 1. 4 contra Jovin., sentit, abrogationem legis veteris per novam favorabilem fuisse, quia nos ad principium seu ad priorem statum revocavit, ut habetur in cap. Ab exordio, 35 dist. Hoc etiam principium repetit idem Tiraq., de Primogen., q. 24, n. 2 et 6; Cov., l. 3, Variar., c. 6, n. 4; Nav., inc. 1, 8 Laboret, de Poenit., dist. 6, n. 16 et 17; qui allegant Gloss. in cap. Statutum, de Praebend., in 6, verb. Numeranda, cum multis antiquis, et idem sentiunt alii moderni ; et pro ratione reddunt , quia, sicut unaquaeque res facile reducitur ad naturam suam, ita etiam lex revertitur ad jus commune, quod videtur esse magis naturale.

8. Contra hanc vero limitationem objicit Tiraq., in dicta praefat. ad Retract., n. 59; quia saepe contingit antiquiorem legem prius revocatam, fuisse odiosam : ergo reditus ad illam non debet censeri favorabilis. Quod multo magis procedit, si illa lex antiqua iniqua fuit, vel licet justa fuerit et utilis, si altera revocans illam erat melior et utilior : nam tunc derogatio hujus propter reditum ad antiquiorem non est judicanda favorabilis. Non potest ergo talis regula generalis constitui, sed videtur considerandum quale fuerit illud jus antiquius prius revocatum, et juxta qualitatem ejus judicandum fore de reditu ad illud. Verumtamen haec objectio fieri etiam potest contra assertionem secundam ; nam, ob eamdem causam, non potest pro regula statui revocationem - legis esse odiosam, quia, si lex abrogata odiosa erat, vel si erat nimis rigida, aut parum utilis ad bonos mores, certe abrogatio illius non debet censeri odiosa, sed potius favorabilis, quia moderari rigorem, vel tollere odium, favorabile est. Quod quidem in particulari loquendo, quando caetera sunt paria, non videtur mihi posse negari: nam ratio facta videtur ex terminis nota. Et ideo in secunda assertione addidi regulariter loguendo, unde conclusio ipsa intelligenda est ex vi revocationis, seu ex suo genere, aut caeteris paribus, et ita procedunt rationes quibus probata est. In eodem ergo sensu sustineri potest limitatio posita, scilicet, reditum ad antiquam legem ex suo genere favorabilem esse.

9. Aliter vero objici potcst, quia lex abrogata jam non est lex, quia destructa est per alteram quae postea condita est et permanet quamdiu non revocatur: ergo ex tunc mutatio posterioris legis est simpliciter odiosa, et restringenda ex genere suo. Probatur consequentia, tum quia jam nihil obstare potest lex illa antiquior, vel resistere alteri legi, quia quod non est non potest alteri resistere; tum etiam quia jus actu existens praeferendum est illi quod jam praeteriit, et non est: ergo favorabilior esse debet conservatio praesentis juris quam reductio ad jraeteritum, eo vel maxime quod, cum illud praeteritum jus jam non sit lex, non potest dici esse jus commune ; tum denique quia mutatio legis eo est magis odiosa quo multiplicatur saepius, quia eo magis derogat naturae et utilitati legis; ergo non minus, imo magis restringi debet mutatio secundae legis abrogantis priorem, quam ipsamet, quae priorem abrogavit. Propter haec censeo illud vulgare principium non esse intelligendum de lege universali universaliter abrogata, quia tunc apud me argumenta convincunt non esse habendam rationem ejus, neque illam posse amplius vocari jus commune, nec reductionem ad illam posse reputari reductionem ad rei naturam. Intelligendum erit ergo illud principium de generali lege, quae universaliter quidem perseveret, in particulari autem derogata sit per statutum, aut legem particularem. Tunc enim cessat objectio facta: namlex illa post derogationem durat, et de se constituit jus commune, et ita de illo procedit recte communis ratio et doctrina.

