Caput 10
Caput 10
Quibus actibus consuetudo introducatur.
1. Per frequentiam actwum qui publice et voluntarie fiunt, introducitur consuetudo. — Dicendum breviter est consuetudinem non introduci nisi per frequentiam actuum, qui publice et voluntarie fiant, quatenus consensus popul est ad introducendam consuetudinem necessarius. Prima particula videtur per se nota, quia, si sit sermo de consuetudine facti, illa substantialiter consistit in actuum frequentia, ut supra declaratum est, et ideo, respectu talis consuetudinis, licet singuli actus possint dici causa efficiens illius, nihilominus frequentia, seu collectio actuum magis videtur esse illius substantia, et quasi formalis ratio. Si autem loquamur de consuetudine ut est quid juris, haec introducitur per consuetudinem facti, et ideo per eamdem frequentiam actuum induci debet. Unde haec pars videtur suflicienter probari ex definitione, quia consuetudo debet esse moribus utentium instituta : mores autem non sunt sine actuum frequentia. Ttem ex nomine: dicitur enim consuetudo, quia in communi est usu, ut ait Isidor., cap. Consuetudo, d. 1; quomodo autem esse potest in usu communi sine actuum frequentia ? Item consuetudo dicitur usus longaevus, cap. Consuetudinis, dist. 11, et in l. Sed et ea, ff. de Legib., et in l. De quibus, dicitur, in consuetudine populum in factis declarasse suam vo- luntatem : facta autem non sunt sine actuum multiplicatione, et hanc vocamus frequentiam ; ergo.
2. Objectio prima. — Objectio secunda. — Instantia. — Solutiones. — Objici vero potest, quia interdum sufficit omissio. Jam vero dixi moralem omissionem sub actu morali comprehendi, et ubi illa sufficit, etiam illius frequentiam postulari. Quando autem et quomodo sufficiat, in cap. 16 declarabitur. Secundo, obJici potest, quia aliqui doctores graves asserunt interdum sufficere unum actum ad consuetudinem, ut refert Bart. in dicta leg. De quibus, et dicta leg. 2, cap. Quae sit long. consuet. Idque admittit Panorm. in dicto c. ult., n. 17, quando actus est permanens, et sufficienti tempore durat, ut, per unam collationem beneficii inducitur consuetudo, si illa duravit in facto esse tempore sufficiente, c. Cum de benefccio, de Praebend., lib. 6, et per unum actum aedificandi pontem, acquiritur jus, si pons sufficienti tempore duravit. Verumtamen haec et similia exempla habent locum in praescriptione, ad quam revera non est per se necessarius proprius actus consistens in operatione humana, sed sufhficit habitualis possessio (ut ita dicam) cum aliis conditionibus ; et ratio est, quia praescriptio frequentius versatur circa res aut personas, ut cap. 1 et 2 sufficienter tactum est, et ideo in praescriptione quando unus actus sufficit, non durat proprie actus, sed effectus, seu terminus actus, ut est possessio beneficii, aut pontis ; quamvis in his exemplis moraliter etiam interveniat frequentia actuum utendi ponte aut beneficio, etc. At vero in consuetudine de qua tractamus, et in universum in omni illa quae versatur circa actus humanos, ut tales sunt, impossibile est introduci consuetudinem sine actuum multitudine, et frequentia, quia isti actus non durant per tempus diuturnum, et consuetudo debet esse diuturna. Unde non potest esse talis, nisi per actuum successionem. Dices: licet actus transeat, censetur manere moraliter, quamdiu non retractatur , etiamsi non iteretur. Respondeo id esse verum quantum ad reatum, seu habitualem eulpam, non vero quantum ad consuetudinem : nemo enim dicetur habere consuetudinem furandi, quia semel furatus est, et per longum tempus non restituit. Eo vel maxime quod, respectu legis inducendse vel tollendae, non potest fieri ut populus, qui unum actum fecit, verbi gratia, servando festum aliquod, vel jejunium, multo tempore persistat, quin aut repetat si- miles actus, vel faciat contrarios. Et ideo simpliciter et sine limitatione verum est, ad hanc consuetudinem actuum frequentiam requiri. Et ita docet late Bartol. in dicta l. 2, n. 12, et Glossa in cap. Consuetudc, d. 1, et in cap. ult. De consuetud.. ubi late Rochus, sect. 5, n. 36, dicens esse ab omnibus receptam, fere nullo contradicente.
