Text List

Caput 1

Caput 1

Quid sit consuetudo, usus vel mos, forus et stylus, et quomodo a scriptione differat.

CAPUT I. QUID SIT CONSUETUDO, USUS VEL MOS, FORUS ET STYLUS, ET QUOMODO A SCRIPTIONE DIFFERAT.

1. Consuetudinem sic definit Isidorus, lib. 9 Oris., cap. 10. et lib. 5, cap. 3: Est jus quoddam moribus institutum , quod pro lege suscipitur cum deficit lex. Et videtur sumpsisse ex Tertuiliano, lib. de Corona militis, dicente : Consuetudo in civilibus rebus pro lege suscipitur cum deficit lex. Circa quam descriptionem triplex statim occurrit difficultas. Prima circa genus: nam consuetudo videtur potius esse quid facti quam juris ; non est ergo jus, sed factum, vel actio saepius repetita : unde idem Isidorus statim subjungit consuetudinem sic dictam esse, quia in communi est ust : constat autem usum factum dicere, non jus. Et ita frequenter dicere solemus, cum in re aliqua dubitatur an detur consuetudo, necne, quaestionem esse facti, non juris. Secunda difficultas est de illa particula moribus, quia. videtur definitum in definitione poni: nam mos et consuetudo idem esse videntur, soloque nomine differre. Unde ibidem Isidorus, morem definiendo, dicit : Mos est consuetudo, cap. Mos, cap. Consuetudo, d. 1, et, quod mirandum est, ibidem expressius idem vitium committere videtur, dicens : Mos est consuetudo de moribus tracta tantum; ubi non alio, sed eodem nomine definitum in definitione ponit. Et auget difficultatem, quod mos esse dicitur consuetudo tracta de moribus, ac si esse possit consuetudo aliter introducta. Tertia difficultas est circa alteram partem, quod pro lege suscipitur, quia hoc non pertinet ad esse consuetudinis, sed ad effectum ejus, ut infra dicemus. Item videtur illis verbis significari jus consuetudinis non esse veram legem, sed pro lege reputari, quod falsum etiam est. Aliae etiam difficultates hic occurrunt, quae in discursu commodius proponentur.

2. Secunda opinio. —Usus quid.— Superiores vero difficultates magna ex parte oriuntur ex aequivocatione terminorum, ideoque significationes eorum explicandae prius sunt, ut res ipsa intelligi possit. Tres ergo termini imprimis sunt notandi, scilicet, usus, mos, consuetudo : nam in hoc conveniunt, quod solum in actibus liberis proprie dicuntur, et quamdam inter se affinitatem et connexionem habent, et nihilominus aliquod discrimen inter illos invenitur. Usus ergo, in theologica proprietate, significat actum quo voluntas libere exequitur quod eligit, juxta doctrinam D. Thomae 1. 2, quaest. 16, per totam; et Augustini, lib. 10 de Trinitate, c. 11, et lib. 83 Quaest., quaest. 30, ubi hac ratione dixit non posse uti nisi animal quod rationis est particeps, quia solum illud libere se vel alia applicat ad operationem, quam applicationem usus significat. Unde fit ut usus, in philosophico rigore, dicatur de quolibet actu utendi per se spectato, quia quilibet est libera applicatio facultatis ad medii executionem, sicut quicumque actus gaudii de fine adepto dicitur fruitio. Nihilominus tamen, communi et usitato modo loquendi, usus significat similium actuum frequentiam ; quomodo dicitur in l. 4, tit. 2. p. 4, usum nasci ex his rebus quas aliquis facit longo et continuo tempore, ut notavit ibi Greg. Lop. Ubi hac ratione dicit usum esse quid facti, scilicet, frequentiam ipsam libere operandi circa rem aliquam, eodem, seu uniformi modo. In lege autem illa dicitur, usum esse id quod relinquitur, seu nascitur ex illa frequentia actuum, quod statim explicabitur.

