Text List

Caput 4

Caput 4

De tertia divisione consuetudinis secundum jus, praeter jus et contra jus, ubi nonnulla de traditionibus egolesiasticis tractantur.

CAPUT IV. DE TERTIA DIVISIONE CONSUETUDINIS SECUNDUM JUS, PRAETER JUS ET CONTRA JUS, UBI NONNULLA DE TRADITIONIBUS EGOLESIASTICIS TRACTANTUR.

1. Tertio, principaliter dividitur consuetudo in eam quae est secundum legem, praeter legem, vel contra legem. Quam divisionem tradunt Abb. in dicto cap. ult. de Consuet., circa finem; et ibidem Ant. et Rochus, section. 5, numero 5; et Car., quaestione 45; et insinuat Hostiens. in Summ., S ultim., eodem titulo. Potest autem illa triplex comparatio fieri, vel ad legem naturalem, vel ad positivam divinam, vel ad humanam ; et ita juxta illas tres leges consurgit triplex divisio trimembris, et de omnibus aliquid breviter dicemus, ut, rejectis quae ad institutum non pertinent, et breviter explicatis quae clariora sunt, ad propria et difficiliora transitum faciamus.

2. Igitur, respectu legis naturahs, nullus actus moralis videtur esse praeter illam, saltem in individuo, quia omnis actus moralis in individuo est bonus vel malus (juxta probabiliorem sententiam); ergo est conformis vel difformis legi naturali, quia lex naturalis de omnibus humanis actibus disponit : consuetudo autem consurgit ex actibus in individuo factis; ergo semper est vel conformis legi naturali, vel ab illa discrepans, et ita nulla erit praeter illam legem.

3. Qui actus secundum legem naturalem, qui contra eam dici possint.—Nihilominus tamen, loquendo de lege naturali ut prohibente actus, vel ut in rigore praecipiente exercitium eorum, sic quaedam consuetudo dicetur esse secundum legem naturalem, quia ab illa procedit ei per eam observatur lex ipsa naturalis. Extreme vero contraria erit contra legem, scilicet, per quam lex naturalis quovis modo violatur, etiam leviter. Alia vero erit praeter naturalem legem, sive constet ex actibus indifferentibus in individuo, secundum probabilem opinionem, sive ex actibus honestis, qui, licet approbentur a lege naturali, vel praecipiantur quoad modum seu specificationem, id est, ut, si fiant, tali vel tali modo fiant, absolute non praecipiuntur quoad exercitium, sed absque lege naturali praecipiente fiunt.

4. Consuetudo contra legem natura nullum effectum habet. — Prima ergo consuetuco secundum legem naturalem, licet optima sit, ut per se constat, non tamen habet proprium ef- fectum moralem, qui ad praesens spectet. Non enim introducit novam legem positivam circa eosdem actus, quia non fiunt ex tali intentione, vel voluntate, sed animo servandi legem naturalem, ut supra tactum est. Utilis vero est talis consuetudo ad corroborandam (ut sic dicam), quoad nos, naturalem legem, conservando memoriam ejus, et facilitatem praebendam toti communitati in illius observantia. Interdum etiam potest haec consuetudo interpretari legem naturae, si sit a prudentibus, et sapientibus, ac studiosis viris probata. Consuetudo autem contra legem naturae non meretur nomen consuetudinis , sed corruptelae, ut jura loquuntur. Unde nullum effectum legis habere potest, revocando, vel introducendo illam, ut docet D. Thomas 1. 2, q. 97, art. 3, ad 1, et traditur in dicto c. ultim. de Consuet., et in c. S4 consuetudo, et in cap. Quae contra morves, cum similibus, dist. 8; de hac etiam consuetudine dicitur, nullo tempore confirmari, Auth. Ut nulli judicum liceat, etc., collat. 9, tit. 9, c. 1. Batio etiam evidens est, quia lex naturae est immutabilis, ut supra vidimus, et ideo non potest abrogari. Actus etiam illi contrarii habent inseparabilem malitiam, et ideo repugnat ut sub obligationem cadant. Atque hae rationes probant, non solum non posse introduci par hujusmodi actus legem obligantem , verum etiam nec posse auferri obligationem legis naturalis, vel tolli aliquod praeceptum ejus aut omnino, aut ex parte, quia quoad haec omnia immutabilis est lex naturalis, ut supra libro 2 visum est. Tertia vero consuetudo, quae dicitur esse praeter legem naturalem, cogitari potest vel constans ex actibus de se honestis, vel ex actibus indifferentibus. Prior est propria consuetudo de se apta ad jus inducendum, si alia concurrant. Et de illa principaliter dicturi sumus. Posterior vero, per se et ex objecto spectata, inutilis est ad jus inducendum, quia actus indifferentes, ut tales sunt, non cadunt sub obligationem; tamen, si in eis spectetur aliqua utilitas de se honesta, poterit per talem consuetudinem aliquod jus introduci, vel saltem jus humanum abrogari, ut infra, tractando de effectibus consuetudinis, explicabimus.

