Text List

Caput 15

Caput 15

Quanti temporis consuetudo ad indugendam legem sufficiat.

CAPUT XV. QUANTI TEMPORIS CONSUETUDO AD INDUGENDAM LEGEM SUFFICIAT.

1. De tempore ad consuetudinem reguisito.— De numero seu frequentia actuum ad consuetudinem suffhiciente, satis in superioribus dictum est; hic ergo solum dicendum superest de temporis diuturnitate. Nam, licet dixerimus quamdam esse consuetudinem praescriptam, et aliam non praescriptam, non tamen explicatum est quomodo illae ad jus introducendum sutti- ciant, nec quantum tempus requirant : hoc igitur in praesenti capite explicandum est.

2. Praescripta consuetudo de se sufficiens est ad consuetudinem inducendam. — Prima sententia.-— Secunda sententia.— Vera sententia, decem annos requiri et sufficere. — Et in primis certum est praescriptam consuetudinem de se sufficere ad legem introducendam. Ita enim colligitur aperte ex cap. ult. de Consuet., ut superiori capite declaravi, et tradunt communiter doctores ibi allegati. Circa tempus autem necessarium ad hanc praescriptionem variae sunt opiniones. Aliqui enim antiqui immemoriale tempus postulabant, tamen sine fundamento ; et ita relicta et antiquata est illa sententia. Alii in canonica consuetudine quadraginta annorum spatium requirunt, ut Hostiens. in Sum., tit. de Consuet., S Obtentum. Sed hoc habet locum in his quae sunt contra jus, non in his quae sunt praeter jus. Unde ad hanc consuetudinem, decem annorum tempus necessarium et sufficiens censetur, etiam in canonica materia. Ita tenent Glossae supra allegatae, et Bart., Panorm., Rochus, et alii in locis saepe allegatis. Et illos ac alios referens, tradit Covarr., lib. 4 Variar., cap. 17, n. 8, S Quarto, et sentit Navar. in Sum., c. 13, n. 19. Ratio prioris partis est, quia jura dicunt longaevam vel antiquam consuetudinem ad hunc effectum sufficere; sed ad antiquam seu longi temporis consuetudinem decem anni requiruntur et sufficiunt; ergo. Quae ratio supra explicata est. Ratio autem alterius partis est, quia talis consuetudo non est contra jus, sed praeter jus, ut supponimus : ut autem constat ex materia de Praescriptionibus, in his quae non sunt contra jus, non requiritur majus tempus jure canonico quam civili ad praescriptionem, quam in hac temporis conditione consuetudo praescripta imitatur, ut supra visum est; ergo.-

3. Notandum.— Adverto autem, secundum jus,tempus longaevum non esse unum tantum, sed esse decem annorum inter praesentes, et viginti inter absentes, S 1 Instit. de Usucap., et nihilominus doctores allegatos non facere distinctionem in hac consuetudine praescripta inter absentes vel praesentes, ut ad illam viginti annos requirant, ad hanc vero decem, sed absolute tantum decem annos postulare. Imo Bart., in dicta repetit., 1. De quibus, n. 14, expresse dicit in praesenti non esse faciendam distinctionem, quia illud membrum (ait) inter absentes, hic non cadit, cum populus semper sit praesens, eliamsi aliqui de populo sint absentes. In quibus verbis rationem hanc indicat, quia haec consuetudo non praescribitur contra extraneos, sed inter ipsosmet cives inducitur, quos necesse est, saltem pro majori parte, esse praesentes, cum debeant esse conscii consuetudinis, ut supra dictum est. Consentit Gregor. Lop., in l. 5, tit. 2, part. 1; Gloss. 4, et Burgos de Paz, in l. 1 Taur., n. 207. Sed ratio illa non videtur satisfacere, quia supra dixi consuetudinem hanc suo modo praescribi contra principem, qui potest esse absens, vel praesens; et ideo, respectu illius, ad praescriptionem hujus consuetudinis debet requiri longum tempus cum proportione ad propriam praescriptionem ; ergo debet requiri tempus viginti annorum, quando princeps abest.

