Text List

Caput 3

Caput 3

Quotuplex sit consuetudo, et an forum et stylum comprehendat.

CAPUT VII. QUOTUPLEX SIT CONSUETUDO, ET AN FORUM ET STYLUM COMPREHENDAT.

1. Quoniam multiplex esse potest consuetudo, et non omnis instituto nostro deservit, quia solum tractamus de illa consuetudine quae ad jus humanum pertineat, et possit illud introducere vel aliquo modo abrogare, ideo necesse est consuetudinis varietatem prae oculis ponere, ut postea de sola consuetudinequae ad nos pertinet disputemus, et ita etiam fiet, ut definitio consuetudinis exactius declaretur et intelligatur. Praecipue autem tractabimus de consuetudinibus ut sunt quid facti: nam inde constabit quid juris ex eis possit consurgere : nam in hac materia cognitio juris maxime pendet ex cognitione facti, tanquam ex prima causa, et radice.

2. Prima divisio consuetudinis in am quae versatur circa res vel personas divisim , aut conjunctim., et illam quae versatur circa facia hominum. — Primo ergo distingui potest consuetudo in eam quae versatur circa res vel personas, divisim, aut conjunctim, et illam quae versatur circa facta hominum. Hanc enim divisionem tetigit lex 4, tit. 2, part. 3, exemplisque declaratur ; nam consuetudo solvendi vel non solvendi decimas ex agro vel vinea versatur circa res, et illis quasi imponit onus; consuetudo vero solvendi vel non solvendi decimas personales, vel solvendi tributum personale, circa personam versatur : consuetudo vero jejunandi vel orandi versatur tantum circa humanas actiones, ut constat. Dicunt ergo aliqui priores consuetudines , sive circa solas personas, vel solas res, sive circa utrasque simul versentur, ad praescriptionem pertinere, non ad legem, quia solum conferunt per se et immediate jus in re, vel ad rem, vel in personam, quod est facultas quaedam moralis , non lex. Quia, licet ex illo jure morali obligatio in conscientia oriatur ad solvendum decimas, vel quid simile, illa obligatio non oritur ex consuetudine immediate, sed ex lege justitiae naturalis, quae obligat ad reddendum unicuique quod suum est. Sicut ex praescriptione rei sequitur obligatio non rapiendi rem praescriptam, quae immediate oritur ex naturali praecepto non furandi, et similiter ex praescriptione servitutis transeundi per agrum, sequitur ut non possit quis juste impediri, ex eodem principio. Et idem invenitur in quacumque alia consuetudine circa rem vel personam. At vero consuetudo circa facta hominum dicitur ad legem pertinere, non ad praescriptionem, quia nemo praescribit aliquid circa actiones suas, ut praecedenti libro dicebamus, sed potest consuetudine obligari, et per illam consuetudinem circa facta propria inducitur jus consuetudinis.

3. Prima explicatio divisionis. — Haec vero doctrina majori indiget explicatione. Primo, quia nulla videtur esse consuetudo quae non versetur circa humanas actiones , quia omnis consuetudo consistit in frequentia actionum humanarum. Quod si dicas omnes consuetudines consistere in actionibus, non tamen omnes illas versari circa actiones humanas; contra hoc est, quia hoc modo fere nulla erit consuetudo quae versetur circa facta hominum : nam consuetudo jejunandi, licet actibus humanis fiat, tamen illi actus versantur circa res illas, quae sunt materia temperantiae, et circa personam operantem, cujus passiones moderatur, et sic de omnibus aliis. Quod si illae consuetudines dicantur specialiter versari circa res vel personas , quae circa bona aliorum vel circa personas ab operante distinctas versantur ; sic verum quidem est consuetudinem praescriptionis aliquo modo versari circa rem alterius, quia nemo praescribit rem propriam , et circa personam distinctam a praescribente, tum quia pertinet ad materiam justitiae, et ideo debet consistere ex actionibus quae ad alterum ordinantur ; tum quia praescriptio semper est contra aliquam personam, quae necessario esse debet distincta a praescribente.

