Caput 6
Caput 6
Qua sit consuetudo bona et brationabilis, vel prava seu irrationabilis.
1. Haec potest esse alia divisio consuetudinis, quae ad moralem rationem et effectus consuetudinis explicandos necessaria est, et ideo hic esse praemittendam censui. Duplex autem partitio in titulo insinuatur , una est consuetudinis in bonam et malam, alia est in rationabilem et irrationabilem, quae voces non sunt synonymae, sed aliquid addit secunda ultra primam, et ideo de illis sigillatim dicendum est.
9. Consuetudo bona vel mala. — Consuetudo anala solum in facto esse potest, in jure munquaan .—Cum ergo dividitur consuetudo in bonam et malam, de bonitate morali, id est, de honestate et malitia illi opposita intelligenda est, quia aliae bonitates per se spectatae, vel mahtiae illis tantum oppositae, non reddunt homines aut mores eorum bonos vel malos: hic vero solum consideratur consuetudo ut moralis est, et regulam aliquam morum humanorum constituere, vel auferre potest. Et ideo etiam non adjicitur in illa divisione tertium membrum de consuetudine indifferente, quia vel in usu et exercitio dari non potest, ut est verisimilius, vel, licet admittatur, illa ut sic spectata, est impertinens ad jus constituendum, nisi reducatur ad aliquam rationem honestatis, modo statim explicando. Unde etiam intelligi potest divisionem illam dari de consuetudine, ut est quid facti: nam jus consuetudinis non potest esse turpe, seu inhonestum, quia involvit contradictionem cum ratione juris, quod turpe sit. Sicut enim lex, si sit iniqua, non est lex, ita jus iniquum non potest esse jus, ideoque consuetudo mala solum potest esse in facto, non potest autem aliquidjuris inducere, nisi cesset ejus malitia. Datur ergo divisio illa de consuetudine, ut in facto publico et communi alicujus communitatis consistit , et sic est per se satis clara; tum quoad existentiam utriusque membri, quia sicut in singulis personis possunt esse honestae et pravae consuetudines, ita et in populo et communitate ; tum etiam quoad sufficientiam ejus, ut declaratum est; tum denique quoad membrorum distinctionem, quae ex ipsis terminis nota videtur.
10. Consuetudo bona duplex.—-Ut autem magis explicetur sensus distinctionis, et distinctio membrorum , adverto ulterius duobus modis esse posse consuetudinem bonam ; uno modo ex parte objecti tantum, alio modo etiam ex parte operantis, et ex circumstantiis actuum honestorum, per quos introducitur, et haec posterior dicitur bona simpliciter, prior vero secundum quid solum, scilicet objective, si cae- tera requisita illi desint. Quia bonum simpliciter tantum ex integra causa consurgit, et ideo, ut consuetudo sit honesta simpliciter, oportet ut per actus undique honestos generetur : ut autem sit bona tanium objective, satis est quod sit de objecto de se bono, id est, ex actibus qui ex vi objecti sui, vel boni sint, vel bene fieri possint , et ex justa causa fieri. Atque pari ratione (licet non modo omnino simih ) subdividi potest mala consuetudo. Nam quia malum est ex quocumque defectu, ideo undecumque sit mala, consuetudo potest dici mala simpliciter : nihilominus tamen una potest esse mala ex parte objecti ipsorum actuum in quorum frequentia consistit, quia nimirum ex vi objecti mali sunt : alia vero versari potest circa materiam de se non malam, et nihilominus esse aliunde mala ex parte operantis, vel ex alia circumstantia, aut conditione impediente bonitatem. Quando ergo consuetudo est mala per se et ex objecto , non meretur nomen consuetudinis, sed abusus, seu corruptelae, ut jura loquuntur ; quia talis consuetudo non potest jus proprium inducere, nec potest per illam fieri ut actus consuetus bonus sit, aut non malus. At si consuetudo sit saltem objective bona, seu non mala, licet non bene inducta fuerit, sed per actus male factos ab operante, aliquid bonae consuetudinis retinet, et ex illa parte non repugnat, ut aliquid juris non scripti retinere seu inducere possit.
