Caput 14
Caput 14
Quae consuetudo legem non scriptam indugere valeat
1. Quatuor consuetudinis effectus. — Explicuimus essentiam et causas consuetudinis, jam de effectibus illius dicendum est; licet enim aliqua de illis obiter tetigerimus, tamen, ad utilitatem doctrinae, necessarium est ea quae generaliter dicta sunt ad singulos effectus applicare. Solent autem consuetudini quatuor tribul effectus, scilicet, legem inducere, interpretari, confirmare, et abrogare, ad quos omnes alii, qui cogitari possunt, revocantur. Ex illis vero tertium omittimus, quia non est tam juris quam facti ; consuetudo enim quae dicitur confirmare Luus ex ipsa lege nascitur, et ideo non confirmat illam, inducendo seu addendo jus novum ultra legem scriptam, ut supra cap. 2 explicuimus; solum ergo facto ipso confirmat legem, vel promptiores homines reddendo ad ejus observationem, vel notitiam ejus, imo illius auctoritatem et aestimationem aliquo modo augendo, vel certe contra revocationem illam tuendo, et quasi elongando a contraria consuetudine, et abrogatione quae per illam introduci posset. Et ita exposui hunc effectum supra lib. 1, c. 11, nec de illo plura dicenda occurrunt, praeter ea quae de acceptatione legis humanae in tertio et quarto libro diximus. Secundus vero effectus, qui est interpretatio legis, ut ad jus pertinere potest, sub primo continetur, ut explicabo, et ideo alii tantum duo effectus explicandi supersunt, et de primo dicemus in hoc capite; de ultimo vero in sequente.
2. Primus igitur effectus consuetudinis legitimae est inducere legem non scriptam, ubi scripta non est, nec tradita. Dico, ubi scripta 0n. est, quia, si praecedat lex scripta conformis consuetudini, et ex illa procedat consuetudo, non inducit legem, ut dixi; si vero praecedat lex contraria consuetudini, prius abolenda erit, ut dicam in sequentibus: proprie ergo habet locum assertio in consuetudine, quae est praeter legem, id est, nec prohibita, nec praecepta. Addidi praeterea mec tradita, quia non omnis lex non scripta est lex consuetudinis, sed illa tantum quae a moribus et usu civitatis exordium sumit. Aliquando enim licet non sit scripta, potest ducere originem ab ipso principe, vel Praelato, verbo saltem ferente praeceptum commune et duraturum, quod sit lex: et conservari postea a subditis solo usu ac traditione. Et tunc erit jus non scriptum, neque consuetudinarium, sed traditum ; et tales sunt multae leges ecclesiasticae, quae per traditionem habentur, ut supra c.2 attigi. Oportet ergo ut non praecedat lex a superiori lata verbo aut scripto, et ibi consuetudo facti potest inducere legem non scriptam, quae jus consuetudinis appellatar, Et sic exposita assertio certa est, Et habetur in utroque jure, ff. de Leg., l. De quibus, cum sequentibus, et c. Quae sit long. consuet., per totum, et in toto tit. de Consuet., in Decr., et in 6, et supponitur in cap. 1 de Constit., in 6, et in cap. Consuetudo, distinct. 1, et d. 8, cap. Prustra, et fere per totam distinct. 11, ubi in cap. 7n his, citatur August., Epist. 86, et dist. 12, cap. lla, citatur in Epistol. 118, cap. 2; et Tertul., lib. de Coron. milit., c. 4: Consueludo, inquit, etiam in civilibus legibus pro lege suscipitur, quando dicit lev; et consentiunt doctores theologi, et utriusque juris, estque communis consensus Ecclesiae, de quo dubitare non licet.