3. Mos quid. —Mos proprie in liberis tantum actibus reperitur. —Mos autem, teste divo Thoma 1. 2, quaest. 58, art. 1, non solum rationalibus, sed etiam brutis tribui solet : nam etiam in Scriptura dicuntur homines operari more brutorum, interdum in bonam partem, ut 2 Mach. 11: Leonmn more impetu irruentes in hostes ; interdum in malum, ut 4 Esdrae 8: Qui mores pecudum halwerunt ; interdum indifferenter, ut 2 Mach. 10: 7n montibus et speluncis, more bestiarum, egerant. Nihilominus tamen, ut idem divus Thomas recte notavit in 3, d. 23, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 2, mos solum per similitudinem seu analogiam brutis attribuitur, quatenus ex naturali inclinatione eamdem rationem operandi servant: nam proprie tantum in liberis actibus reperitur. Nam genus moris ibi incipit ubi dominium voluntatis invenitur, ut idem D. Thomas dixit n 2, d. 24, quaest. 3, art. 2; et ideo solus actus liber proprie denominatur moralis, quia solus liber actus est laude vel vituperio dignus; moralis autem actus eodem modo laudis ac reprehensionis capax est. Unde est illud Aristotelis, 1 Ethic., cap. 13: Cum de morilus loquimur , non sapientem aut perspicacem , sed manswuetum anut temperantem aliquem dicimus. Mos ergo proprie dictus nihil aliud est quam frequentia, seu continuatio similium actuum moralium et humanorum per aliquod tempus. Et hoc modo dicitur aliquid fieri secundum morem, ut Joan., c. 19: Mos est Judeis sepelire ; et Genes. 50: Iste quippe mos erat, cadaverum conditorum. Et eodem modo qui conformes sunt in operando moraliter, unius moris esse dicuntur. Ps. 67: Qui habitare facit unius moris in domo. Unde hoc videtur differre inter morem et usum, quod usus tam de frequentia actuum quam de singulis actibus dici potest, ut dixi: mos autem non dicitur proprie de uno actu, neque id est in usu, sed de frequentia actuum similium. Unde, si usus sumatur pro frequentia actuum non videtur a more differre. Addit vero D. Thomas supra, morem, in alia significatione, dici de inclinatione ad similes actus, ex illorum frequentia relicta, quae inclinatio non est aliud quam aliquis habitus; quod etiam dici potest de usu, juxta sententiam Alphonsi in lege citata, quamvis illa plura comprehendat, ut mox explicabo.

4. De consuetudine igitur, si sumatur ut est quid facti (ut dicitur in c. 1 de Const., in 6), idem fere sentiendum est: nam ut eisdem locis D. Thomas ait, mos et consuetudo idem fere sunt, quia utraque vox significat moralium actuum frequentiam. Propria enim consuetudo non est nisi in actibus liberis : nam in necessariis, potius nunquam consuetudo vim habet, et ideo proprie non est in brutis, licet per analogiam interdum illis tribuatur, S Pavonwn , Instit. de Rer. divis. Deinde consuetudo non est in singulis actibus, sed in eorum frequentia, ut Isidorus insinuavit, et apertius D. Thomas in 3, ubi supra dixit consuetudinem importare quamdam frequentiam circa ea quae facere vel non facere in nobis est. Disi autem hoc esse intelligendum de consuetudine sumpta ut est quid facti, quia oportet in consuetudine duo distinguere : unum est ipsa fre- quentia actuum, quam possumus vocare consuetudinem formalem, et hanc dicimus esse quid facti, sicut usum. Aliud vero est id quod ex tali frequentia relinquitur, quod potest esse vel quid physicum. ut est habitus, quod aliquando solet vocari consuetudo apud juristas, satis vero improprie, et ideo illud omittimus, et sub consuetudine facti illud computamus. Aliud ergo, quod ex consuetudine relinquitur, esse potest quid morale per modum facultatis vel juris obligantis ad sic operandum, vel tollentis aliam obligationem, quod potest vocari jus consuetudinis, seu consuetudine introductum. Sicut enim consuetudo inducit inclinationem ad similes actus, et consequenter dat facilitatem et delectationem in opere, quae non est tantum aliquid morale, sed etiam physicum, quod habitum appellamus; ita consuetudo facti inducit moralem facultatem, vel obligationem, vel mutat illam (ut postea videbimus), non inducendo aliquid physicum, sed moralem facultatem, aut vinculum, quod jus appellamus. Et ideo, sicut nomen moris, ex frequentia moralium actuum, translatum est ad significandum ipsum habitum, seu inclinationem, ita consuetudo, licet aliquid facti primario significet, etiam transferri potuit ad significandum aliquid juris, quod ex frequentia actuum relinquitur, quatenus suo modo inducit ad similes actus. Quia nomen causae transferri solet ad effectum, et e converso: et ita vocatur consuetudo, et ipsa frequentia actuum, et jus per illam introductum. Et quoad hoc videntur distingui mos et consuetudo ab Isidoro supra, quia mos ad factum tantum refertur, consuetudo vero etiam ad jus; usus vero, juxta tertiam significationem in dicta lege indicatam, potest etiam hoc modo accipi, licet plura comprehendat. Isidorus vero usum etiam retulit ad solum factum, ut ex allegatis verbis intelligitur.

