Caput 9
Caput 9
De causis consuetudinis, et prjesertim quis illam introducere valeat.
1. Causa consuetudinis explicatur. — Exphcuimus rationem et essentiam consuetudinis, tum generatim, tum species ejus indicando, quantum expedire visum est; superest ut causas et effectus ejus explicemus. Et primo, quoad causas, cum fere omnes, in explicandis definitione et divisionibus consuetudinis, tactae sint, sola efficiens amplius superest explicanda; nam in consuetudine non datur propria materia et forma, ex quibus constet; sed quatenus est quid juris, materia, circa quam versatur, est eadem quae materia legis humanae : nam jus scriptum et non scriptum non differunt in materia circa quam versantur, sed in signo quo constituuntur. Unde etiam, in jure consuetudinis, non datnr specialis forma sensibilis et externa, praeter ipsa opera quae debent esse externa et sensibilia; et, quatenus sunt signa consensus, dici possunt verba non scripta, quibus tale jus in memoriis hominum scribitur. Et ideo in hac forma non requiritur specialis promulgatio, quia consuetudo usu ipso se publice manifestat et promulgat. Forma vero intrinseca hujus legis est aliqua voluntas, quae, alia consideratione, est causa efficiens obligationis per consuetudinem inductae, de qua statim dicemus. Si autem consideremus consuetudinem ut est quid facti, materia, ex qua constat, sunt actus ipsi, in quorum frequentia consistit, et quia consuetudo debet esse utilis et honesta, ideo illius quasi forma erit ejusdem honestas et utiltas in singulis actibus et in eorum frequentia inventa, vel certe ipsa continuatio, vel frequentia sine interruptione, et sufficienti tempore, dici potest quasi forma consuetudinis. Et haec omnia se tenent aliquo modo ex parte causae sufticientis, et cum illa magis declarabuntur. Causa vero finalis eadem est, cum proportione, quae in lege scripta, scilicet, utilitas publica, vel ratio consuetudinem honestans, quae, objective sumpta, habet rationem finis, et ex parte coincidit cum effectibus consuetudinis, cum quibus magis explicabitur. Solum ergo superest dicendum de efficiente causa.
2. Consuetudinis duplea causa efficiens. — Possumus autem hic duplicem causam efficientem distinguere, scilicet, proximam, et primariam inter causas humanas; de his enim tractamus. Proximam voco, ipsos homines consuetudinem introducentes , illi enim inchoant usum, et illum continuant operando, ac subinde efficiendo. Primariam vero appello, superiorem potestatem, seu principem, si forte influxus ejus necessarius est ad vim consuetudinis. Unde prior causa vocatur proxima, praesertim quoad consuetudinem facti; nam illam per se primo et immediate operatur. Princeps vero erit praecipua causa juris consuetudinis, et dici poterit immediata immediatione virtutis, licet non sit proxima immediatione suppositi, ut constat. In causa vero proxima tria occurrunt consideranda, scilicet : persona operans, exterior operatio seu operandi frequentia, et interior voluntas, seu consensus. Quae notavit Baldus in capite ultimo, et addit quartum, scilicet, tempus; sed illud non est causa, sed ad summum conditio requisita, de qua dictum est in praecedenti capite, et in particu- lari dicetur in sequentibus. Igitur illa tria breviter explicanda sunt.
3. Communitas perfecta requiritur, ut consuetudo inducatur.—Circa primum, est dubium quis possit consuetudinem inducere. In quo imprimis asserunt omnes non sufficere privatam personam, sed debere esse aliquam communitatem perfectam. Hoc satis constat ex dictis in capite secundo circa secundam divisionem, ubi etiam rationem reddimus, et declaratur optime in l. De quibus, ft. de Legibus.
4. Potest vero objici, quia interdum privata persona, vel communitas, consuetudine acquirit privilegium, ut libro sequenti dicetur : privilegium autem est jus quoddam, et privata lex. Item, per consuetudinem privatam, potest quis excusari ab obligatione legis; ergo talis consuetudo legalis est. Antecedens patet, quia jure communti tenetur Episcopus, in correptione subditorum, procedere de consilio Capituli, et tamen per consuetudinem excusatur, c. JVon est, de Consuet., in 6. Idemque sumitur ex cap. 1 de Praescr., in 6, ibi: Cum jus commune contra ipsum faciat. Et ratione probari potest, quia potest tantum ex parte tolli, quae dicitur legis derogatio, l. Derogatur, ft. de Verbor. signif.; ergo per consuetudinem unius personae poterit illi derogari, saltem quoad talem personam.
