Caput 11
Caput 11
Utrum ad consuetudinem juridica notitia. de actuum frequentia. necessaria sit.
1. Actus publici notorietate facti possunt consuetudinem inducere. — Sensus quaestionis est an, ut consuetudo introducatur, necessarium sit frequentiam sufficientem actuum esse in judicio publica auctoritate defensam aut probatam. Aliqui affirmant oportere ut consuetudo sit in contradictorio judicio probata. Ita docet Glossa in cap. ultim. de Consuetudine, et in cap. Frustra, distinct. S, in S Sine scripto, verb. Diuturni, Glossa etiam, in rubric., c. Quae sit long. consuetud. ; sequitur Anton., 1 part., tit 16, S 4. Fundantur primo in capitulo Abbate, de Verborum signific., ubi quaedam consuetudo allegatur insufficiens, quia non fuerat in contradictorio judicio introducta, ubi Glossa id notat, et confirmat exemplo praescriptionis, in qua requiritur protestatio, juxta legem Sic alia, S 2, Digest. Quemadmodum servitut. amitt.: Sic videtur (inquit Glossa) quod requiratur in consuetudine praescribenda. Secundo, allegatur l. Cum de consuetudine, ff. de Legibus, quae dicit, cum aliquis allegat consuetudinem, primum omnium esse explorandum an etiam in contradictorio judicio consuetudo firmata sit. Tertio, favet lex Hispaniae, part. 1, tit. 2, l. 5, quae habet consuetudinem decem aut viginti annorum, esse in posterum servandam, si hoc eodem tempore lis juxta eamdem consuetudinem judicata fuerit. Quarto, addi potest conjectura, quia, donec ita sit consuetudo confirmata, non potest esse satis cognita, satisque publica, ita ut alios obliget ad illius observationem, vel securos reddat in conscientia illam imitantes. Quod si quaeras quot actus judiciarii necessarii sint, respondent Glossae geminatum judicium conforme, et sine contradictione, esse necessa- rium, quod solum probant ex dicta l. 3 de Episcop. aud.
2. Actus judicialis non requiritur ad consuetudinem inducendam.—MHaec vero sententia falsa est, et contraria est communis canonistarum et legistarum, ut dixit Abb. in dicto cap. ult., n. 16, et tradit Bart. in dicta l.2, et d. 1. De quibus, in repetit., quaest. 2, ubi etiam Jason., col. 12; et Roch., dicta sect. 4, n. 34, ubi refert alios; Gregor. Lop., dicta l. 5 partit., et FPetr. de Salazar, l. 1 de Consuetud., cap. 7. Et probatur primo, quia actus judicialis non est necessarius ex natura rei ad consuetudinem, nec ex jure positivo; ergo non habet unde sit necessarius. Consequentia est clara, quia omnis conditio vel causa necessaria ad consuetudinem fundari debet in aliquo jure, alias gratis et sine fundamento asseritur. Major autem probatur, quia nulla est ratio naturalis quae illam necessitatem probet. Nam (ut ait Bart.) consensus communis populi vel majoris partis ejus sufficienter ostendit consensum populi, et usus ipse publicus per se potest innotescere principi, ut censeatur tacite consentire ; ergo non est cur ex natura rei requiratur actus judicialis. Positiva autem jura, quae de hac consuetudine rationabili loquuntur, nunquam requirunt hanc conditionem, sed solum ut sit praescripta, inveterata, antiqua, et similia, ut patet ex dicto cap. ult., et ex l. De quibus, cum similibus.