5. Consuetudo juris et facti quid. — Ex his ergo constat, cum inquirimus quid sit consuetudo, necessarium esse distinguere sub qua ratione consuetudo sumatur : nam aliter definienda est, ut est quid facti, aliter ut est quid juris. Priori enim modo, optima est definitio quae ex divo Thoma sumitur, scilicet, consueLludo est frequentia operandi libere eodem modo, seu frequentia liberi usus circa quamcumque rem quae nostrae subsit potestati. Est autem advertendum non quamcumque consuetudinem facti habere vim conferendi aliquod jus: nam vitiosa consuetudo nullum jus confert, neque illa quae ex lege nascitur, licet consue- tudo dicatur, juxta illud Lucae, cap. 2: Ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Quae etiam mos solet appellari, ut Actorum 15, circumcisio esse dicitur secundum morem Mogsi. Et multae sunt consuetudines similes, quae omnes ad praesentem considerationem non spectant. Et ideo, ut definitio limitetur ad illam consuetudinem facti quae ad jus aliquod introducendum sufficiat, necesse est vel hoc ipsum, vel aliquid aequivalens in illa definitione addere, scilicet, esse legitimam frequentiam actuum juri alicui consentaneam, vel habentem conditiones omnes jure requisitas, vel quid simile. Atque ad consuetudinem sic sumptam poterit applicari definitio Isidori, si nomen juris non formaliter, sed causaliter intelligatur; si tamen intentio Isidori, et contextus, ac proprietas verborum consideretur, non videtur in hoc sensu locutus.

6. Quocirca, licet probabile sit Isidorum in citatis locis utraque ratione consuetudinem considerasse, et in illa parte quae ponitur in cap. Mos, locutum esse de consuetudine, prout est quid facti, nam hoc modo mos et consuetudo idem sunt, et in eodem sensu dixisse consuetudinem dictam esse, quia in communi est ust ; nihilominus in cap. Consuetudo, ubi illam definit modo supra posito, considerasse videtur consuetudinem prout est quid juris, seu quoad jus ipsum, quod ex facto seu frequentia actuum resultat. Et ita facile expediuntur objectiones in principio factae.