5. Dubiolum incidens. — Hic vero occurrit quaestio, an eodem modo censendum sit de consuetudine respectu juris gentium. In qua non agimus de consuetudine illi conformi; nam constat illam esse continuationem universalis consuetudiuis, et ita esse idem jus, et non novum. Nec de consuetudine praeter illud jus est ulla difficultas ; nam illa de se bona et apta ad jus introducendum esse potest, nisi aliud obstet. Difficultas ergo solum est de consuetudine contraria juri gentium ; aliqui enim absolute negant posse inducere jus, ut Pan., in dicto cap. ult., et Roch. ibi, sect. 5, n. 16; ducuntur autem, quia putant jus gentium esse vere et proprie jus naturale. Nos autem supra illa distinsimus, et ita, loquendo de proprio jure gentium, cessat ratio facta.

6. Potest per consuetudinem aliquid quod est de jure gentium abrogari. — Quapropter dicendum censeo absolute non repugnare aliquid de jure gentium per consuetudinem abrogari ; ratio est, quia illud quod tantum est contra jus gentium proprium non est intrinsece malum, cum oppositum non sit de intrinseca obligatione legis naturae. Exemplum afferri solet ex Gloss. in leg. Si locus, tf. Quemadmodum servitus amittatur ; nam de jure gentium est ut nullus privetur possessione sua, etiam ad publicam utilitatem, nisi soluto pretio; et tamen consuetudine introduci potest ut sine pretio tollatur. Quod exemplum aliqui negant, tamen sine causa, quia consuetudo inducere potest modum et conditionem dominii, atque adeo potest introducere ut dominia particularia includant illam conditionem, et quasi servitutem respectu boni publici. Verumtamen, si attente consideretur, per illam consuetudinem non derogatur alicui legi, formaliter loquendo, sed fit mutatio in materia legis, quomodo etiam in lege naturali potest fieri haec mutatio, ut supra dixi, et patet in exemplo praescriptionis, et similibus; unde quae hic objici solent contra positam assertionem hoc uno verbo solvuntur. Magis accommodatum exemplum est de servitute captivorum in bello, quae jure gentium introducta est, et per consuetudinem tolli potest, ita ut non liceat in aliqua provincia, et idem credo esse de dominiorum divisione. Et in Ecclesia potest dari exemplum : nam quadragesimale jejunium in Ecclesia est quasi de jure gentium, et nihilominus alicubi per consuetudinem est immutatum, saltem ex parte, quoad aliquot ex primis diebus.

