Text List

Caput 8

Caput 8

De alia divisione consuetudinis, in praescriptam et non praescriptam.

CAPUT VIII. DE ALIA DIVISIONE CONSUETUDINIS, IN PRAESCRIPTAM ET NON PRAESCRIPTAM.

1. Hac est ultima divisio consuetudinis, quam in hoc capite explicare decrevi, quia et ad loquendum in hac materia, et ad effectus consuetudinis explicandos necessaria est. Quia vero praecipua difficultas versatur circa consuetudinem praescriptam, ideo de illa praecipue quaerimus; nam, illa explicata, facile erit aliud membrum exponere. Quidam ergo legistae dixerunt nullam esse consuctudinem praescriptam. Ita tenuerunt Cynus et Petrus, relati ab Abb., dicto capit. ultim., et Angel., in leg. $ quis emptionis, c. de Praescription. 30 annor. Movebantur, quia consuetudo non est jus dispositum, sed disponens : sic enim, in capit. 1, diximus consuetudinem de qua tractamus a praescriptione distingui, ac subinde consuetudinem hanc non esse praescriptionem: ergo fieri non potest ut talis consuetudo praescripta sit. Probatur consequentia, quia, vel cum dicitur consuetudo praescripta, intelhgitur de consuetudine juris, vel de consuetudine facti. Primum separari non potest a secundo, quia omne id quod praescribitur, aliquo usu praescribitur : ergo si jus consuetudinis praescribitur, aliquo usu praescribi debet, qui usus non est, nisi ipsa consuetudo facti. Quod si de illa sit sermo, interrogo rursus quo usu praescribi possit, an usu a se distincto, vel seipsa : non primum, quia consuetudine non utimur alio usu, sed seipsa, quia ipsa est quidam usus, et de usu non datur alius usus, alias procederetur in infinitum ; nec etiam seipsa, quia ipsa non est praescriptio. ut supponitur : nihil autem praescribi potest, nisi aliqua praescriptione. Et confirmatur, quia omnus praescriptio requirit bonam fidem: haec autem in hac consuetudine non est necessaria, quia per actus peccaminosos interdum fit, ut diximus. Item praescriptio requirit aliquod tempus lege statutum, in hac vero consuetudine nulla est lex quae certum tempus ad illam requirat. Denique omnis praescriptio est contra aliquem invitum, haec autem minime. Non ergo potest requiri in hac consuetudine quod sit praescripta, et sic non subsistet divisio.

2. Consuetudo praescripta approbatur. — Nihilominus dicendum est, primo,aliquam esse consuetudinem disponentem, seu legalem, quae praescripta esse potest. Haec assertio est expressa in jure, c. ult. de Consuetud., ibi, et legitime praescripta ; et insinuatur satis in c. IVon est, eodem, in 6; et in c. Cum dilectus, eodem, ubi Glossa ultima notat, et in c. Cum Hcclesia, de Caus. posses., ubi etiam id advertit Glossa, verb. De consuetudine, et aliis similibus quae ab auctoribus referuntur. In quibus tamen cavendum est quod differenter allegant jura, quae de propria praescriptione rerum seu privatorum jurium dicuntur, cum tamen nos non de praescriptione, sed de consuetudine legali tractemus, in qua vix invenio jus requirens consuetudinem praescriptam, praeter dictum cap. ultim. Nam caput JVon est forte de praescriptione loquitur, quia agit de consuetudine Episcopi ad utendum jurisdictione sine consilio Capituli ; caput autem Cum dilectus non nominat praescriptam consuetudinem, sed solum dicit : Si talis fuerit consuetudo , quae Juri communi prejudicet ; caput autem Cum Hcclesia optime de praescriptione propria juris eligendi intelligitur, et de eodem loquitur caput Cumanda, de Elect.; et similia, quae citantur. Verumtamen sufficit nobis unum jus, ut a verbis illius recedendum non sit. Et ita in hoc conveniunt canonistae ibi, et Panormit., n. 7 et sequent. ; Rochus late in sect. 3, a principio, et ibidem Antonin. et alii; Cardin. in cap. PFrustra, dist. 8; et expresse Bart. contra Petrum quem allegat in leg Dequibus, et in repet., q. 2, n. 15; et ibidem Bald., Jason, et alii; estque optima Glossa, quae ita loquitur in leg. Nemo, 1606, ff. de Regul. jur. Et, licet videatur quaestio de modo loquendi, ad illam explicandam , necesse est reddere rationem illus locutionis, quam dicti juristae fere reddunt per solam nominis interpretationem. Panormitanus ait, consuetudinem esse praescriptam, nihil aliud significare, nisi esse obtentam per cursum temporis requisiti ad praescriptionem. Et similiter dixit Rochus idem esse dicere, consuetudinem debere esse praescriptam, quod dicere, postulare temporis diuturnitatem; et Bald. supra, opposit. 7, dixit, esse praescriptam, id est, cursu temporis perfectam , roboratam ac firmatam. Bartol. vero ex ponit, dici praescriptam, id est, consuetudine inductam ad modum servitutis. Quod videtur diversum; tamen utrumque in bono sensu verum est.