7. Ad primam enim dicimus in consuetudine utrumque reperiri, scilicet, quid facti et juris, ideo nunc esse sermonem de illa secundum unam rationem, nunc secundum aliam. Et quia, in ordine ad leges de quibus ibi Isidorus tractabat, magis pertinet jus quam factum, ideo sub ea ratione et per genus juris illam definivit. Et sumitur ex leg. De quibus, tf. de Legibus, ubi prius dicitur : De quibus scriptis legibus non wtimur, id custodiri oportet quod moribus et consuetudine introductum est; et infra : Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est jus quod dicitur moribus constitutwmn. Sic etiam in lege Hispaniae, partit. 1, tit. 2, 1. 1, definitur consuetudo: H'st jus non scriptum, quod em longo et continuo ustu ortum est. Et eodem modo, per idem genus, definiunt juristae consuetudinem in rubrica de consuetudine, et Bart., in dicta lege De quibus, in lectura, et in Repetit., quaest. 1, ubi nominis aequivocationem recte distinguit fere modo a nobis explicato. Particula autem illa non scriptum, quam addit lex Hispaniae et multi doctores, virtute continetur in eo quod dicitur, esse jus moribus institutum ; nam per hoc distinguitur a lege, utique scripta, et in cap. 3 amplius particulam illam explicabo.

8. Atque hinc facile expeditur secunda objectio : nam sumpta consuetudine prout est quid juris, recte dicitur esse jus moribus institutum, quia mores ad factum spectant, non ad jus, et ita non ponitur ullo modo definitum in definitione, quia jus consuetudinis per frequentiam actuum moralium introducitur, quae frequentia dicitur mos. Et ita etiam in re nullum committeretur vitium, si jus consuetudinis per factum ejusdem consuetudinis definiretur, utendo terminis in diversa significatione. Quod autem Isidorus ait, morem esse consuetudinem tantum de moribus tractam, optimum habet sensum, et sine ullo vitio, advertendo mores interdum dici quasi divisive seu distributive de singulis actibus moralibus; morem autem, ut significat consuetudinem, quasi collective significare collectionem illam, seu frequentiam actuum : sic ergo dicitur mos trahi ex moribus, id est, ex actibus liberis et moralibus. Vel etiam considerari potest non quemcumque morem, sed communem et publicum alicujus communitatis esse sufficientem ad inducendum jus consuetudinis, de quo tractamus, id est, quod obligationem legis possit inducere : nam privatus mos unius personae vel familiae non inducit jus legis, ut infra dicemus. Dicitur ergo haec consuetudo, quae ad inducendum jus sufficit, debere trahi ex moribus, id est, debere esse morem ita communem, ut ex moribus totius communitatis, et omnium, vel plurium partium ejus consurgat. Addit denique Isidorus particulam exclusivam tantum, ad denotandum illum morem ad consuetudinem juris constitutivam (ut sic dicam) sufficere, qui solo usu et moribus introductus sit, absque lege et jure scripto quod illum induxerit : nam mos ille cum sit ex jure, ut sic non inducit jus, licet firmare possit illud, ut infra dicemus.

9. Ad tertiam difficultatem jam dictum est, licet jus consuetudinis sit effectus consuetudinis facti, nihilominus hic non definiri consuetudinem facti, sed juris, et ideo cum additur, quod pro lege suscipitur, non poni effectum consuetudinis definitae, sed substantiam ejus declarari. Dicitur autem pro lege suscipi, non quia non sit vera lex, sed quia Isidorus nomen legis accommodat ad legem scriptam, et ideo dicit jus consuetudinis loco illius suscipi, ubi illa deest. Advertit autem Bart. in dicta repet., n. 6, per hanc particulam distingui consuetu- dinem a jure quod descendit ex usu singularis personae, quod non suscipitur pro lege, nec est jus disponens, sed potius dispositum per legem. Ad quod intelligendum, adverto (quod in principio hujus tractatus notavi) jus dupliciter dici; uno modo, de illo quod consistit in facultate utendi, quod est dominium, vel quasi dominium : nam potest includere jus in re, et ad rem, et generaliter dici potest jus dominii, vel quasi dominii, et ita in rigore spectat ad factum : alio modo dicitur jus de illo, quod vim habet obligandi et imperandi, et dici potest jus legis, seu legale. Privatus ergo usus unius personae potest conferre jus in re, vel dominium rei, aut jus servitutis, et similia, ut in praescriptione contingit : illud tamen jus non habet vim legis, et ideo recte dicitur non esse jus disponens, quia non praecipit nec ordinat, sed potius esse jus dispositum, quia acquiritur secundum juris dispositionem. Consuetudo autem, de qua modo loquimur, non hoc jus, sed legale est, et ideo dicitur esse jus quod pro lege suscipitur, et ad illud requiri consuetudinem , quae moribus utentium, id est, communitatis alicujus inducatur.