3. Deinde argumentor ratione, quia, ut interveniat ille actus judicialis, supponi debet contradictio in judicio ; quid ergo si nunquam talis contradictio facta est ? Nunquam ergo poterit tunc introduci consuetudo, quod est contra omnem rationem, et contra omnia jura. Dici potest in decem vel viginti annis solis non confirmari consuetudinem , si contingat non deferri ad contradictorium judicium ; tamen, si majori tempore, ut per triginta annos, vel amplius durat, jam illa diuturnitate temporis suppleri illam necessitatem actuum judicialium. Atque ita, saltem secundum jus Hispaniae, sensit Burgos de Paz, in l. Tauri, n. 247. At vero, in jure communi hoc subsistere non potest, quia consuetudo decem annorum longaeva est secundum jus commune; et ut illa sit consummata et perfecta, non est necessaria illa conditio ex vi juris communis , ut probatum est. De jure autem Hispaniae statim dicam.
4. Tandem addenda est ratio insinuata a Panorm., quae mihi videtur optima. Nam inyolvit haec conditio quamdam repugnantiam: si enim requiritur sententia in contradictorio judicio, vel repugnat dari primam sententiam justam in favorem consuetudinis, et sic repugnabit introduci perfectam consuetudinem, cujus contrarium supponunt etiam auctores contraria opinionis, vel necesse est ut talis sententia supponat perfectam consuetudinem ante ipsam, et sic sententia non erit necessaria ad consuetudinem, sed ad summum notificabit illam. Prior pars probatur, quia, si sententia in favorem consuetudinis est necessaria ad firmitatem consuetudinis , ante primam sententiam non potest esse consummata consuetudo, cum deficiat illi necessaria conditio; ergo non potest per primam sententiam declarari consummata, nec quod sit validus aut licitus actus factus in virtute illius, nec denique quod aliquam obligationem inducat, quia talis sententia continebit errorem contra veritatem, quia revera ante sententiam non erat talis illa consuetudo , juxta illam opinionem. Unde etiam per se patet altera pars : nam si per sententiam vere et juste consuetudo denuntiatur perfecta, ergo absque sententia consummata jam erat, nam sententia non consummat illam, sed declarat qualis sit.
5. Respondetur ad fundamenta contraricae sententie.—bd primum ergo ex cap. Aibate, respondetur imprimis ibi non esse sermonem de consuetudine juris, sed de praescriptione juris eligendi, quae est res diversa, de qua esse potest alia quaestio, non tamen abilla licet ad praessentem argumentari. Secundo, verba illa non sunt in decisione, sed in allegatione partis contra quam causa definita est, ut ex textu constat. Tertio, ibi non interponuntur illa verba ad insinuandum, sententiam in contradictorio judicio esse necessariam ad praescriptionem, hoc enmm tam clare falsum est ut non si: verisimile fuisse allegatum, sed solum ad probandum talem consuetudinem non sufficienter probari ex his indiciis, quae pars adversa in illius probationem induxerat. Unde Panormitanus ibi, n. 13, dicit contrarium potius ex illo textu colligi. Exemplum autem quod Glossa adducit ex l. $ quis alia, nihil ad rem praesentem facit; tum quia ibi non est sermo de consuetudine juris, sed praescriptione servitutis ; tum etiam quia non est simile; ibi enim non explicatur quomodo acquiratur servitus praescriptione, sed quomodo non amittatur , et dicitur non amitti per non usum, quando occasio ejus non occurrit, sed fuit mere negativus et non privativus, ut infra, tractando de privilegiorum amissione, latius explica- bimus. Et quia haec occasio utendi aliquando non occurrit, nisi prius aliquid operetur, ideo ibi dicitur ante hanc occasionem non amitti servitutem propter solum non usum, quod maxime in servitutibus urbanis contingit, ut habetur ex l. Haec autem, ff. de Servit. urb. praed. ; inde ergo nihil colligi potest de necessitate contradictionis alterius, praesertim in judicio.
6. Ad secundum.—Ad secundum, ex l. Cum de consuetudine, respondeo, ibi solum dici, ad explorandam et probandam consuetudinem, multum referre, si aliquando in contradictorio judicio firmata sit, et ideo hoc esse imprimis spectandum. Quod esse potest verum, non quia talis sententia sit necessaria ad veritatem et consummationem consuetudinis, sed quia ad illius probationem multum potest conferre. Omitto aliter legi textum illum negative, scilicet, multum referre an contradictorio aliquo judicio consuetudo firmata sit, et sic est res clarior; nam haec negatio necessaria esse potest ad firmitatem consuetudinis : quia, per sententiam datam contra consuetudinem , interrumpitur vel cessat praesumptio taciti consensus reipublicae, aut principis. Sed prior lectio censetur germana, quam aliis etiam modis exponunt ibi Glossa et doctores, ut in eis videri potest.
1. Ad tertium. — Duo distinguenda. — Ad tertium, ex lege Hispaniae, circa illam nostri interpretes laborant, et quidam conantur illam interpretari de praescriptione, sed male; tum quia aperte loquitur de consuetudine, ut consideranti patebit; tum etiam quia etiam in praescriptione id non est verum, vel habet eamdem diflficultatem. Alii vero fatentur ex jure speciali Hispaniae esse necessarias duas sententias in contradictorio judicio, ut consuetudo firmetur. Ita Burgos de Paz, in l.1 Tauri, num. 247. Sed, licet verba litterae faveant, sensus est tam absurdus, ut non videatur admittendus. Quia (ut supra ostendi) involvit repugnantiam haec conditio; quia, si illa esset necessaria, nunquam posset prima sententia juste proferri pro consuetudine, seu secundum iliam. Duo ergo in illa lege distinguenda mihi videntur, unum est, quod consuetudo sit plene introducta et suum effectum juris habeat; alterum est, quod talis consuetudo sit irrevocabilis ex virtute et ordinatione illius legis. Ad primum ergo non postulatur duplex sententia, et hoc est quod ad nos spectat; ad secundum autem videtur postulari, et quoad hoc videtur peculiare illud jus His- paniae, quod an sit in usu, et quomodo intelligendum sit, ad nos nunc non pertinet. Hic autem sensus facile ex verbis legis colligetur, quae sic habent : S populus decem vel viginti annis aliquid fecerit, sciente domino, et non contradicente, poterunt deinde id libere facere. Haec est prima pars, in qua ad jus consuetudinis nihil aliud postulatur. Deinde vero additur : Et talis consuetudo observanda in posterum est, si hoc eodem tempore juata praedictamn consuetudinem bis judicatum fuerit. Haec ergo est altera pars, in qua jam non dicitur libere posse id fieri, sed omnino observandum id esse, et ad hoc specialiter postulatur illa secunda conditio. Et hic sensus magis declarabitur ex dicendis tum in praesenti, tum in capite decimo sexto.
8. Quid valet unius gravis doctoris assertio. — Ad quartum, ex ratione sumptum , respondetur ad summum probare, sententiam in contradictorio judicio conferre ad probationem consuetudinis et ad notitiam ejus, quod facile concedimus. Nihilominus tamen ante illam sententiam est vera consuetudo; imo dum consuetudo est in fieri, non potest talis sententia habere locum ex vi consuetudinis, ut jam probavi. Item, ante sententiam procedere debet probatio sufficiens ; ergo sine sententia potest esse moralis certitudo de qualitate et sufficientia consuetudinis introductae; imo, respectu eorum qui non possunt, per se, modum consuetudinis expendere, sufficiet probabilis doctorum opinio. Quin potius satis esse unius gravis doctoris assertionem censuit Bart. in d. l. De quibus, quaest. 4, et multi graves auctores secuti sunt, quos diligenter referunt Mascard., de Probat., concl. 426, et Sanc., lib.7 de Matrim., disput. 17, num. 8. Quod intelligendum est, dummodo alii non contradicant, et tunc etiam verius est requiri, ut vel plures et graves doctores in illa assertione conveniant, vel dictum unius aliis gravibus conjecturis adjuvetur. Et fortasse in hoc sensu voluit rex Alphonsus, in dicta l. 5, duas sententias concordes ad certitudinem et probationem talis consuetudinis sufficere, ita ut contra illas amplius judicari non possit, nec major probatio pro consuetudine postulari. Quod potuit optime institui, licet in jure communi fundari non possit : nam l. 3, c. de Episc. aud., quam allegant dictae Glossae, non de hoc loquitur, sed de venia non facile concedenda ei qui iterato peccat, quod pertinet ad solum factum, et ad impropriam consuetudinem inchoatam, seu assuefactionem, ut supra dixi.
9. Addit vero Panormitan., ex opinione doctorum utriusque juris, licet sententia judicis non sit necessaria ad consuetudinem, posse tamen juvare ad iilam non solum probandam, sed etiam introducendam. Quia nimirum, si judex judicavit contra legem, populo sciente, et non contradicente, per hoc indicatur consensus populi de consuetudine introducenda. Sed certe si sententia fuit justa, supponere debet consuetudinem perfectam et derogantem legi. et ita non potest deservire ad introducendam consuetudinem, sed ad ostendendam et roborandam. Si autem fuit injusta, debilis est conjectura; quia non potest facile populus resistere judici, aut contradicere, et ideo inde non colligitur consensus ejus, sed tolerantia, quia obviare non potest. Et ideo Anton. et Rochus ibi multas addunt circumstantias, ut conjectura vim aliquam habeat, quas omitto, quia, non obstante tali sententia, seu judicio, iidem actus necessarii sunt ad consuetudinem, idemque tempus ad illius praescriptionem, quia sententia injusta non potest in hoc aliquid indulgere, neque oppositum in jure aliquo potest fundari.
10. Aliter vero Sylvest., verb. Consuetudo, quaest. 4, dicit in actibus judicialibus sententiam conferre ad consuetudinem introducendam, ita ut, inquit, er duabus sententiis, inLterveniente lapsu temporis congruo, et accedente consensu populi a principio, vel ex post-facto, prasumatur consuetudo, quia habent aptitudinem ad consuetudinem inducendam, 1. Nam el his, ff. de Inoffic. test., et l. S quis, S Quod sub eodem ff. ad Sylan. Hoc vero declaratione et examinatione indiget. Certum est enim quod, sicut per actus extrajudiciales contractuum, testamentorum, et aliarum observantiarum, potest induci jus consuetudinis circa similes actus, ita per actus judiciales potest induci consuetudo ad similes actus, quam supra diximus nomine styli significari, et ex ibi dictis, et a paritate rationis, vel certe a fortiori hoc constat. Unde ulterius addo, sicut ad consuetudinem extrajudicialem non requiritur sententia, ita neque ad judicialem, seu quae ex actibus judicialibus consurgit. Quia etiam multi actus judiciales sunt distincti a sententia, et possunt multiplicari, et sufficienti tempore durare sine ulla sententia circa talem consuetudinem, vel secundum illam, aut contra illam. Tunc ergo introducitur consuetudo absque sententia: nam aeque procedunt omnes rationes factae in talibus actibus, et tali consuetudine, ac in extrajudiciali. Imo, licet ac- tus illi judiciales sint actus dicendi jus, seu licet sint sententiae multiplicatae, non erit unquam necessaria sententia, quasi reflexive judicans de consuetudine sic judicandi. Et ita ftormaliter, ac proprie loquendo, ad judicialem consuetudinem, ultra actus per quos inducitur in actu exercito, nunquam requiritur sentenua in contradictorio judicio de ipsa consuetudine, vel de jure per ipsam introducto ; licet si consuetudo sit de judicando hoc vel illo modo, vel de pronuntiando sententiam per hunc vel illum, necessarium sit introduci per actus judicandi, et ita formaliter ac proprie nulla est differentia inter actus judiciales et extrajudiciales.
11. Aliorum sententia. — Dicunt tamen multi in sententiis ferendis, imo in actibus judicialibus sufficere duos actus ad introducendam consuetudinem, et hoc videtur intendere Sylvest. supra, et sentit Gloss. in d. 1. De quibus, verb. Inveterata, et Joan. And., in d. cap. Abbate, et Bart., in d. l. De quibus, in repetit., q. 4; et multi, loquentes de stylo, significant duos actus in judicio sufficere ad stylum inducendum ; stylus autem non est nisi consuetudo quaedam in illa materia, ut supra dixi. Ita vero de stylo sentire videtur Dec. in rubr. de Constit., n. 35, ubi dicit ad stylum non requiri temporis lapsum. Imo Rebuff., tract. de Consuet., art. 2, Gloss. 13, n. 10 et 17, dicit ad stylum non requiri usus probationem , actuumve pluralitatem, ubi alios refert. Et hanc sententiam probat Christoph. de Paz in rubric. legum styli, 1 part., n. 76 et sequentibus. Et citat Cynum in lege 2, c. Quae sit longa consuetudo, dicentem tantam esse styli aü etoritatem, ut, etiamsi ab uno judice inductus sit, legis vim habeat, et loquitur de stylo inducto moribus sine lege scripta, ut idem Paz late declarat infra, n. 86 et sequentibus. Hoc etiam confirmare videntur multa, quae de observantia tradit Anton., in dict. cap. ult., et ex illo Rochus ibi, in Praefat., n. 23, ubi dicunt non requirere tempus, sed duos, vel tres actus, et nihillominus in judiciis esse sequendam. Maxime si talis observantia sit declarativa, et interpretativa juris. Denique ad idem faciunt multa, quae de solito et consueto tradit idem Rochus, supra, q. 5, n. 34, contendens ad consuetum duos actus sufficere, praecipue in judicialibus.
12. Quid de actibus judicialibus dicendum. — Quea mora in actibus judicialibus requiritur. — Sed nihilominus, proprie et cum proportione loquendo, nihil speciale in hoc invenio in actibus judicialibus, his seclusis in quibus intervenit persona et auctoritas supremi principis potentis condere legem; nam in eo est specialis ratio quoad aliqua, ut statim exponam. Itaque, licet verissimum sit, per stylum non scriptum , posse induci jus, ut docent omnes jurisperiti, in c. Ea litteris, de Constit., et in dict. l. 2, c. Quae si longa consuetudo; et specialiter Bald. in l. S7 quis intra, c. de Bonis damnat., Jas., in l. Si domus, In pecunia, ft. de Legat., 1, n. 5, nihilominus, quod ad hoc jus inducendum sufficiant duo actus, vel certus aliquis numerus, nullo jure invenio definitum, nec verisimili ratione probari posse, aut differentiam in hoc constitui inter stylum et alias consuetudines in aliis actuum generibus. Et ideo dico, etiam in actibus judicialibus, requiri frequentiam cum ea temporis mora, quae vel ad praescribendam consuetudinem sufticiat, vel ad sufficienter ostendendum communem populi et principis consensum.
13. Objectiones. — Solutio. — Et imprimis hoc significant jura, quae etiam in stylo seu actibus ejus absolute requirunt usum frequentem et morem, ut patet ex l. 1, c. Quae sit long. consuet. ibi: Probatis iis que frequenter in oppido in eodem controversiarum genere servata sunt. hem ex l. Nam et iis (quam Sylvest. citat), ff. de Inoffic. testament., ibi: Cwum obtinere assidue soleunt; nam particula assidue plus significat quam binos actus. Alia vero lex, ad Sylanian., quam Sylvest. allegat, nihil prorsus ad rem praesentem facit. Alia item jura, quae requirunt actuum frequentiam, generaliter et indifferenter loquuntur. Praeterea hoc clare sentit Bart. in l. De quibus, n. 14, nam etiam in sententiis requirit decennium, et tacitum consensum populi. Idem magis sensit Deci., dicto n. 35; ait enim in stylo ejus qui habet potestatem condendi leges, non requiri temporis lapsum, alioqui vero desiderari ad styli introductionem; eadem ergo ratione requiritur actuum frequentia prudenti arbitrio definienda juxta supra dicta. Idem sensit Salicet., in d. lib. 2, c. Quae sit longa consuet., n. 23, dicens actus unius judicis plurificatos non inducere stylum, nisi summae potestatis magistratus sit. Quod probat Bald. in 1. 3 ejusdem tit., et Bart., in l. Jurisperitos, ff. de Excus. tut., circa finem ; et plura pro hac parte videri possunt in Burgensi in Prooem. legum Tauri, n. 220 et sequentibus; et in Christoph. de Paz, ubi supra. Ratio vero jam tacta est, quia neque in judice, neque in ministris ejus est potestas condendi jus, etiamsi expresse velint; ergo nec possunt per duos vel tres actus illud inducere tacite, cum nulla ratio vel lex hoc eis concedat.
14. Dices : esto hoc verum sit in caeteris actibus judicialibus praeparatoriis (ut sic dicam) ad sententiam, tamen in ipsa sententia esse specialem rationem, quia per illam dicitur et explicatur jus, et ideo videtur habere vim statuendi jus, quia publica auctoritate fertur, et praesertim bis repetita, et communi consensu populi acceptata, quia tunc jam videtur esse jus communi consensu approbatum. Respondeo: si judex proferens sententiam non sit supremus princeps, et ita non habeat potestatem condendi legem, ejus sententiam, etiam iteratam, vel etiam a diversis judicibus ejusdem ordinis repetitam, non facere jus propter solum numerum actuum. Quod potest sumi ex lL. Nam imperator, tt. de Leg., ibi: Aut rerum perpetuo simaliter judicatarum. Ratio vero est, quia illae sententiae non sufficiunt inducere jus per modum consuetudinis, propter rationem factam, nec per modum legis scriptae, quia non est potestas in judicante. In quo differt talis sententia ab ea quae est a supremo principe : nam illa inducere potest jus, non per modum consuetudinis, sed per modum legis scriptae, modo supra explicato in 1. 3et 4; et ideo tunc nec duo actus requiruntur, sed unus sufficit. In inferiori vero nec plures sufficiunt, ut expresse tradit imperator in leg. Nemo, c. de Sentent. et interloc. omni. judic. Ratione cujus dixit Gloss. in dicto cap. ult., verb. Legitime, quod duae vices non sufticiunt, quia non exemplis, sed legibus judicandum est, ut in dicta l. dicitur. Habet ergo sententia privati judicis aliquam auctoritatem, et si sit senatus publici aut regii, multo majorem, augeturque per iteratas sententias conformes, non tamen habent legis auctoritatem, sed gravis doctoris, vel etiam plurium doctorum, ut constat in decisionibus hotae. et similibus. Quod si in aliquo regno specialiter statutum sit, ut judices non recedant ab eo quod bis, vel pluries in senatu regio fuerit judicatum, id erit speciale in tali regno, et non in virtute consuetudinis, sed illius legis scriptae: seclusa autem lege, tacitus consensus populi aut principis non praesumitur, nisi diuturno tempore et per sufficientem actuum frequentiam de illo constet.
15. Duplex modus intelligendi siylum. — Ad ea vero quae de stylo in contrarium allegabantur, respondeo duobus modis posse intelligi. Primo, de stylo habente vim legis, et sic dico, non procedere nisi quando stylus, vel lege scripta probatus est, vel sufficienti consuetudine praescriptus, vel certe ita est proprius supremi principis habentis auctoritatem condendi legem, ut sufficienter per illum declaret hanc esse suam voluntatem. Secundo, id potest intelligi de stylo non fundato in auctoritate principis aut legis, nec sufficienti consuetudine introducto, sed per aliquos actus consueto, et tunc dico esse sequendum et imitandum, non ex legis obligatione, sed secundum prudentiam, et convenientem procedendi modum, nisi ratio in contrarium vehementer urgeat, vel alia gravissima necessitas cogat, et hoc modo credo esse locutos de observantia et de stylo facti, Antonium, Rochum, et plures alios ex auctoribus allegatis.
On this page