Text List

Caput 13

Caput 13

Utrum consensus phincipis, et qualis necessarius sit, ut consuetudo jus introducat.

CAPUT XIII. UTRUM CONSENSUS PHINCIPIS, ET QUALIS NECESSARIUS SIT, UT CONSUETUDO JUS INTRODUCAT.

1. Varii populorum gradus.— Primus gradus. — In hoc capite explicanda est praecipua causa efficiens consuetudinarii juris. In qua primum omnium statuendum est consensum principis in consuetudine introducenda neces- sarium esse. Hanc assertionem sumo ex communi sententia doctorum, paucis exceptis, quorum opinionem commodius infra referam. Distinguendi ergo sunt varii populorum gradus, ut certa ab incertis separentur : nam imprimis consuetudo esse potest a populo, qui habet supremam auctoritatem ad ferendas leges, quod solum contingit in legibus civilibus et in rebuspublicis , quae non recognoscunt superiorem in temporalibus. Et in hujusmodi populis videri potest non necessaria assertio, est tamen vera quatenus in illis habere potest locum : nam illie supremus princeps est tota respublica; ergo si populus ille consentit in consuetudinem, necesse est ut supremus princeps consentiat, quia ibi non distinguitur a populi universitate. Ac de his populis clare loquitur lex De quibus, ff. de Legibus. Quod si suprema potestas translata sit in senatum, et in illo sit aliqua discordia, oportebit ut major pars ejus consuetudinem servet, alias non poterit dici consuetudo illa observari a majori parte illius populi, prout habentis potestatem inducendi legem. Nec poterit dici senatus tacite consensum suum praestare, si major pars ejus consuetudinem non servet. Ita ergo in hujusmodi populis verificatur assertio, nec de illis aliquid addere necesse est.

2. Secundus populorum gradus. — Deinde potest esse populus, recognoscens superiorem, habens ab iilo facultatem condendi leges, seu statuta muuicipalia, prout jure communi habebant praecipue civitates, juxta l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur. Et de his populis certum est, sicut possunt condere leges scriptas, ita et consuetudine posse illas introducere, juxta dictam legem De quibus, cum sequentibus, ff. de Legibus. Unde sicut possunt legem condere sine novo consensu principis, ita et consuetudinem introducere. Nihilominus tamen non omnino ibi deest consensus principis, quia per dictam licentiam illum praestitit, et semper praebet, et ideo tunc necessarium non est ut princeps specialiter sciat consuetudinem denuo introductam in tali vel tali civitate, nam sine tali scientia potuit anticipatum consensum (ut ita dicam) praestare, et de facto praestitit, quando dedit licentiam, quasi sub conditione, si populus vellet speciale jus sibi condere, uno vel alio modo. Quapropter si licentia esset limitata, et cum dependentia a futura confirmatione principis, ita ut ante illam obtentam lex non obliget, ut videtur esse in Hispania, tunc aliter dicendum esset de consuetudine, quia necessarium esset illam etiam confirmari a principe, et ideo etiam esset necessarius novus consensus illius, quia nova confirmatio non datur sine novo consensu. Unde, quoad hoc, reputaretur talis populus quasi non habens licentiam condendi legem sine principe, de quo statim dicemus, idem enim erit dicendum de tali confirmatione, seu de modo illam obtinendi.

3. Tertius populorum gradus. — Prima sententia. — Praeterea sunt populi qui nullam habent facultatem statuendi, vel leges ferendi, etiam municipales, sed illas debent, vel a supremo principe, vel saltem a propriis dominis, vel pastoribus accipere, et hoc modo comparatur universa Ecclesia ad summum Pontificem, et omnes Ecclesiae particulares ad suos Pastores; quia ad leges canonicas ferendas nulla est potestas in populo, nec in ipso clero sine suo capite, et influxu ejus, servata semper proportione juxta varios modos legum et communitatum. Et similes sunt multi populi laici respectu suorum principum, ut per se constat. De his ergo dixerunt aliqui nunquam posse consuetudinem introduci sine tacita voluntate peculiari ipsius principis (quam voIuntatem ego personalem voco), et ideo ad illam requirunt in principe scientiam consuetudinis et patientiam. Ita docet Glossa in dicto cap. ult., quam multi sequuntur, ut ibi ait Panorm., et expresse tenet Innoc. in rubr. de Consuet., n. 4. Idem tenet Glossa in lib. 2, c. Quae sit longa consuet., citans Joan. et Azon. Idem Gregor. Lup., in l. 3, tit. 2, part. 1, in Gloss. 7, et videtur consentire D. Thomas 2. 2, quaest. 97, art. 3, ad 3, dicens in his populis, qui habent superiorem, in tantum posse consuetudinem jus introducere, in quantum per eos toleratur, ad quos pertinet multitudini legem imponere - em hoc enim videntur approbare quod consuetudo introduait. Consentit Soto, 1. I1 de Jusi., quaest. 7, art. 9 et Sylv., verb. Consuetudo, q. 3; Dried., de Libert. Christ., cap. 12; idemque videntur sentire Ang., verb. Consuetudo, n. 9, in princ., et Sylvest., q. 3. Sed revera multa ex his auctoribus intelligi facile possunt, juxta ea quae dicemus.