10. Dico tertio: lex posterior non habens clausulam derogantem vel abrogantem priorem, non revocat illam nisi quando illi directe opponitur, ita ut nisi priori deroget, fiat inutilis. Ita docent communiter auctores citati, et imprimis, quod illa duo sufficiant ad deroga- tionem, manifestum est, quia alias nunquam posset fieri abrogatio legis, sine formali clausula derogatoria, quia nihil aliud requiri aut cogitari potest; consequens autem est aperte falsum, tum ex c. 1 de Const., in 6, cum Glossa ibi, et doctoribus; tum etiam quia voluntas posterior, quae ex vi objecti non potest consistere cum praecedenti, mutat illam, etiamsi formaliter et expresse non intendat ipsam abrogationem ; ergo, etc. Quod vero illa duo sunt necessaria ad hanc abrogationem quasi virtualem seu indirectam, patet ex praecedenti assertione, quia si leges possunt conciliari, non est admittenda correctio; sed quando utraque potest habere effectum, conciliari possunt; ergo. Et declarari hoc potest duobus exemplis. Unum est, quia lex posterior imponens novam paenam non censetur eo ipso revocare aliam poenam per priorem legem positam, teste Bart. in I. 1, ff. de Vi bonor., quem sequitur Navy. in c. 7ta quorumdam, notab. 11, n. 14 et 30. Ratio autem est, quia non repugnat idem delictum- duabus poenis puniri, et ita illae leges possunt simul subsistere quoad poenas, si aliunde poenae ipsae inter se repugnantes non sint. Aliud exemplum est : nam lex posterior dans aliquod remedium, vel concedens aliquid, non aufert eo ipso remedium datum per priorem legem: habet enim eamdem rationem, quando remedia alias inter se non pugnant. Et ita notat Nav., cons. 8 de Offic. ordin., et sumitur ex l. Quoties, ff. de Action. et obligat., ubi dicitur legem dantem novam actionem non auferre antiquas, nisi eas expresse excludat.

11. Addunt vero aliqui, si potest vitari contrarietas legum, alterius verba improprie intelligendo, tunc posteriorem esse impropriandam, ut vitetur prioris correctio. Ita docent absolute ex modernis, referendo aliquos antiquos, Gut., 1l. 3Pratic., q. 15, n. 34, et Sanc., 1.1 de Matr., disp. 17, n. 6. Sed non video sufficiens fundamentum tam generalis regulae, quia si illa licentia absolute accipi posset, vix admittenda unquam esset correctio, vel abrogatio inter leges, propter contrarietatem, quia improprietas verborum tantam habet latitudinem, ut si propter hanc solam causam illa uti liceat, fere semper facile sit contrarietatem vitare : consequens autem est falsum, alias nihil esset firmum et stabile in legibus. Unde confirmatur , quia majus inconveniens est admittere improprictatem in posteriori lege, quam derogationem in priori, praesertim quia nulla est major ratio impropriandi posteriorem quam priorem. Confirmatur secundo ex Glossa in l. Non possunt, tf. de Legib., dicente, in dubio de benignitate legis, proprietatem verborum esse tenendam ; et in superioribus generaliter diximus restrictionem legis semper esse intelligendam intra proprietatem verborum, nisi contineat iniquitatem, vel absurditatem, ut tradit Bart. in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., n. 57 et 58; Panorm., Dec., Fel. et alii communiter in cap. 1, Constitutionibus ; derogare autem priori legi, neque iniquum est, neque absuraum ; ergo, per se loquendo, non sunt verba legis posterioris improprie intelligenda, ne derogent priori. Posset autem illud admitti, quando improprietas non est tanta, quin secundum communem usum soleant verba in illa significatione usurpari, vel quando secundum usum juris censeri potest illa significatio propria, licet, attenta prima significatione, videatur impropria. Ut patet in particulari exemplo, in quo loquuntur Panorm. in cap. Cum olim, de Re judiciali, numero. ult., et Felin. in cap. on potest, eodem titul. num. 8, scilicet, de elecüone facta in concordia, quae in jure solet dici etiam de illa, in qua major tantum pars consentit, ideoque ad vitandam contrarietatem poterit interdum vox illa ita exponi. Major autem improprietas verborum non videtur admittenda, nisi ubi abrogatio ipsa vel contrarietas aliud speciale incommodum vel absurditatem contineret.

