Caput 5
Caput 5
De vartiis partitionibus consuetudinis ex ejus materia sumeptis,
1. Consuetudo canonica et civilis.—Quarto, dividi potest consuetudo ex parte rerum, seu materiae circa quam versatur, sub qua multae subdivisiones seu faciliores partitiones contineri possunt. Sic enim dividi potest consuetudo in canonicam et civilem, ad eum modum quo dividitur lex in membra similia. Nam si consuetudo sit in materia spirituali, erit canonica, ut consuetudo jejunandi, servandi aliquod festum. Et in universum omnis consuetudo propria clericorum canonica est, etiamsi videatur aliquando circa materiam temporalem versari, quia semper versatur circa illam materiam, prout spectat ad bona vel personas clericorum, aut Ecclesiarum, et sub illa ratione, sacra seu spiritualis est. Consuetudo autem civilis est propria laicorum, et circa temporalem materiam versari debet; legem enim civilem imitatur, argumento 1. ult., eod, Quae sit longa consuetudo.
2. Dices, non esse adaquatam divisionem, quia datur consuetudo communis laicis et clericis, et utrosque obligans, ut cap. praecedenti ex Panormit. et aliis dicebamus : illa autem non potest dici canonica, vel civilis, sed mixta. Respondeo: vel illa comprehendit clericos, tantum ut cives sunt, quia est de materia pertinente ad temporale regimen et commune bonum politicum civitatis, et talis consuetudo civihs erit; tum quia tota tendit ad finem temporalem, et subjacet potestati temporali; tum etiam quia est a civitate, ut civitas humana est, a qua denominatur lex vel consuetudo civilis. Nec est inconveniens quod obliget clericos ut cives sunt, quia illi etiam nomine civitatis veniunt, ut notat Bart. l. 1, ff. Ad municip., et Panorm. in cap. Cum causam, de Re judic.; et per legem etiam scriptam civilem possunt hoc modo obligari quoad vim directivam, modo supra explicato. Aut est consuetudo pertinens ad clericos, ut clerici sunt, vel ut christiani sunt; et tunc necesse est ut consuetudo sit canonica, quia sola illa poterit clericos, ut tales sunt, obligare, et illa sola est eminentioris ordinis, quae possit etiam laicos comprehendere, quia semper consuetudo imitatur legem, et a potestate seu jurisdictione ejusdem ordinis pendet. Potest autem dupliciter id contingere. Primo, quia materia et finis consuetudinis spiritualis est pertinens ad laicos et clericos ut christiani sunt, et talis est una simplex consuetudo, et canonica, qualis est consuetudo servandi diem festum utrisque communis. Secundo, contingere potest solum per quamdam convenientiam et similitudinem, ut, verbi gratia, quia, in tali loco, tam judices laici quam ecclesiastici servant aliquam consuetudinem in suis judiciis. Et tunc in rigore non est una consuetudo, sed duplex, una canonica, et altera civilis, quae solum per aggregationem per modum unius reputatur. Et ita divisio est adaequata, et haec videntur sufficere ad expositionem ejus, deservietque in sequentibus ad usum terminorum.
