Caput 16
Caput 16
De causis et effectibus legis non script £ per consuetudinem introducte.
1. Consuetudo de seipsa promulgatur, cum sit signum publicum. — Haec questio breviter definienda est ex principiis supra positis, de legibus humanis scriptis. Nam ex dictis intelligi potest, generatim loquendo, omnia quae dicta sunt de lege humana, quoad causas vel effectus ejus, convenire cum proportione in legem per consuetudinem introductam, his exceptis quae ad formam materialem seu sensibilem, et promulgationem illius legis pertinent. Hoc ultimum patet, quia haec lex consuetudinis per se non differt ab illa, nisi in signo sensibili, quo explicatur voluntas legislatoris (quod signum voco sensibilem formam legis) ; nam in lege stricte sumpta illud signum est scriptura aliqua, vel saltem expressum verbum legislatoris : hic vero non est signum scriptum, nec ita expressum, sed sunt facta externa, ut declaratum est. Atque hinc sequitur ut in lege, praeter actum legislatoris, requiratur promulgatio, quia ille actus de se non est signum publicum, nisi promulgetur. Hic autem signum ipsum est publicum de se, et notorium populo servanti consuetudinem, et ideo non indiget alia promulgatione, quia (ut statim dicam) consuetudo tantum obligat populum servantem illam, et ideo alia promulgatione vel divulgatione non indiget. Nam, ut ad alios populos extendatur, oportet ut illi acceptent consuetudinem, et illam imitentur, et ita ipsa imitatio erit apud illos inductio similis consuetudinis, ejusque promulgatio. Si autem unus populus acceptet consuetudinem alterius, non per consuetudinem suam, sed per statutum praecipiens ibi servari quod alibi consuetum est, tunc ibi non erit jus illud consuetudinarium, sed scriptum, et eatenus propria forma et promulgatione indigehit. In caeteris vero causis non est differentia inter has leges, cum proportione de illis loquendo, quia de materia jam dictum est debere esse honestam, communi bono accommodatam, ac denique rationabilem. Ac subinde rationem esse veluti animam utriusque legis, et utramque etiam maxime pendere a voluntate principis habentis potestatem legislativam, quae est in utraque propria causa efficiens, et voluntas est quasi intrinseca forma.
2. Effectus consuetudinis ea dictis colligendi. — Simili modo discurri potest per effectus. Nam etiam consuetudo obligat de se in conscientia, cum sit vera lex, cap. n his, d. 11, et tradunt communiter doctores, ut videri potest in Felin., cap. 1 de Spons. ; Rocho supra, sect. 1, n. 12 et 13, ubi alios allegat. Unde consequenter fit ut haec obligatio sit gravis vel levis, juxta materiae qualitatem, nisi de contraria intentione populi constet ; nam quoad hoc omnia dicta de obligatione legis humanae scriptae, possunt ad hanc legem accommodari ; nam eamdem rationem in illa habent, proportione servata.
3. Consuetudo potest legem poenalem indu- cere.—- Consuetudo inducere potest quasi legem pure penalem. — Potest autem hic inquiri an possit haeclex etiam obligare ad poenam, seu an consuetudo possit inducere legem poenalem. In quo breviter dicendum est posse, quia ratio facta de lege absoluta procedit etiam in lege poenali. Quae etenim potest assignari repugnantia ut non possit consuetudo obligare ad poenam, sicut potest ad culpam? Imo eo ipso quod obligat ad poenam, facit transgressorem consuetudinis reum poena; nam hic reatus sequitur ex culpa; ergo, pari ratione, poterit eadem consuetudine introduci determinatio poenae, ut, scilicet, qui talem consuetudinem violaverit , tali poena puniatur , et tunc justa erit poena quasi per legem consuetudinis taxata. Exemplum accommodatum est in capite S^aper eo, de Cognat. spirit., cum his quae ibi notant Innoc., Abb. et alii, de consuetudine servandi talem vel talem ritum accidentalem matrimonio , et separandi ad tempus eos qui aliter contraxerint, in poenam prioris consuetudinis violatae : nam quoad utrumque justa cersetur et servari debet. Item potest consuetudo taxare pretium alicujus rei, non minus quam lex scripta; ergo.et poenam delicti, et ita communiter auctores loquuntur de consuetudine poenali, ut est videre in Rocho, sect. 4, n. 20 et sequent., ubi plures allegat. Denique existimo consuetudine etiam induci posse quasi legem pure poenalem, ratione cujus possit aliquis non observans illam in aliquo mulctari, etiamsi in eo non peccet, quia quoad hoc etiam est eadem ratio de consuetudine, quae de lege scripta. Videtur tamen tunc illa consuetudo magis per modum cujusdam praescriptionis, quam per modum legis, quia tunc videtur esse iliud veluti quoddam tributum, ad quod exigendum respublica vel princeps per consuetudinem acquisivit jus, tali vel tali conditione expleta, vel non servata. Posset denique introduci consuetudine, ut qui consuetudinem non servat, aliquid debeat in conscientia solvere, etiam non punitus, et tunc propria ratio consuetudinis legalis servaretur : hujusmodi autem consuetudines rarae vel nullae sunt.