4. Consuetudo mala intrinsece mullum jus inducit.—Pro cujus declaratione, adverto ulterius aliquam consuetudinem posse esse malam natura sua, quia actus vel sunt intrinsece mali, vel ita sunt mali, quia prohibiti, ut per nullam humanam potestatem honestari possint, et tunc proprie dicitur consuetudo mala ex vi objecti, et de tali consuetudine certum est non posse jus aliquod introducere, quia est contra jus naturale, vel divinum, de quibus jam dictum est. Alio vero modo potest actus seu materia consuetudinis esse mala, solum quia prohibita jure humano. Et de tali consuetudine dici non potest quod sit simpliciter nulla, vel nullius momenti, ut ex statim dicendis, et ex capitibus sequentibus constabit. Et in illa habere potest locum regula illa: AMulta fieri prohibentur, quae tamen facta tenent. Et ratio est, quia talis consuetudo non est intrinsece mala, neque habet malitiam inseparabilem per humanam potestatem et voluntatem ; et ideo, licet in fieri sit mala, potest in facto esse carere naalitia, si taudem cesset, seu auferatur humana prohibitio; et ita, absolute et simpliciter loquendo, non est illa consuetudo mala ex vi solius materiae per se spectatae, sed solum supposita prohibitione humana, seu ex vi illius, ideoque non repugnat aliquid juris per eam introduci. Idemque a fortiori erit si actus per quos inducitur consuetudo, nec per se mali sint, nec prohibiti etiam per legem humanam, fiant tamen cum aliqua mala circumstantia ex parte operantium ; tum enim si talis circumstantia sit separabilis ab actu, fieri potest ut consuetudo quoad circumstantiam non valeat, quoad substantiam autem actus valeat, sicut alibi de voto diximus. Ut, si sit consuetudo celebrandi aliquod festum per ludos indecentes, vel taurorum agitationem, non tenet quidem consuetudo quoad modum ; tenere autem potest quoad festi observationem. Et ita censendum est, nisi aliunde certo constet non fuisse populi consensum et voluntatem aliter se obligare: nam, ut infra dicemus, sine consensu non introducitur consuetudo. Tunc autem illa circumstantia dici posset de substantia talis consuetudinis, et consequenter illam esse pravam intrinsece et ex objecto, propter illam inordinationem et necessariam connexionem ejus cum actu, saltem ex primaria intentione operantium.
5. Consuetudo rationabilis et irrationabilis. — Jam vero occurrit dubitatio circa aliud membrum illius partitionis, continens aliam divisionem consuetudinis in rationabilem et irrationabilem; est enim obscurum an haec duo membra idem importent quod praecedentia, et qua regula tam inter se quam ab illis discernenda sint : in hoc enim laborant doctores, et varie loquuntur. Et primo Navar., in Comment. de Spoliis, S 14, definit rationabilem consuetudinem esse illam quae non est conIra legem naturalem vel divinam, directe, vel indirecte ; et e converso, omnem et solam consuetudinem quae, directe vel indirecte, repugnat natural legi vel divine, esse irrationabilem. Idem autem est consuetudinem esse contrariam legi naturali, vel divina,, quod esse malam ex vi sui objecti, seu materiae, ut ex declaratione data constat. Probat autem suam sententiam, primo, ex Augustino, Epist. 118, cap. 2, dicente: Quod neque contra fidem catholicam, neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenter est habendum. Secundo, quia quod est contra legem naturalem vel divinam per consuetudinem induci non potest, et e converso, quidquid tale non est, per consuetudinem induci potest : ergo prior consuetudo ir- rationabilis est, posterior vero rationabilis. Consequentia patet, quia nulla consuetudo praevalere potest, nisi rationabilis, et nulla induci non potest, nisi irrationabilis. Antecedens autem probatur, quia quidquid per legem humanam induci potest, consuetudine etiam potest induci; et e converso, quidquid non potest induci consuetudine, nec lege humana statui potest. At vero lex humana statuere potest quidquid non repugnat legi naturali nec divinae, non vero quod illis repugnat, argumento cap. Sunt quidam, 21, quaest. 1, et Clement. Pastoralis, de Re judic.; ergo. Eamdem sententiam indicat idem Navar., cons. 3 de Censib., dicens non esse irrationabilem consuetudinem, nisi quae est contra jus naturale vel divinum. Quod etiam sensit Gerson., 3 p. Alphab. 62, lit. P., Supplement. Gabr. 4, dist. 42. quaest. 1, art. 3, dub. 6.