5. Privata consuetudo dupliciter excusat a lege cummuni.—Ad priorem partem, respondeo imprimis hic non esse sermonem de privilegio, quod est lex privata, sed de jure non scripto, quod habeat propriam rationem legis. Deinde dico privilegium magis acquiri per propriam praescriptionem quam per consuetudinem propriam, de qua nunc tractamus, ut dicemus libro sequenti. Constat autem praescriptionem a privata persona, et per privatum usum, seu consuetudinem introduci. Unde ad posteriorem partem respondemus, dupliciter posse privatam consuetudinem excusare ab obligatione legis communis. Uno modo praescribendo per illam aliquod jus, quo acquisito potest mutari materia communis juris, et consequenter cessare potest obligatio communis juris, et hoc modo potest consuetudo privata excusare, vel potius tollere obligationem juris communis ab aliqua persona, quia illa non est derogatio juris communis, sed ablatio materiae. Quod etiam in jure naturali contingit per rerum mutationem, ut saepe dictum est, et in ipsa praescriptione notum est. Et hoc modo procedunt jura supra citata, ut ex illis constat. Alio modo, potest intelligi privatam consuetu- dinem derogare legi communi, per se et directe subtrahendo ab obligatione ejus; et hoc dicimus esse impossibile, quia consuetudo privata frangendi legem, etiam positivam, nunquam excusat culpam, sed potius de se auget illam. Et hoc modo dicunt jura contra obedientiam non praescribi, c. Cum non liceat, de Praescr., ubi Glossa et alii communiter id notant, quia nec potest eximi aliquis ab obedientia propter inobedientiam, nec per suum abusum potest derogare potestati superioris , aut illam aliquo modo minuere ; sic etiam dicunt doctores subditum non posse praecepto vel intentioni superioris derogare, quia hoc intrinsece includit obedientiae vitium. De quo videri potest Archid. in c. Cum de beneficio, de Praebend., in 6, et Felin., in c. Cum accessissent, de Constit., n. 30, verb. Quarto limita. Sic ergo non potest subditus privatus, sua prava consuetudine, se eximere a lege. Unde, licet lex possit ex parte derogari ab habente potestatem, non tamen a privato subdito, quia illam potestatem non habet, nec praesumitur superior cum illo quasi dispensare propter abusum ejus, quia esset irrationabilis voluntas contra nervum disciplina, imo contra vim et efticaciam omnium legum.
6. A qua communitate possit consuetudo introduci. — Secundo, dicendum est consuetudinem juris non a quacumque communitate introduci posse, sed ab illa quae sit capax potestatis legislativae pro seipsa , vel saltem sufficiens, ut vera lex illi possit imponi. Haec assertio communis est, quoad hoc, ut ad consuetudinem introducendam requiratur communitas perfecta, qualis est civitas, vel alia similis. Ita sumitur ex dicta l. De quibus, ubi prius dieitur consuetudinem inveteratam vim juris habere; et statim ratio redditur, quia ipsae leges vim habent, quia judicio populi receptae sunt; ergo idem dicendum est de his quae sine scripto populus probavit. Ubi clare sermo est de populo perfecto, et secundum primaevam institutionem habentem in se potestatem condendi leges. Et in l. S'ed ea additur consuetudinem introduci tacita civium conventione; cives autem civitatem constituunt, civitas autem est communitas perfectà. Et in l. Sic de interpretatione, appellatur jus civitatis. Idemque sumitur ex 8 Sine scripto, cum sequentib., Instit. de Jur. natur.. gentium et civili.