7. Jus gentium, moraliter loguendo, non potest tolli totaliter.— Addo tamen, licet aliquid de jure gentium possit ex parte consuetudine separari, tamen moraliter non accidere ut in universum tollatur, quia oportet omnes gentes in tali consuetudine juri gentium contraria concordare, quod moraliter fieri non potest ; tum quia haec uniformitas in quacum- que materia vix invenitur; tum maxime quia jura gentium sunt valde consentanea natura, et ideo quae illis opposita sunt in paucioribus contingunt. Ex quo etiam sequitur (quod est in hoc puncto advertendum) consuetudinem contrariam juri gentium ita posse probari et tolerari in aliqua natione, ut ex illa non redundet praejudicium vel injuria alterius nationis; ut, si alicubi non concederetur transitus per vias publicas, nisi sub aliqua conditione onerosa, non posset extendi ad exiraneos qui in suis terris transitum sine tali conditione concedunt, nisi esset justum tributum positum ex causa peregrinos etiam comprehendente: tunc enim jam non esset contra jus gentium. Secus vero esset cessante illa ratione ; tunc enim extendere consuetudinem ad extraneos, redundaret contra jus natura, quia privaret alios jure suo, qui non tenentur illi consuetudini parere, cum sint extra jurisdictionem eorum qui talem consuetudinem introducere potuerunt. 8. Sed hinc objici potest contra priorem resolutionem. Nam princeps non potest aliquid statuere contra jus gentium, quia potestas ejus et jurisdictio inferior est, ut ait Bald., tit. de Nativ. feud., cap. 1, et tit. Qui feudum dare possunt, cap. 1, S ult., et sequitur Jason. in l. Quominnus, ft. de Flum. in rep., n.3; ergo nec consuetudo unius populi poterit derogare juri gentium, quia non est potentior quam lex principis. Responderi potest primo, negando consequentiam, quia potentior esse potest consensus populi et principis simul, qui in consuetudine concurrit, quam solus consensus principis, quo statuit legem; nam fortasse princeps non posset cogere populum ad aliquid acceptandum contra jus gentium; tamen ex communi consensu et consuetudine posset introduci. Secundo vero dico principem fortasse potest ferre legem contra jus gentium derogando illi quoad aliquid quod, in suo regno, et respectu suorum subditorum, expedit non servari, ut, verbi gratia, quod in tali regno homines non sint servi, sed omnes sint liberi, vel quid simile : nam haec potestas non est contra rationem naturalem, nec contra debitum reipublicae regimen. Unde , sicut rex potegt statuere contra aliam consuetudinem, ita etiam contra hanc quoad illam partem quae suum regnum concernit, quia propter solam universalitatem ibi non est fortior vel immutabilior respectu suorum subditorum, sed solum respectu aliarum nationum.

9. Secundo loco applicanda est tertia divisio supra posita ad legem positivam divinam: nam aliqua consuetudo est secundum illam, alia praeter illam, alia esse potest contra illam. Cirea primum membrum, supponendum est illam consuetudinem dici nunc secundum jus divinum, quae continet observantiam alicujus legis divinae positivae, et proprie praecipientis. Nam, si lex latius sumatur, ut comprehendit consilia, sic consuetudo conformis consiliis dici poterit secundum jus divinum; imo omnis consuetudo honesta quam Christus specialiter approbavit, poterit dici secundum jus divinum, et sic fere nulla erit proprie praeter jus divinum. Nunc ergo omnem consuetudinem constantem ex actibus consentaneis juri divino, ab illo tamen non praeceptis, vocamus praeter illud jus ; secundum illud ergo dicitur esse consuetudo, per quam praeceptum aliquod divinum impletur. Unde sub hoc membro videntur maxime contineri aliquae traditiones ecclesiasticae non scriptae. Nam quando lex divina scripta est, ut lex de Baptismo, Eucharistia, et similes, consuetudo quae est secundum illam non pertinet ad jus non scriptum, ut ex dictis constat, quia ex lege scripta trahit originem, et non inducit novum jus. Unde, licet interdum haec vocetur consuetudo, seu mos, ut constat ex Luc., cap. 2, et Actorum 6 et 15, intelligitur esse consuetudo facti, et observantia juris scripti, non speciale jus. Traditiones vero ecclesiasticae non scripta possunt ad hoc membrum pertinere.

