Caput 7
Caput 7
Quae consuetudo sit vel non sit in jure reprobata.
1. Consuetudo per legem declarari debet vel prohiberi sub tali titulo quod irrationabilis sit. — Explicanda sequitur alia divisio consuetudinis in reprobatam in jure, vel permissam, quae, licet affinis sit praecedentibus, distincta est, ut videbimus. Titulus autem quaestionis intelligitur de jure positivo humano; nam de jure naturali sufficiunt quae in superiori capite dicta sunt. Quia illa consuetudo, quae prudenti arbitrio secundum rectam rationem naturalem judicata fuerit irrationabilis, erit etiam reprobata in jure naturali, et quae secundum rectam rationem non apparuerit irrationabilis, non erit reprobata in eodem jure. Jus autem divinum de hoc nihil disponit, ut constat. Tgitur, de jure positivo, imprimis videndum est quae consuetudo censenda sit reprobata in jure. Aliqui enim censent omnem consuetudinem expresse, ac in specie abrogatam per legem, esse in jure reprobatam. Alii addunt hoc non sufficere, sed necessarium esse ut consuetudo per legem prohibeatur. Alii vero existimant etiam hoc non sufficere, sed oportere ut consuetudo per legem declaretur irrationabilis, vel prohibeatur specialiter sub hoc titulo, seu propter hanc causam, quod irrationabilis sit. Et haec ultima sententia vera est, et magis recepta, eamque tenent aperte Navarrus loco supra citato, et Covarr., et alii statim citandi: illam autem exponere et probare necesse est.
2. Prima conclusio. — Axioma illud, non obstante quacumque consuetudine, quomodo intelligendwm sit. — Dico ergo, legem humanam interdum abrogare consuctudinem, interdum etiam prohibere, aliquando vero reprobare, et haec tria esse diversa. Hoc non invenio ita expresse declaratum in auctoribus, imo reperio saepe confundere terminos : re tamen vera illa tria distincta sunt, et ita ex communi doctrina colligitur : imo posset addi quartum membrum, scilicet, resistere simpliciter consuetudini , sed hoc, licet aliquo modo sit diversum , cum tertio coincidere videtur. Probo igitur singula. Et primo, de abrogatione, seu revocatione, dico solum auferre praexistentem consuetudinem. Nam verbum derogandi aut revocandi, vel (quod perinde est) clausula revocatoria absolute proposita in proprietate sermonis solum cadit in praeteritum factum : ergo lex abrogans consuetudinem solum cadit in consuetudinem praexistentem , sicut lex revocans legem contrariam, in praexistentem legem cadit : nam si nulla praexsteret, non esset necessaria, imo vana esset revocatio, nec fieri posset, nisi ex deceptione, vel sub conditione, si talis lex sit, et ita etiam semper refertur ad praexistentem legem : idem ergo de lege revocante consuetudinem. Unde fit ut, quando in lege tantum additur clausula, JVon obstante quacumque consuetudine, utin Clement. Statutum, de Elect., et similibus, per illam solum abrogetur praexistens consuetudo, non tamen prohibeatur consuetudo in futurum, quia clausula illa non respicit futurum tempus. sed tantum praeteritum. Quia consuetudo, quae in futuro tempore esse potest, et nondum est, non potest resistere legi, quae nunc fit: illa autem clausula solum tollit consuetudinem quae tali legi resistere possit : cadit ergo in praexistentem, et non extenditur ad futuram. Et idem est de quibuscumque verbis revocantibus consuetudinem, nisi in eis aliquid addatur ; et ratio juvat, quia talis effectus odiosus est, et ideo verba extendi non debent ultra vim et rigorem suum. Confirmat hoc etiam usus ; nam, quando legislator amplius vult efficere, id declarat, ut statim dicemus.