4. Refutatur praedicta explicatio. — Nihilominus non satis subsistit divisio illo modo declarata. Primo, quia in ipsa praescriptione oportet distinguere personam circa quam praescribitur, a materia quae praescribitur. Nam priori modo omnis consuetudo praescriptionis versatur circa personam, ut per se constat; posteriori autem modo non tantum versari potest circa rem et personam, sed etiam circa facta humana. Potest enim princeps praescribere contra vasallos, ut illi exhibeant hoc vel illud ministerium personale, vel in bello, vel in domo, vel in agro; consuetudo ergo sic serviendi vel ministrandi inducit jus praescriptionis circa similia facta, sicut consuetudo jejunandi dicitur inducere obligationem Jejunandi. Deinde in eodem sensu etiam consuetudo quae versatur circa alterum , et circa actiones vel res quae in obsequium vel utilita-- tem alterius fiunt, potest sine praeseriptione legem inducere. Ut pia consuetudo offerendi spontanae aliquid in Ecclesia, de qua loquitur caput Ad audientiam, de Simon., versatur circa res quae offeruntur, ut circa proximam materiam, et circa Deum, ut personam cui offeruntur, et circa Ecclesiam vel sacerdotes, ut circa personas in quarum usum offeruntur : et nihilominus ex tali consuetudine circa tales res et personas potest induci obligatio legis. Imo communior opinio est de facto induci, juxta praedictum textum. Et, licet probabile sit posse etiam illam obligationem sufhicienter explicari per modum praescriptionis , certum nihilominus est posse etiam inducere obligationem humanmae legis, si aliae conditiones concurrant. Nam , si esset consuetudo de solo cultu personali, ut eundi tali die ad processionem, vel assistendi officio divino sine reali obligatione, posset illa consuetudo esse inductiva juris praecipientis ; cur ergo non poterit idem facere consuetudo offerendi ? Denique etiam, e contrario, non omnis consuetudo quae versatur circa actiones solius personae, quae ad alium non ordinantur , sufficit ad jus inducendum : nam consuetudo scribendi, aut pingendi, et similes, circa facta versantur, et jus inducere non sufficiunt.

5. Quomodo intelligenda praedicta divisio consuetudinis. —Divisio ergo illa, ut instituto nostro deserviat, non materiali modo (ut sic dicam), sed formah intelligenda est, et sumenda ex fine, seu scopo, ut sic dicam, consuetudinis. Nam quaedam videtur dirigi ad constituendum in rebus ipsis, vel inter personas, jus aliquod, et haec dicitur proprie versari circa personas, vel res. Et de illa verum est pertinere ad praescriptionem, et non ad legem non scriptam, quam hic veluti per antonomasiam consuetudinem appellamus. Neque obstabit quia talis consuetudo possit interdum versari circa facta hominum, ut circa proximam materiam, tum quia vel tunc non considerantur facta hominum, ut humanae actiones sunt, sed ut res quaedam tantae aestimationis aut valoris: vel certe quia talis consuetudo sub illa merito comprehenditur, quae est circa personam, quia per illam persona manet obnoxia et obligata, non ex consuetudine tanquam ex lege, sed ex jure acquisito alteri circa talem personam vi consuetudinis, quod jus ad praescriptionem spectat. Sicut e contrario consuetudo, vel potius usus, per quem solet actio praescribi, licet videatur proxime versari circa actionem quae praescribitur, nihilominus immediate cadit in personam quae erat obnoxia tali actioni, et per illam quasi consuetudinem liberatur.