4. An distinctione data utendum sit in praesenti. — Propter hoc alii auctores censent disunctione illa esse utendum etiam in praesenti. Ita significat Sylvest., verb. Consuetudo, q. 2, et illius meminit Hostiens. in Sum., ubi supra, referens aliquos canonistas ita sensisse, et quoad civiles consuetudines multos legistas ita tenere, et refertur etiam Azo., in Sum. in rubr., c. Quae sit long. consuet. Et in dicta l. 5, tit. 2, part. 1, cum eadem distinctione dicitur consuetudinem a populo introduci per usum decem aut viginti annorum. Propter quam legem aliqui censent, saltem in Hispania, ex speciali illo jure ita esse distinguendum. Quia illa distinctio non est inepta, nec odiosa, nec aliud potest operari, nisi ut decem anni pro praesentia, et viginti pro casu absentiae postulentur; estque haec sententia, quoad hanc partem, probabilis.

5. Tempus decennii sufficiens ut consuetudo inducatur. — Nihilominus existimo sine ulla distinctione sufficere decennii tempus, ut consuetudo inductiva legis et praescripta esse censeatur. Probatur primo ex communi sententia, quae non sine causa illam distinctionem omisit in praesenti materia, cum tamen in propria praescriptione passim illa utantur. Et idem observo in nostro Molin., dict. disp. 77, tract. 2 de Justit., conferendo illam, cum praecedentibus, de tempore requisito ad propriam praescriptionem in variis materiis. Secundo, quia consuetudine ita receptum est, ut ad praescribendum contra legem, nulla ratio praesentiae vel absentiae principis habeatur, ut omnes fatentur. Dico autem ad praescribencum, quia, ut infra dicam, ad alios effectus consuetudinis non praescriptae multum referre potest absentia, vel praesentia principis, non ratione sua, sed ratione scientiae, quae facilior et certior praesumitur in praesentia quam in absentia. Tertio, hinc sumitur optima ratio, quia in hac consuetudine non postulatur quod sit praescripta respectu principis, nisi quatenus ignorat vel ignorare posse supponitur consuetudinem; ergo ad hanc consuetudinem, ut praescribatur tanto vel tanto tempore, nihil refert absentia vel praesentia principis; nam si ipse sciat consuetudinem, sive sit absens, sive praesens, non est necessaria praescriptio, ut infra dicam. Si autem ignoret, parum refert quod sit praesens, quia, licet corpore sit praesens, animo est absens, et ideo tam cito praescribitur contra absentem sicut contra ignorantem, quia uterque est absens.

6. Objectio. —Solutio. —Dices : de principe praesente praesumitur facilius posse scire, et ideo brevius tempus debuit pro illo sufficere. Item, si illa ratio valeret, potius dicendum esset semper requiri spatium viginti annorum, quia haec praescriptio semper est contra absentem formaliter. id est, contra ignorantem. Respondeo ad priorem partem, in hoc genere praescriptionis non attendi facilitatem vel difficultatem sciendi ex parte principis, sed necessitatem boni communis, cui per hanc praescriptionem consulitur, quia multum expedit ut consuetudines rationabiles, et sufficienti usu firmatae, observentur, et ad hunc finem, convenientissimum etiam est ut vim habeant obligandi ; et propter hunc etiam finem prudenter reputatur sufficiens tempus decem annorum, sive princeps sit absens, sive praesens. Quia talis consuetudo de se satis est roborata, et alioqui tempus illud est sufficiens ut princeps possit scire, si velit; major autem vel minor facilitas parum in praesenti referre videtur. Eo vel maxime quod, in praescriptione consuetudinis, non censetur esse involuntarius princeps, praecipue quoad hunc effectum inducendi obligationem suo juri non contrariam, sicut esse solet involuntarius dominus rei, contra quem illa praescribitur. Quia inductio illius obligationis non affert praejudicium principi, nec est contra jurisdictionem ejus, cum sit ex jure illius, et conveniens ad debitam gubernationem, et ideo non est eadem ratio de praescriptione aliarum rerum, quae de hac consuetudine. Et ita respondetur ad posteriorem partem negando sequelam, quia cum jura nihil distinguant, sed solum requirant longam consuetudinem, intra latitudinem longi temporis minimum intelligitur ; tum quia hoc est favorabilius, et illud est eligendum cum agitur de communi bono; tum etiam quia hic solum consideratur ignorantia principis, sive in absentia, sive in praesentia habeatur, quod non est ita in praescriptione : nam idem tempus sufficit, caeteris paribus, sive dominus rei sciat usum praescribentis, sive ignoret.