10. Aliud est traditio, aliud consuetudo. — Oportet tamen imprimis advertere in rigore aliud esse traditionem, aliud consuetudinem. Traditio enim ad mores pertinens, de qua nunc loquimur, videtur esse prima institutio alicujus operis, seu modi operandi; vel doctrina per quam talis institutio hominibus data est, seu promulgata; consuetudo vero tradiuonem continens est executio, et quasi conservatio primae traditionis. Unde traditio esse potest scripta, et non scripta : consuetudo autem in usu consistit, et sic scripta non est. Ita colligitur ex Paul., 2 ad Thess. 2, dicente: Tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolum, id est, sive verbo tantum, sive scripto; et ita supponit utramque traditionem. Dum vero ait enete, usum et executionem praecipit, in qua consuetudo consistit. Idem sumitur ex illo 1 Corinth. i1: Hgo enim accepi a Domino quod et tradidi voDis, utique verbo, et postea scripto, per illam Epistolam. Usum autem et consuetudinem indicat , cum dicit : Ztaque cum convenitis ad manducandum, etc. Sic Tert., 1. de Cor. milit., cap. 3, dixit: Hanc (scilicet traditionem) si nulla scriptura determinavit, certe consuetudo corroboravit, quae sine dubio de traditione manacit; et subjungit cap. 4: Traditio tibi praetenditur auctria, consuetudo confir matria, et fides observatriae. Distinguit itaque cousuetudinem a traditione, adeo ut dicat : Quomodo observari quid potest quod traditum non est?

11. Quae traditiones ev Apostolorum praeceptis manarunt. — Aliquando consuetudo ecclesiastica est preter jus diviuum. — Sed in hoc ulterius adverto quod, sicut consuetudo interdum manat ex lege divina scripta, ita potuit manare et inchoari ex vi legis etiam divinae non scriptae : nam, sicut scriptura non cst de ratione legis, ut sic (ut supra diximus), ita multo minus est de ratione legis divinae. Imo lex nova per se solum verbum postulat, ut infra 1. 10 dicemus, et in principio ita fuit tradita, ut ex citatis Pauli testimoniis constat. Multasque esse nunc traditiones in Ecclesia non scriptas, quae ex divino praecepto manarunt, et illud continent, certissimum est, ut ex Concilio Tridentino, sess. 4, colligitur, et in materia de Sacramentis et de fide latius est dicendum, et docet erudite Bellarminus l. 4 de Verb. Dei. lllae autem non sunt propriae consuetudines juris, sed facti, quia, licet contineant jus non scriptum, non est jus consuetudine inductum, sed potius consuetudo ex jure divino manavit , et ideo tale jus non humanum, sed divinum est, traditionesque ipsae divinae dicuntur, licet per consuetudinem conservatae sint, quae illis non addidit novam juris obligationem, licet ad illud interpretandum quamplurimum valere possit ; quia, sicut divinum praeceptum ostencit, ita etiam proponit modum , ut sic dicam, seu conditiones ejus. Addo vero obiter praeter has esse alias traditiones non scriptas, quae non ex divinis, sed ex Apostoiorum praeceptis et legibus manasse creduntur, ut lex de jejunio quadragesimali, de Dominicae diei observatione, et similes, quae apostolicae traditiones dicuntur. Et earum consuetudo dici potest secundum jus apostolicum, quod etiam consuetudinarium non est, quia non consuetudo induxit legem, sed lex consuetudinem, et ideo etiam talis consuetudo facti est, non juris, prout nunc de illa loquimur. Aliquando vero potuit consuetudo ecclesiastica, etiamsi universalissima sit, inchoari sine ullo praecepto expresso, sive scripto, sive verbo lato, sive divino, sive apostolico, ut de aliquibus caeremoniis sacramentalibus verisimile est, et tunc invenitur quidem consuetudo sine traditione praeceptiva, non tamen omnino sine traditione : nam ipsummet initium consuetudinis, ab Apostolis et primis pastoribus Ecclesiae approbatum, traditionis vim habuit, et ita dixit August., l. 4 de Baptism. parvul., cap. 24 : Quod universa tenet Hcclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur. Quia hae immemoriales consuetudines, si ab universa Ecclesia serventur, a temporibus Apostolorum fuisse et non sine eorum doctrina et auctoritate, saltem approbante, incepisse creduntur.

