Text List

Caput 2

Caput 2

An consuetudo semper inducat jus non scrhiptum, et definitio data integraa sit.

CAPUT II. AN CONSUETUDO SEMPER INDUCAT JUS NON SCRHIPTUM, ET DEFINITIO DATA INTEGRAA SIT.

1. Ratio dubitandi est, quia Isidorus, in de- finitione data, solum addit particulam illam, cunm deficit lex, vel ad explicandum consuetudinem debere esse jus non scriptum, vel etiam ad indicandum non debere supponere legem scriptam. Utrumque vero videtur habere dubium. Primum, quia saepe contingit leges consuetudinis esse scriptas, quales censentur esse leges feudorum, et in nostra Hispania leges fori; ergo esse non scriptum non est de ratione consuetudinarii juris. De secundo etiam dubitari potest, quia saepe consuetudo derogat legi praexistenti, ut infra dicetur ; ergo falsum est quod consuetudo non supponat legem. Unde potest addi tertium dubium circa priorem particulam , quod pro lege suscipitur , quia saepe consuetudo non suscipitur pro lege, sed potius tollit legem : unde non obligat ad aliquid agendum, sed ad summum permittit. Quarta item difficultas addi potest, quia in tota illa definitione non explicatur id quod maxime est substantiale et essentiale consuetudini, scilicet, ut sit communi populi consensu recepta.

2. Germana interpretatio illius particule, cum deficit lev. — Respondeo imprimis, proprium sensum illius particulae, cum deficit lem, et rationem ejus esse, jus consuetudinis solere introduci in defectum legis : nam ubi jus scriptum supponitur, non est necessaria consuetudo quae jus introducat, quia lex sufficit. Imo nec videtur moraliter possibilis talis consuetudo, quia de ratione consuetudinis est ut ex tacito et non expresso consensu introducatur, l. De quibus, tf. de Legib., ubi hoc notat Bart. in Repetition., num. 7, et idem sumitur clare ex S Non scripto, Institut. de Jur. natur., etc. Unde si consuetudo orta est ex vi legis, eo ipso non potest habere vim introducendi legem, quia non eo animo inchoatur, vel continuatur, ut homines per illam obligentur, sed potius ut obediant legi praexistenti. Nec refert quod, interdum, dicitur consuetudo induci post legem: nam hoc intelligitur vel solum de consuetudine facti, quae legem tantum confirmat, vel de consuetudine limitante aut interpretante legem, quae quoad hoc potest novum jus inducere, ut infra dicetur, tamen quoad id non supponit legem, sed aliquid illi adjungit. Sic ergo verissime dicitur, consuetudinem esse jus non scriptum, et ita habetur inl. 7o, ft. de Legib., et inl. Jus civile, ff. de Just. et jur.. et in S Constat, S Non scripto, Instit. de Jur. natur.; et ratio est, quia nec per se scripturam requirit , nec etiam manat ex jure . scripto, imo nec ex proprio et expresso praecepto superioris , sed usu ipso introducitur , usus enim non scripturis, aut verbis, sed in factis consistit. Et hoc docent theologi de aliquibus legibus ecclesiasticis , quae traditione habentur, de quibus in duobus sequentibus capitibus aliquid dicemus.

3. Disputant autem jurisperiti an scriptura ita repugnet consuetudini, ut, si in scripta redigatur, eo ipso desinat esse consuetudo seu jus consuetudinarium, et incipiat esse lex alterius rationis. Aliqui enim id affirmarunt, ut Dart. supra refert, et indicat Gratian., S Cum itaque, post c. 5,d. 1, ubi dicit consuetudinem in scripta redactam constitutionem esse, non scriptam autem consuetudinem appellari, et sequitur Rochus Curt., tract. de Consuetud., in Praet., n. 5 et 6, cum Bald., in dicta l. De quiDus, et Jas., in l. 2, ff. de Vulg. et pupill., dicente consuetudinem redactam in scripta per eum qui non habet potestatem condendi leges, manere nihilominus in vi consuetudinis, quod est clarum, quia illa scriptura non est lex, sed potius deservire ad memoriam, vel probationem, sicut nos probamus traditiones non scriptas, ex Patribus; at vero, si consuetudo redigatur in scriptum ab habente auctoritatem condendi legem, eo ipso desinere esse consuetudinem, quia jam non est jus non scriptum, nec ex consensu tacito, sed expresso. Addi etiam potest quod, licet consuetudo scribatur per modum legis ab habente auctoritatem condendi leges, si tamen per scripturam non intendat novam vim addere consuetudini, nec authentice declarare vel affirmare illam esse consuetudinem sufhicientem, semper illa maneat in vi consuetudinis, quomodo multi censent de legibus fori : si vero per veram legem scriptam ab habente auctoritatem, et per verba obligantia, consuetudo stabiliatur, jam tunc non esse consuetudinem, sed scriptam legem.