3. Stylus quid significat. — Alio modo etiam ex parte materiae potest dividi consuetudo, in morem stricte sumptum, stylum, ritum et forum. Quae divisio constabit explicando tres voces ultimas : nam omnem aliam consuetudinem sub illis vocibus non comprehensam sub more stricte sumpto comprehendimus. Primo igitur, stylus significare videtur usum specialem in scribendo, vel loquendo, ut colligi potest ex c. Quam gravi, de Crimin. fals., ubi dicitur, ad discernendum vera rescripta pontificia , inter alia respiciendum esse ad stylum. Unde aliqui colligere voluerunt stylum solum morem scribendi significare : nam ita etiam sumitur in cap. Venerabilem, de Confirmat. util. vel inutil. Ita sentit cum aliis, quos allegat, Rochus Curt. in dicta Praefat., n. 28, et favet vocis translatio : nam primo significasse videtur aeneum instrumentum scribendi, et inde translata est ad scripturam significandam, juxta l. 1, c. de Sacros. Eccles., et inde ad modum seu ordinem scribendi. Sed, licet in praedictis juribus ita usurpetur illa vox, non excluduntur alia significata : nam etiam significat usum et modum loquendi. Indeque videtur haec vox accommodata ad significandum modum servari consuetum in aliquo ordine judiciali. Et ita dixit Cyn. in l. 1, c. Quae sit long. consuet., stylum esse practicam alicujus curiae. Et idem habet Bald. in l. ultim., c. eodem, et per antonomasiam ita vocari solet stylus romanae curiae. Et fere in idem redit quod dicit Bartol. in dicta repetitione legis De quibus , n. 10, in fine quaestionis primae, styIum esse consuetudinem , quae respicit ordinem loquendi et procedendi, scilicet , in judicio. Nam ob hanc causam dixit idem Bart., in 1.2, c.Quae sit long. consuet., num. 9, stylum solum induci per actus judiciarios eorum qui in judicio versantur; Angel. vero, in 8 Fz non scripto, Instit. de Jur. natur., dicit stylum non magis dici in judiciis quam extra illa. Quod certe verum est spectata generali vocis significatione ; considerando autem usum ejus in ordine ad jus explicandum , vel introducendum , proprie videtur respicere ordinem judiciorum , sub judiciis omnes scripturas , bullas et rescripta comprehendendo : nam licet in eis expediendis non interveniat ordo judicialis, stylus eorum in judiciis attenditur. Et plura de hac voce erudite congerit Christophor. de Paz, in 1 part. rubr. ad leges Hispaniae, quae styli appellantur.
4. Stylus facti quid. — Ut autem non sistamus in sola vocis significatione, sed rem, quae ad jus pertineat , explicemus , possumus in stylo cum proportione ad consuetudinem duo distinguere, scilicet, stylum facti, et juris. Stylus quoad factum videtur mihi esse non tam frequentia actuum sic scribendi, loquendi, aut procedendi, quam forma illa quasi artifiialis, quae servari solet in ordine sermonis, scripturae, aut processus, ita ut inter partes ejus, vel talia verba usurpentur, vel tali modo, aut ordine constituantur. Haec enim significa- tio ex communi usu constat, et ex juribus allegatis, et sumi etiam potest ex leg. 1, c. De sacrosanct. Eccles., ubi dicitur voluntatis ultia stylum liberum esse debere, id est, formam disponendi per testamentum ; ubi constat stylum esse quid facti, et non significare frequentiam actuum , sed ipsam formam disponendi. Et clarius in illa significatione usurpatur l. 3, c. de Bon. vacant., lib. 10. Et sic etiam dixit Terent. in Andria : Dissimili oratione sunt facte, ac stylo. At vero, quia in loquendo maxime et scribendo, talis forma usu comparari solet, ideo usus ipse, seu consuetudo, sic scribendi, vel loquendi, stylus appellatur, et ita significat consuetudinem facti, ut sensit Bald. in dicta l. 1, c. de Sacros. Eccl., et in l. S quis intra, c. de Bon. praescriptorum. Quod intelligendum est non absolute de quacumque consuetudine, sed in tali materia, ut supra dixi.
5. Varii effectus styli insinuantur.—Si ergo extali stylo facti introducatur obligatio servandi talem modum vel ordinem in pronuntiando, seu procedendo, quoad hoc stylus erit jus speciale, et non scriptum. Unde quia haec obligatio non videtur ordinarie posse introduci per stylum facti, ita ut vim legis habeat, nisi in his quae judicia concernurt; ideo stylus specialiter, ut est quid juris, videtur accommodari ad judiciarium morem et ordinem, ut ex Bart. diximus. Nam in aliis materiis, sermonibus, vel scripturis, usus sic vel sic loquendi, aut scribendi parum videtur referre ad commune bonum, ut possit legem inducere : in judiciis autem multum referre potest, adeo ut dixerit Anchar., cons. 53, stylum curiae facere jus in casibus a jure non decisis. Et ideo stylus, ut est aliquid juris, proprie dicitur ad judiciaria pertinere. Sic ergo stylus est quoddam jus non scriptum, interdum positive obligans, ut ab eo non recedatur, juxta leg. ult., c. de Injur.; interdum obligationem tollens, ut, licet jure communi sententia debeat pronuntiari a judice, de stylo curiae dicitur non esse necessarium. Interdum interpretationem juris inducit, etiam authenticam et sequen4JAam. Quomodo autem stylus introducatur, ut habeat hos effectus, cum proportione ad consuetudinem explicandum est, et in sequentibus si quid habuerit speciale adnotabitur.