12. Quae consuetudo ecclessastica est praeter jus divinum. — Ex quibus facile est exponere secundum membrum de consuetudine ecclesiastica praeter jus divinum : talis enim dici potest generaliter omnis illa quae nec ex divino praecepto manavit, nec contra illud existit. Non tamen hoc satis est ut talis consuetudo inter illas computetur, quae jus non scriptum continent, nisi etiam addatur, ut ex nulla lege expressa apostolica vel humana manaverit, ut paulo antea declaravi, et ex dictis circa definitionem constat, et paulo inferius tractando de lege humana iterum dicemus. Si autem consuetudo est praeter jus divinum, et nulla lege expressa coepit induci, tunc de se sufficiens est ad inducendum jus non scriptum consuetudinarium per tacitum consensum populi, et Praelatorum, seu principum; et hujusmodi sunt in Ecclesia illae traditiones quas universa Ecclesia servat, de quibus nec Christus Dominus, nec Apostoli expressum praeceptum tradiderunt, ut est, verbi gratia, communio laicorum sub una specie, baptismus infantium, et similes. Oportet autem, circa hujusmodi universales consuetudines Ecclesie , observare non semper inducere jus non scriptum et obligans ad usum vel observationem consuetudinis; ut est in fronte cruce signari, et orare versus Orientem, quod inter has traditiones ponit Tertull. supra, et Basil., lib. de Spiritu Sancto, cap. 27, cap. Ecclesiasticarum, distinct. 11, et alii quos alibi allegavi, quia alia ponunt exempla harum traditionum, quae sub praecepto non obligant. Nihilominus tamen jus aliquod inducunt, vel potius ostendunt, approbativum, ut sic dicam, talium actuum. Nam talis consuetudo universalis Ecclesiae, esto non obliget specialiter ad aliquem usum, obligat ad credendum talem usum esse licitum et sanctum; tum quia semper censetur approbata ab ipsis Apostolis ; tum quia universalis Ecclesiae auctoritas ad hoc sufficit, cum in moribus non possit tota errare, aliquid turpe committendo vel approbando.

13. Consuetudo contra jus divimumn nullum effectum habet.—Consuetudo circa jus divinum potest esse interpres ejus.—Tandem dari potest consuetudo contra jus divinum, quae, in malam partem , in Scriptura appellari solet traditio hominum, Matth. 15: Transgredimini praeceptum Dei propter traditiones vestras ; et Marc. 6 , dicitur : Propter traditiones hominum ; unde ad Coloss. 2 dicebat Paulus : Videte ne quis vos decipiat secundum traditiones hominum. Appellantur etiam hae traditiones vanae a divo Petro epist. 1, c. 1. Haec ergo consuetudo nullum effectum moralem legis habere potest, et ideo nihil ad nos pertinet. Non enim valet abrogare legem divinam, ut D. Thomas supra docet, et Panormit. cum Glossa, et aliis, in dicto c. ult. de Consuet. Et ratio est, quia, licet materia talis legis non sit intrinsece mala, sed solum quia prohibita, et ex ea parte non repugnaret per consuetudinem introduci, tamen, quia illa prohibitio divina est, non possunt homines contra illam praevalere , quia non possunt mutare divinam legem et voluntatem. Nec Deus ipse censetur connivere, et auferre legem (sicut infra de homine dicemus), quia nullum est principium, vel fundamentum ad hoc praesumendum de divina voluntate, neque etiam erat expediens, aut divinam decens auctoritatem : oportet enim legem ejus immutabilem esse, ut infra videbimus tractando praecipue de lege gratiae. Dicunt autem aliqui ex dictis juristis posse consuetudinem limitare, et quasi dispensare in divino jure, si justa causa subsit. Sed non est intelligenTum de propria limitatione , vel dispensatione quae obligationem legis praexistentis ex parte tollat : in hoc enim sensu falsum id est, nam narratio facta de tota lege procedit cum proportione de parte, ut infra libro decimo latius dicam. Debet ergo intelligi per modum interpretationis; sic enim consuetudo potest interpretari legem etiam divinam , et quod in tali casu, et tali causa interveniente, non obligat, quia non pro illo casu posita est.