3. Tam consuetudo ipsa quam jus per illam acquisitum dici potest praescribi. — Ad hanc ergo assertionem et rationem ejus magis explicandum, adverto, tam in praescriptione propria quam in consuetudine, dici posse praescriptam, et consuetudinem ipsam, et jus quod per illam acquiritur. Sic enim in propria praescriptione dicitur domus, vel servitus, vel actio praescripta , et consequenter consuetudo utendi tali re est ipsa praescriptio; non tamen est talis, nisi debito tempore cum aliis circumstantiis consummata sit ; et ideo, quando talis est, dicitur etiam praescripta, ut distinguatur a consuetudine inchoata, vel alio modo imperfecta. Sic ergo in praesenti consuetudo, ut est quid juris, esse potest praescripta, quia per consuetudinem consummatam, id est, habentem conditiones jure requisitas, acquisita est. Et hoc est quod docuit Bartol., qui id explicuit per analogiam ad praescriptionem servitutis. Nam lhcet in servitute et in lege non scripta jus sit diversum , nihilominus modus quo utrumque inducitur, servat proportionem, et ideo etiam jus consuetudinis dici potest praescriptum. Unde etiam fit, ut ipsa consuetudo facti, per quam jus legale inducitur, quatenus certam perfectionem et consummatio-* nem requirit adminiculo juris, dici etiam possit praescriptio : non enim posset jus ipsum dici praescriptum, nisi etiam via ad illud (ut sic dicam) dici posset praescriptio. Et hinc etiam talis consuetudo facti denominari potest praescripta, quia potest interdum esse inchoata tantum, vel imperfecta, et ideo ut significetur habere omnes conditiones requisitas, et praesertim temporis diuturnitatem , dicitur esse praescripta. Et hoc voluerunt Bald. et Panorm. supra , et Glossa in dicto cap. IVemo, vocans consuetudinem roboratam.

4. Solvitur fundamentum contrarie sententig. — Consuetudinem et praescriptionem late pro eodem usurpari ; secus presse. — Unde facile solvitur fundamentum contrariae sententiae; nam imprimis procedit per aequivocationem : supra enim quando distinximus consuetudinem a praescriptione, etiam advertimus interdum haec nomina late sumi, et unum pro alio usurpari ; nam et praescriptio est consuetudo quaedam certo modo perfecta, et omnis consuetudo simili proportione consummata solet vocari praescriptio, et eadem ratione consuetudo vocari potest praescriptio, tam in jure quam in facto, ut explicatum est. Quando ergo supra distinximus consuetudinem a praescripione, de illis presse sumptis locuti sumus: nunc autem dicimus consuetudinem , etiam legalem, posse esse et vocari praescriptam, latiori modo illa voce utendo. Et ad rationem factam, respondemus consuetudinem quoad jus denominari praescriptam, a consuetudine per quam acquiritur; consuetudinem autem facti denominari praescriptam, a conditionibus quibus affecta est, scilicet, quia est diuturna, voluntaria , communi consensu, etc., et similibus. Et ita potest dici praescripta seipsa, quia totam illam perfectionem habet ex sua veluti intrinseca et quasi formali perfectione. Quod totum perinde fere applicari potest ad quamcumque propriam praescriptionem. Ad confirmationem autem dicimus, solum probare hanc consuetudinem vocari praescriptam, ex diversis conditionibus, quam habeat propria praescriptio, et consequenter esse diversae rationis, non vero probant non posse esse praescriptam generaliori appellatione.