3. Pura consuetudinis abrogatio non est illaus reprobatio.—Et ob easdem fere rationes pura consuetudinis abrogatio non est illius reprobatio, quia potest abrogari consuetudo, non quia irrationabilis, sed solum quia ita placet legislatori, quia judicat ita nunc magis expedire. Potest autem consuetudo aliqua nunc minus expedire, etiamsi de se non sit mala nec irrationabilis, quod videtur per se notum, supposita declaratione consuetudinis malae et irrationabilis in superioribus data. Ergo quando lex revocat consuetudinem pure et sine alia declaratione , non prassumitur illam damnare ut irrationabilem. Sicut quando lex posterior revocat priorem, non ideo praesumitur illam reprobare ut malam, vel irrationabilem. Et generatim loquendo, secundum jus, quod non probatur esse pravum, nec ut tale reprobatur, non praesumitur malum, sed potius bonum, etiamsi aliud ibi praeferatur, quia potest esse melius, vel hic et nunc magis expediens reputari. Denique sumitur hoc satis clare ex c. 1 de Constit., in 6 ; dicitur enim ibi legem non abrogare cousuetudinem rationabilem , nisi ezpresse caveatur in ipsa : ergo supponit interdum legem revocare consuetudinem rationabilem; ergo ex sola revocatione non colligitur consuetudinem esse irrationabilem, aut reprobatam. Et haec doctrina quoad utramque partem communis est, ex Glossa in Clem. Statutum, v. Consuetudine, de Elect.; et ibi Imol. et Domin. in c. Zicet, de Constit., in 6; Angel., verb. Consuetudo , n. 9; Sylvest., q. 6, n. 10, licet prius videatur repugnare, de quo statim dicam ; et idem tenent Anchar., Abb., cum aliis, in cap. ultim. de Constit.; Felin. in cap. 2 de Probat. , n. 11, ubi refert Bart., Bald., et alios. Idem tenet Navarr. supra, et Covarr. lib. 3 Variar., cap. 13, n. 4, concl. 4, licet in sccunda aliter loquatur cum Anton., de quo jam dicam.
4. Contra priorem enim partem videtur sentire Anton., 1 p., tit. 46, S 6, citans Archid. et Joan. Andr. in c. 1 de Const., in 6. Dicit enim, licet lex non improbet consuetudinem contrariam, si absolute et simpliciter illam tollat, intelligi de consuetudine inducta et inducenda. Et idem videntur dicere Angel. supra, et Sylvest., n. 9, quando lex addit clausulam derogatoriam consuetudinis, et in eam sententiam citant Bart. et Anton., sumpseruntque ex Panormit. in c. 2 de Probat, n. 8, et Felin., num. 11. Et videntur intelligere, etiamsi lex expresse non prohibeat pro tempore futuro. Nam eo tendit ratio eorum, scilicet, quia lex semper loquitur ; ergo si semel expresse derogat consuetudini, semper derogat, et illi resistit. Et posset pro eadem sententia referri Covarr. supra, in secunda conclusione. Verumtamen ille utitur verbo reprobandi, de quo alia est ratio, ut statim dicam. Alii vero auctores, ne sibi sint contrarii, non loquuntur de lege tantum revocante consuetudinem, sed de resistente simpliciter consuetudini , de qua etiam alia est ratio, ut statim explicabo, indicando verba quibus fiat a lege talis resistentia, et quem effectum habeat. Et ita ratio adducta ad summum potest habere aliquam vim in lege simpliciter resistente consuetudini, contra doctrinam autem datam non urget. Nam lex disponens circa actum praeteritum tantum , semper quidem loquitur contra illum, nunquam tamen loqui potest contra futurum, quod non erat factum quando lex illa fuit condita.