14. De consuetudine secundum , praeter et contra legem humanam. — Datur consuetudo facti secundumn legem hnumunam, non jwris. — Superest ut eamdem tertiam divisionem ad legem humanam applicemus ; nam de illa potissime tractamus, et in illa facilius contingit, ut consuetudo sit secundum legem, praeter legem, vel contra legem. Et quidem de his duobus ultimis membris nulla est controver- sia, neque aliquam declarationem addere oportet, quia de illis potissimum disputandum est in sequentibus capitibus. Circa primum autem membrum, aliqui jurisperiti contendunt nullam consuetudinem esse posse secundum legem humanam. Ita sentit Felin. inc.1 de Rescrip., n. 17, cum Anton. de Butr. ibi, et Joan. de Ligna., Domin. et Gemin., in c.1 de Constit., in 6. Alii vero, quos supra retuli, qui hanc tertiam divisionem tradunt, contrarium supponunt : nam maxime illam tradunt respectu legis humanae. Verumtamen in re non est dissensio, quia hi auctores loquuntur de consuetudine ut est quid facti, illi vero ut est quid juris. Et clarum est dari consuetudines facti secundum humana jura , ut est consuetudo audiendi Missam diebus festis, vel confitendi in quadragesima , et similes. Unde eadem est ratio respectu legis humana, quae divina, vel naturalis, scilicet, quia in omnibus potest dari frequentia actuum legi conformium, et haec est consuetudo facti.

15. Nihilominus tamen certum est, per hanc consuetudinem non introduci novum jus non scriptum, seu consuetudinarium, et in hoc sensu dicunt praedicti auctores quod, licet populus per mille annos servet legem, non introducet consuetudinem. Ratio est supra tacta, quia illa consuetudo solum est quaedam observantia praexistentis legis, et ideo non tendit ad novam legem introducendam, quia non eo animo incoepta vel continuata est, sed solum animo implendi legem. Nec etiam princeps habet novam voluntatem introducendi circa illam rem aliam legem, quia voluntas quasi continuata, quam semper habet, solum est ut lex sua servetur: unde recte dixit Baldus, in lege ult., c. Quae sit longa consuetudo, hanc consuetudinem secundum jus non esse dispositivam, sed imitativam juris, vel ut sic esse executivam. Ex quo recte infert Glossa, in c.1 de Consuet., in 6, et Panormit., in cap. ult. de Consuet., n. 21, abrogata illa lege per aliquam posteriorem, abrogari etiam talem consuetudmem, etiamsi illius mentio non fiat. Quia illa non addit novum vinculum , nec censetur tanquam per se introducta, sed ut annexa legi, et in ea fundata, et ideo nulla obligatio ex ea manat ablato legis fundamento. An vero, quando consuetudo antecedit et postea fit lex scripta, revocata lege maneat consuetudo, supra praecedenti capite tactum est, et videri possunt quae late tractat Felin. cap. 11 de hescript., in ult. regula, a n. 15, et praesertim limit. 6; et Rochus, supra sect. 5, n.7.