5. Atque ex hac resolutione intelligitur hanc denominationem et ejus declarationem eo tendere, ut sciamus, esse aliquam consuetudinem, quae certam temporis durationem cum aliis conditionibus requirit, ut vera consuetudo sit, et simpliciter talis in jure nominetur: et hoc est, quod maxime ad rem pertinet, quod circa conclusionem hanc superest explicandum. Et imprimis dubitari potest an consuetudo haec legis interdum requirat certam temporis praescriptionem, seu praescriptionis cursum, ac durationem. In quo est aliquorum theologorum sententia , negans requiri definitum aliquod tempus ad consuetudinem legalem, seu juris non scripti, sed prudenti tantum arbitrio putant esse hoc tempus definiendum. Ita tenet Soto, lib. 1 de Justit., quaest. 7, art. 2, quem plures ex modernis expositoribus D. Thomae sequuntur in 1. 2, quaest. 97. Ducuntur, quia hoc tempus non est ex natura rei definitum, ut per se constat, nec etiam jure canonico, vel civili saltem communi: ergo non potest alia ratione definiri, nisi prudentis arbitrio. Consequentia per se nota videtur, quia non potest alius modus excogitari. Minor autem probatur, quia omnia jura, tam canonica quam civilia, quae certum tempus ad praescribendum designant, loquuntur de praescriptione privata, seu juris dispositi, ut dominiorum, servitutum, et similium jurium : non ergo possunt extendi ad jus constituendum in tempore requisito ad consuetudinem legalem.

6. Antecedens quoad jus canonicum proba- tur, quia omnia jura quae ad hoc citantur, clare loquuntur de propria prae:criptione, ut notavi, et videre licet in toto titulo de consuetudine, in quo solum ultimum loquitur de consuetudine praescripta, et illud non designat tempus. De jure autem civili id notius est, et expresse fatetur Abb. in dicto capit. ultim., et ideo aliqui legistae negarunt consuetudinem praescribi, ut dixi. Denique, qui oppositum dixerit, oportet ut textum ostendat. Et ideo de jure communi locutus sum, quia de jure speciali alicujus regni aliud esse poterit, de quo infra dicam. Consequentia vero probatur, quia propria praescriptio est longe diversa a consuetudine, unde dispositum in una non potest cum fundamento extendi ad aliam, praesertim cum non sit eadem ratio; nam in praescriptione acquiritur jus contra alium, ipso invito, qui privatur re sua, vel jure suo; et ideo oportuit definiri certum tempus intra quod possit et debeat dominus, contra quem praescribitur , diligentiam adhibere ad rem recuperandam, vel conservandum jus suum, ut, si negligat id facere, possit juste suo jure privari; et ideo, pro qualitate rerum, et juxta conditionem praesentiae, vel absentiae, majus vel minus tempus ad praescriptionem definiri solet. At vero in consuetudine non praescribitur contra invitum, imo in tacito consensu fundatur, ut infra dicetur, et ideo non fuit necessarium certum tempus definiri, quotiescumque habeatur sufficiens conjectura taciti consensus principis ; sufficit continuatio consuetudinis, sive majori, sive minori tempore duret.