4. Potestque haec sententia suaderi, primo, ex l. De quibus, ff. de Legibus, ubi tota ratio consuetudinis ponitur in consensu populi, qui potest legibus vim et efficaciam dare; ergo haec erat primaria vis consuetudinis in populo, quando habebat in se potestatem supremam; ergo postquam illam transtulit in principem, ab illius etiam consensu principaliter pendet vis consuetudinis, et consequenter necesse est ut praecedat scientia, sine qua non potest esse consensus. Secundo, probatur ex dicta l. 3, tit. 9, part. 1, ubi, inter conditiones ad consuetudinem, ponitur ut fiat consentiente principe. Tertio, argumentor ratione, quia non minus est necessaria potestas legislativa ad inducendum jus non scriptum quam scriptum, ut constat ex dictis de legibus in communi ; sed in his populis non est potestas legislativa, ut supponimus, quia vel nunquam illam habuerunt, ut in legibus canonicis ; vel quia in principem illam transtulerunt, ut in civilibus; ergo necessarium est ut ille apud quem est suprema potestas det vires consuetudini per suam voluntatem et consensum.

5. Differentia inter potestatem ferendi leges ecclesiasticas et civiles. — Impugnatur distinctio. — Aliqui vero doctores, licet pauci, praedictam sententiam in legibus canonicis admittere videntur, et negare in civilibus. Et rationem differentiae reddunt, quia potestas ferendi leges canonicas nunquam fuit in populo, sed in praelatis; potestas autem ferendi leges civiles primario fuit in populo. Ita sentit Anton., 1 p., tit. 16, S3; sequitur Covar. 1. 2, quaest. 97, art. 3; et clarius Dried., lib. 1 de Libert. Christian. Sed haec distinctio non placet, nec videtur posse subsistere : nam, licet potestas civilis primario fuerit in communitate, posquam illam transtulit in principem, jam non habet illam in se; ergo non minus a principe pendet, quam si nunquam illam habuisset. Fortasse dicent hi auctores, quando populus transtulit potestatem in principem, non omnino se illa privasse, sed solum in ordine ad gubernationem expressam (ut sic dicam) et in ordine ad leges scriptas, et verbalia praecepta, semper tamen sibi reservasse potestatem introducendi consuetudines. Sed hoc imprimis fundari non potest, quia nullo jure constat, nec consuetudine, aut aliquo alio signo ostendi potest in perfecta monarchia. Quamvis enim in aliquo regno possit esse potestas regis illo vel alio simili modo limitata, ex tacita saltem conventione, scilicet, ubi monarchia perfecta non fuerit, sed mixta ex democratia, sicut supra diximus circa acceptationem legis; ordinarie tamen non ita est, et illa exceptio potius firmat regulam in contrarium. Deinde non apparet id verisimile, quia rex temporalis potest revocare consuetudines privatas suorum populorum, et prohibere ne introducantur, si ratio subsit. Et eadem ratione potest praecipere ut vim non habeant sine suo expresso consensu; ergo signum est totam potestatem legum ferendarum, quocumque modo, fuisse in principem translatam.

6. Principis consensum ad vim consuetudinis esse necessarium. —Est ergo tertia et vera sententia, quae imprimis statuit generatim, principis consensum ad vim consuetudinis esse necessarium. Hoc enim commune est apud doctores, ut dixi, et efficaciter probatur ratione facta in prima sententia. Deinde vero addit haec opinio, hunc consensum duobus modis posse intelligi : unum voco personalem, quia datur a persona principis, vel expresse consentientis, vel antecedenter dando licentiam ad introducendam consuetudinem, vel consequenter, aut concomitanter approbando illam, aut expresse, aut videndo et non impediendo. Alium vocare possumus consensum legalem, seu juridicum, quia non datur personaliter a principe, sed per ipsum jus. Quia si princeps statuit legem, ut consuetudo habens illas vel illas conditiones valeat, ex tunc consentit, et in particulari applicatur ille consensus ad similes consuetudines, quando introducuntur in virtute illius legis. Dicimus ergo non semper esse necessarium consensum priori modo praestitum a principe, sed posteriorem sufficere. Nam quod prior sufficiat, per se notum est ; quod autem non sit necessarius, sed secundus etiam sufficiat , probatur. Quia lex semper loquitur, et non minus efticax est voluntas principis per legem loquens, quam immediate per se volens, aut praecipiens. Quando autem unus vel alius consensus intercedat, sequentibus illationibus explicabo.