6. Alia vero consuetudo per se ordinatur solum ad usum vel non usum similium actionum, praecise ut sunt actiones ipsius operantis, sive sint quasi immanenies in ipso, ut jejunare, orare, etc.; sive sint transeuntes in rem extrinsecam, ut scribere, arare, etc.; et sive ordinentur ad alterum, sive sint ab illa habitudine absolutae; omnes enim istae actiones possunt in consuetudinem ferri solum propter se, seu propter directionem illarum sine respectu ad jus, quod alteri inde resultat vel in rem, vel in personam. Et ad hoc genus consuetudinis pertinet illa quae jus praecepti potest inducere, quae sub illa consideratione dici potest versari circa actiones, quia illarum usum vel exercitium per se intendit ; non tamen debent excludi consuetudines quae circa res extrinsecas vel personas versantur: nam per ilas etiam potest obligatio specialis humanae legis introduci, si sub illo tantum respectu fiant, ut argumentum de consuetudine obligationum convincit et possunt facile adduci similia. Nam consuetudo eleemosynae potest esse talis quae legem inducat, cum tamen eleemosyna circa rem extrinsecam et personam distinctam versetur, quia consuetudo illa potest fieri intuitu misericordiae, et boni usus ipsius operantis , sine ordine ad jus alterius. Unde ratio generalis esse videtur, quia illae actiones etiamsi sint ad alterum, et circa materiam exitrinsecam, sunt capaces obligationis introductae ex vi solius consuetudinis, etiamsi per illam nultum jus alteri tribuatur, sicut possent etiam praecipi lege humana, vel sicut posset se homo per votum aut puram promissionem ad illas obligare. Addendum vero est non omnem similem consuetudinem, etiamsi circa pura facta versetur, esse sufficientem ad jus non scriptum constituendum, sed illm tantum quae versatur circa actiones morales, ut bonas vel malas, in ordine ad communem utilitatem. Nam, sicut de ratione legis est ut hujusmodi actus praecipiat vel prohibeat, ita idem necessariam est ad consuetudinem legalem, ut sic dicam. Et ita excluduntur consuetudines scribendi et similes, quae et indifferentes sunt et privatae, et per se solum conferunt facultatem, vel artificiosum usum in hujusmodi acetionibus, non pertinent autem ad obligationem operandi, quam per se respicit consuetudo, de qua tractamus.

7. Secunda divisio consuetudinis. — Secundo, principaliter dividi potest haec moralis consuetudo in communissimam seu universalem, communem seu publicam, et particularem seu privatam, quae divisio sumitur ex parte ex l. Si servus plurium, S ult., ff. de legat. 1, et latius illam tradit Hostiens. in Sum., tit. de Consuet. S ult., Bald. et alii, quos refert Roch. supra, n. 20 et 21. Sed illi aliter explicant, prout in eis videri potest. Ego vero sub primo membro praecipue pono illas consuetudines totius orbis, quae jus gentium constituunt, 1.2 diximus : nam illud revera est jus, et in suo ordine tanquam vera lex obligat, ut ibi probavi. Est etiam jus non scriptum, ut etiam est manifestum : ergo usu introductum, et moribus non unius vel alterius gentis, sed totius orbis. Illam ergo vocat universalem, seu communissimam consuetudinem. Unde obiter intelligi potest definitionem consuetudinis, supra ex Isidoro declaratam, in rigore competere juri gentium. Neque hoc est contra rectitudinem ejus secundum se spectatae, quia revera jus gentium consuetudo quaedam est, et inde habet vim suam, non ex solo jure naturali, ut supra probavi, nec ex voluntate alicujus humani principis, ut per se constat. At vero, accommodando nomen et rationem consuetudinis ad praesentem tractatum, in quo de legibus civilibus, id est, humanis, prout a jure gentium distinguuntur, disserimus, nomine consuetudinis intelligenda est illa quae tantum communis est, quam civilem appellare possumus: et simili proportione coarctanda est definitio, ut vel nomine juris intelligatur jus humanum, seu civile, ut comprehendit etiam canonicum, vel certe hoc ipsum intelligatur indicatum per illam particulam, Moribus wutentium institutum . nam per illam significatur hoc esse debere jus denuo introductum, seu in particulari loco, aut provincia, ultra jura gentium communia, quae quasi naturalia reputantur. Quod magis explicatur, cum dicitur hoc jus haberi pro lege ubi deficit lex; nam jus gentium non est introductum quasi in defectum legis, sed tanquam per se necessarium, et quia per se modum illum postulat : non enim poterit aliter humano modo introduci. Et ita primum illud membrum quoad hanc partem omittimus. Ad illudque reduci possunt ecclesiasticae traditiones, quarum initium et auctor ignoratur, et ab universa Ecclesia observantur : nam illae etiam jus non scriptum continent, et moribus totius Ecclesiae firmatae sunt : nam cum Eecclesia de se universalis sit pro toto orbe, merito tales consuetudines universales, et generalissimae dici possunt : de his vero traditionibus pauca addemus in sequenti divisione, et inde constabit an inter eas, quae jus humanum non scriptum constituere possunt, recensendae sint.