7. Ad praescriptam consuetudinem requiritur definitum tempus.—bicendum nihilominus censco, ad praescriptam consuetudinem, de qua jura loquuntur (saltem in dicto cap. ult.), necessarium esse aliquod certum ac definitum tempus, sive sit hoc, sive illud, quod postea videbimus. Haec est communis sententia doctorum utriusque juris. Canonista tradunt in dicto capit. ult. de Constitut., Joann. Andr., Panormitan., Antonin., Rochus. Item Glossa, et doctores in capit. ultim. de Constitution., in 6, et incap. Frustra, distinct. 8; et in cap. Consuetudinis, dist. 11; et in cap. Consuetudo, dist. 19. Item Abb. et Felin., in cap. 1 de Treug. et pac. Legistae vero, in dicta leg. De quilus, Dartol., 29 quaestion. princ., n. 14; Bald. et Jason., n. 41, et in S Ea non scripto, Institution. de Jur. natur., gent. et civili, ubi omnes dicunt esse communem. Sequitur Gregor. Lop. in l. 5, tit. 2, part. 1, Glossa 4; Burgos de Paz., in leg. 1 Taur., n. 205; Alex., cons. 66, volum. 2. Idem tenet D. Antoninus, 1 part., titulo 16, cap. unic., $ 4; Angel., in verb. Consuetudo, n. 8; Sylvest., quaest. 2; Cordub., lib. 1, quaest. 12, ad 4; Navarr., cons. 9 de Consuetud.; Molin., tract. 2 de Justit., disput. 77. Quapropter non videtur tutum in re morali discedere a receptissima sententia, praesertim cum haec materia ex jure positivo pendeat, in quo major fides adhibenda est peritis in illo quam aliis, et quia non potest ratio efficax in contrarium adduci, ut ostendemus.

8. Evasio.— Refellitur. — Probatur autem haec sententia, primo, ex dicto capit. ult. de Consuet., ubi inter conditiones hujus consuetudinis ponitur quod praescripta sit: non dici tur autem praescripta nisi in ordine ad aliquod certum et legitimum tempus, pro quo durare debet, ut praescripta sit. Respondent aliqui non dici praescriptam univoce, sicut dominia, vel alia similia jura, quae praescribi dicuntur ; sed analogice tantum et per imitationem quamdam , quia sufficienter firmata est, licet non tempore lege definito, sed arbitrario. Sed haec fuga voluntaria est, et contra omnes auctores, et illius juris vim et utilitatem enervat. Unde, licet sit verum consuetudinem differre a praescriptione, nihilominus necesse est ut consuetudo illa, qua praescripta dicitur, cum praescriptione conveniat, saltem in diuturnitate temporis, per quod firmari seu praescribi dicitur; alias nihil certi ex illa denominatione haberemus. Unde, cum illud jus, eodem tenore verborum , requirat consuetudinem praescriptam, sicut alia decreta postulant ut jus eligendi, vel aliud simile legitime praescribatur, necesse est ut, saltem quoad temporis determinationem, univoce loquatur, alias non satis illam proprietatem explicasset ; et ideo Panormit. et fere omnes exponunt debere esse praescriptam, id est, obtentam per cursum temporis sufficientis ad praescriptionem ; imo ipsum nomen praescriptionis fert secum certi temporis determinationem : nam quod arbitrarium est, non potest dici certum, vel praescriptum.

9. Tempus longum esse saltem decem annorum, nec relinqui judicio prudentis in jure. — Secundo, confirmatur hoc ex appellatione longaevae consuetudinis, qua idem capitulum uiitur, quae appellatio sumpta est ex jure civili, c. Que sit longa consuetudo, et ibi in 1l. 2, et aliis locis vocatur diuturna, ut in 8 Non scriptum, Institut. de Jur. natur., gent. et civ., et in i. Diuturna, tf. de Legib. Tempus autem longum seu longaevum non est in jure definitum, nec relinquitur arbitrio prudentis, sed requirit tempus saltem decem annorum. Unde absolute dictum longum tempus distinguitur a tempore infra decennium, quod breve reputatur, et a tempore ultra vicennium, quod longissimum dicitur, complectiturque a decennio usque ad vicennium : et ita juxta varias materias vel circumstantias solet in jure decennium vel vicennium postulari. Quae omnia constant, tam ex rubrica c. de Praescript. longi tempor., quam ex l. 1et2, et ex tit. sequent.; ergo cum jus, ad consuetudinem sufhicienter roboratam seu praescriptam, longum tempus requirat, non indefinite loquitur, sed secundum jus, et ad minus postulat definite decennium.