3. Quae actuum frequentia requiritur ad consuetudinem inducendam. — Ad judicim prudentis viri confugiendum. — Dubitant vero ulterius hi doctores quae actuum frequentia necessaria sit, vel sufficiat ad hujusmodi consuetudinem inducendam. Quidam enim antiqui juristae duos actus sufficere dixerunt, ut Bartol. supra refert, et sequitur Rosell., verb. Consuetudo, et Sylv., ibi, quaest. 4, adhibendo aliquas distinctiones. Allegatque 1. 3, c. de Episc. aud., et c. 7ta nos, 25, q. 2, ubi geminatio ejusdem criminis vocatur consuetudo. Sed, ut recte dixit Bart. , illud intelligitur de quadam assuefactione operis, non quae sufticiat ad jus introducendum, sed ad punitionem graviorem, et ad non facile concedendam veniam, et similes effectus, facti potius quam juris. Et ideo Bartol. et alii hanc sententiam communiter reprobant, quia nulla ratio inveniri potest ad certum numerum definiendum, et jura illum non praescribunt ; unde dicunt arbitrio prudentis esse relinquendum. Quorum sententia certa mihi esse videtur, loquendo in nostra materia de propria consuetudine legali, quidquid sit de numero actuum suffticiente ad propriam praescriptionem , vel ad alios effectus facti, ut dicam.
4. Declaratur autem in hunc modum. Quia haec consuetudo aliquando debet esse praescripta, ut jus inducat, vel auferat, aliquando vero id non est necessarium. (Quando ergo praescribenda est consuetudo, primum considerandus est numerus annorum necessarius, juxta dicenda in capitibus sequentibus. Et deinde spectandum est an consuetudo requirat in singulis annis unum tantum actum, vel plures : nam, si unum tantum postulat, ut observandi tale festum, jejunandi tali die, tunc tot actus erunt necessarii, quot fuerint anni necessarii ad praescriptionem. Si vero requirit plures actus in certo numero , cum eadem proportione erunt in annis ad praescriptionem requisitis multiplicandi. Potest autem numerus actuum in singulis annis non esse certus absolute , sed sub conditione, vel opportunitate aliqua, ut esse potest consuetudo publice orandi, vel aliquid simile faciendi , quoties talis occasio vel tem- poris necessitas occurrerit. Et tunc, juxta numerum et frequentiam occasionum, erit necessaria frequentia actuum , tempore necessario, sine interruptione. Item hi actus, respectu communitatis, sunt per modum unius, quatenus vel tota communitas, per modum unius personae fictae, seu collegii, ut eligendo, ordinando, etc., vel quia omnes de communitate, vel major pars eorum concurrunt, licet singuli per se operentur, ut in observatione festi, in jejunio , etc. Et ita respectu communitatis pauci actus sufficiunt. In singulis vero personis multiplicantur, et juxta populi magnitudinem, quoad multitudinem actuum qui simul ab omnibus de populo fiunt, et juxta temporis durationem , quoad frequentiam similium actuum qui a singulis fiunt successive. At vero quando non requiritur certi temporis successio, tunc sicut tempus ipsum, pro quo debet continuari consuetudo, arbitrarium est, ita etiam actuum frequentia, juxta exigentiam materiarum, vel occasionum, pro quibus consuetudinem quasi continuari necesse est. Et quoniam talis consuetudo populi et principis consensum requirit, illa actuum multiplicatio censebitur sufliciens, per quam, et consensus populi, et tacita voluntas principis possit satis innotescere. Ita fere Hostiens. in Sum., et Archid., capit. 1 de Constitution. , in 6; Panormitan. dicto capit. ultim., n. 17; et Bartolus, dicta leg. 2, numero decimo secundo, quos alii sequuntur. Àn vero idem dicendum sit in stylo seu consuetudine actuum judicialium, dicam in capite sequenti, ad finem.
5. Observantia publica necessaria. — Actus publicus potest esse dupliciter. — Publicitas facti et juris. que. — Et hinc constat necessarium esse observantiam consuetudinis esse publicam, et consequenter actus consuetudinis debere publice fieri, tum ut omnes de populo, vel major pars in praestando consensu circa talem consuetudinem possit convenire; tum ut talis consuetudo, quantum est ex se, possit esse nota principi, cujus consensus etiam desideratur. Duobus autem modis potest aliquis actus esse publicus, scilicet, facto et jure, sicut dupliciter dici solet actus notorius, scilicet, notorietate facti aut juris. Priori modo est actus notorius, qui, licet sit actus privatae personae et potestatis, nihilominus in conspectu aliorum publice fit, et non furtive, seu in occulto ; posteriori autem modo dicitur actus publicus, qui publica auctoritate et juridice fit, ut est sententia judicis, et similes. Quando ergo consuetudo ipsa est de actibus privatis, tunc certum est debere illos actus fieri publice, saltem primo modo, et notorietate facti, ut possint consuetudinem introducere , propter rationes factas. Quia si actus clam fiant et in abscondito, per illos et per talem modum operandi, indicatur non fieri ex communi consensu populi, nec consentiente principe ; ideoque nisi actus sint publici, saltem notorietate facti, non possunt esse apti ad publicam consuetudinem inducendum, et ita declaratur haec conditio in l. 5, tit. 2, part. 1.
On this page