3. Ratio assertionis. —Ratio vero reddenda quia in consuetudine legitima concurrere possunt omnia necessaria ad praeceptum: et legem ferendam; ergo inducet illam. Probatur minor, primo, quia ad legem tria vel quatuor sunt necessaria et sufficiunt, scilicet, materia proportionata, potestas, et voluntas sufficienter exterius significata, et haec omnia possunt in hac consuetudine concurrere. De materia patet, quia talis consuetudo debet esse rationabilis ; erit autem talis in ordine ad hunc effectum, si materia ejus non sit contra legem naturalem, vel divinam, et sit utilis communi bono, et non nimium difficilis, vel a communi more honeste vivendi exorbitans; ac denique talis, quod lex scripta in tali materia lata posset esse justa, ut late in cap. 3 declaravi. Ergo ex hac parte apta est consuetudo rationabilis ad inducendam legem. Unde juxta capacitatem materiae talis erit etiam lex; nam si materia sit gravis, esse poterit grave praeceptum sub mortali obligans: si vero sit levis, erit lex secundum quid tantum, leviter obligans ; et si materia pertineat ad spirituale bonum, pertinebit consuetudo ad ecclesiasticum forum; si vero respiciat temporale commodum, ad civile forum spectabit, ut supra tetigi. Denique in hac parte in omnibus servat proportionem ad legem scriptam.
4. Potestas ad consuetudinem reguisita. — Deinde quod potestas non desit, patet ex dictis cap. praeced., quia consuetudo legitima, vel est populi liberi, et supremam potestatem habentis, et in illo non deest potestas ferendi legem; vel est populi habentis pastorem, vel principem a quo regatur, et, si consuetudo legitima, non sumitur tanquam populi acephali, sed ut conjuncti cum suo capite, et habentis aliquo sufficienti modo influxum ejus, vel per facultatem ad condendas leges municipales, seu statuta, vel per approbationeni consuetudinis, aut jure ipso declaratam, aut per tacitam voluntatem demonstratam : in populo autem sic conjuncto capiti est sufficiens potestas ad leges ferendas, ut constat; ergo. Solet autem hic quaeri, an una familia possit consuetudinem introducere per continuatam successionem, et pro familia ut est perpetua. Sed jam supra dixi propriam consuetudinem non induci a privata familia. Unde, licet familia semper duret, parum refert, quia nunquam potest ab illa consuetudo inchoari, ac subinde nec continuari. Item in lib. 1, cap. 9, ostensum est unam familiam nec habere potestatem legislativam, nec esse capacem legis, nisi per modum privilegii, et ideo nec legem propria consuetudine potest introducere, licet privilegium possit acquirere, ut infra dicam. Et de hoc puncto plura videri possunt in Rocho supra, sect. 4, n.Get seq.; et Antonin. Gabr., lib. 6, titulo de Consuet., concl. 4.
5. De voluntate ad inducendam consuetudinem requisita. — An consuetudo sit per se intenta , maxime notondum. —Praeterea idem constat de voluntate; nam in populis libere supponitur concurrere voluntarie ad consuetudinem majorem partem populi et magistratus; in caeteris vero ad voluntatem popul, vel majoris partis ejus, accedit consensus principis aliquo ex modis jam declaratis; et ita semper concurrit voIuntas sufficiens ejus qui potestatem habet introducendi legem. Solum est hic considerandum , quod, licet voluntas principis vel Praelati in hoc negotio sit praecipua, nihilominus magis quodammodo pendet ex voluntate populi, quia illi se accommodat (ut sic dicam) princeps, quasi licentiam concedens, ut jus consuetudinis introducat, prcut voluerit, vel tanquam approbans et confirmans quod populus intendit. Et ideo, ad hunc effectum, maxime considerandum est ex parte populi non satis esse, ut aliquos actus frequentet, ex quibus consuetudo facti resultet, sed oportere ut consuetudo ipsa sit intenta, ita ut actus frequententur ad introducendam talem consuetudinem propter : utilitatem communem, aut honestatem reli- gionis, vel aliam similem in ea inventam. Ita dicunt aperte Glossae, et doctores statim citandi. Et supra ostensum est hoc esse de ratione consuetudinis, quia non potest esse voluntaria, nisi sit intenta. Ostendi etiam potest ex ratione legis; nam de illius ratione est ut sit intenta a principe; quidquid autem est de ratione legis in communi, vel legis positivae, est de ratione legis consuetudinariae, quia ratio superior in inferiori debet includi. Et ex hoc principio, soleo admonere in consuetudinibus attente considerandum esse, an sint per se intentae, vel aliunde consequantur : nam si hoc posteriori modo contingant, non sunt propria consuetudines legis obligationem inducentes. Ut, consuetudo satis recepta est, ut inter conam et communionem intercedat somnus; at hoc non est per se intentum, sed consequitur ex ordinario modo vivendi hominum. Unde talis consuetudo obligationem non inducit, ut alibi dixi.