8. Privata consuetudo intelligétur de una persona vel imperfecta communitate , quae legem ferre non potest. — Consuetudo particularis et privata est omnis illa, quae ab una tantum persona exercetur, vel ab imperfecta communitate, cujus consensus ad legem ferendam non sufficit, ut est privata domus, seu familia, de qua, et de ejus capite, seu patrefamilias, supra, 1. 1, ostendimus, non posse legem ferre. Hanc ergo privatam consuetudinem in praesenti sub consuetudine non computamus, ex illo eodem fundamento quod jus constituere non potest. Et ita docent communiter juristae cum Bart. in dicta l. De quibus, et Ant. de Butrio, in cap. ult. de Consuet., et alii. Ratio vero est, quia si consuetudo sit privatae personae, illa non potest sibi legem propriam imponere, imo nec obligationem ex vi solius repetitionis actuum, etiamsi habeat propositum semper sic operandi, nisi addat promissionem, quae vi sua, non ratione consuetudinis, obligabit, et non per modum legis, sed per modum facti, id est, voti, vel pacti, quo supposito, lex naturalis inducit obligationem, ut in materia de voto explicavi. Quod adeo verum est, ut, licet persona operans alias habeat potestatem condendi legem, per suam privatam consuetudinem non possit illam inducere, ut notavit Rochus supra n. 16 et 22. Quia respectu sui eadem est ratio in principe, quae in privatis personis, quia in suis actibus propriis, vel frequentia eorum, se gerit ut privata persona, non ut princeps, nec sibi ipsi potest imperare, obligationem sibi soli directe imponendo, ut supra visum est. Respectu vero aliorum etiam non potest ex privata seu personali consuetudine principis jus consuetudinis in subditos redundare : tum quia una ex conditionibus requisitis ad jus consuetudinis, est, ut ex tacito populi consensu introducatur, qui non intervenit, nisi per usum et morem ejus- dem populi; sine illis ergo non sufficit privata consuetudo principis; tum etiam quia non tenentur subditi principem imitari in suis actionibus, etiam bonestissimis et frequentibus, nisi ipse praecipiat : non praecipit autem sufticienter operando tantum per suam privatlam consuetudinem, quia illa non est expressum, nec tacitum signum voluntatis obligandi, ut per se patet. Unde recte dixit Bart. in 1.2, cod. Quae sit longa cons., in princ., potestaiem condendi legem consuetudinariam tunc solum transferri in principem, cum procedit ex populi consensu. Sic ergo personalis consuetudo nunquam inducit legem.