6. Alii vero aliter dicunt omnem consuetudinem malam, quia est contra legem, sive naturalem, sive divinam, sive humanam, esse irrationabilem. Unde, e contrario, judicant illam consuetudinem esse rationabilem, quae bona est saltem ex parte operis et materiae non prohibitae, quidquid sit de malitia quasi extrinseca et per accidens ex parte operantis. Citatur Glossa in cap. ult. de Consuetud., verb. Rationabilis, dicens: llam dico rationabilem, quam non improbant jura. Clarius Glossa in c. Ad nostram, eodem, verb. Canonicis, dicens: Non calet consuetudo contra canonicam institutionem ; et videtur sumi ex illo textu, in quo quaedam consuetudo minus rationabilis dicitur, quia canonicis obviat institutis: ergo sats est consuetudinem esse malam, quia prohibita per ecclesiasticam legem, ut irritationabilis censeatur. Item facit c. Cum non liceat, de Praescript., quatenus statuit non posse praescribi contra obedientiam. Et alia multa jura similia a praedictis glossis allegantur. Ratione etiam confirmari potest, quia lex juxta est rationabilis; ergo consuetudo illi contraria erit irrationabilis ; ergo omnis consuetudo mala, sive ex natura rei, sive quia prohibita jure divino vel humano, irrationabilis erit: et e converso omnis non prohibita erit rationabilis.
7. Impugnatur praecedens sententia primo. — Sed nihilominus dico imprimis consuetudinem rationabilem et irrationabilem non directe distingui per hoc, quod sint vel non sint prohibitae jure naturali vel divino, nec per bonitatem vel malitiam quam ex vi materiae vel objecti habeant. Probatur, quia, licet omnis usus contrarius juri divino vel naturali irrationabilis sit, non tamen solus ille: quod declaro dupliciter. Primo, quia si loguamur de usu spectato in ordine ad inducendum jus consuetudinis, sic aliquis usus , seu consuetudo potest esse undique honesta in facto, et in ordine ad jus inducendum esse irrationabilis, non quia in bonitate deficiat, sed potius (ut ita dicam) quia excedat: talis auvem consuetudo non est contra jus naturale, vel divinum, directe, vel indirecte: ergo. Major patet de consuetudine audiendi Missam quotidie a toto populo observata, quae honestissima est, et si fieret animo inducendi jus, quoad id imprudenter fieret, ac subinde irrationabilis sub ea ratione dici posset, et idem est in similibus. Haec vero ratio non convincit, quia talis consuetudo non est irrationabilis, sed intentio inducendi obligationem per illam seu ad illam est irrationabilis, et ut sic dici potest contra naturale jus. Sicut lex positiva id praecipiens non esset de materia irrationabili in se, ipsa tamen lex esset irrationabillis, et ut sic esset contra naturalem rationem, et prudentiam. Quod si sub ea ratione dicatur materia illa irrationabilis, non quia mala, sed quia improportionata ad legem communem, etiam illo modo repugnat rationi naturali, dictanti non omnem materiam honestam esse materiam legis humana: idem autem cum proportione est de jure tacito consuetudinis, et de expresso legis. Solum ergo illa ratione probatur posse jus consuetudinis esse irrationabile, ac subinde nullum, licet consuetudo secundum se irrationabilis non sit, sed honestissima, quod verissimum est, sicut potest esse lex iniqua, licet res praecepta iniqua non sit. Nihilominus tamen illa ratio videtur efficax contra Navarrum, tum quia destruit fundamentum ejs, ut statim ostendam ; tum quia illa videtur sentire consuetudinem non esse irrationabilem in ordine ad jus inducendum, nisi quia directe vel indirecte est contra legem divinam, vel naturalem in actibus suis, seu in ipso facto, ut in suo fundamento ostendit.