6. Qua et quales sint leges styli.— Atque hinc tandem intelligi potest quae et quales censendae sunt leges styli. Dupliciter enim potest illa determinatio sumi, cum aliqua lex dicitur esse styli. Uno modo, ut illa denominatio sit ab objecto legis, seu materiae circa quam versatur. Et sic proprie talis lex per se non pertinet ad consuetudinem, sed magis ad legem scriptam, quae disponit de stylo servando in his quae concernunt judicialia, sicut in rhetorica dicentur leges styli, quae tradi possunt de modo et ordine graviter, et suaviter, ac clare loquendi, vel scribendi. Et hujusmodi sunt leges styli regni Hispaniae, in quibus etiam saepe stylus moris et consuetudinis allegatur. Et ita existimo ab ipsa materia denominationem illam suscepisse, licet Christoph. de Paz, supra, num. 53, aliter illam rubricam explicet. Alio vero modo potest lex styli dici ab intrinseco modo, quo introducta est per solum usum in tali materia forensi, seu judiciaria, et sic est proprie jus non scriptum sub consuetudine comprehensum, ut explicatum est.
7. Ritus quid significet. — Aliud membrum dictae partitionis erat ritus; nam hunc etiam inter ea quae ad consuetudinem pertinent ponit Rochus Curt., in dicta Praefat., n. 28, ex Panormit. in cap. Cum secundum, de Tempor. ordin., uhi sic inquit: Hitus est consuetudo solemnitatem praebens in aliquo actu emercendo, ita ut ubi usus disponit erga solemnitatem actus, ritus, seu observantia dici possit. Et solum allegat cap. ult. de Consuetud., ubi nihil de ritu in particulari dicitur. Juxta quam descriptionem, etiam stylus erit quidam ritus, licet non omnis ritus dici possit stylus. Idem vero Panormitanus in cap. 72 aliquibus, de Decim., in princip., restrictius dixit: Hitus significat mores in spiritualibus. Et juxta hoc non omnis solemnitas actus dicetur ritus, sed specialiter illa quae est in materia sacra, ut sacrificii, sacramentorum, et sacramentalium, aut orationum, seu divinorum officiorum ; et hic videtur communis ecclesiasticus usus illius vocis. Nunquam autem probavit Panormitanus illam vocem specialiter significasse consuetudinem aliquam; imo, in cap. Presbyter, de Sacra unctione, notat idem Panormitan. quod ritus est quedam solemnitas et forma specialiter in actu sacramentali.
8. Ritus facti vel juris. — Quapropter doctrina data de stylo videtur ad ritum applicanda. Nam ritus esse potest vel quid facti, vel quid juris ; item ut est quid facti, primo et per se consistit in solemnitate aliqua, seu caeremonia alicujus actus: et in hac acceptione usurpatur in tribus capitulis allegatis. Unde ad hujusmodi ritum non est per se necessaria consuetudo, nec actuum frequentia: saepius enim instituitur ante omnem usum, aut ver- bo, ut Christus Dominus instituit substantialem ritum sacramentorum, aut scripto, ut multae accidentales solemnitates, et actiones sacrae ab Ecclesia institutae sunt, ut constat. Non repugnat autem , imo etiam saepe contingit ritus hujusmodi usu et consuetudine introduci, et tunc talis consuetudo dici potest ritus quidam, ut voluerunt dicti auctores; oportebit autem illam distinguere, ut est quid facti, vel juris. Nam priori modo erit frequentia sic operandi in tali materià ; posteriori autem modo esse poterit jus aliquod non scriptum in eadem materia per illam frequentiam inductum, eit sic fere omnes consuetudines canonicae in actibus pertinentibus ad cultum Dei, quatenus eis dant formam, seu specialem modum, dici poterunt ritus. Quale autem sit hoc jus, et quomodo introducatur, ex generalibus regulis de consuetudine petendum est; nihil enim videtur habere speciale, sed cum proportione principia de consuetudine applicanda sunt.