4. Mihi autem videtur, etiam in hoc ultimo casu, perseverare consuetudinem in sua vi et in propria ratione consuetudinis, nisi per legem denuo scriptam auferatur. Et ita sentit Bart. in dicta 1. De quibus, q. 4, n. 1, et loquuntur frequentius juristae ibi, et in dicta 1. 2 de Vulgat. et pupil.; et Anton. extra de consuetud. in Rubr., et alii quos refert Rochus supra. Et potest probari ex c. 2 de Praebend., in 6, ibi : Hujusmodi consuetudinem auctoritate apostolica approbantes, ac nibilominus volentes eam inviolabiliter observari. Wa ergo lex scripta non destruit consuetudinem quam servari praecipit, sed illi addit novum robur, et, ut Glossa ibi inquit, de speciali consuetudine fit jus commune. Ratio est, quia non repugnat illa duo vincula simul permanere, scilicet, consuetudinis et legis scriptae, sicut possunt esse simul duae leges scriptae de eadem re, simulque obligare. Et ita ipsamet jura scripta saepe allegant consuetudinem et jus scriplum, tanquam simul corroborantia rei honestatem vel obligationem, ut constat ex c. Videtur, Qui matr. accus. pos., ibi: tam antiqua consuetudine quam legibus approbatur. Neque est inutilis perseverantia consuetudinis et obligationis ejus, non obstante lege scripta, quia, si consuetudo sit specialis, et lex superveniens scripta sit jus commune, ut in c. Cum inhilitio, de Clandest. despons., et contingat per privilegium derogari talem legem, nihilominus ubi antiquior viguit consuetudo, non censetur per illud privilegium derogata, nisi expresse etiam consuetudini deroget. Et ideo non est quaestio de solo modo loquendi, sed de re, quia ad morales effectus multum referre potest quod consuetudo, quae incipit sine lege, currat cum lege, et suam vim retineat, secundum quam semper erit non scriptum jus : nam sola concomitantia legis scriptae non tollit quin aliud jus in sua vi et formalitate sit non scriptum. Oportet autem ut ante legem scriptam consuetudo sit consummata, et sufficienter introducta; nam si tantum sit inchoata, et per legem scriptam quasi anticipetur et introducatur obligatio, manebit purum jus scriptum, ut constat.

5. Quomodo consuetudo legem supponere deDet.—Ad secundam objectionem de consuetudine legi contraria, quae legem supponere videtur, respondetur facile non esse contra rationem consuetudinis, ut supponat quamcumque legem, sed solum ut supponat legem scriptam statuentem illud ipsum, quod consuetudine introducendum est : illam vero consuetudinem, quae derogat legi, non supponere legem circa idem, sed potius circa oppositum: nam potius consuetudo facit ut hoc liceat: lex autem faciebat ut non liceret, vel e converso. Aliter vero explicat Bart. supra, n. 6, illam particulam cum dejficit lev, quod, scilicet, per illam denotetur consuetudinem non debere esse reprobatam per legem, quia si consuetudo non est contra legem, ibi clare deficit lex : si vero sit contra legem, oportet ut consuetudine lex vincatur, et sic deficiat ut possit consuetudo subsistere : nam si consuetudo facti sit contra legem, et illam non auferat, nunquam poterit jus aliquod introducere. Quae doctrina vera est, et ingeniose cogi- tata, non credo autem fuisse ab Isidoro intentam, sed in sensu simpliciori fuisse locutum, ut supra explicavi. Neque oportebat id specialiter in definitione explicare, quia per se clarum est non posse consuetudinem jus introducere contrarium praexistenti, nisi illud auferat, cum repugnet circa idem simul esse duo jura contraria.

6. Sed tunc urget tertia objectio, quia consuetudo derogans priori legi est vera consuetudo, et non est jus. Ad hoc vero respondeo primo, in his rebus moralibus sub habitu privationem intelligi, sicut peccatum definitur ab Aug., esse dictum vel factum, etc., sub quibus actibus intelliguntur omissiones eorum legi contrariae : ita ergo cum consuetudo dicitur esse jus, ibi intelligitur vel revocatio juris. Nam lex revocans aliam vera lex est, licet oppositum non praecipiat. Ita ergo consuetudo revocans legem dicitur jus non scriptum, quia pro lege revocante suscipitur. Unde dicitur secundo, quod, sicut permissio ponitur inter effectus legis, et lex permittens vere lex censetur, quia, licet non praecipiat actum permissum, praecipit permissionem, ita consuetudo legi derogans jus inducit, non quidem praecipiens actum priori legi contrarium, sed permittens tantum. Consequenter autem praecipit permissionem, seu prohibet ne quis cogatur ad legem derogatam servandam, vel ne propter illam non observantiam puniri possit.

7. Approbatur definitio I'sidori initio propoposita. — Quartam objectionem posui propter aliquos qui reprehendunt definitionem Isidori ut diminutam, quia in ea deficit illa particula, populi consensu, vel, communi consensu, vel saltem particula, populi ; ita quod non diceretur tantum moribus institutum, ut ait Isidorus, sed moribus populi institutum. Atque ita sentit Bart. in d. l. De quibus, in lectur., n. 6. Imo ibi etiam magis approbat aliam definitionem prolixiorem, per plures particulas explicantem conditiones ad consuetudinem requisitas. Alii etiam canonistae dictam definitionem brevitatis reprehendunt, et plures alias multiplicant quas referre supervacaneum est, quia non habent utilitatem, et videri possunt in Host., in Sum., tit. de Consuet.; et Rocho ubi supra, et in ipso Bart., in d. Repet., n. 4, ubi priorem sententiam reprobat , et in sola definitione Isidori persistit. Dico ergo nullam ex illis particulis esse necessariam, nec afferre claritatem, sed dubitationem. Nam si in definitione ponatur populi consensus, statim oritur quaestio cujus populi, et an, verbi gratia, capituli con- sensus sufficiat, et idem est de similibus. Cum ergo dicitur aoribus institwtwm, satis ibi includitur consensus, quia mores voluntarii sunt, ut supra dixi. Subintelligitur autem mores debere esse tales, qui ad jus introducendum sufficiant. Quas autem conditiones ad hoc habere debeant, vel quorum consensu niti debeant, non oportuit, nec debuit in definitione explicari ; nec enim est necesse ut omnes causae rei in definitione ponantur, sed tantum intrinseca ratio formalis ejus; reliqua vero in discursu materiae explicanda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2