10. Unde si aliquid esset arbitrio relinquendum, non esset de toto decennio accipiendum; nam hoc quasi per se requiritur ad consuetudinem absolute dictam, ut sentit Gloss. 1 in cap. ult. de Consuetud., in 6, ubi ait in jure canonico consuetudinem praescriptam intelligi quadraginta anporum, consuetudinem autem absolute dictam, utique introducentem jus, intelligi saltem decem annorum, quia sumitur saltem pro longaeva consuetudine. Igitur si arbitrium esset admittendum, ad summum esset ultra decennium, id est, an illud expletum statim sufficiat, vel adhuc relinquendum sit arbitrio prudentis, an majus expectandum sit. Verumtamen hoc etiam admittendum non est; tum quia esset nimis restringere consuetudinem longaevam, et incertam illam reddere sine fundamento ; tum maxime quia, quocumque modo tempus ponatur in arbitrio, destruitur non solum veritas, sed etiam species, vel colorata denominatio praescriptae consuetudin.s, ut prima etiam ratio facta sufficienter probat. Et non parum juvat cap. Cum dilectus, de Consuetud., ibi: Si talis fuerit consuetudo probata, que juri communi prajudicet, quae verba supponunt talem consuetudinem non relinqui arbitrio (sic enim vix, aut nullo modo probari posset),sed habere certam in jure naturam, ac solemnitatem, ac subinde certum tempus in quo praescribenda sit, ut ibi Gloss. advertit.

11. Tertio, confirmatur eadem sententia, quia contraria supponit diuturnitatem temporis non per se, sed per accidens, requiri ad consuetudinem, quae in jure praescripta dicitur ; consequens est falsum ; ergo. Declaratur sequela ex fundamento contrariae sententiae. Putant enim consuetudinem, ad effectus qui illi tribuuntur, solum requiri ui signum taciti consensus principis, et inde inferunt non postulare certum tempus, sed qucd arbitrio boni viri fuerit ad indicandum consensum principis necessarium. Hinc ergo, in foro ex illa opinione tempus requiri per accidens, quia contingit signum consensus majori vel minori tempore consummari ; nam per se non postulatur tanquam conditio necessaria : est ergo clara sequela in dicta sententia. Falsitas autem ejus probatur, tum discursu facto, quia sic omnis umbra praescriptionis tolletur a tali consuetudine: nam praescriptio per se postulat temporis cursum et determinationem, juxta modum loquendi omnium jurium; tum maxime quia consuetudo saepe consummatur et praescribitur, etiamsi, judicio prudentis, non sufficiat ad indicandum consensum principis, secluso jure humano, ac subinde talis consuetudo non ideo praescripta est, quia duravit tempore sufficiente ad indicandum consensum principis judicio prudentis, sed potius, quia praescripta est, ideo indicat tacitum consensum principis: ergo illa praescriptio non potest consistere in determinatione temporis per judicium prudentis: ergo, in certa aliqua continuatione jure definita. Consequentiae per se patent. Antecedens autem constabit ex dicendis cap. 16, de consuetudine sufficiente ad revocandum jus.