8. Impugnatur secundo. — Secundo vero impugnatur clarius illa sententia, quia multae consuetudines, non contrariae divino vel naturali juri, censentur in jure irrationabiles, non solum in ordine ad jus inducendum propter excessum bonitatis, sed absolute, et secundum se, propter defectum aliquem, seu inordinationem, quae, licet non attingat illum gradum malitiae, sufficit ad constituendam consuetudinem irrationabilem ; ergo, ut consuetudo sit rationabilis, non sufficit illa duplex nega- tio ; nec quod sit bona, aut non mala, quantum est ex vi objecti. Probatur antecedens, ex consuetudine non servandi interdictum generale loci quoad aliquas circumstantias ejus, de qua loquitur cap. Cum inter, de Consuetud., et dicitur esse irrationabilis, cum tamen nihil contineat contra jus divinum vel naturale ; ubi Abb., notab. 3, advertit omnem consuetudinem contra honestatem esse irrationabilem, juxta cap. Cum ducerem , de Vit. et honest. cleric. Intelligit autem contra honestatem, id est, contra decentiam, quae non semper includit aliquid contra jus divinum vel naturale; ut verbi gratia, quod laici in choro sedeant cum clericis, non est contra jus divinum vel naturale, et tamen indecorum est, et ideo non potest consuetudine introduci. Idem censent canonistae de consuetudine venandi causa voluptatis in clericis, ut Joann. Andr. in cap. 2 de Cler. venat., et multa similia refert Rochus in cap. ult. de Consuet., n. 30. Diceret tamen Navarr. haec et similia esse indirecte contra legem, vel divinam, vel naturalem. Sed hoc non satisfacit; tum quia explicari satis non potest in quo consistat illud indirecte, cum totum illud factum possit consistere sine violatione legis divina aut naturalis; tum quia magis videtur indirecte contra jus naturale opus prohibitum lege humana, cum jus naturale praecipiat superioribus obedire, et tamen ipse Navarrus negat illam consuetudinem esse directe vel indirecte contra jus naturale vel divinum; tum denique quia saltem concluditur consuetudinem illam non esse malam ex vi materiae et objecti, et nihilominus irrationabilem reputari.
9. Retorquetur Navarri argumentum. — Tandem fundamentum Navarri contra illum retorqueri potest ; falsum est enim legem humanam posse praecipere quidquid non repugnat legi divinae vel naiurali : nam, licet non possit praecipere aliquid eis repugnans, non ideo potest praecipere quidquid eis non repugnat, ut supra dictum est. Et patet in operibus consiliorum, vel etiam in bonis, quae repugnant consiliis, ut est matrimonium, et (magis ad causam) in operibus minus convenientibus vel decentibus, licet contra illa jura non sint, ut esset lex praecipiens ludos minus decentes, aut non expedientes, etiamsi mali non essent: vel concedens clericis actum vel habitum non satis honestum, vel similia : ergo leges humanae possunt esse irrationabiles, etiamsi non sint pravae ex materia prohibita jure divino vel naturali; idem ergo esse potest in consuetudine.