4. Quid valet consuetudo circa contractus validitatem. — Sententia canonistarum refelli - tur. — Item solet quaeri an jus consuetudinarium extendi possit ad effectum irritandi actus seu contractus, vel inhabilitandi personas ad illos. Sed hoc proprie tractari solet in materia de matrimonio, ut late per Sanci., libr. 7, disput. 4. Eadem vero ratio fere est de aliis contractibus, ut attigit Felin. in cap. 41 de Spons., n. 2 et 3. Dicendum ergo est consuetudinem prohibentem aliquos actus, vel dantem formam illis posse ea mente et animo introduci, ut actus aliter factus non valeat, et talem consuetudinem rationabilem, et praescriptam, vel a principe expresse aut tacite approbatam, habere hunc effectum irritandi contrarium actum. lIta docent multi doctores, quos Felin. et Sanc. supra referunt, et sumitur ex cap. Super eo, de Cognat. spirit., ubi (juxta veriorem interpretationem et planum contextum) supponitur posse consuetudinem ecclesiasticam introducere impedimentum irritans matrimonium, et tunc separandos omnino esse qui contra consuetudinem contraxerint. Et idem colligitur ex cap. 1 ejusdem tituli, ubi specialiter postulatur consuetudo qug scandalum generet, utique si violetur, quam additionem specialiter notant et requirunt canonistae. Verumtamen, si consuetudo talis sit ut irritans impedimentum introducat, non potest ejus transgressio non generare scandalum, et ita scandalum ponitur ut signum talis consuetudinis. Unde non mihi placet quod aliqui canonistae dicunt, hunc effectum in casu illo et similibus , magis esse propter vitandum scandalum quam propter consuetudinem. Nam propter vitandum scandalum vera matrimonia non dissolvuntur, nec ratione scandali irritari posset matrimonium nisi supponeretur impedimentum, seu lex irritans per consuetudinem introducta.
5. Simile colligi potest ex c. Olim, de Cleric. conjug. juncta Glossa, verb. Hepugnet, quae ex textu notat aliquem, alias habilem, propter consuetudinem fieri posse ineligibilem. Sic etiam dicit Glossa in Authent. Ut prapon. nom. Imper., c. 1, verb. Auctore, per textum illum, consuetudinem posse introducere formam substantialem contractus, ita ut omissio illius contractum irritet ; quam alii sequuntur, quos Felin. supra refert, et Rochus dicto cap. ult., sect. 1, n. 10; et aliarefert Anton.Gabr., lib. 6, titul. de Consuetudin., concl. 3, prasertim a n. 4. Ratio denique est, quia consuetudo rationabilis et praescripta habet caeteros effectus, quos lex humana habere potest; ergo et hunc, quia nulla ratio probabilis afferri potest, quare ad hunc sit impotens magis quam ad alios. Nam, sicut voluntas principis expressa per verba potest hunc effectum efficere, ita et tacita per consuetudinem declarata, juxta rationem legis De quibus, ff. de Legib. Et ita hic applicari possunt omnia jura gene- raliter loquentia de viribus consuetudinis, et eequiparantia illam cum lege scripta, et specialiter facit cap. ult. de Consuetud., ut recte ex illo argumentatur Sanc. supra, apud quem plura de hoc puncto videri possunt. Neque occurrit difficultas alicujus momenti cui satisfacere necesse sit.