7. Unde communiter doctores asserunt solum populum qui potestatem habeat condendi leges, posse consuetudinem introducere: Bart., Jason et alii in dicta l. De quibus ; Panorm., Roch. et alii in dict. c. ult.; Innoc. in c. Ez parte, de Const. ; Felin., in c. Que in Ecclesiarum, de Const., cap. 25, et c. Accedentes, de Praescr.; Nav. in Comment. de Spoliis, S 14, n. 7, et alii, quos refert Tiraq., de Jur. primog., quaest. 16; unde Joan. And., tract. de Consuet., post cap. ult. illius tract., hac ratione, in definitione consuetudinis ponit, debere esse jus populi, qui auctoritate publica legem condere possit; et sequitur ibi Barbat. et alii, et Angel., verb. Consuetudo, n. 1, ubi ait requiri populum habilem ad condendam legem. Idem clarius Sylv., quaest. 3. Sed melius hoc explicuit D. Thomas 1. 2, q. 97, art. 3, ad 3, dicens communitatem a qua potest consuetudo introduci, debere esse aut rempublicam liberam, seu supremam; aut, si inferior sit, hoc posse in vi taciti consensus illius principis cui subest. Et ideo etiam considerate dixi, in assertione, requiri communitatem qua sit capaa potestatis legislative, quia non est necessarium ut actu illam habeat, quia per licentiam seu tacitum consensum principis suppleri potest. Capacitas autem talis potestatis activae necessaria est, quia debet esse communitas perfecta; omnis autem communitas perfecta est, de se, capax hujus potestatis, ut supra dictum est.
8. Sed contra hoc objicit Panorm. in rubr. de Consuetudin., numero primo. Quia communitas clericorum potest inducere consuetudinem contra canones, juxta cap. ult. de Consuetudin., et tamen non potest legem facere contra canones, cap. 7nstitutionis, 95, q. 2, cum similibus ; ergo potest induci consuetudo ab eo qui non habet potestatem condendi legem. Possumus etiam objicere, quia communitas populi laici non potest legem ecclesiasticam condere, ut per se notum est; tamen sua consuetudine legem ecclesiasticam introducit, qualis est lex jejunii, vel festivitatis alicujus ; ergo. Item communitas mercatorum non habet potestatem faciendi legem, et tamen consuetudo eorum potest legem inducere, juxta ea quae per Bart. et alios notantur inleg. 2, c. de Constitution. pecun. Praeterea, feminae non possunt legem condere, ut, omnes in hac materia videntur supponere , et tamen communitas feminarum sua consuetudine potest jus introducere, ut in religione Monialium, quod sentit Bart. in dicta leg. De quibus, et dicta leg. 2, c. Quae sit long. consuet. Praeterea, multi auctores, quos refert Tiraquel., de Jur. primogen., quaest. 16, dixerunt consuetudinem unius familiae posse inducere legem pro illa familia, cum tamen in illa non sit potestas ferendi leges.
9. Propter primam objectionem, Panormitan., in rubric. de Consuetudin., rejicit dictam definitionem Joann. Andreae. Verumtamen responderi facile potest, primo, communitatem clericorum posse legem condere, saltem non repugnantem canonibus, et hoc satis esse ut possit etiam consuetudinem introducere, et jus illius. Neque obstat quod latius extendatur de facto potestas ejus ad inducendum jus per consuetudinem, quam per statutum, quia hoc potuit provenire ex concessione juris et Pontificum, propter peculiarem rationem quam investigat idem Abb. in cap. ult. de Consuetudin., ubi Rochus et alii. Semper tamen verum est consuetudinem non introduci nisi ab habente potestatem condendi leges. Hoc vero melius explicatur per doctrinam datam, quia non requiritur potestas quae jam actu habeatur, sed sufhicit capacitas. Et hanc revera habet communitas clericorum ; posset enim eis dari potestas specialiter statuendi contra canones, etiamsi de facto illis data non sit.
10. Objectio. —Responsio. —Duplex capacitas in communitate intelligi potest.—Sed tunc urget secunda objectio, quia in communitate laicorum neque haec capacitas esse videtur ad potestatem ferendi legem scriptam ecclesiasticam. Ad illam vero responderi potest, primo, ex dictis lib. 4 de Voto, c. 9, communitatem populi, de se et sola natura rei spectata, capacem esse potestatis legislativae, etiam in materia religionis et divini cultus, et ideo, licet nunc in Ecclesia haec potestas elevata sit ad superiorem ordinem, et Pastoribus Ecclesia fuerit commissa, nihilominus, ex consensu eorumdem Praelatorum Ecclesiae permitti populis ut, sua consuetudine, possint obligari in tali materia, cum tacito consensu eorumdem Praelatorum, modo explicando in sequenti capite. Deinde responderi potest satis esse quod illa communitas populi sit communitas perfecta, et de se passive capax talis legis, ut eam possit per consuetudinem introducere in materia spirituali, medio consensu tacito, vel expresso spiritualium Praelatorum. Et ad hoc indicandum addidi in assertione illa ultima verba. Vel saltem ut communitas sit talis, cui lea possit imponi. Duplex enim capacitas potest in communitate intelligi, una ad ferendam legem, et alia ad recipiendam. Et quamvis nunce, in populo christiano laico non sit prior potestas ad ferendas ecclesiasticas leges, et fortasse neque capacitas ad talem potestatem , saltem secundum legem ordinariam ; nihilominus est in illo capacitas passiva, ut illi possit talis lex imponi. Et hanc dicimus necessariam esse, et sufficere, ut per talis populi consuetudinem, cum tacito consensu Fraelati, possit consuetudo introduci. Dico autem esse necessariam illam capacitatem, quia non potest forma introduci nisi in subjecto capaci, et ita suo modo non potest jus spiritualis consuetudinis (ut sic dicam) introduci nisi in subjecto capaci legis ecclesiasticae. Sufficiens vero esse dico, quia hoc satis est ut illa censeatur communitas aliquo modo integra, et perfecta in tali ordine; nam communitas omnino imperfecta et particularis non est capax propriae legis, licet sit capax praecepti, ut supra 1. 1, c. 9, ostendi. In omni autem communitate perfecta consuetudo potest sufficere ad jus introducendum, si cum illa concurrat capitis consensus.