10. Ut consuetudo irrationabilis sit, non vequiritur ut sit contra jura canonica. —beinde, contra aliam sententiam addo, ut aliqua consuetudo irrationabilis sit, non sufficere quod sit contra jura canonica, neque id semper esse necessarium. Ita sentiunt Panorm. et fere alii in d. cap. ult. de Consuet., Bart. in dict. l. De quibus, ft. de Legib., et in l. 2, c. Quae sit longa consuet., et alii quos statim referam. Et probatur prior pars, quia consuetudo irrationabilis non potest praevalere contra legem humanam, ut habetur in d. cap. ult. de Consuet., et tamen consuetudo contraria legi humanae potest praevalere contra illam, ut infra ostendemus : ergo non omnis consuetudo contraria legi humanae potest censeri irrationabilis. AItera pars clara est in his quae sunt contra jus divinum vel naturale, licet non sint specialiter prohibita per legem humanam. Praeter haec vero sunt aliqua quae, licet nulla lege specialiter sint prohibita , habent indecentiam vel conditionem aliquam, ob quam inepta et indigna censentur, ut per consuetudinem inducantur : ergo in talibus consuetudo erit irrationabilis, etiamsi canonibus, seu legibus contraria non sit. Antecedens declaratur ex illo Pauli 1 Cor. 11 : Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suwm ; et infra : Turpe est mulierem tonderi, aut decalvari ; haec enim et similia non sunt absolute prohibita jure naturae, tanquam moraliter mala, et nihilominus, licet nulla lege positiva divina vel humana vetentur, habent quamdam indecentiam, ut significavit Paulus subjungens: Neque ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat , ignominia est illi ; mulaer autem si comam nutriat, gloria est illi; ubi Ambrosius naturaliter hoc honestum, et propemodun. decretum vult esse. Ubi merito dixit naturaliter et propemodum, quia, seclusa lege positiva, haec decentia naturalis est, non lege naturali rigorose contrarium prohibente, sed propemodum. Id autem suffticit ut consuetudo illi decentiae contraria irrationabilis sit. Potest etiam hoc declarari ex operibus quae, licet lege positiva non prohibeantur, neque intrinsecam habeant malitiam, in malum sonare dicuntur a theologis, quia periculum mali habent, praesertim si frequenter fiant , aut communiter permittantur, ut est vendere officia justitiae, item dona recipere ministros justitiae, item dare spirituale, interveniente dono temporali, etiamsi non detur in pretium, item subditos non visitari, aut corrigi a praelatis, et similia. Consuetudines ergo de hujusmodi rebus, se- clusa lege prohibente , irrationabiles merito censentur. Denique hoc declarari potest ex his quae diximus in materia de juramento et de voto, aliqua esse quae, licet non male fiant, male promittuntur, ut maritum non accusare mulierem de adulterio, non revocare testamentum, et similia; et ita potest esse promissio irrationabilis, etiamsi materia ejus nulla lege prohibita sit : ita ergo consuetudo. Et talis est in universum illa quae praebet licentiam peccandi, ut esset, quod filii spurii essent aeque haeredes ac legitimi, quod homicidium levi poena pecuniaria puniretur. ()uae exempla cum aliis late prosequitur Rochus dicto cap. ult., num. 26
11. Consuetudo mala esse potest, licet ev materia mala non sit. — Unde concludo consuetudinem posse esse irrationabilem, etiamsi ex materia mala non sit, ut patet, si contingat materiam ejus esse indecentem, vel habere aliquid periculi vel incommodi, si publice et communiter introducatur, et nihilominus nec per se mala sit, nec prohibita jure aliquo positivo, ut in multis ex dictis exemplis contingere potest. Et e contrario etiam posse esse consuetudinem malam saltem in fieri, et in actibus per quos introducitur, quia nimirum prohibiti sunt saltem per legem humanam, et nihilominus non esse irrationabilem, quia, seclusa lege humana, materia illa non esset omnino inepta ad consuetudinem circa illam introducendam. Et ita sentit aperte Panorm. in d. cap. ult., n. 4, ubi dicit verba ilhus textus dicentis, non esse vilem auctoritatem longaevae consuetudinis, etiam de mala posse intelligi : nam potest praevalere contra legem, si rationabilis sit: supponit ergo malam consuetudinem posse esse rationabilem. Hoc autem intelligendum est de illa quae ita est mala in fieri, ut in facto esse possit esse non mala, ut in sequentibus explicabitur.