10. Differentia inter consuetudinem et prescriptionem notanda. — Unde obiter declarata est differentia inter consuetudinem, de qua loquimur, et praescriptionem : saepe enim illae duae voces consuetudinis et praescriptionis reciproce, et quasi pro eadem accipi solent, propter aliquas convenientias quas habent. Nihilominus tamen, secundum proprias rationes sumptae multum differunt, ut Bart., d. quaest. 1, in fine, docet, et alii antiquiores quos refert, et alii posteriores, ut Panorm. et Roch. Curt. in cap. ult. de Const., cum Glossa ibi, verb. Legitime, et Haim. Cravet., de Antiquit. tempor., 4 p., in princ.; Bald. de Praeseript., 1 part., quaest. 10; Roch. Curt., in cap. ult. de Consuet., sect. 5, n. 3; et Covar. in regula Possessor, 9 p., 83, n. 2; Matienz., 1. 5 Recopil., t. 7, 1l. 1, Gloss. 6, n. 3; et Molin., lib. 1, de Primogen., cap. 6, n. 10, qui plures differentias assignant, quibus omissis radix diversitatis ex dictis clarius colligitur. Quia tam in praescriptione quam in lege non scripta intervenit aliquid facti et juris, quod per factum introducitur : unde et praescriptio consuetudinem aliquam requirit, et lex non scripta interdum requirit consuetudinem aliquo modo praescriptam, seu certam et legitimam.

11. Prima differentia. — Differunt autem imprimis, ac praecipue in ipso jure, quia prae- scriptio stricte sumpta non introducit juslegale, seu disponens tanquam lex, sed confert jus dominii, aut aliud simile jus utendi vel fruendi, aut re corporali, ut domo, veste, aut incorporali, ut jurisdictione, suffragio. Et hinc etiam differunt in consuetudine facti, per quam unum vel aliud jus introducitur; nam alias conditiones requirit consuetudo praescriptionis quam legis. Nam ad jus legis necessaria est consuetudo populi; ad praescriptionem sufficit usus privatae personae, nisi res praescribenda communitati sit acquirenda. Aliqui vero ex juristis citatis consuetudinem vocant, quoties communitas est quae praescribit , vel contra communitatem praescribitur; sed non recte, quia jus acquisitum non est lex, sed dominium, vel aliud jus utendi: nam tunc communitas se habet tanquam unus privatus possessor ac dominus ; et differentia, quod persona praescribens, vel contra quam praescribitur, sit vera vel ficta, valde materialis est. Non oportet autem de nominibus contendere.

12. Secunda differentia. — Alia differentia est, quia ad consuetudinem propriam et legalem, de qua loquimur, necessarius est consensus populi vel principis contra quem quodammodo inducitur; in praescriptione autem non est necessarius consensus ejus contra quem praescribitur, ut notavi in tract. 2 de Relig., l. 1, cap. 5; et hinc est ut ad consuetudinem non requiratur titulus, quia consensus sufficit, ad praescriptionem autem requiritur. tta Glossa, Abb. et alii d. c. ult. Intelligitur autem negative, seu indefinite, quia ad praescriptionem saepe requiritur titulus, non tamen semper; ad consuetudinem vero nunquam. Unde etiam in praescriptione requiritur bona fides, in consuetudine autem non semper, saltem in principio. Denique, licet in utraque aliquis teraporis cursus requiratur, non tamen idem; sed in praescriptione postulatur juxta legis dispositionem; in consuetudine autem, vel non est eadem juris dispositio, vel per se necessaria non est, sed illud sufficit, quod ad judicandum consensum principis vel populi sufficiens sit, ut postea exponemus. Aliae differentie assignantur a dictis auctoribus, quae vel revera non subsistunt, vel eas examinare nobis non est necessarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1