5. Legem prohibentem sibi contrariam consuetudinem , tam prateritum quam futuram complecti. — Secundo, de prohibitione dicendum est legem prohibentem sibi contrariam consuetudinem, non iantum praeteritam consuetudinem, sed etiam futuram tollere, seu potius impedire aut praevenire ne introducatur, non tamen propierea reprobare talem consuetudinem. Prior pars supponit interdum legem prohibere futuram consuetudinem, quod est commune, et in exemplum adduci solet, 1.3, S Dicus, ff. de Sepulcr. viol., quae de statuto municipali loquitur, per aequiparationem tamen adducitur. Et ita Tiraquel. in Praefat. ad Retract., n. 17, infine, ex illa colligit: Cum lea damnat (1d est, prohibet) consuetudinem futuram, id nuncupatim euprimere. Priorem ergo partem intendunt auctores proxime allegati, Anton., Angel., Sylvest. Et eamdem expressius posuit Navar. et Soto libr. 1 de Justit., quaest. 7, art. 2. Et ratio est clara, quia prohi- bitio respicit futura : nam praeterita prohiberi non possunt, imo neque praesentia, ut jam facta sunt, sed ut in futurum durare possunt, quia ut sic solum sunt libera, ut prohiberi possint; ergo, si lex prohibet consuetudinem, resistit non tantum jam inductae, sed etiam inducendae, et quantum est ex se impedit ne introducatur. Intelligitur autem prohibere consuetudinem, primo, si expresse vetet ne contra talem legem consuetudo aliqua introduci permittatur, vel quando jubet ne inducatur, ut Navarrus ait. Deinde idem est probabile, quando absolute prohibet omnem consuetudinem contrariam, etiamsi de futuro tempore vel de introductione illius expressam mentionem non faciat, ut si dicat : IVolumus contra hanc legem aliquam consuetudinem valere, vel quid simile, videtur comprehendere tam introductam quam omnem quae introduci posset, et omnibus resistere, quia verba sunt valde absoluta, et universalia, et indifferentia ad praeterita et futura, et ideo non est cur restringantur. Et similia verba videntur intelligere auctores , per clausulam derogatoriam simpliciter consuetudinis contrariae. Et in eodem sensu dicit Anton. per talem legem tolli simpliciter consuetudinem, et colligi potest hic sensus ex exemplo quod adducit ex l. Fos, c. de Censib., ubi in S Super sic dicitur: JNec liceat judici memoratam augere tavationem occasione consuetudinis in regione obtinenlis. Quae verba non videntur tantum revocatoria praexistentis consuetudinis, sed simpliciter resistentia consuetudini, etiam futurae, quia non tantum revocationem, sed etiam prohibitionem continent; ut patet ex illis verbis, nec liceat judici : nam verbum 20on liceat prohibitivum est, unde non dirigitur ad solos judices tunc existentes, sed ad omnes futuros, et consequenter etiam loquitur de consuetudine futura tempore cujuscumque judicis. Et quoad hoc recte applicatur ratio supra facta, quod lex semper loquitur. At vero Dart. ibi solum ex illa lege colligit legem revocare praeteritam consuetudinem. Sed nihilominus quod ad illam legem attinet, major videtur esse vis illorum verborum ; ex sententia tamen Bartol, colligo verba non esse facile extendenda ad futuras consuetudines, sed solum quando proprietas verborum id postulaverit.
6. Lex prohibens futuram consuetudinem non ideo eam reprobat. — Posteriorem partem, scilicet , legem etiam prohibentem simpliciter futuram consuetudinem non ideo reprobare illam, docuit expressius quam caeteri doctores, Navar. in loco citato. Ait enim consuetudinem non esse irrationabilem eo qnod jus ei resistat, tollendo illam et jubendo ne inducatur, nisi etiam declaret eam esse irrationabilem, vel esse corruptelam. Potestque sumi ex Bart. in dicta repetit. l. De quibus, post opposit. 10, num. 5; distinguit enim inter reprobationem consuetudinis, et prohibitionem ejus, etiam expressam, et in futurum. Et potest probari fere rationibus factis in priori membro de lege revocante. Praesertim illa, quod, sicut lex potest revocare praexistentem consuetudinem, non quia irrationabilis sit, sed propter alias causas, ita etiam potest prohibere ne in futurum inducatur, non quia sit irrationabilis, sed quia propter alias causas ita legislatori videtur expedire, vel quia praesumit rationes quae ad revocationem movent, perseveraturas semper, et ideo eisdem movetur ad prohibitionem, vel denique addit fortasse illam prohibitionem, ut magis moveat et cogat ad legis observationem: ergo ex sola prohibitione in futurum, non potest colligi, nec praesumi quod lex sit irrationabilis, vel quod ut talis reprobetur. Quem autem effectum habeat haec prohibitio consuetudinis quae introduci potest, in sequentibus videbimus.