12. Lex generalis posterior abrogat priorem. — Quid dicendum de lege speciali. — Quid facit lem generalis contra specialem. — Ex hac ergo assertione sequitur primo, legem generalem posteriorem omnino abrogare priorem, etiam generalem, dicto modo illi contrariam. Ita docent omnes, et sumitur ex cap. 1 de Cognat. spirituali, et ex d. cap. 1 de Const., in 6, et ex l. NVon est novum, ff. de Legib., et notat Glossa penult. Ratio autem est, quia tunc lex posterior non potest simul subsistere cum priori, nec etiam potest ex parte valere et ex parte derogare alteri, tum quia universaliter loquitur, tum etiam quia non est major ratio de una parte quam de alia. Secundo, sequitur idem esse dicendum, quando utraque lex, prior et posterior, est specialis, et includunt similem contrarietatem quae contradictionem ihvolvat, tunc enim posterior abrogat priorem, propter eamdem rationem. Et ita docuit Bartol. in d. l. Omnes populi , n. 29 et 35. Intelligitur autem de legibus specialibus, aut in jure communi contentis, aut de statutis quae fiunt a particularibus communitatibus , vel legislato- ribus, qui scire possunt et debent sua statuta. Secus vero erit de particularibus legibus concessis a Pontifice extra commune jus : nam tunc clausula revocatoria requiritur , ut infra de Privilegiis latius dicemus. Tertio sequitur, quando lex prior est generalis, et posterior specialis illi contraria, posteriorem derogare priori, quamvis illam non abroget. Hoc enim posterius facere non potest, quia non est illi adaequate contraria : illud autem prius necessario sequitur ex dictis, quia posterior lex, quoad id quod specialiter disponit, non potest subsistere simul cum priori : ergo necessarium est ut ex parte illam revocet, quod est illi derogare. Nam alias esset inutilis; supponimus autem esse factam ab habente potestatem, et sine ignorantia prioris juris, quia non praesumitur princeps ignorare jus commune, seu generale, juxta cap. 1 de Const. in 6.

13. Lex specialis contra generalem, quid valet.—Cuarto, infertur ex dictis, si lex prior sit specialis et posterior generalis, posteriorem, etiamsi sit contraria priori, non derogare illam, sed potius secundum illam limitari, seu derogari. Haec est communis jurisperitorum, c.1 de Rescr., ubi Panor., n. 2, et alii; et Bart., in l. Quesitum, S ult., ff. de Fide instrument., n. 12; et sumitur ex regula juris in 6: G'eneri per speciem derogatur, ubi Glossa et omnes intelligunt, etiamsi species antecedat, juxta cap. Quamovis tibi, de Praeb. in 6, ubi etiam id notat Glossa, idemque habetur in c. 1 de Rescr. Ratio vero est, quia princeps praesumitur ignorare particulare statutum, quando illius mentionem non facit; et ideo, licet universalem legem faciat, non censetur velle particulare statutum tollere. Quae ratio et decisio habetur in dicto c. 1 de Const., in 6, ubi est sermo de particularibus statutis quoad loca; eadem vero ratio est de specialibus statutis quoad materias vel personas, ut probant alia jura et similitudo rationis. Unde in his etiam habet locum illa ratio, quia tunc potest utraque lex habere effectum cum aliqua concordia in jure usitata; ergo vitanda est correctio prioris legis, et credendum potius intentionem legislatoris esse posteriorem legem generalem ferre cum illa particulari limitatione et exceptione, ut infra latius de consuetudine et de privilegiis dicemus. Et hanc regulam variis modis declarant et amplificant doctores, quos congerit Sanc., l. 2 de Matr., disp. 24, n. 6 et sequent.

14. Atque ex dictis etiam facile est definire dubium hic incidens, an promulgatio sit necessaria ut abrogatio legis plene facta sit et suum effectum consequatur. In hac enim re theologi, praesertim moderni, non consentiunt. Quidam enim absolute affirmant ad revocationem legis necessariam esse promulgationem. Ita tenet Vasq. 1. 2, disput. 156, cap. 4, et sequuntur aliqui moderni. Fundari potest haec opinio, primo, quia servari debet proportio inter legem et revocationem ejus, quia opponuntur quasi privative; privatio autem reducitur ad genus formae contrariee, et ex parte subjecti requirit omnes conditiones requisitas ad positivum oppositum, alias propria privatio non erit. Secundo, quia, sicut lex est regula humanarum actionum, ita etiam revocatio legis est suo modo regula, saltem permittens oppositum ejus, quod lex vetabat vel praecipiebat : ergo sicut lex non potest habere rationem regulae nisi promulgata sit, ita nec legis abrogatio.