7. Doctores in contrarium non obstant. —Dbe auctoribus autem qui in contrarium citantur non multum est curandum, quia pauci sunt respectu aliorum, et aliqui eorum fortasse non loquuntur de sola consuetudine legali, sed generalius de consuetudine , ut comprehendit etiam illam quae in praescriptione rerum intervenit : nam, ut dixi, hic fcre est usus communis jurisperitorum. Et profecto Sylvest., in toto illo verb. Consuetudo ita procedit sicut et ali summistae et juristae, ut legenti facile patebit; unde sub illa disjunctione loquuntur, non quia amplianda sit ad omnes modos consuetudinum etiam moralium actionum. Et fortasse rex AIphonsus ita etiam locutus est in illa lege 5, quae potest etiam habere alium sensum, ut capite sequenti dicam ; vel, si novum jus introducere voluit, et approbare opinionem Azonis, cujus opera dicuntur esse factae leges partitarum, illud speciale jus etiam in Hispania consuetudine receptum non est, ut existimo.

8. Superest dicendum de consuetudine non praescripta. Nam interdum potest sufficere ad inducendam legem ; et consequenter in breviori tempore quam decennio illam inducere poterit, si scientia principis intercedat. Ita sentiunt Anton. in dicto cap. ult. de Consuetud., et Antonin., Sylvest., Angel. et alii, qui illum sequuntur, ut in simili videbimus in capite sequenti. Nam distinguunt inter principem scientem et ignorantem populi morem, et dicunt brevius tempus requiri quando princeps scit consuetudinem, quam cum illam ignorat: sed consuetudo decem annorum suffticit ad inducendam legem, ignorante principe ; ergo brevius tempus suflficiet ad eumdem effectum, interveniente scientia principis. Àt in minori tempore quam decem annorum consuetudo non praescribitur ; ergo consuetudo non praescripta, cognita a principe, poterit inducere legem. Et ita patet quando requiratur praescripta, scilicet, quando princeps ignorat, et quando non sit necessaria, scilicet , quando scit illam ; ratio vero reddi potest, quia, licet jura dicant longam consuetudinem sufticere, nunquam dicunt minorem non sufficere. Et alioqui ex natura rei potest suflicere minor haec consuetudo, si princeps habeat scientiam ejus, quia potest suflicienter indicare consensum ejus et populi, ut per se notum videtur; ergo illa consuetudo sufficiet, quia tantum est necessaria ut sit sufficiens signum voluntatis legislatoris. Et haec est notanda differentia inter hos duos modos consuetudinum : nam consuetudo praescripta non inducit legem ut signum novi consensus voluntatis principis, sed ut continens requisita per legem, in qua voluntas antiqua principis continetur, et ideo nova ejus scientia non desideratur, nec consideratur potentia habendi istam. Consuetudo autem non praescripta operari tantum potest ut signum voluntatis, et novi consensus principis, quod minori tempore sufficiens esse potest respectu prineipis scientis ; nam respectu ignorantis nunquam potest esse hujusmodi signum, ut per se notum est.

9. Tempus infra decennium indefinitum. — Judicium consuetudinis. — Qua ratione sententia Soti locum habet. —Sed quaeres quantum temporis infra decennium ad hunc effectum sufficiat. Respondeo non posse certa ratione definiri, quia nec jure definitum est, nec commode potuit, quia hoc signum, cum in factis consistat, pendet ex conjecturis, quae non sunt eequales in omnibus consuetudinibus, et ita in quibusdam potest breviori tempore hoc signum compleri quam in aliis. Nam quaedam sunt consuetudines quae frequentiorem usum habent, et magis communem, magisque publicum quam aliae, et ita ex illis, caeteris paribus, brevius compleri poterit indicium scientiae in principe, e* consequenter signum taciti consensus per voluntariam tolerantiam. Item ad hoc multum referre potest absentia vel praesentia principis ; nam praesumitur nosse quae fiunt in loco ubi adest, et non quae fiunt ubi absens est, nisi aliae conjecturae accedant. Praeterea, in hac consuetudine, et ad hoc conjectandum, locum habere potest consideratio supra tractata de actibus judicialibus. Praesertim vero sententia lata in favorem consuetudinis, si illa proferretur, vel confirmaretur a supremo principe, esset sufficiens signum voluntatis ejus. Imo, etiamsi sciretur data ab inferiori judice, et toleraretur, esset non modicum signum. Item cujuscumque prudentis judicis sit sententia, per se conciliat auctoritatem consuetudini, quia potest esse justa, ex consuetudine non praescripta. Quia cum non requirat certum tempus, sed pendeat ex conjecturis, fieri potest ut ex prudenti et probabiliori judicio detur sententia in favorem consuetudinis, quae, licet praescripta non sit, reputatur sufliciens, quia satis indicat voluntatem principis et populi. Unde, quamvis talis sententia simpliciter necessaria non sit ad suflicientiam talis consuetudinis, quia hoc ipsum ad sententiam supponitur, et per illam declaratur, ut supra in simili argumentabamur, nihilominus, si aliquando lata est, multum confirmat conjecturam consuetudinis ; et si multiplicetur, poterit facere moralem certitudinem : nam et per testimonia virorum prudentum multum confirmabitur. Denique in hac consuetudine locum habet opinio Soti, et aliorum dicentium tempus hoc determinandum esse prudenti arbitrio, nimirum, quando agitur de conjectanda mente principis et populi. Et ita possunt illi auctores pro hac parte citari; clare enim supponunt consuetudinem non praescriptam posse ad inducendam legem sufficere.

10. Dubium. — Debet frequentia actus fieri em intentione inducendi jus. — Unum vero suboritur dubium ex dictis, quia nunquam videtur consuetudo facti esse sufficiens signum voluntatis principis et populi, quia dictum est consuetudinem debere esse ex intentione inducendi consuetudinem juris ; haec autem intentio nunquam potest ex sola frequentia actuum sufficienter conjectari, nisi expresse declaretur, quia sine illa possunt eodem modo actus frequentari. Accedit quod, ut notavi in citato tomo 1 de Relig., licet consuetudo ex devotione incipiat, postea facile mutatur intentio, et fiunt iidem actus ex intentione obligationis, etiamsi in ipsis nulla mutatio appareat. Haec difficultas practica est potius quam speculativa, et locum habet tam in consuetudine praescripta quam in non praescripta; nunquam enim praescribitur consuetudo ad effectum inducendi legem, etiamsi per mille annos duret, nisi frequentia actuum facta sit ex intentione inducendi jus. Imo existimo necessarium in toto decennio tali intentione sint facti, quia aliter non possunt concurrere ut signum consensus populi necessarii ad consuetudinem praescriptam. Unde ergo talis intentio cognosci poterit ? :