7. Primo infertur non requiri consensum principis personalem. — Ex his enim infero, primo, quando consuetudo praescripta jus indueit, tunc non postulari consensum personalem principis, ac subinde nec specialem scientiam ejus de tali consuetudine, sed ipso nihil de novo sciente, aut volente, tacite, vel expresse , consuetudinem efficaciter induci. Haec est communis sententia jurisperitorum, teste Pan. in dicto cap. ult., n. 13. Eam tenuit Gloss. ult. in S Leges, post c. In istis, dist. 4; item Gloss. in c. Frustra, dist. S, in ultimis verbis, si attente legatur, et ibi Card. Alex. in fine. Idem Anton., Barbat. et alii in dicto cap. ult., ubi Rochus Curt., sect. 4, n. 24, refert plures. Idem tenet Domin., dist. 11, in sum., circa finem ; Angel. in sum., verb. Confessio, n. 9; Sylvest., q. 4; uterque enim supponit praescriptam consuetudinem suflticere, ignorante Papa; Felin. in cap. Cum ea officii, de Praescript., n. 11, licet nonnullas limitationes addat de aliquibus casibus specialibus, qui ad alias materias spectant. Ex theologis autem tenent hanc sententiam Palud. 4, distinct. 42, quaest. 4, art. 1, n. 7; Supplem., quaest. 2, art. 2, conc. 3; Anton., 1 part., tit. 16, 82; Sanc. referens plures, lib. 7 de Matrim., disput. A4, n. 11 et 14, et disp. 82, n. 20.

8. Fundamentum praecipuum hujus sententiae sumitur ex dicto cap. ult. de Consuetud., ubi tantum duae conditiones ad consuetudinem requiruntur, scilicet, ut consuetudo sit rationalilis et praescripta ; ergo sine fundamento juris, imo contra illud jus est, novam exigere, quae in illis non contineatur; at specialis scientia principis est nova conditio in illis non inclusa ; ergo non est necessaria; ergo nec personalis consensus, qui sine illa scientia esse non potest. Confirmatur ac declaratur, quia princeps potuit generalem legem statuere, approbantem consuetudinem habentem tales conditiones ab ipso praescriptas, et ut vim habeat absque novo suo consensu, vel scientia ; sed id fecit in illo decreto; ergo. Major patet, quia hoc non excedit principis potestatem, et ille modus ostendendi suam voluntatem est sufficientissimus, ut deciaravi; est etiam convenientissimus, quia moraliter impossibile est consuetudines omnes ad principis notitiam pervenire, juxta cap. 1 de Constitut., in 6, et alioqui expediat consuetudines rationabiles observari, et vim suam obtinere; ergo. Denique confirmari potest ex analogia ad propriam praescriptionem , ad cujus imitationem dicitur haec consuetudo praescripta ; nam in praescriptione non requiritur scientia ejus contra quem praescribitur ; consuetudo autem dicitur praescripta contra principem, eo modo quo praescribi potest ; ergo non postulat scientiam principis, ut praevaleat.

9. Objectio. — Solutio. — Dices, hoc solum procedere in consuetudine abrogante legem, de qua loquitur caput illud, non vero de consuetudine inducente legem, quia de illa nullum est tale jus. Item id ad summum procedet secundum jus canonicum, et in consuetudine canonica , nam in jure civili nihil tale reperitur definitum. Respondeo, ad priorem partem, a fortiori jus illud comprehendere consuetudinem inductivam legis non scriptae, quia, quoad potestatem , tanta requiritur ad abrogandam legem principis, sicut ad introducendum jus novum non contrarium antiquo. Aliunde vero magis necessarius videri poterat consensus principis ad permittendam revocationem suae legis, quam ad inducendum novum jus, quia maeis ejus voluntati et auctoritati derogare videbatur. Et ideo cum emphasi dicitur in illo textu : Licet non sit vilis longeve consuetudinis auctoritas, non tamen esse usque adeo valituram, ut vel juri positivo debeat praejudicium generare, nisi, etc. : ergo cum hoc illi detur, si illas duas conditiones habeat, simpliciter approbatur quodlibet consuetudinarium jus illas duas conditiones habens.

10. Ad alteram vero partem, dicitur imprimis, esto jus civile non tam expresse id declaraverit, non tamen repugnare quoad valorem consuetudinis habentis illas conditiones, quidquid sit de effectibus ejus, de quibus postea dicemus. Imo in virtute idem in hac parte tradit civile jus, quod jus canonicum magis declaravit : nam in dicta l. De quibus, sic dicitur : Rectissime receptum est ut leges, non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omniwn , per dissuetudinem abrogentur ; ubi distinguitur populus a legislatore, et hujus suffragium non postulatur , et in legibus sequentibus, supposita rationabilitate consuetudinis, nihil aliud postulatur, ut pro jure habeatur, nisi quod sit diuturna et longa , et per annos plurimos observata, 1. Diuturna, et 1. S ed et ea ; et in l. Nam additur imperatorem statuisse, perpetuam consuetudinem vim legis habere debere ; et ita intellexerunt jus civile ejus interpretes, ut secundum illud etiam consuetudo praescripta sine nova scientia principis sufficiat.

11. Si consuetudo non praevaleat ex vi praescriptionis, requiritur consensus personalis. — Secundo infero, quando consuetudo non praevalet ex vi praescriptionis, tunc necessarium esse consensum principis personalem, saltem tacitum, ac subinde necessarium etiam esse ut scientiam consuetudinis habeat. Hoc damus auctoribus prioris sententiae , ex quibus D. Thomas generahter locutus est de consensu principis, et ita potest ad utrumque modum a nobis expositum accommodari, ut etiam Sylvest. et Anton. sensisse videntur, qui, licet sententiam et verba D. Thomae referant et sequantur, nihilominus fatentur aliquando consuetudinem praevalere , ignorante principe. Denique hoc etiam admittunt auctores in superiori puncto allegati, et probatur a sufficienti partium enumeratione, quia consensus principis est necessarius, et in hoc modo consuetudinis non datur virtute alicujus legis, nec lex aliqua definivit certum modum ejus; ergo necesse est ut consensus sit personalis, ad quem scientia necessaria est, et hoc etiam confirmant motiva primae opinionis.

12. Qui consuetudo principis sit necessarius. — Sufficit tacitus consensus. — An vero hic consensuis principis debeat esse positivus et expressus, vel sufficiat interpretativus, quia scit et tolerat, vel non impedit, Anton. supra indicat necessarium esse expressum, praesertim in summo Pontifice. Et potest suaderi, quia tolerantia sola , supposita scientia, non indicat sufficienter consensum, quia multa per patientiam tolerantur, quae non approbantur, juxta cap. Cum jamdudum, de Praebend. Nihilominus D. Thomas, supra expresse docet sufficere tacitum consensum, et consentiunt caeteri, et usus probat, quia consensus tacitus aequiparatur expresso , ut in hac materia dicitur in dicta l. De quibus. Solum oportet ut moraliter constet , tolerantiam uon esse tantum permissivam, sed operativam, seu approbativam, quod ex circumstantiis et usu facile constare poterit , maxime quando vel approbatio est rationabilis, vel per solam permissionem non suffhicienter providetur subditorum saluti et commodis , ut sequentibus capitibus explicabo. Nec in hoc oportet exceptionem facere de summo Pontifice, quia nulla est ratio, vel jus quod illam requirat. In aliquo autem special casu, erit fortasse necessarius ejus consensus expressus , quando ex rei gravitate vel aliquo speciali jure constiterit; hoc autem etiam in aliis principibus contingere potest, et ideo regula data pcr se loquendo generalis est.

13. Respondetur ad fundamenta contrarie sententie. —Ad fundamentum contrariae sententiae facilis est responsio; nam l. De quibus solum probat esse necessarium consensum illius qui habet supremam potestatem legislativam, non tamen probat hunc vel illum modum consensus , nec vetat quin per legem potuerit dari, imo id indicat, ut ponderavi. Lex item partitarum nihil amplius requirit, quam ut consuetudo firmetur, consentiente principe, quod et nos fatemur, non vero dicit esse semper necessariam scientiam, vel personalem consensum ; quod si ita statueret, esset peculiare jus Hispaniae, non ex natura rei necessarium, neque commune. Ratio denique solum probat primam partem assertionis nostrae, et confirmat ultimam, non tamen procedit contra secundam, cum etiam, secundum illam, auctoritas principis influat in consuetudinem praescriptam, et illi virtutem tribuat, lege interveniente.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13