6. Quomodo consuetudo legi equiparatur.— Praeterea aequiparatur consuetudo legi in suo effectu quoad personas quas jure suo obligare potest ; nam, sicut lex obligat subditos, ita et consuetudo ; et sicut lex non obligat extra territorium pro quo fertur, ita nec consuetudo. Unde si consuetudo sit universalis totius Ecclesiae, omnes christianos indistincte obligat; si sit solius regni, vel dioecesis, omnes incolas; si solius civitatis, omnes et solos cives; et sic cum proportione de caeteris communitatibus. Generalis enim regula est, ut consuetudo unius communitatis non obhgat aliam distinctam, quia nec una communitas habet potestatem dandi leges alteri, nec princeps suum consensum ad hoc praebet. Quod adeo verum est, ut etiam consuetudo civitatis aut episcopatus romani per se spectati, ut particularis episcopatus est, non obliget alias Ecclesias, quia, ut sic, non se gerit ut superior illis, nisi Pontifex praecipiat talem consuetudinem alibi observari, ut constat etiam ex usu, et notavit Panorm. in c. ult. de Feriis, in fin. ; Turrecr, in c. Nolite, d. 11; Rochus supra, sect. 4, n. 18, ubi alia allegat.
7. Objectio.—Objici vero potest capit. Super eo, de Cognat. spirit., ubi praecipitur cuidam Episcopo Consuetudinem sue metropoliiane Hocclesiee, vel aliarum circumpositarum inquivere, et diligentius imitari. Unde videtur colligi consuetudinem unius episcopatus obligare in alio, et praesertim consuetudinem Ecclesiae metropolitanae obligare suffraganeos; et ratio ibi redditur, quia grave est antiquam consuetudinem circumjacentium Ecclesiarum contemnere. hespondeo duo tangi in illo textu. Unum est de consuetudine metropolitanae Ecclesiae, an sit servanda in dioecesi suffraganea. In quo imprimis est certum, si in episcopatu sit contraria consuetudo, illam praevalere, quod omnes fatentur, cum praevaleat etiam juri communi, ut capite sequenti dicetur. Si autem in speciali episcopatu non sit propria consuetudo, tunc videtur ex illo textu colligi, servandam esse consuetudinem metropolitanam. Et potest fundari in alio principio recepto a multis canonistis, consuetudinem civitatis obligare oppida subjecta, et intra districtum civi- tatis constituta, si propriam consuetudinem non habeant. Quod tradit Bartol. in 1. 2, cod. Quae sit longa consuctudo, quaest. 36, n. 4M; et Anton. in cap. ult. de Constit.: et ibi Roch., referens inultos, sect. 4, n. 17.
8. Sicut statuta propria Archiepiscopi non obligant suffraganeos, ita nec consuetudo. — Sed hoc fortasse procedet quando civitas, suis statutis municipalibus, potest obligare castra vicina suae jurisdictioni immediate supposita. At hocnon potest accommodari inter Ecclesiam metropolitanam et suffraganeam , quia non intervenit ibi illa subjectio et immediata jurisdictio. Unde, sicut statuta propria Archiepiscopi non obligant in episcopatibus suorum suffraganeorum, ita nec consuetudo. Existimo ergo illum textum esse intelligendum, quando consuetudo praevaluit in tota provincia, et in aliquo episcopatu ignoratur, quia fortasse non accidit casus in quo praxis conformis vel contraria consuetudini possit ostendi. Tunc enim ait Papa consulendos esse convicinos Episcopos, et maxime metropolitanum, et eorum consuetudinem esse sequendam, quando nimirum illam observant ut totius provinciae universalem , et non ut propriam suae dioecesis.
9. Quas personas obligat consuetudo. — Atque hinc expediendae sunt omnes quaestiones quas Dartol., dicta 1. 2, quaestion. ultim., et Rochus, section. 8 et 9, late tractant, de personis quas obligat consuetudo, ut, an obliget principem vel senatum supremum, et an consuetudo civitatis vel territorii obliget forenses; item an obliget cives extra territorium. Sed in his et similibus eadem ratio est in consuetudinibus, quae in legibus vel statutis scriptis, propter rationem fundamentalem positam, quod consuetudo, de qua tractamus, est vera lex, et ab eadem potestate et jurisdictione procedit, solumque differt in modo, qui non variat rationem obligandi in omnibus illis casibus ; et ideo quae de lege humana diximus in omnibus illis quaestionibus, ad consuetudinem appiicanda sunt. Qui vero plura de illis quaestionibus desiderat , videat dictos auctores, et Gregor. Lopez in 1. 16, tit. 1, partit. 1, Gloss. 1, Ant. Gabr., lib. 6, titul. de Consuetudin., conclusione prima et secunda, et alios quos ipsi allegant et quae dixi tomo primo de Religione, tractatu secundo, libro 2, cap. 13 et 14.