12. Ad fundamenta opposita respondetur .— Determinatio dupliciter fieri potest. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae nego minorem, asseroque hoc tempus esse definitum per jus positivum, vel canonicum, vel civile, ab unoquoque in suo ordine. Duobus autem modis potest intelligi factam esse hanc determinationem ; uno, explicite et in particulari, prout nos nunc illam tractamus, et in cap. 15 et 16 magis in particulari explicabitur. Et hoc modo fatemur non esse factam in jure determinationem pro hac speciali materia legum, seu consuetudinum legalium, quia non est hic modus necessarius, sed alius potest esse sufficiens. Alio ergo modo definitur hoc tempus implicite, et quasi in generalibus principus sufficienter applicatis ad hanc materiam, per proprias locutiones ejusdem juris, et hoc modo dicimus secundum jus esse aliquod certum tempus necessarium ad hanc consuetudinem praescriptam. Nam jus ipsum in communi distinguit consuetudinem in immemorialem, longissimi temporis, longi temporis, et communem seu brevioris temporis: et unicuique suum modum durationis , vel certi temporis cur- sum, praefigit, ut notavimus cum Panormitano et aliis. Haec autem juris decisio communis est, et convenit consuetudini facti, quae inducere potest jus, sive legis, sive dominii, vel alterius moralis facultatis, ut videre licet per Bald., cons. 34, lib. 5, numero secundo; Corn., cons. 188, numero decimo, libro quarto. In particulari autem de consuetudine, quae inducit vel aufert jus legale, determinant jura, debere esse longaevam vel diuturnam, aut etiam praescriptam, ut etiam ostendimus. Sic ergo satis declarant certum aliquod tempus esse ad talem consuetudinem necessarium. Et ita haec declaratio juris non est per extensionem a praescriptione propria ad consuetudinem legalem, sed est ex generali determinatione temporis in ipsa consuetudine sub hoc vel illo nomine requisiti. Eo vel maxime quod differentia illa inter consuetudinem et praescriptionem, quae in argumento contrariae sententiae proponebatur, non sufficit. Quia, licet in consuetudine legali non sit necessarium tempus definitum ex illo capite, quod sit contra aliquem invitum, seu non volentem, ut in praescriptione, alio non minus urgente potest esse necessarium, ut habeamus certum etlegitimum signum consensus principis, et res tam gravis communis et publica non relinquatur incerto arbitrio viri prudentis, cum jus etiam non scriptum debeat esse certum, et constans, quoad fieri possit. Vel etiam potest illa determinatio temporis esse necessaria, quia supplere debet aliquando consensum principis, ut jure ipso intelligatur praestitus, etiamsi constet in re ipsa non esse personaliter datum, ut infra videbimus.

13. Ad praescriptam consuetudinem requisiLtum saltem decennium. — Jam vero superest inquirendum quantum sit hoc tempus, quod ad praescriptam consuetudinem requiritur. Sed hoc non potest convenienter in generali definiri; nam, pro diversis effectibus consuetudinis et variis circumstantiis ejus, potest brevius vel longtus requiri. Et ideo nunc solum generatim dico, ad minus requiri tempus decem annorum, ex illo principio quod requiritur longum tempus, quod in jure decennium saltem requirit. Et ita hoc expresse determinavit, loquendo de consuetudine legali, lex Hispaniae 5, titul. 2, part. 4, tibi disjunctive dicit decem, vel viginti annorun ; cur autem illam disjunctionem posuerit, dicam in capite decimo quinto. Dixi vero ad minus requiri hoc tempus, quia in aliquibus casibus majus postulatur; qui autem illi casus sint, in cap. decimo quinto et decimo sexto, explicabo. Et haec resolutio sic explicata communis est omnium auctorum quos allegavi, et non habet novam difficultatem, praeter eam quam tractabo in cap. 16, quia est propria illius.

14. Requoritur temporis continuatio, ut consuetudo legitime praescripta dicatur.—"terius vero inquiri potest an oporteat hoc tempus esse continum. Breviter tamen respondeo- necessariam esse temporis continuationem, ut consuetudo dicatur esse legitime praescripta, ut loquitur dictum caput ultimum. Ubi ita sentiunt omnes, et ponderant particulam legitime, quia significat debere esse consuetudinem continuatam eo modo, quo ad praescriptionem leges requirunt temporis continuationem ; constat autem praescriptionem requirere tempus non interruptum ; idem ergo est de hac consuetudine. Et ita docuit Freder. de Senis, cons. 91, numero quinto, ubi hac ratione in definitione consuetudinis posuit, ut sit solito tempore longo sine interruptione. Idem tenet Anton. de Butr. in dicto capit. ultim., in repetit.; Jason., dicta leg. De quibus; Sylvest., supra, quaestion. quinta, cum Panormitan., dicto capit. ultim., n. 19. Potest etiam confirmari, quia, cum tempus in jure ad aliquid requiritur, in dubio, seu regulariter intelligitur de tempore continuo, ut dixit Lapus allegat. AT. Et recipit Sylvest. verb. Relig. 5, quaest. 5, qui allegat Glossam super rubri., ff. de Variis, alias diversis, et temp. praescript. ; sequitur etiam Navarr., cons. 87 de Regular., n. 1, et allegat textum in leg. 1, ff. eod. tit. Sed fere nihil probant, et, licet Glossa penultim., in ila lege prima, aliquid indicet, loquitur in praescriptione.