6. Qualis debet esse voluntas inducendi consuetudinem. — Adde non solum requiri voluntatem inducendi consuetudinem facti , sed etiam inducendi jus consuetudinis, seu (quod idem est) inducendi consuetudinem obligantem. Sunt enim haec duo valde diversa : nam potest per se intendi consuetudo, et non intendi, ut obliget, sed ex devotione, et ad melius esse. Quod in personalibus ac privatis consuetudinibus est evidens; idem vero est etiam in consuetudinibus totius populi. Sic in populo christiano recepta est consuetudo salutandi Virginem ad signum campanae noctis initio, ex devotione tantum , non ex obligatione. Tales etiam censuit Bellarm., l. 4 de hRomano Pontifice, cap. 18, multas consuetudines in populo christiano, ut sumendi cinerem benedictum in primo die quadragesimae, et ramum in dominica Palmarum , et aquam benedictam in ingressu Ecclesiae. Sic etiam in multis populis est consuetudo adeundi Ecclesiam summo mane, vel etiam audiendi Missam ex devotione in diebus non festivis, et in festivis esse solet usus non sumendi jentaculum ante Missam, quae omnia, et similia, etiamsi a majori parte populi ex devotione fiant, non inducunt consuetudinem legalem. Imo Soto, lib. 9 de Justit., q. 3, art. 1, talem esse censet consuetudinem deferendi ad Ecclesiam oblationem pro defunctis in die animarum , quod etiam est probabile de aliis oblationibus voluntariis, nisi Ecclesia contra offerentes praescripserit, ut dixi tract. 1 de Relig., lib. 2, c. 5, ubi, cum Cajetan. et Soto, notavi spectandam esse intentionem qua mores introducuntur : nam si ex sola devotione incipiant et continuentur, non inducunt propriam consuetudinem.
7. Sic ergo dixit Glossa, in dicto c. Frustra, d. 8, ad consuetudinem necessarium esse ut eo animo et intentione servetur, ut jus in posterum fiat. Idem Glossa, in dicto cap. ultim. de Consuetud. , ubi Abb., n. 17, in eodem sensu dicit debere fieri auimo inducendi consuetudinem. Idem ibi late Rochus Curt., sect. 4, n. 36, ubi alios refert. Ratio etiam est clara, quia actus agentium non transgrediuntur intentionem eorum. Item quia de ratione legis est ut fiat cum intentione obligandi. Item quia nemo se obligat sine intentione, ut in voto et promissione constat. Et quamvis, per consuetudinem, populus habens superiorem non videatur se obligare, sed obligari a lege non scripta, et consequenter a voluntate superioris, nihilominus, quia princeps non vult per consuetudinem obligare plus quam populus velit obligari, ideo necessaria est ex parte populi intentio inducendi propriam consuetudinem et obligationem ejus, eo modo quo possunt.
8. Signum voluntatis ad consuetudinem nducendam.— Tandem signum hujus voluntatis et obligationis est ipsa consuetudo facti. Ita enim dixit Julian. in dicta l. De quibus : Quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis ? Et idem intendunt alia jura. Ac denique, ex communi acceptatione et quasi naturali significatione, receptum est hoc signum consuetudinis tanquam sufficiens ad indicandam talem populi voluntatem, quando per tempus sufhiciens et per sufficientem actuum frequentiam continuata est. Difficultas autem specialis quae hic superest circa intentionem hanc necessariam ad consuetudinem, et de signis illius, tractabitur commogdius in fine capitis sequentis.
On this page