15. Alii nihilominus censent constituendam esse differentiam inter legem et revocationem ejus, quod ad revocationem non est necessaria promulgatio, sicut ad legem ipsam. Ita tenet Capreol., in 4, d. 1, q. 3, ad 1, contra primam conclusionem; sequitur Conr. 1. 2, quaest. 90, art. 4, ubi idem tenet Medin. circa finem articuli. Tenet etiam Cord., l. 4 de Indulgent., quaest. 36. Fundari potest haec opinio, primo, quia plus requiritur ad ponendam obligationem quam ad auferendam; nam ad primum requiritur concursus omnium conditionum necessariarum ad veritatem et subsistentiam legis: ad secundum autem suffticit defectus cujuslibet conditionis; sed revocatio legis non ponit, sed aufert obligationem : ergo non est cur ad illam requirantur omnes conditiones quae ad legem. Unde supra dicebamus, cessante evidenter justitia legis, cessare legem et obligationem ejus sine alia promulgatione: ergo similiter, cessante voluntate principis de obligatione legis, revocabitur lex sine alia promulgatione. Unde intulit Medin. supra, posse revocari legem per solum actum internum voluntatis principis nolentis ut lex amplius duret. Quod potest fieri verisimile, quia si in principio princeps ferret et promulgaret legem sine intentione obligandi, licet exterius putaretur lex lata, nihilominus illa non esset vera lex, nec per se obligaret, sed ad summum ex conscientia erronea. Ac denique, licet demus debere hanc voluntatem principis exterius ostendi, nihilominus non erit necessaria promulgatio, sed sufficiet ut quocumque modo de illa sufficienter constet.

16. Resolutio dubia. — Mihi distinguendum videtur inter revocationem puram et per se tantum factam, et revocationem mixtam cum aliqua obligatione contraria, et quasi consequentem ad illam. Et primo, dicendum est, ad revocationem quae ex obligatione contraria sequitur, necessariam esse promulgationem, quod procedit, sive illa obhgatio sit ad actum repugnantem priori legi, sive sit praecise ad non utendum priori lege, seu ad illam non servandum. Probatur, quia illa obligatio imponitur per novam legem : ergo ad illam legem requiritur promulgatio, quia eadem est ratio de illa quae de caeteris, cum promulgatio sit de ratione legis, ut talis est: ergo ad dictam abrogationem eadem promulgatio necessaria est. Probatur consequentia, quia talis revocatio est effectus propriae legis, imo est quasi accessorius, et consequens ad alium primarium, qui est contraria obligatio legis: ergo requirit legem plene constitutam, atque adeo promulgatam. Unde fit hanc promulgationem eodem modo et cum eisdem conditionibus hic postulari, sicut ad legem necessaria est. Unde, sicut lex ante promulgationem non obligat, licet privatim sciatur, ita in praesenti talis lex, ante promulgationem cum tempore sufficiente ad obligationem ejus, non deobligat ab alia, quia non prius habet secundarium effectum quam primarium. Et e converso, sicut post promulgationem et tempus sufficiens lex obligat, etiam privatim ignorata, quamvis ignorans invincibiliter excusetur; ita in praesenti lex haec promulgata tollit obligationem prioris legis, per se loquendo, quamvis, si ignoretur, ex conscientia erronea obligare possit.

