Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER SEPTIMUS. DE LEGE NON SCRIPTA QUAE CONSUETUDO APPELLATUR.

Ordo procedendi in hoc libro septimo. — Wactenus de legibus scriptis praecipue disputavimus; nunc vero de consuetudine, quatenus jus continet, vel inducit, ex professo dicendum est. Quem ordinem servavit Gregorius IX in lib. 1 Decretalium, prius de constitutionibus et rescriptis, et postea de consuetudine titulos instituendo. Nam, licet consuetudo antiquior fuerit jure scripto, nihilominus jus scriptum certius est et notius, et ideo prius de illo tractari debuit. Accedit quod inter humana jura scriptum antiquius est quam non scriptum, etiamsi multi juristae, quos sequitur Rochus Curt., tract. de Consuet., in principio, pro certo supponant jus consuetudinis esse antiquius. Nam licet prius homines coeperint sine legibus in communi vivere quam leges scriberentur, nt clare dicitur in lib. 2, ff. de Orig. jur., inde non fit consuetudinem habuisse pro lege, sed regis imperium personale, quod non est lex nec consuetudo, et ita insinuatur in dicta 1. 2; ex S autem Sine scripto, Instit. de Jure natur., etc., colligi potest jus consuetudinis fuisse antiquius apud Lacedaemones quam jus scriptum apud Athenienses, a quibus jus civile duxit originem. Quidquid vero de hoc sit, nunc constat consuetudinem saepe esse antiquiorem jure scripto, et saepe noviorem, et aliunde scriptum esse praecipuum, et ab illo magna ex parte pendere vim consuetudinis et intelligentiam ejus, juxita cap. ult. de Cons., et quae ibi notantur, et ideo merito liber post praecedentes sequitur. In quo consuetum ordinem observavimus. Nam prius quid sit consuetudo explicabimus, conditiones ad illam requisitas et causas ejus aperiendo; postea de effectibus, tandem de iilius abrogatione seu mutatione dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium