Text List

Caput 12

Caput 12

Utrum consuetudo per solos actus voluntarios induci valbat.

CAPUT XII. UTRUM CONSUETUDO PER SOLOS ACTUS VOLUNTARIOS INDUCI VALBAT.

1. Actus introducentes consuetudinem debent esse voluntarii. — Certa et communis resolutio est, actus introducentes consuetudinem voluntarios esse debere; et ratio est, quia actus consuetudinis non inducunt illam, nisi ratione consensus populi, qui per illos indicatur ; sed actus non indicant consensum, nisi sint voluntarii ; ergo, ut consuetudinem introducant, necessarium est ut voluntarii sint. Consequentia est evidens, et minor est etiam nota in philosophia morali. Major autem est communis consensus doctorum in hac materia. Unde etiam, in cap. 1, vidimus multos velle ut ille consensus in definitione consuetudinis expresse ponatur, et omnes consentiunt, saltem implicite intelligi; et ratio est, quia licet requiratur etiam consensus principis, ut statim dicemus, tamen ille supponit consensum populi, cui in hoc morem gerit: quod est manifestum quando consuetudo derogat juri principis; idem tamen est quando inducit jus, quia hoc jus consuetudinis incipit (ut sic dicam) a populo, et ideo supponit consensum ejus. Unde cum in omni lege requiratur aliquo modo populi consensus, diverso tamen modo in lege scripta quam in hoc jure non scripto ; nam lex procecedit primo, et per se a principe, et exigit consensum a populo, illum obligando ad acceptandam legem, ut l. 3 et 4 dixi: in jure autem consuetudinis populus incipit, quantum in se est, volendo jus introdvcere, et tacite impetrando consensum a principe. Hacergo ratio- ne necessarium est ut actus consuetudinis voluntarii sint.

2. Per actus ignorantia et errore factos non inducitur consuetudo.— Ex quo principio infero, per actus ignorantia et errore factos non induci consuetudinem, quia involuntarii sunt. Ita Glossa in d. cap. ult. de Consuet., et ibi Cardin., Gloss. in c. Frustra, distinct. 8; Innoc., in rubr. de Cons., n. 4; Gloss. et Bart. in l. 2, c. Quae sit longa, etc., quaest. 17, in ultimis verbis; et Bald. in l. De quibus, in 5 opposit., et idem fere dicunt reliqui, quos referam ; addunt vero limitationem et probationem, ex l. Quod non ratione, ft. de Legibus, de quibus statim dicam. Melius potest probari ex d. l. De quibus, quatenus totam vim consuetudinis ponit in consensu populi, qui tollitur per errorem. Juvat etiam l. S'ed et ea, infra eod., dicens consuetudinem habere vim ex tacita civium conventione : cessat autem vera conventio ubi error intervenit. Item lex 7mo, infra eodem, dicens jus consuetudinis esse magnae auctoritatis, guia in tantum probatum est, ul non fuerit necesse scripto comprehendi ; at consuetudo per errorem introducta non potest habere hanc auctoritatem, nec censeri vere probata, sed solum reputata. Item in l. 2, c. Quae sit long. cons., dicitur: Consuetudo praecedens , et ratio qua in consuetudinem ecasit, custodienda est: supponit ergo consuetudinem debere esse ex ratione, et non ex errore profectam ; nam si per errorem inducta est, detecto errore, cessat ratio apparens quae esse potuit talis consuetudinis, et consequenter cessat ipsa consuetudo, quia non potest sine ratione subsistere. Quare, licet durante errore videatur consuetudo praevalere et jus inducere, illud solum erit ex conscientia erronea; nam veritate intellecta cessabit vis consuetudinis, et ita prius non fuit verum jus, sed putatum, et idem est de ipsa consuetudine.

3. Objectio. — Explicatur lex proposita. — Objicitur autem contra hanc illationem lex 39, de Legib. ff., quae sic habet: Quod non ratione introductum est, sed errore primum, deinde consuetudine obtentum, in aliis similibus non obtinet. Ex quo textu colligi videtur consuetudinem errore inductam, et roboratam, validam esse quoad illam materiam circa quam inducta est, non esse tamen extendendam ad similes. Ita sentit Bart., dicta l. De quibus, n. 5, et in l. Diuturna, tf. de Leg., et in l. 1, cum Gloss. ibi, c. Quae sit longa consuet., ubi etiam Bald. et alii. Item Panormit. in dicto cap. ultimo, n. 12, et ibidem Anton. et Rochus, sect. 4, in princ., ubi alios allegat, qui in summa tria dicunt: nam, primo, supponunt consuetudinem ex certa scientia, et sine errore inductam, cum aliis conditionibus sufficientibus, non solum valere in materia in qua versatur, sed etiam extendi ad similia. Addunt secundo, consuetudinem per errorem inductam etiam esse validam in sua materia. Tertio vero, concludunt posteriorem consuetudinem differre a priori, quia non patitur tantam extensionem ad casus similes. Ex quibus dictis primum, licet sit valde receptum a juristis, apud me magnam difficultatem habet. Verumtamen, quia in generali non potest recte examinari, vel explicari, melius fiet circa singulos effectus principales consuetudinis. Secundum vero dictum directe adversatur nostrae assertioni, et ab eis non probatur ulla ratione, sed tantum ex dicta l. Quod non ratione, nec respondent rationi factae, quia error tollit consensum, cum tamen ipsi eadem utantur ad probandum tertium dictum.

4. Impugnatur praedicta illius legis interpretatio. — Quapropter in propria consuetudine, de qua tractamus, non censeo illam opinionem posse subsistere. Quod ostendo per partes, assumendo aliqua ab eisdem doctoribus concessa : nam imprimis Cynus, et alii antiqui, quos etiam sequitur Bartolus, propter illam rationem limitant illud dictum, ut non procedat in consuetudine quae est contra legem, quia, si populus operatur contra legem ex ignorantia ejus, vel errans existimando ita disponere, clarum est non habere animum derogandi legi. Quomodo ergo, in tali consuetudine, explicabitur dicta lex Quod non ratione, nam illa consuetudo maxime dici potest non ratione et per errorem inducta? Imo multi exponunt de hac consuetudine contra jus positivum maxime loqui legem illam, cum dicit illam aon ratione induci, ne videatur loqui de irrationabili consuetudine. Praeterea, etiam de cousuetudine praeter legem Dartolus et alii distinguunt, an error sit facti vel juris, et de consuetudine inducta ex errore facti, fatentur non praevalere, ex defectu consensus, juxta legem 5Si per errorem, ft. de Jurisdict. omnium judic. Si vero error sit tantum circa jus, dicunt, nihilominus valere consuvetudinem cum dicta limitatione, seu non extensione.

5. Priorem ergo partem ut nobis non contrariam admittimus, et de illa impugnamus secundam, quia etiam error juris tollit consensum in jure inducendo: nam in his qua tantum sunt praeter jus, non potest errari circa jus, nisi vel existimando illa esse prohibita, vel existimando esse praecepta. Stante vero priori errore, non fit consuetudo inductiva juris, quia hoc non intenditur, sed potius derogare juri, neque inducitur consuetudo derogans juri, quia revera nullum datur jus, cui derogetur. Stante autem posteriori errore, pon potest consuetudo inducere legem, quia non fit eo animo, sed potius animo servandi legem. Sicut enim consuetudo ex vera lege orta non inducit jus, ut supra dixi, ita neque illa, quae ex putata obligatione legis fit, non potest jus inducere, quia tollit consensum, ut ex dicendis in sequenti capite evidentius constabit : ergo nunquam consuetudo ex errore inducit jus, etiam in propria materia: unde melius et fortius concluditur non extendi ad alias. Ideoque non probo exemplum quod ex Baldo adducit Rochus, dicens, si populus consuevit non extrahere frumentum ex loco, quia credidit id esse prohibitum, legem inducere consuetudinem, quia, licet talis populus erraverit in jure, consensit in facto; non enim satis est materialiter consentire in facto, sed oportet consentire in facto ut inductivo juris, quia (ut idem Rochus ibi fatetur, et capite sequenti dicetur) jus non inducitur per consuetudinem sine animo inducendi consuetudinem, id est, jus consuetudinis; et hunc animum tollit error, ut aperte probatum est: ergo. Optimum exemplum est de professione tacita, quae per nullum usum inducitur, quamdiu error de valore prioris professionis perseverat, ob defectum consensus, ut est vulgare.

6. Ad objectionem ex lege Quod non ratione responsio.—Ad legem autem Quod non vratione, primum, respondeo posse explicari de praescriptione, et non de propria consuetudine legali. In iLa enim proprie contingit ut, sine ratione, id est, sine vero titulo, et per errorem, cum bona fide, incipiat consuetudo, et eodem modo procedat, et pravaleat usque ad jus praescriptionis inducendum. Quod tamen in consuetudine propria et legali vix potest intelligi; tum propter dicta de errore, tum quia jus consuetudinis induci non potest sine rauone. Solum videtur non posse applicari ad praescriptionem, illam ultimam particulam ? aliis similibus non obtinet, quia eadem praescriptio nunquam extenditur ultra propriam materiam propter similitudinem in materia; quod si sit similitudo in praescribendo, in quibuscumque similibus casibus idem jus obtinebitur. Existimo tamen recte interpretari legem illam quoad hanc partem, per regulam juris dicentem : Quod alicui specialiter conceditur, irahi non debet ab aliis in exemplum ; est 14 de Regul. jur., in 6, et juvat regula 78, dicens: In argumentum trahi nequeunt, quae propter necessitatem aliquando sunt concessa. Et quod dicitur in l. 1, ff. de Constit. princip., concessiones personales non trahi in exemplum. Sic enim dici potuit in dicta l. Quod non ratione, id, quod alicui licet, ratione consuetudinis bona fide praescriptae, etiamsi absque ratione et per errorem sit inducta, non posse ab alis usurpari, etiamsi in caeteris videantur pares, seu similes. Et hanc expositionem sumere mihi videor ex Gloss. in l. Quod vero, ff. de Leg., quae similis est praecedenti, et una per aliam recte declaratur.

7. Objectio. — Solutio. — Obstare autem potest huic expositioni, quia illa lex sub titulo de legibus continetur, et quia aliae leges, antecedentes et consequentes, de legali consuetudine loquuntur. Sed, ad evitandum alium absurdum sensum, mirum non est si nomen consuetudinis in illo loco aliquantulum ampliemus. Praesertim quia multa in illis legibus continentur, quae communia sunt utrique consuetudini; et doctores, dum illa exponunt et conditiones consuetudinis tradunt, omnia miscent, ut saepe admonui. Et certe vulgare exemplum , quo juristae utuntur de consuetudine introducta, quod si dominus vini imposuerit manum ad plaustrum, ex tunc sit suum periculum, ad consuetudinem praescriptionis pertinet. Et Glossa, in dicta lege, exponit quod talis consuetudo ron transit ad similes, utique contra personas, contra quas per talem consuetudinem non fuerit praescriptum. Et totum hoc potest censeri pertinens ad titulum de legibus; nam, licet haec consuetudo non faciat legem, mutat materiam illius, ita ut ratione ejus aliter in tali casu legibus utendum sit.

8. Alia interpretatio legis Quod sine ratione. —Secundo, si velimus legem illam de propria consuetudine legali intelligere, respondebimus in illa non dici posse consuetudinem, sine ratione et per errorem, introduci, sed contrarium potius definiri, ut intellexerunt Glossae in nostra illatione et assertione citatae, allegantes pro sua sententia legem illam. Unde cum dicitur, in aliis similibus non obtinet, non est sensus in illa materia obtinere, non vero in similibus. Hoc enim fortasse de omni consuetudine, etiam ex certa scientia introducta, dici potuit, ut infra dicam. Vel certe si aliae consuetudines extendantur ad similia, etiam haec extenderetur, si esset vera lex, quia haec ex- tensio nunquam fieri potest, nisi quantum ratio legis patitur, quae ratio locum habet in quacumque lege, si vera lex est; ille ergo sensus non potest recta ratione accommodari. Sensus ergo erit, non obtinere in similibus, id est, talem consuetudinem non durare, et, intellecto errore, non dare jus ad exercendos actus similes illis qui antea per errorem, quasi ex consuetudine putata legitima, exercebantur. Hic enim sensus nec absurditatem habet, nec vim verbis infert, et secundum illam lex illa probat assertionem nostram, ut Glossae voluerunt.

9. Qua ignorantia vel quis error sit qui non inducit consuetudinem. — Assertio intelligenda est de ignorantia quae spectat ad subsiantium consuetudinis. —Denique inquiri potest, in hoc puncto, de qua ignorantia vel errore hoc intelhgendum sit. Nam in hoc etiam Cynus et alu juristae distinguunt, ut solent, de causa motiva et finali, et dicunt assertionem esse intelligendam de errore circa finalem causam, non circa motivam. Sed de hac distinctione, et de simili quaestione dixi multa in l. 2 de Juram., cap. 11, et in l. 1 de Voto, cap. 141, quae hic possunt cum proportione applicari. Et ideo breviter dico assertionem intelligendam esse de ignorantia circa illa quae spectant ad substantiam consuetudinis, sive in jure ipsius, sive in facto quod fundat jus: haec enim ignorantia est, quae impedit necessarium consensum, ut declaratum est. Si vero sit circa alia motiva accidentalia, non obstabit, quia non impediet consensum. Et de hoc errore in accidentalibus intelligunt aliqui dictam legem Quod non ratione, supponentes secundum eam induci consuetudinem, non obstarnte errore. Sed hi non poterunt convenienter exponere cur dicatur talis consuetudo non obtinere in similibus, quia error circa accidentalia hoc non potest impedire, si vera consuetudo illam recipit extensionem, et ideo illa expositio necessaria non est.

10. Consuetudo non inducitur per actus vi vel metu gravi factos.—Secundo, infertur, ex dicta assertione, consuetudinem non obtinere neque induci per actus factos per vim vel gravem et injuriosum metum. Ita docet in substantia Bart. in dicta l. 2, cap. Quae sit long., etc., q. 18 tota, et in n. 19, ad penultimam objectionem; et Anton., dicto cap. ult. de Cons. At vero Rochus Curt. ibi, sect. 5, n. 3, oppositum sentire videtur, cum ait per actus meticulosos induci consuetudinem ; refert tamen praedictos auctores, et juxta illorum declarationem vult dictum suum intelligi. Non ergo a nobis dissentit, sed intelligit de actibus meticulosis, vel quando levis est metus et pauci momenti, vel certe intelligit de actibus qui, licet fuerint metu facti, postea libere confirmantur, et successu temporis acceptantur; sic enim Bart. etiam exposuit. Ratio ergo illationis est, quia vis et metus impediunt consensum ad introducendam consuetudinem necessarium. Quod quidem de vi proprie sumpta manifestum est. 11. Metus quomodo causat involuntar wm.— In praesenti materia major est ratio cur metus impediat consuetudinem.—be metu autem dubitari potest, quia, licet faciat involuntarium secundum quid, de se relinquit absolutum voluntarium. Unde oriebatur occasio disputandi an ex natura rei solus metus sufhiciat ad irritandum hunc consensum coactum, ita ut non habeat effectum inducendi jus consuetudinis, et qualis debeat esse hic metus. Sed quia similis quaestio generalis est, ac frequens in multis materiis, et de illa dixi multa 1. 2 de Jur., cap. 9, et lib. 1 de Voto, cap. 7, et ideo ab illa nunc abstineo. Et breviter dico, in praesenti materia multo esse majorem rationem , ob quam meetus ex natura rei impediat consuetudinem, quia ad consuetudinem non sufficiunt actus, sed necesse est ut fiant animo inducendi consuetudinem, qui animus ordinarie est potius tacitus quam expressus. At vero quando actus fiunt ex solo timore, ita ut sine illo non fieret, non est talis animus, nec moraliter praesumi potest, quia metus de se quodammodo illum excludit, et ideo frequentia actuum ex solo metu factorum nunquam est sufficiens signum publici consensus totius populi de consuetudine inducenda. Accedit quod princeps non potest praesumi tunc dare consensum suum, quia non vult subditos injusto metu cogi ad similes consuetudines. Quod si ipsemet vim et metum inferat, injuriam committit, quia non potest extorquere a populo consensum per quem obligetur, ut in locis citatis in simili dixi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12