12. Atque ita etiam concluditur non esse eamdem partitionem consuetudinis in bonam et malam, et in rationabilem vel irrationabilem. Et ratio reddi potest, quia bonitas et malitia attenduntur ex objectis, seu ex lege prohibente aut non prohibente: rationabilitas autem vel irrationabilitas videntur considerandae ex proportione ad communem usum et jus consuetudinis, ut in cap. seq. magis explicabo. Neque contra hoc obstant adducta in secunda opinione, quia jura et Glossae ibi citatae in alio sensu loquuntur, ut statim in alio membro harum divisionum explicabitur. Ratio autem ibi facta inquirit quomodo possit consuetudo legi contraria esse rationabilis, quod tractabimus infra, disputando quomodo consuetudo contra legem humanam praevaleat.
13. Superest vero inquirendum in quo consistat consuetudinem aliquam esse irrationabilem, vel quid ad illam requiratur ultra vel extra prohibitionem, et e converso, quid, praeter bonitatem, necessarium sit ut consuetudo censeatur rationabilis, ac denique qua regula possit hoc discerni. De qua re tractat late Panorm. in d. cap. uit. de Consuet., n. 5 et 6, ubi varias refert opiniones. Idem late Rochus, in d. tract., sect. 9, a n. 20; Bart., in d. l. De quibus, et in dicta l. 2, c. Quae sit long. consuet. etc., ubi etiam Jason. et ali, et plura refert Menoch., lib. 2 de Arbitrar., cent. 1, in easu 82. In summa vero unc ex duobus modis declarant illa membra, eorumque distinctionem.
14. Irrationabilis consuetudo. —Primo, per effectus, scilicet, ut illa censeatur irrationabilis consuetudo quae fuerit contra ecclesiasticam libertatem vel quae licentiam, vel occasionem peccandi aliquo modo praebuerit, vel communi utilitati sit periculosa, vel aliam similem conditionem habuerit, etiamsi contra jus divinum non sit; nam si hoc habuerit, illa maxime irrationabilis semper censetur. E contrario vero illa judicabitur rationabilis, quae nec fuerit contraria juri divino aut naturah, nec aliquam ex dictis conditionibus habuerit. Et forte Navarrus supra nihil aliud in re intendit, sed videtur existimasse haec omnia brevius comprehendi per illam particulam directe vel indirecte, quae tamen multo obscurior mihi videtur, quia, ut intelligi possit, non potest aliter quam per similia exempla explicari. Et illIud mdirectum nunquam est necessarium esse tale, ut, rat:one illius, materia consuetudinis vere et in rigore habeat intrinsecam malitiam contrariam juri naturali : nam revera hoc necessarium non est ad consuetudinem irrationabilem, ut ostendi.
15. Alius modus respondendi est, de hac re non posse absolutam regulam generalem tradi, sed relinquendum esse arbitrio prudentis. Quam regulam tradit Glossa in c. 1 de Constit., in 6, verb. Rationabile, quam ibi Franc. et alii sequuntur; et fuit sententia Hostiens. in sum., tit. de Consuetud., S Quid sit consuetudo, eumque sequuntur Joan. Andr., Panorm. et ali in dicto cap. ult. de Consuetud., cum Bart. et aliis; qui quidem priorem respondendi modum non rejiciunt, sed illum acceptant ut aptum ad informandum animum ejus qui in particulari hoc judicaturus est, ultimam vero resolutionem ponunt in prudenti arbitrio. Ipsi vero hoc declarant in ordine ad judicem, qui in exteriori foro de qualitate consuetudinis judicaturus est; cum proportione vero applicari potest ad confessorem in suo judicio poenitentiali, et ad doctorem in consilio ferendo. Intelligitur etiam hoc habere locum quando per jus positivum declaratum non est an consuetudo sit irrationabilis ; nam si lege hoc declaratum sit, illi standum est per se loquendo, ut mox explicabimus. Addit denique Bald. in d. l. De quibus, et Fontan., in Schol. marginali, ad dictum cap. 1 de Constit., in 6, in dubio praesumi consuetudinem rationabilem, et pro illa esse ferendum judicium. Quod intelligo quando consuetudo est antiqua, et a viris probis, vel indifferenter ab omnibus servata est. Ei hoc modo explicata haec resolutio mihi valde probatur.