15. Qui actus sufficit ad interrumpendam consuetudinem. — Sed quaeres quomodo aut quando intelligatur consuetudo interrumpi. Nam in consuetudine non est possessio necessaria, nec alius titulus praeter bonitatem consuetudinis; non potest ergo ex his capitibus interrumpi, sicut praescriptio; nec etiam ex defectu bonae fidei, cum etiam illa necessaria non sit. Respondeo, aliquo modo, esse necessariam bonam fidem ut consuetudo legem inducat, ut infra dicam. Tunc ergo, ubicumque fuerit bona fides necessaria, interrumpetur per defectum ejus, sicut in propria praescriptione contingit : nam est eadem ratio, et constabit magis ex dicendis capite decimo quinto. At vero ubi nec bona fides necessaria fuerit, solum poterit interrumpi per contrarios actus. Et Panormit. censet sufficere unum actum contrarium, quia per illum satis indicat popu- lus nolle consuetudinem introducere; ut si consuetudo procedat contra jus, interrumpetur per actus observandi legem: nam illi obviant tali consuetudini, et retractant priorem voluntatem, vel inducendi novum jus, vel revocandi antiquum. Et praeterea faciunt ut, ex vi talis usus mixti, ex contrariis actibus non possit certa voluntas principis tacita colligi, ex qua multum pendet vis consuetudinis, ut videbimus. Ut autem actus sit sufficiens ad interrumpendam consuetudinem, necessarium erit ut, vel sit a tota communitate, a qua est consuetudo; nam actus paucorum privatorum non obviant communi consensui, ideo non obviant communi consuetudini, et consequenter non possunt consuetudinem communem interrumpere ; vel certe sufficiet quod, auctoritate publica habentis potestatem, aliquid fiat consuetudini contrarium, ut si aliquis publice puniatur propter talem observantiam, vel aliquid simile fiat quo ostendatur non esse illam voluntatem principis.

16. Dividi consuetudinem in praescriptam, et non prascriptam. — Darà potest consuetudo juris absque praescriptione et certi temporis determinatione. — Secundo, principaliter dicendum est non omnem consuetudinem esse praescriptam , ac subinde recte dividi posse consuetudinem in praescriptam et non praescriptam. Hanc assertionem omnes docere videntur, sed pauci explicant sensum quem nos intendimus. Possumus enim loqui de consuetudine solius facti, vel de consuetudine solius juris. Priori modo, per se est evidens assertio, eamque satis indicat dictum caput ultimum, dum ait: JVisi fuerit legitime praescripta ; clare enim supponit posse esse aliquam consuetudinem non legitime praescriptam. Item, eo ipso quod consuetudo praescripta certum tempus requirit, ante completum illud praescripta non erit, et tamen aliqualis consuetudo erit. In hoc autem sensu, non oportet ut consuetudo illa non praescripta jus inducat, sed in mera frequentia aliquorum actuum consistet. Posteriori autem modo, sensus assertionis est, non solum consuetudinem praescriptam, sed etiam non praescriptam aliquando inducere jus, et hunc sensum nos intendimus, quem videtur intendere Panormitanus in dicto capite ultimo, dum ait consuetudinem praescriptam solum requiri jure canonico, quando est contra jus, non vero quando est praeter jus, significans, tunc posse inducere jus, etiamsi non sit praescripta. Quod difficile visum est Rocho ibi, sect. 3, a num. 5; unde ille videtur non admittere consuetudinem non praescriptam, nisi in consuetudine imperfecta et inchoata, quae nondum potuit jus inducere, vel in quibusdam moribus, seu consuetudinibus paucorum, quae solent ad imitationem ferri tanquam exempla, et vocantur potius observantiae quaedam, ut ille latius dixerat in Praefat., n. 23. Ego vero in priori sensu assertionem intelligo; existimo enim dari consuetudinem juris absque praescriptione et certi temporis determinatione, ut est illa quae fit cum scientia et patientia principis; illa enim inducit jus, non in modum praescriptionis, sed in vi personalis consensus taciti, quem sufficienter indicare potest consuetudo non praescripta, ut per se clarum videtur. Et in eo casu posset procedere opinio Soti, supra impugnata quatenus generaliter loquebatur, et cum hac etiam moderatione non videtur judicium relinquendum arbitrio privati viri prudentis, sed aliqua certior regula necessaria eriti, quam explicabo commodius in c. 15 et 16.