9. Forum quid. —Tertium membrum in eadem partitione positum, est forum, quae vox, in communi jure, usitata non est in hac significatione; et ideo Bart., Panormit., Rochus, et abi de consuetudine scribentes, illius non meminerunt. Tamen in legibus nostri regni forum inter consuetudines ponitur, in l. 7, tit. 2. part. 1, ubi id notat Greg. Lopez, et, considerata illius vocis derivatione, videtur idem esse quod stylus, prout a nobis explicatus est, vel parum ab illo differre. Forum enim, in usu vulgari, locum publicum significare solet ad mercaturam et negotiationes venales destinatum, ut est apud Isidor., l. 15 Orig., c.6; et quia judicia in his locis publicis exerceri solent, ideo credit illud nomen translatum esse ad significandum locum judiciorum. Idem vero, I. 15 Orig., cap. 2, et l. 18 Etymol., c. 15, forum ait, exercendarum ltium locum significare, et a fando esse dictum; et habetur in cap. Forum, de Verbor. significat. Unde etiam significare solet proprium territorium uniuscujusque judicis, aut Praelati, et ita videtur sumi in tit. de Foro compet., ut ibi Hostiens., Panorm. et alii notant. Atque hinc etiam actiones judiciales per antonomasiam vocari solent actiones forenses, ut in l. penultima, ff. de Feriis; unde etiam dicta sunt instrumenta forensia scripturae publicae, quae fidem in judicio faciunt, 1l. Comparationes, c. de Fide instrument. Ita ergo consuetudines rertinentes ad ordinem judiciorum forenses dici possunt.
10. Forum et stylus in quo differunt. — Hae igitur consuetudines censentur in Hispania comprehendi nomine fori ; nam leges quae fori dicuntur, ex usu originem habuerunt, ut in earum prooemio dicitur ; et dubium non est quin usus in tali materia possit jus inducere, non minori ratione quam in aliis. Unde dicitur in l. Labeo, ff. de Statu lib.: Morem agentium sequi debemus ; et inl. 1, S In honorariis, ff. de Variis et extraord. cogn., expresse dicitur pro fori consuetudine estimationem habendam esse, et notat Dart. in dicta l. De quibus. Unde in hac significatione constat parum ab stylo differre; unde, licet in Hispania distinctae sint leges fori et leges styli, tamen hae censentur esse quasi interpretationes illarum, ut in rubrica illarum dicitur. Differunt nihilominus forum et stylus, quod forum non significat ordinem aut modum loquendi, aut procedendi in judicio, sicut stylus ; sed significare videtur omnia jura competentia ratione jurisdictionis, vel in ordine ad illam, vel usum ejus. Unde tota collectio legum spectantium ad jurisdictionis usum videtur posse nomine fori, quasi collective sumpto, significari, quamvis singulae etiam leges hujusmodi soleant dici fora, hispane, fueros.
11. An forum indifferenter comprehendat leges scriptas et non scriptas.—MHinc dicunt aliqui forum, in hac acceptione, non solam consuctudinem significare, sed indifferenter comprehendere leges scriptas, vel non scriptas seu consuetudine introductas circa usum jurisdictonis et judiciorum. Ita sensit Burgos de Paz in l. 1 Tauri, n. 385; leges enim fori scriptae sunt, et tamen sub nomine fori recte comprehenduntur. De illis autem legibus fori frequentius sentiunt hispani jurisperiti, non habere vim legum, nisi in virtute consuetudinis, ita ut lex scripta fori jus non conferat, neque ad probationem sufficiat, nisi usus ejus probetur, ut docet Greg. Lop. dicta l. 7, et 1. 28, titul. 15, partit. 7; et Suarez in Prooem. fori, n. 1, 2 et 3; et Valdes. in additione ad illum, et Christoph. de Paz. in rubr. ad l. Styli, part. 1, n. 36, et alii circal. 1 Tauri, quae est l. 3, titul. 1, lib. 2 compil., ex qua idem colligitur. Quod si hoc verum est, profecto leges fori, ut scriptae sunt, non sunt leges. Nam lex scripta non habet vim et substantiam suam ab usu, sed ex institutione et promulgatione ; illae autem non sic institutae sunt, et propositae, ut per se obligent, sed solum quantum de usu constiterit. Solum ergo sunt quasi memoralia consuetudinum, ac subinde jus earum, illis non obstantibus, erit jus non scriptum et consuetudina- rium, quia talis scriptura ei non repugnat, ut supra dictum est.
12. Sed, quidquid sit de illis specialibus legibus fori, non dubium est quin potuerint dari leges scriptae de toto negotio forensi, et aliquae etiam potuerint consuetudine introduci ; et ita omnia quae diximus de stylo quoad factum, et quoad jus scriptum vel non scriptum, cum proportione possunt ad forum applicari. Addo etiam, licet in regno Castellae leges fori ad illam materiam judiciorum determinentur, fortasse in aliis regnis Aragoniae, etc., alio modo vel latiori significato sumi.