10. Consuetudo laicorum non obligat clericos. —Conswetudo minta obligat tam clericos quam laicos. — Solum de quaestione quadam ab omnibus disputata, pauca notabo, an, scilicet, consuetudo laicorum obliget clericos. In qua variae sunt opiniones quas omitto. Communis et recepta a canonistis est, consuetudinem quae est tantum laicorum non obligare clericos, quia sunt veluti populi distincti, et inter eos est eminentior clericorum communitas. Ac denique quia clerici omnino exempti sunt a potestate laicorum. At vero si consuetudo sit mixta laicorum et clericorum, tunc obligabit clericos, quia jam ipsi clerici consentiunt, et ita non ligantur consuetudine laicorum, sed propria. Ita tradit late Rochus dicto cap. ult., sect. 8, n. b4 et 65, ubi varias ampliationes et limitationes congerit , et plura allegat quae in eo videri possunt, et in Felin., in c. Feclesie sancie Marie, de Constitution., n. 100 et sequentibus, et in c. Ad nostram., de Probation., n. 3, ubi etiam Abbas, notab. 3; Albericus, tractat. de Stat., 2 p.,q. 9.
11. Notandum est qua voluntate consuetudo inducta est. — Notandum vero occurrit, cum consuetudo, ut est lex, non inducatur principaliter a populo illam introducente, sed a principe consentiente, potius considerandum esse qua potestate consuetudo confirmetur, et in ratione juris stabiliatur, quam statum personarum quae illam observaverunt. Nam voluntas principis seu Praelati est causa per se; volIuntas autem populi est causa motiva, et quasi occasio et petitio talis juris. Ita ergo resolutio quaestionis, an consuetudo liget clericos, multum ex hoc pendet, an consensu Praelati ecclesiastici vel principis secularis firmata sit. Hae autem potestates per materiam et finem optime distinguuntur, ut supra dictum est, et ideo spectanda etiam est materia consuetudinis, an sit spiritualis vel temporalis, et an tendat ad salutem animae et cultum Dei, vel ad politicam gubernationem. Et ex his tribus principiis, potestate, materia et fine, pendere censeo resolutionem praedictae quaestionis, magis quam ex personis consuetudine utentibus, quamvis hoc etiam juvare possit.
12. Prima conclusio.—CQuando clericos obligat consuetudo. — Dico ergo, si consuetudo sit in materia civili et politica, et vim habeat ex consensu principis temporalis, non ligare clericos per se loquendo, id est, nisi sit talis quae non sit contra libertatem ecclesiasticam, sed pertineat ad communem convictum civium, ut cives sunt; tunc enim de illa censendum erit, sicut supra de lege civili dictum est. Nam haec assertio ex dictis ibi pendet, quia consuetudo illa civilis est, et jus civile introducit. Patet etiam prima pars, quia princeps laicus per expressam voluntatem non potest obligare clericos, ergo nec per tacitam, nec etiam ipsi clerici possunt consentire contra suam immunitatem, nec etiam Praelatus ecclesiasticus consentire censetur. Altera vero pars constat ex dictis supra de lege scripta; nam eadem est ratio de consuetudine, in qua clerici non considerantur ut clerici, sed tantum ut cives, et ita in eodem sensu accipienda est. Quod si materia etiam mixta sit, ut si pertineat ad politiam civilem et ecclesiasticam, et in utraque servetur per communem utriusque populi seu status consuetudinem, tunc erunt veluti duae consuetudines, et revera duo jura, unum civile habens vim a consensu principis laici, et aliud ecclesiasticum, habens vim a consensu Praelati ecclesiastici, et unaquaeque obligabit suos subditos, et una poterit sine alia revocari. Denique, si maieria consuetudinis sit spiritualis, et ad bonum animae tendat, ut jejunium, etc., sic quidem una erit, et obligabit clecos et laicos, quia nitetur in potestate et consensu Praelati ecclesiastici tantum, et in ea non tam censiderantur subditi, ut laici vel clerici, quam omnes ut christiani.