17. Quid significet consuetudo absoluta.— Quaeri vero tandem potest an haec divisio in usu juris sit analoga, ita ut nomine consuetudinis absolute dictae veniat consuetudo praescripta, alia vero non nisi quando sufficienter explicatur. Tetigit hoc Abb. in cap. Cumana, 50. de Elect., not. 9, cum Joan. And. et Anton. ibidem, et sentit consuetudinem absolute dictam in jure, in dubio debere intelligi de consuetudine praescripta. Inclinat ibi Baldus, n. 20; sequitur Petrus de Ubaldis, tractat. de Canonica Epistol. et par. in part. ult., c. 5, n. 2; Rochus, dicta sect. 3, num. 5, citatque Bald., titul. de Feud. cognitione, c. 1, dicentem, consuetudinem non praescriptam non esse consuetudinem, sed voluntatem inducendi illam. Dicuntque hi auctores sententiam hanc maxime probari ex dicto cap. Cumana , nam in principio refertur conditio apposita sub his verbis : Quod vox eorum qui non deberent interesse de jure vel consuetudine non valeret ; et postea in resolutione dicitur: Per hoc tamen non constitit id eis de jure competere vel de consuetudine jam praescripta. Sed non video quomodo inde inferatur vocem consuetudinis absolute prolatam, solam praescriptam significare. Imo, potius videtur colligi esse vocem communem et indifferentem, et ideo in responsione additum esse non fuisse praescriptam, quia, ad dandum jus eligendi sine lege, non quaecumque consuetudo sufficit, sed praescripta.

18. Et ideo censeo, si spectemus proprieta- tem vocis, communem et indifferentem esse. Quod tenuit Joan. in cap. Certificari, de Sepult., ut Ubaldis supra refert, et Glossa in cap. ult. de Consuetudin., in 6, verb. Consuetudo, quae alios refert. Potestque hoc probari, sive consuetudo spectetur ut est quid facti, sive ut est jus non scriptum. Quia, priori modo, consuetudo de se non determinat certum tempus, nec longum aut breve, et ideo per has varietates distinguitur, neque in jure invenio fundamentum alterius significationis, etiamsi vox consuetudo absolute ponatur. Posteriori etiam modo, quoties jus non scriptum per consuetudinem non praescriptam induci potest, tam proprium jus est, et tota denitio consuetudinis tam proprie in illud convenit, sicut consuetudini praescriptae. Et ideo non video fundamentum illius regulae generalis; eo vel maxime quod omnia jura quae a dictis auctoribus allegantur, loquuntur de praescriptione propria, et non de jure consuetudinario. Ideoque ubicumque fuerit sermo de consuetudine absolute, maxime spectandum censeo ad materiam, vel effectum, de quo tractatur ; nam si ille talis sit, ut per solam praescriptionem, seu per consuetudinem praescriptam inducatur, merito intelligitur intentionem scribentis esse loqui de consuetudine praescripta: si autem materia hoc non postulat, non est cur vox restringatur, sed accipienda erit, vel indifferenter, vel in alia significatione, rei de qua agitur vel aliis juribus magis accommodata. Et hoc tandem in virtute dicunt citati auctores, per limitationes quas suae regulae adjungunt, et per jura quibus illa confirmant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8