16. Ad majorem tamen illius declarationem occurrit addenda regula insinuata in c. 1, de lis quae fiunt a majori parte Capituli, ubi illae consuetudines judicantur irrationabiles, quae nec ratione jwoantur , nec sacris congruunt anstitutis. Qui textus sumptus est ex Concil. Lateran. sub Alexand. IIlL, part. 1, cap. 16, ubi affirmative praecipitur servare consuetudines qua ratione jwoantur, et sacris congruunt institutis. Ex utrisque autem verbis potest colligi consuetudinem esse irrationabilem, si ratione destituitur, etiamsi contra rationem aperte non sit. Ad judicandum autem an sit omnino ratione carens, oportet advertere consuetudinem in praesenti maxime dici rationabilem vel irrationabilem in ordine ad ejus effectum moralem, qui potest esse varius. Nam interdum habet effectum obligandi ad ejus observantiom, aliquando solum permittendi talem usum, revocando legem illum prohibentem : nonnunquam solum habet vim approbandi tale factum, vel ad summum excitandi et inclinandi rationabiliter ad usum ejus. Et ideo attente est considerandus effectus respectu cujus dicitur consuetudo rationabilis, vel irrationabilis, ut talis judicetur. Nam plures conditiones potest requirere ad unum finem, seu effectum, quam ad alium. Plus enim requiritur ut consuetudo inducat legem, verbi gratia, quam ut sit honesta ; et ideo, ut sit rationabilis in ordine ad illum finem, ultra honestatem, oportet considerare an habeat alias conditiones legis justee, ut quod sit obligatio ejus tolerabilis, et communi bono utilis. Si vero consuetudo spectetur in ordine ad revocationem legis humanae, ut sit rationabilis, non est necesse ut non sit mala, saltem quia prohibita, sed ex ea parte sufficiet ut per se, et seclusa lege prohibente, mala non sit. Oportebit autem ut habeat causam aliquam rationabilem, ob quam contra legem inducatur. Quia alias irrationabiliter induceretur contra legem : nam in universum revocatio legis justae, si absque legitima causa fiat, irrationabilis est, ut infra dicemus.
17. Duo effectus praecipui in hac materia. — Optima regula dignoscendi consuetudinem vationabilem vel irrationabilem. — Quocirca, considerando consuetudinem in ordine ad hos duos eftectus qui in hac materia sunt praecipui, obligandi ad similes actus, vel deobligandi ab illis, non obstante lege, optima regula mihi esse videtur ut, supposita honestate materiae, saltem quoad non repugnantiam cum divina vel naturali lege, applicentur ad consuetudinem conditiones necessariae ad legem justam , vel ad justam revocationem legis. Nam si in consuetudine cum proportione inventae fuerint, cum eadem erit rationabilis ; si autem defuerint, erit irrationabilis per comparationem ad talem effectum. Et hanc regulam invenio traditam a Gemin. in cap. 1 de Constitut. in 6; Anton., in cap. ult. de Consuet., quos imitatur Sylvester, verb. Consuetudo, quaest. 1; Soto, lib. 1 de Just., q. 7, art. 2; Sanc., lib. 7 de Matrim., disput. 4, n. 41. Dixi autem per comparationem, eic., quia si consuetudo solum consideretur absolute quoad usum, seu voluntariam imitationem , sic rationabilis erit, si sit honesta. Et juxta hanc regulam, erit facile ferre judicium de consuetudine in ordine ad quemcumque alium effectum ejus, ut, declarando ipsos effectus, in sequentibus magis explicabimus. Et in sequenti puncto alia subdivisio consuetudinis irrationabilis declarabitur.
On this page