11. Responsio ad tertiam objectionem. —Et ita patet responsio ad tertiam objectionem. Nam communitas mercatorum, verbi gratia, eo modo potest consuetudinem introducere, quo est capax legis. Imo Bart., in dicta leg. 2, dicit posse facere statuta; quod quomodo intelligendum sit, in lib. 3 explicavi. Nam si per se spectetur illa communitas, solum potest condere statuta conventionalia, non proprias leges; si autem consideretur ut conjuncta principi, vel habens facultatem ab illo, potest facere siatuta quasi municipalia. Sic ergo potest inducere consuetudinem quae, cum eadem proportione, vim legis habeat. Quod mihi colligere videor ex l. ult., c.Quae sit longa consuet., ubi, in principio, absolute dicit imperator consuetudinem probatam et tenaciter retentam, imitari legem, quod debet intelligi de populo potente condere legem. Et subdit statim : Zt quod offticiis, curiis, civitatibus, vel collegüss praestitum fuisse cognoscitur , utique per patientiam principis, ut ibi dicit Gloss. Sufficit ergo quod sit communitas capax legis, accedente consensu tacito principis, vel Preelati. Atque eodem modo expedienda est quarta objectio; nam communitas feminarum esse potest capax legis, et ita consuetudo earum, acceptata a Proelato, potest legem inducere, ut exprese notavit Bart. in dicta l. 2, c. Quae sit long. consuet., n. 13. Ad ultimam vero, dicitur falsam esse sententiam ibi allegatam : nam privata familia non potest inducere proprium jus consuetudinis, quia per se sola non est capax legis, etiam passive tantum : nam est imperfecta omnino, et nunquam sua consuetudine potest introducere jus, etiam cum consensu principis, quia illa sola, ac per se sumpta non est capax legis, etiam imponendae a principe, ut lib. 4, cap. 9, declaravi. Nec etiam potest circa alios consuetudinem introducere, quia consuetudo unius non obligat alium , nec ibi potest praesumi voluntas principis obligandi totam communitatem perfectam, propter consuetudinem unius partis imperfectae, ut in sequenti puncto explicabimus. Quomodo autem hoc locum habeat in consuetudine abrogante legem, facile explicabitur ex hac ultima consideratione.
12. Ut consuetudo inducatur, requiritur ut saltem a majori parte comnunitatis observetur, et hoc sufficit. —Dico tertio: ut consuetudo a populo inducatur, necessarium est ut saltem a majori parte communitatis observetur, atque ila sufficit. Assertio est communis omnium auctorum quos retuli, et videri potest late Bart. in l. 2, c.Quae sit long. consuet., a n. 12; et Roch. supra, sect. 4, a princ. Ratio prioris partis est, quia consuetudo debet esse moraliter observata a tota communitate, cum jus ejus in totam cadat; minor autem pars non sufficit ut consuetudo ipsi communitati simpliciter tribuatur, neque ut inducat consensum ejus. Item quia, ad ferendam legem per expressam voluntatem communitatis, non sufticeret consensus minoris partis, nec solet suffticere in electionibus, et in aliis actibus quia communitate fieri solent, vel possunt; ergo multo minus sufficiet ad inducendam consuetudinem legalem. Dices hoc recte procedere ubi consensus communitatis esset propria causa legis, non vero ubi lex per consuetudinem inducitur ex consensu principis. Respondeo: vel agitur de consensu expresso principis, et tunc verum est posse principem ferre legem, respiciendo, si velit, ad consuetudinem paucorum, si illi melior vel magis expediens videatur, illud vero non erit jus consuetudinarium, sed erit lex scripta, vel expresse lata ; vel agitur de consensu tacito, et hic non potest rationabiliter praesumi propter solam consuetudinem minoris partis, etiam sufficienter toleratam ; tum quia illa praesumptio nullo jure fundatur; tum etiam quia princeps, per hoc jus non scriptum, non censetur velle obligare populum non consentientem, ut consentiat ; sed potius quia populus consentit, et tacite postulat consensum principis, ideo censetur princeps tacite consentire, suppositis aliis conditionibus ; at populus non consentit ratione minoris partis; ergo.