13. Tunc autem dubitari potest an, simili consuetudine spirituali (ut sic dicam), usus tantum laicorum possit introducere consuetudinem quae clericos etiam obliget. Nam, juxta regulam dictorum juristarum negandum est, et ex theologis negat etiam Palud. in 4, d. 15, quaest. 4, art. 3; tum quia clerici habent suum modum vivendi proprium, ut, verbi gratia, proprias abstinentias, etc.; tum etiam quia sunt veluti senatores, quos non obligant plebiscita, nisi consentiant ; tum denique quia monachi non obligantur consuetudinibus secularium clericorum, etiamsi religiosae sint et sanctae ; eadem autem est ratio et comparatio. Sed hae rationes me non cogunt, quia jus ex tali consuetudine resultans est episcopale, nam a Praelati tacito consensu vim habet, et materia ejus de se communis est clericis et laicis: nam in jejuniis publicis vel festorum observationibus, non habent clerici seculares speciales observantias ex lege, et ita cessat prima ratio. Atque etiam enervatur secunda, quia haec non recte comparantur plebiscitis, nam ista a populo cum suo tribuno speciali proficiscebantur : jura vero talium consuetudinum prodeunt a Praelato communi clericis et laicis. Tertia etiam non procedit, quia clerici seculares non sunt exempti a jurisdictione episcoporum, sicut religiosi. De quibus etiam potest esse quaestio, quae, ut fundatur in exemptione, eamdem difficultatem habet in consuetudine, quae in praeceptis synodalibus, de quibus supra dictum est.
14. Secunda conclusio. — Dico ergo posse obligationem hujusmodi consuetudinis extendi ad clericos, et de facto extendi si tacita vel expressa episcopi voluntas sit, jus episcopale inducere pro sua dioecesi, quod potest sine dubio facere, et praesumetur ita facere quando materia consuetudiris de se communis est, et ita omnibus aeque utilis ac facilis, ut sine scandalo non possit obligatio quibusdam imponi, et non aliis, et maxime quando totus populus laicorum conspirat, qui, respectu talis consuetudinis, ut dicebam, non considerantur ut laici, sed ut christiani, et ideo vincere possunt clericos, et pro illis etiam consuetudinem introducere, consentiente Praelato. Aliquando vero potest esse consuetudo magis propria laicorum, vel ex modo quo introducitur, verbi gratia, per speciale votum ipsorum, aut ex parte materiae quae illos decet magis quam clericos, et tunc poterit facile illos obligare, et non clericos, et ita etiam approbari, quod ex ipso usu et circuinstantiis discernendum est.
15. De extensione consuetudinis ab uno casu ad alium similem.—Pertinet praetereat ad effectus consuetudinis alia quaestio, quam dicti jurisperiti tractant, scilicet, an haec obligatio consuetudinis ab uno casu ad alium, propter similitudinem rationis , extendatur. Et fere communiter definiunt admittendam esse hujusmodi extensionem, licet postea varias declarationes et limitationes multiplicent, ut videre licet in Rocho Curt. in dicta section. 4, fere a principio; Burgos de Paz in l. 1 Tauri, n. 51. Verumtamen haec extensio rara est, ut existimo ; nam imprimis non potest esse major extensio in jure consuetudinis quam possit esse in lege, quia non est major vis consuetudinis quam legis, quoad obligationem quam inducere possunt, proportione servata, ut ex dictis constat. Deinde addo difticilus fieri extensionem in consuetudine quam in lege scripia. Primo, quia lex maxime solet extendi ampliando verba, juxta significationem et usum quem, secundum jus, habent in tah vel tah materia ; unde cum in consuetudine desint verba, ille modus extensionis in ea locum non habet : ergo ex hac parte constat non aeque posse extendi consuetudinem ac scripta. Deinde, in superioribus, etiam circa legem scriptam monui raro esse hanc extensionem admittendam, nisi habuerit magnum fundamentum in jure. Hic vero addo difficilius multo, ac sub- inde rarissime haberelocum in consuetudine. Nam obligatio legis ex vi solius consuetudinis difficillime cognoscitur in loco, et populo, et propria materia in qua versatur ; quomodo ergo poterit facile extendi ad alia, nisi a jure fiat extensio, vel nisi sint tam similia, ut moraliter idem reputentur , vel nisi unum in alio a fortiori contineri, vel tanquam pars in toto includi, rationabiliter judicetur? Et ideo in l. 1, codic. Quae sit longa consuetudo, dicitur : Ut praeses provincie, probatis iis quae in oppido frequenter in eodem controversiurum genere servata sunt, causa cognita statuat, etc. Pondero enim illam particulam in eodem, identitatem enim significat, et ideo dico tantam debere esse similitudinem, ut identitas moraliter reputetur. Caetera in praecedenti libro, capite secundo, videri possunt.
On this page