9. Eademque fere ratio est de consuetudine imperfectae communitatis, ut unius familiae, quia illa etiam non potest inducere jus, quia una familia non potest sibi imponere legem expressam, ut supra ostendi in l. 1.; ergo multo minus poterit inducere tacitam , qualis est consuetudo. Accedit quod, licet talis communitas possit aliqua privata statuta condere quae, licet non per modum legis, saltem per modum pacti, seu mutuae conventionis obligent, nihilominus etiam hoc modo non videntur posse obligari personae talis communitatis per solam consuetudinem , quia pactum vel promissio non inducitur sola consuetudine, nisi intercedat praescriptio, vel supponatur aliqua lex, vel institutio, in qua talis consensus in obligationem pacti fundetur. Et, eadem ratione, licet paterfamilias praeceptum possit ponere in sua familia, non potest per suam consuetudinem illam obligare, ob eamdem rationem quod sola consuetudo personalis non est signum tacitum praecepti.

10. Quae sit consuetudo quae legem inducit. — Relinquitur ergo ut sola consuetudo quasi media, quam communem appellavimus, seu publicam, sit proprii juris humani positivi inductiva. Et ita illa sola intelligitur in hac materia nomine consuetudinis, ut senserunt Bart. in dicta l. De Quibus, in lectur., n. 4; et Bald., in Rubr. Quae sit longa consuetudo; Pan., Roch. et omnes in dicto c. ult. Et facile constat, tum ex sufficienti partium enumeratione ; tum ex dictis circa definitionem consuetudinis, quae in sequenti cap. quoad hanc partem magis explicabitur. Advertere autem oportet aliud esse communitatem aliquam esse capacem potestatis ad ferendas leges, aliud esse habere illam. Nam per se solum habent hanc potestatem quoad leges civiles respublicae supremae, quae suam jurisdictionem in principem aliquem non transtulerunt ; capacitatem vero habent omnes communitates perfectae, seu civitates, aut populi, qui possunt propriis legibus communibus vel municipalibus obligari, etiamsi principem superiorem habeant , quia saltem ex consensu illius possunt leges ferre. Consuetudo ergo publica cujuscumque communitatis capacis obligationis propriae legis, esse poterit inductiva juris, quantum est ex parte communitatis, etiamsi actu non habeat potestatem ferendi leges. Quamvis talis consuetudo plures conditiones requirat ad inducendam legem in communitate non nabente de facto illam potestatem, quam in habente, quia saltem requirit tacitam licentiam principis, ut postea dicemus.

11. Unde tandem infertur, juxta varias communitates magis vel minus amplas seu generales, posse etiam distingui varias consuetudines publicas, et sub hoc membro medio contentas. Et juxta eamdem varietatem resultat etiam varium et multiplex jus consuetudinis. Nam si communitas sit ecclesiastica , consuetudo illius inducet jus ecclesiasticum ; si laica, inducet jus civile. Item in priori ordine, si consuetudo sit totius Ecclesiae, consuetudo inducet jus canonicum commune , de quo sunt multa decreta, dist. 11; si vero sit totius provinciae, erit quasi nationale ; si vero sit specialis episcopatus, erit quasi synodale, seu dicecesanum ; si privati Capituli, vel communitatis, erit quasi municipale. Et cum proportione in civilibus ; nam si sit consuetudo unius regni, erit jus, ut ita dicam, regale, seu provinciale, aut nationale : si autem sit civitatis, erit municipale. Jus autem civile commune in hoc genere inveniri non potest ultra jus gentium, quia varia regna in eisdem moribus civilibus convenire non possunt ; et, licet interdum in aliqua consuetudine similhtudinem habere possint , non tamen per modum unius , sed per modum plurium inter se similium ; sicut in multis legibus regni varia regna concordant , lex tamen unius non obligat alios, nec e converso. Neque etiam in hoc genere existimo reperiri jus praetorium proprie, quidquid aliqui juristae dicant (ut videri potest apud Rochum, supra n. 22), quia illa duo, scilicet, jus praetorium et consuetudinarium, involvunt repugnantes conditiones, ut facile consideranti patebit ; illud enim omitto, quia parum ad nos refert.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3