7. Tunc consuetudo reprobatur cum per ecpressa verba irrationalilis declaratur. — Venio igitur al membrum, de consuetudine jure reprobata ; concluditur enim ex dictis, tunc esse consuetudinem reprobatam in jure, quando non solum revocatur aut prohibetur, sed etiam per expressa verba irrationabilis declaratur. Quod variis modis fit in jure; ut in cap. unic. de Cleric. non resident., in 6, per illa verba , Consuetudinem illam penitus improbantes ; in cap. 2 de Probat. : Talem consuetudinem reprobumus ; capit. Cum inter, de Consuetud., quaedam consuctudo irritatur, eo quod ex illa disrumperetur nervus ecclesiastice disciplina; et cap. Ad nostram, eod., tollitur consuetudo, eo quod minus rationabilis habeatur ; et cap. Cum venerabilis, eod., Cun hec non tam consuetudo quam corruptela merito sit censenda ; cap. E« freguentibus, de Instit., Consuetudinem pravam ; et infra declaratur, Contra decentium , contra honestatem , et contra canonica instituta ; et perinde valere censeo quando consuetudo appellatur abusus, et ideo non obligare declaratur, ut in cap. penultim. de Consuet. Quando ergo aliquo simili modo reprobatur consuetudo, tunc lex non solnm habet vim prohibentis , sed etiam declarantis talem consuetudinem esse iniquam, ut sensit Covarr. supra in dicto cap. 2; et ideo illam specialiter revocare dicitur. Et ob eamdem causam necessaria sunt ejusmodi verba, quia sine illis lex non declarat qualis fuerit vel sit consuetudo, sed solum illam vetat.
5. Et hinc est ut, licet lex retractet consuedinem praeteritam, si pro ratione addat quod sit corruptela vel irrationabilis, eo ipso etiam in futurum illam prohibeat et reprobet, stantibus eisdem circumstantis, ut dixit Panorm. in cap. 2 de Probat., num. 7 et S; et Tiraquel., referens plures in praefat. ad Retractat., n. 18 et 19; et ratio est, quia consuetudo irrationabilis omni jure et pro omni tempore est prohibita, juxta cap. ult. de Consuetud. cum similibus. Atque ita sensit etiam Navarr., et ita intelligitur Glossa in capit. ult. de Consuetud., verbo Aationabilis, dicens illam esse consuetudinem rationabilem, quam non improbant jura ; nam verbum improbandi in sua proprietate sumendum est, et in eodem sensu accipiendum est, quo, in fine, dicit illam esse rationabilem que non obviat canonicis institutis, a quibus, scilicet, reprobatur, ut Navarrus exposuit. Unde statim subdit eadem Clossa, illam esse irrationabilem consuetudinem, quae a jure improLatur, et ex omnibus juribus, quae allegat, constat, uti verbo improbandi in omni proprietate. Acdenique ita intelligendi sunt auctores, quando dicunt consuetudinem jure reprobatam amplius valere non posse, et, licet interdum ntantur nomine derogationis, nossunt pie ita interpretari : quomodo autem hoc limitandum sit, et quae differentia in hoc sit inter consuetudinem prohibitam et reprobatam , dicam infra capit. 16.