11. Dubitationem hanc attigit Angel., v. Consuetudo, n. 4 et 5, et in summa solum dicit id esse conjectandum, vel ex frequentia et multitudine actuum, vel ut sunt publici et notorii, accedente populi consensu. Sed haec et similia non expediunt difficultatem, quia communia esse possunt ad simplicem consuetudinem ex devotione, seu ex mera voluntate libera, et ad intentionem inducendi jus obligans. Eamdem dubitationem proponit Rochus supra, sect. 4, in 7, requisit. consuet., n. 36. et remittit ad quaest. 6, post Gloss., quae habetur sect. 9,a n. 10, ubi n. 27 illam iterum distincte proponit, solumque dicit in dubio judicandum esse, unumquemque censeri operari animo inducendi consuetudinem, quando facit actum pro jure suo, id est, credens se jus habere ut in posterum id faciat. Quando autem quis operatur tanquam utens jure suo, dicit ex natura actuum esse colligendum; ut, si sint actus qui solent fieri ex pura amicitia, ut prandere in domo amici, etiamsi multiplicentur, non censentur fieri pro jure inducendo : secus vero si sint actus, qui solent jus postulare. Et ad hoc allegat plures doctores. Sed imprimis regula illa, conjectura et exempla magis videntur accommodari ad consuetudinem per quam res praescribuntur, quam ad consuetudinem legalem. Nam ibi utens praesumitur, in dubio, jus suum quaerere, vel exercere, quia hoc illi utile et favorabile est ; at hic cur praesumetur quis in dubio velle inducere jus consuetudinis, quod sibi est onerosum et grave? Item in praesenti materia non potest illa conjectura ex natura actuum sumi; nam iidem actus ex natura sua sunt apti, ut ex devotione seu consilio fiant, vel ex praecepto, ut patet de oblatione sacra in Ecclesia, de jejunio, et observatione diei festi, et similibus.

12. Denique idem dubium proponit Petr. Raven., tract. de Consuet., n. 15, et solum respondet, remittendo se ad ea quae de praescriptione jurium incorporalium tradit Innoc. in cap. Ponc, de Postul. Praelat., et aliis locis cum Bart. et aliis. Qui omnes loquuntur de propria praescriptione, in qua multo facilius discernitur an usus sit juris, vel purae facultatis, et ex parte utentis semper praesumitur in dubio intentio habendi jus dominii vel servitutis, aut aliud simile in tali re, quod non ita est in praesenti, propter rationem factam Deiude auctores citati potissime tractant de probatione consuetudinis in foro externo; nos autem tractamus de foro conscientiae, in quo facile est judicium in praescriptione et usu ejus, quia vel qui praescribit est persona privata, et tunc ipse erit testis suae intentionis; vel est aliqua communitas, et tunc judicium conscientiae non versatur circa communitatem, ut sic, sed circa singulos: singuli autem possunt et debent in conscientia pro communitate praesumere, propter rationem factam. At vero consuetudo semper pendet ex animo totius populi et singuli non tenentur praesumere animum inducendi praeceptum, quia hoc non est favorabile communitati, sed onerosum.

13. In dubio potius dicendum consuetudinem esse devotionis vel honestatis quam obligationis. — Modus et animus quibus consuetudo inducta est judicio viri prudentis relinquuntur.—Unde dico non esse facue judicare de obligatione praecepti per consuetudinem inducta, et in dubio, ac caeteris paribus, potius esse inclinandum in eam partem, quod consuetudo sit devotionis, vel honestatis, et ad melius esse potius quam obligationis : quia generalis est regula, quod in dubio nemo praesumitur velle obligari, ut in materia de Voto dixi. Neque expedit multiplicari praecepta , ubi moraliter certa non sunt, vel saltem probabiliora. Deinde, dico judicium de modo consuetudinis, et animo quo introducta est, arbitrio prudentium esse relinquendum, nec certam aliam regulam posse assignari, quia jure definita non est, et ex se res est lubrica et ambigua, ut difficultas proposita ostendit. Ad judicandum autem de animo inducendi consuetudinem, possunt conferre hae conjecturae. Prima, si consuetudo sit longi temporis, et rei gravis ac difficilis, et communiter servatur a populo pro majori parte, quia non solet populus uniformiter convenire in hujusmodi actibus, nisi quando ex obligatione sunt, et sic est magnum indicium tunc duci ex cogitatione obligationis, quae inducta jam est, vel inducitur. Secunda, si prudentes viri et timorati male sentiunt de his qui pon servant consuetudinem, vel communiter populus scandalizatur, etiam est grave signum talis animi. Tertia, si Praelati aut gubernatores reipublicae graviter reprehendunt, vel puniunt non servantes consuetudinem, etiam est non leve indicium. Quarta, si materia consuetudinis ex se multum conferat ad utilitatem reipublicae, ita ut obligatio ejus prudenter credatur esse valde expediens commuini bono ejus, in dubio praesumi poterit esse ex animo introductam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15