16. Quos effectus habet praedicta consuetudo. — Quamvis autem consuetudo jus non inducat, aliquos effectus habere potest circa legem praexistentem in ordine ad perseverantiam illius, et effectus subsequentes. Atque hoc modo dicitur primo confirmare legem ; sic enim dixit Gratian., S Leges, sub cap. n istis, d. 4, leges institui cum promulgantur , firmari autem cum moribus utentium approbantur ; et significatur etiam in 1. ult., c. Quae sit longa consuetudo, et optime explicat Bart. in repet. legis De quibus, ff. de Legib., num. 4, dicens hanc consuetudinem confirmare legem, non per se, sed removendo, prohibens, scilicet, contrariam consuetudinem et abrogationem. Atque eodem fere modo dicitur haec consuetudo adjuvare legem, ut sumitur ex cap. Sopite, de Censib., nimirum, quia et faciliorem reddit observantiam ejus, et quodammodo facit illam magis immutabilem, juxta proxime dicta. Alius effectus hujus consuetudinis est interpretari legem, imo vocatur in jure, optima legum interpres, capit. Cum Dilectus, de Consuet., 1. Si de interpretatione, ff. de Legibus, et declarat Bart., dicto n. 4et 5, et Panormit., dicto cap. ult., n. 28; et ratio est, quia indicat quo sensu fuerit lex in principio lata et recepta. Quod si aliquando faciat talem interpretationem quae inducat nonnullam legis mutationem a primaeva sua institutione, illa non esset mera interpretatio, et ideo sub ea ratone illa consuetudo non erit secundum legem, sed superaddita legi. Et quantum ad hoc eadem ratio est de illa quae de consuetudine legi contraria. Quia ex parte aliqua repugnantiam aliquam habet cum lege, ut in principio fuit posita; nam in aliquo illi derogasse dicitur. Et ita de illa quantum ad hunc effectum simul dicemus cum consuetudine abrogante legem.

17. Denique addi solet alius hujus consuetudinis effectus, qui dicitur extensio legis. Ut si, verbi gratia, pro laicis tantum posita sit lex, et postea per consuetudinem a clericis etiam servetur, fieri potest ut, ratione consuetudinis, obligentur clerici, qui ex vi legis non obligarentur, sumpto argumento ex Panormit. per illum textum in cap. Cu causa, de Re judic., num. 4; Felin., in cap. Fcclesia, de Constit., n. 62; Covar., in 4, 2 part., c. 6, S 10, n. 18; et Tiraquel., de Primogen., num. A44, qui dicunt consuetudinem justam seu communem clericis et laicis obligare clericos: ergo a fortiori consuetudo clericorum obligabit illos, etiamsi secundum legem laicorum inducta sit. Sed in hoc considerandum est, aliud esse consuetudinem esse secundum legem, id est, ex vi legis, et imperio ejus; aliud vero consuetudinem esse secundum legem, id est, ad instar, et similitulinem, seu imitationem ejus. Nos hic priori modo intelligimus consuetudinem secundum legem, et illa revera non extendit legem, nisi forte per interpretationem quae eadere possit in verba ejus. Neque in dicto exemplo consuetudo est illo modo secundum legem, quia non est ex lege civili, sed ex libera voluntate eorum, qui facere voluerunt quod lex civilis praecipiebat, etiamsi per illam non obligarentur, quales erant clerici in dicto exemplo. Tantum ergo dici potest illa consuetudo secundum legem civilem per imitationem , et ita mirum non est quod possit novum jus introducere: nam hoc per se habet consuetudo, juxta legem ultimam, c. Quae sit longa consuetudo, et quod illa imitatio sit alterius legis extraneae, nihil refert, neque aufert consuetudini vim suam. Unde etiam fit ut illa non sit propria extensio prioris legis, sed inductio novae alterius rationis seu fori. Nam obligatio quae circa tales personas insurgit, revera non est ex priori lege civili, sed ex nova lege ecclesiastica consuetudine clericorum introducta. Et ideo talis consuetudo, ut sic, reducitur ad eam quae est ultra legem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4