9. Dupliciter consuetudinis reprobatio fieri potest.—Superest vero circa hanc consuetudinis reprobationem advertere, dupliciter intelligi posse per jus fieri, uno modo per modum purae declarationis, alio per modum etiam dispositionis. Prior modus solum contingit quando consuetudo vel est clare turpis, utpote contra jus naturale aut divinum, vel quando evidenter est inutilis, et communi bono inimica, et nociva. Posterior autem modus videtur intercedere, quando, ex solis principiis naturalibus vel divinis, non statim apparet consuetudo irrationabilis , et nihilominus propter majorem decentiam, vel religionem, vel disciplinae severitatem, disponit lex ut talis consuetudo pro irrationabili habeatur : nam sine dubio potest hoc efficere lex humana, et praesertim canonica, cum ad honestatem morum possit esse maxime conveniens. Et videntur hi diversi modi insinuari in jure. Nam interdum reprobatur consuetudo per verbum declaramus , ut in cap. Ev parte, de Consuetudin.; aliquando vero per verbum irritandi, ut in cap. Cum inter, eod., ubi dicitur : Talem consuetudinemn duamus irritandam. Quae verba, in rigore, indicant talem consuetudinem antea et de se non fuisse nullam, ac proinde nec per se esse irrationabilem, sed per illud jus izritatam fuisse. Quod bene ponderavit Molin. tractat. secundo de Justit., disputat. 79. Exisumo tamen, per illam irritationem , similem consuetudinem mansisse in perpetuum ipso jure reprobatam, quia illa irritatio non fuit tantum facti particularis, et transitoria (ut sic dicam), sed fuit juris constitutiva, et ideo universalis ac perpetua, et ideo semper loquitur, semperque resistit tali consuetudini tanquam irrationabili. Et declaratur amplius, quia illa irritatio non fuit poena, neque enim lata est propter culpam, sed quia, si talis consuetudo teneret, disrumperetur nervus ecclesiastica discipline - ergo est ita lata, ut obvians per se tali consuetudini, ne introduci valeat, et nunquam disrumpere possit nervum ecclesiasticae disciplinae. Quia vero qualitas et modus disciplinae non est ex sola rei natura, sed ex juris dispositione, ideo dicimus illam reprobationem talis consuetudinis non esse pure declarativam, sed ex dispositione juris pendere.
10. Et in hoc sensu intelligenda videntur multa jura reprobantia aliquas consuetudines, aut praescriptiones quae ex sola rei natura non statim apparent irrationabiles : eodemque modo aliqua decreta reprobant consuetudines quae instituta canonica convellunt aut diminuunt contra rigorem, scilicet, ab eis intentum. Praeterea, sic etiam potest intelligi Glossa supra, dicens illam consuetudinem esse irrationabilem quae a jure improbatur. Quod exclusive videtur intellexisse Bald., cons. 401, volum. 5 dicens, ut consuetudo dicatur rationabilis, satis esse quod non sit improbata. Quod tamen in rigore non videtur verum, quia potest esse aliqua consuetudo per se, et natura sua irrationabilis. licet in jure non improbetur. Unde fortasse illi loquuntur solum in ordine ad forum externum : vel certe potest illa sententia intelligi de improbatione a jure, vel in particulari, vel saltem in principiis generalibus, ut quia dissolvit nervum disciplinae, vel quia derogat ecclesiasticae libertati, vel quippiam simile. Denique notari potest differentia inter hos duos modos reprobationis : nam ille qui est pure declarativus videtur immutabilior, utpote in sola ratione naturali vel jure divino fundatus ; alter vero, qui est positivus, cum sit ex humano jure, potest mutationem recipere, vel per novum jus , vel interdum per ipsarum rerum mutationem, ut sensit Panormitan. dicto cap. 2 de Probat., n. 8, et in capit. ult. de Consuet., n. 12, et infra in cap. 16 magis explicabitur.
On this page