13. Fora enim ibi appellari videntur leges propriae illorum regnorum antiquae et quasi inviolabili usu confirmatae, et maxime quae pertinent ad modum regiminis, et jurisdictionis principis, et subjectionis populi et nobilium, et fortasse plura complectuntur; et mihi non constat an ab expressa institutione originem habuerint , vel consuetudine sint introductae; utroque enim modo introduci potuerunt, si justa et rationabilia sint, ut supponimus. Exceptis ergo his specialibus vocibus, aut consuetudinibus, omnia alia jura usu introducta in quacumque morali materia generale nomen consuetudinis retinuerunt. Atque ita constat, per hanc partitionem non multiplicari formaliter, ut sic dicam, jus consuetudinarium, sed tantum materialiter, ex parte rerum seu materiarum circa quas versatur. Idemque est de aliis ac similibus partitionibus, quae facile excogitari possunt.
14. Divisio consuetudinis ultima ecponitur. — Ultimo notanda est alia divisio, quae utilis esse poterit ad sequentia. Nam dividi potest consuetudo in positivam, privativam, seu negativam. Prior ex positivo usu ducit originem, et in frequentia actuum quoad factum consistit, et ita quoad jus ad agendum inclinat, vel obligat. Posterior vero consistit potius in non agendo, et ducit originem ex non usu, et ita interdum vocatur. Quatenus vero ille non usus frequens seu continuatus est, habet modum consuetudinis quae veluti in facto consistit, et si jus aliquod inducit, ad non agendum tantum inclinat vel obligat. Est autem hoc loco notanda distinctio de non usu negativo et privativo, quam infra circa privilegia latius explicabimus. Quia non usus negativus non inducit consuetudinem, ut recte notavit Paul. de Castro in dicta l. De guibus, quia non est actio nec omissio moralis, et ita non habet rationem moralis et voluntarii usus, sine quo non potest consuetudo introduci: privativus autem non usus continuatus, aut suis temporibus repetitus, consuetudinem moralem inducit, propter contrariam rationem ; maxime quia hic non usus moraliter non est sine actu positivo, sicut de omissione theologi dicunt. Id autem dupliciter contingere potest. Primo, quia ille non usus consistit in carentia alicujus circumstantiae vel solemnitatis alicujus positivi actus, ut est, verbi gratia, incestuosum contrahere matrimonium sine dispensatione : nam ex hoc frequenti usu colligunt multi, cum Navarro, illam esse veram consuetudinem, quae potuit auferre illud impedimentum ; et talis dici potest non negativa tantum, sed positiva consuetudo , quia non est de omissione, sed de actu facto cum tali negatione, nec negatio sufficeret ad consuetudinem sine actu. Aliter vero contingit, ut non usus consistat in sola carentia actus tempore alias debito, ut erit omissio audiendi missam tali die, non obstante lege; quae omissio, ut consuetudinem inducat, debet esse voluntaria, et ex ea parte actum ahquem includit : formaliter vero consistit in carentia actuum, et ideo privativa consuetudo dicitur. Et dici etiam potest dissuetudo, quamvis haec vox aequivoca sit, ut notat Rochus Curt. dicta Praefat., n. 30 et 31; quia dissuetudo proprie videtur supponere consuetudinem ; nam cum ab ea receditur, vocari solet dissuetudo, sive ab illa recedatur per contrarios actus, atque adeo per consuetudinem positive contrariam, sive per solam omissionem antiqui usus ; utroque enim modo contingere potest, ut constat. Et hoc modo dari potest dissuetudo per contrariam consuetudinem, et potest etiam dari negativa consuetudo, quae non sit dissuetudo, si consuetudinem oppositam non supponat. Verumtamen etiam dici potest dissuetudo sine respectu ad priorem consuetudinem, quae praecesserit, sed tantum ad illam quae posset vel deberet induci. Et ita videtur illa voce uti I. C. Julianus in l. De quibus, ff. de Legib., in fine. Et sic formaliter consistit in carentia actuum, et proprie significat consuetudinem negativam, vel privativam. Et in hoc sensu, claritatis gratia, illa voce utemur ; quomodo autem illa habeat moralem vim consuetudinis, vel effectus ejus, in sequentibus videbimus.
On this page