13. Posterior autem pars, scilicet, usum majoris partis sufficere, contraria ratione fundatur, quia, in omni communitate, ad valorem actuum ejus, consensus majoris partis sufficere solet, ubi jus aliquid speciale non statuit. Quia in persona ficta consensus majoris partis censetur totius corporis, 1. Quod mapor, ff. ad Municipalem, et notavit, congerens multa, Felin. in cap. Cum omnes, de Const., n. 17, et in superioribus id jam attigimus ; ergo etiam in praesenti censetur consuetudo totius communitatis, ac subinde sufficiens. Et ita sentiunt fere auctores allexati, quia solum hoc requirunt. Quomodo autem hoc sufficiat ad consuetudinem derogantem legi, dicam in c. 16. Addit vero Angel. supra, n. 7, esse necessarium ut duae partes communitatis consentiant, et adducit l. Nulli, et 1. Plane, ff. Quod cujus univers., et sumpsit ex Panorm. in dict. cap. ult., n. 18, qui magis hoc declaravit. At vero, quocumque modo declaretur, est parum necessaria in praesenti haec restrictio. Nam si intelligatur ut duae partes populi consentiant, et consuetudinem observent, hoc non est verum, quia nullo jure probatur; nam in illis legibus hoc non dicitur, sed solum esse necessariam praesentiam duarum partium uniuscujusque communitatis, ut acta illius nomine communitatis fieri censeantur, ubi Glossa notat etiam tunc non esse necessarium consensum duarum partium illorum qui assistunt, sed satis esse consensum majoris partis praesentium. Quod etiam Panorm. in praesenti fatetur, et ita intelligit dicta l. Quod major, et cap. 2 De his quae fiunt a maj. part. Cap. Si vero solum intelligatur esse necessariam praesentiam duarum partium populi, hoc superflue postulatur in consuetudine populi, cum per se constet fere integrum populum necessario esse praesentem in longa consuetudine.
14. Quomodo computanda sit major pars populi.— Et ideo Panorm. addidit oportere ut saltem due partes scientes sint consuetudinis que introducitur. Sed hoc spectat ad alias conditiones requisitas in his actibus consuetudinis, scilicet, ut publice fiant, inde enim necessario consequens est ut, si major pars populi publice cousuetudinem servet, non solum illa, sed etiam alii notitiam illius habeant. Quanquam hoc necessarium non sit; nam licet multi ignorent, dummodo pro majori parte sciant, sufficit, quia cum non requiratur eorum consensus, nec notitia necessaria est, satisque est quod res de se sit publica. Ideoque dixit Rochus, d. cap. ult., sect. 4. n. 24, ad consuetudinem requiri scientiam populi, vel majoris partis, ubi late hoc prosequitur et confirmat. Sic etiam dixit Greg. Lop., in l. 5, tit. 2, part. 1, Gloss. 4, quem sequitur Burgos de Paz., in lib. 1 Tauri, n. 205, in consuetudine servata a majori parte populi, semper esse praesentiam sufficientem respectu totius populi, nec posse propter aliquorum ignorantiam impediri. Supererat vero explicandum quomodo sit computanda haec major pars populi, seu ex quibus personis numerus ille componendus sit. In hoc vero omnes conveniunt esse computandas tantum personas habiles ad consensum praestandum in jure consuetudinis. Unde excluduntur omnes infantes et amentes. Aliqui etiam omnino excludunt feminas, quia non possunt legem ferre, et ex viris excludunt omnes minores viginti quinque annis. Neutrum tamen video sufficienter jure probari, nec ratione convinci. Sed hoc resolvetur melius circa singulos effectus legis.
On this page