17. Dico secundo: pura revocatio legis per se et essentialiter non requirit promulgationem. Probatur argumento secundae sententiae, et quia talis revocatio non fit per aliquam legem, ad quam solam est necessaria promulgatio. An vero talis revocatio per se requirat saltem signum externum, incertum est. Videtur enim probabile esse necessarium, quia, sicut voluntas humana non potest habere effectum positivum circa alium hominem, nisi illi intimetur; ita etiam neque effectum privativum, seu ablativum obligationis : nam videtur esse eadem ratio. Unde si hoc concedatur, distinguenda-erit manifestatio voluntatis principis a promulgatione: nam haec requirit peculiarem solemnitatem quam negamus esse necessariam ad puram revocationem legis. Quia sufficiet quaelibet manifestatio voluntatis pro his quibus immediate fit: pro aliis vero satis erit divulgatio illius notitiae per sufficientem famam aut testificationem, ita ut, quamprimum aliquis illam notitiam cousequatur, priori lege revocata non obligetur. Supponimus enim principis decretum dicto modo manifestatum fuisse, ut lex ex tunc non obligaret. Aliunde vero probabile est internam retractationem voluntatis per se posse sufficere ad tollendam legem, si supponatur princeps absolute velle ut ex tunc non obliget, quia statim cessaret obligatio ex defectu causae conservantis : nam sicut lex in fieri pendet ab interna intentione, ita et in conservari, et ita procedit ratio supra pro Medina facta. Et tunc consequenter dicendum est obligationem quae relinquitur in subditis esse mere per accidens, ex sola ignorantia et fictione legislatoris: nam si de voluntate ejus constaret, etiam per revelationem, lex per se non obligaret; talis autem voluntas principis omnino irrationabilis esset, et contra debitam gubernationem.

18. Unde dico tertio: ut abrogatio legis, etiam pura, debito modo fiat, publice proponenda est prudenti arbitrio legislatoris. Hoc suadent aliquo modo rationes primae sententiae, et quia. nisi revocatio sit publica, possunt facile sequi scandala, dum aliqui, propter privatam notitiam, legem non servant. Unde, sicut expedit communem obligationem de se simul incipere in eodem loco, ita expedit revocationem communis obligationis esse jam publicam et communem quoad omnes, quantum commode fieri possit. Et ideo nunquam praesumendum est principem voluisse antea vel aliter legem revocare, nisi evidentissime constet. Dixi autem modum hujus promulgationis relinqui arbitrio principis, quia in jure non est certus, nec definitus , nec videtur necessarium in revocatione servari omnem temporis dilationem quae pro legum promulgatione praescribitur. Quia non est aequalis ratio, neque oportet, quod in favorem introductum est, extendere ad rigorem. Stabitur ergo consuetudini vel actuali principis dispositioni. Atque ita constat etiam quando incipiat haec abrogatio legis habere suum effectum : nam in hoc dependet a principis voluntate; ordinarie vero incipit a sufficienti publicatione : applicatur autem in particulari, cum primum pervenit revocatio ad uniuscujusque notitiam, quamvis haec magis propter conscientiam quam propter revocationem legis secundum se, necessaria sit.

19. De effectibus autem hujus abrogationis nihil dicendum superest : nam per se solum consistit in ablatione legis. Unde quot fuerint effectus positivi prioris legis, tot erunt effectus privativi abrogationis ejus. Si ergo prior lex erat prohibens et irritans, abrogatio utrumque tollet, modo tamen utrique accommodato. Quia quoad obligationem pendet aliquo modo in particulari a notitia; nam propter ignorantiam poterit in aliquo durare obligatio, quod non ita est in irritatione ; nam abrogata lege irritante, etiamsi abrogatio ignoretur, et actus cum mala conscientia fiat, poterit esse validus, si fiat cum sufficienti voluntate. Et eadem proportione judicandum est de revocatione legis poenalis quoad poenam, ut sunt escommunicatio, irregularitas, et similia. Poni etiam potest inter effectus abrogationis, quod lex semel abrogata non potest redire per voluntatem subditorum, nisi iterum a legislatore feratur, quia jam substantia ejus periit. Quod notavit Navarrus constituens hoc discrimen inter abrogationem et non acceptationem legis, et cons. 1 de Constit., q. T. Et huc etiam spectat quod dicunt juristae, legem abrogatam non posse allegari, utique in vi legis. quia nulla est ; secus in vi exempli aut rationis. De quo videri potest Bart. in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., n. 68, et Deci., in c. 1 de Const., lect. 1, n. 11, et lect. 2, n. 5. Denique, etsi abrogatio non sit pura, habebit, per quam fit, suos proprios effectus sibi accommodatos, qui ad praesentem considerationem non spectant. FINIS LIBRI SEXTI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26