Text List

Caput 17

Caput 17

Utrum consuetudo habeat vim legem interpretandi.

CAPUT XVII. UTRUM CONSUETUDO HABEAT VIM LEGEM INTERPRETANDI.

1. Hic est secundus principalis effectus quem jura tribuunt consuetudini. Convenit autem consuetudini quae secundum legem fit ; nam quae est praeter legem, non supponit legem quam interpretetur; quae vero est contra legem, potius illi derogat, ut dicemus: igitur sola consuetudo secundum legem potest illam interpretari. Ratio autem hnjus effectus est, quia non est necessaria major auctoritas, nec expressior voluntas ad interpretandam legem jam factam, quam ad novam introducendam; et ita omnes rationes factae superiori capite a fortiori procedunt in hoc effectu, et jura sunt expressa, Cum dilectus, de Consuet., l. Minime, l. Si de interpretatione, tf. de Legib.

2. Primus modus quo consuetudo legem calet interpretari. — Ut autem assertio magis declaretur, et ratione confirmetur, adverto dupliciter posse consuetudinem valere ad interpretandam legem, uno modo in ratione signi vel testis, quia, quando talis est, consuetudo circa observationem legis indicat et testificatur illam fuisse mentem legislatoris, et ita fuisse receptam, et non alio modo, quia leges moribu$ coalescunt, ut dicit Isidorus in c. 1, d. 1. Sub hac autem ratione, consuetudo non potest reddere certam et infallibilem interpretationem, quia illa solum est quadam humana conjectura ; est autem valde probabilis, et ita juvat multum ad doctrinalem interpretationem, et quo fuerit major et diuturnior consue- tudo, eo erit probabilior conjectura, in quo nulla certa regula assignari potest, sed prudenti arbitrio relinquendum est. Addi vero potest non tantum consuetudinem quae est circa observantiam ipsius legis, postquam condita est, sed etiam quae illam antecessit , multum juvare ad legis sensum intelligendum. Nam quod dicitur in dicta lege : S de interpretatione legis queeratur, imprimis inspiciendum est quo Qure civitas retro in bujusmodi casibus uteretur, potest convenienter intelligi non solum de consuetudine consequente legem, sed etiam de antecedente. Nam quia, teste Isidoro, lex secundum patria consuetudinem fieri debet, c. 2. d. 4, ideo ex antiquis moribus civitatis probabiliter conjectare possumus quo sensu fuerit lex instituta : unde in hoc sensu dicunt frequenter doctores legem esse interpretandam juxta consuetudinem loci, etiamsi oporteat verba legis minus proprie exponere, quia debet moribus hominum accommodari , ut late Gloss. in c. Nonnulli, de Rescript.; Bart. in l. Omnes populi, ff. de Just. et jur.; et Panorm. in c. Certificari, de Sepul., n. 2.

3. Alio modo potest consuetudo interpretari legem tanquam causa concurrens ad irtroducendam et stabiliendam talem interpretationem, et legis obligationem in tali sensu, ut allegati doctores frequenter docent, et ali quos refert et sequitur Mascard., de Probat., vol. 2, concl. 1045, per totam, et aperte declaratur in l. Nam imperator, ff. De legib., cum dicitur : 7»n ambiguitatibus qua ez legibus proficiscuntur, consuetudinem, aut rerum perpetuo simaliter judicatarum auctoritatem, vun legis obtinere debere. Sicut ergo diximus, supra, interpretationem lege factam esse authenticam ex efficacia legis, quae potest illam stabilire, ita dicendum est de consuetudine, quando ad illud gradum pervenit ut vim legis obtineat. Haec ergo est propria ratio hujus assertionis, quia consuetudo efficax est ad legem introducendam ; ergo etiam ad interpretandam legem efficaciter, et per modum legis. Quapropter omnia quae necessaria sunt in consuetudine, ut legis vim habeat, eadem necessaria sunt ut hoc modo legem interpretetur. De illis ergo superius dicta sufficiunt.

4. Solum hic adnotabo Glossam in dicta 1. Nam imperator ex verb. Perpetuo, colligere necessarium esse decennium, ut consuetudo hanc habeat efficaciam. Sed si quis attente consideret, lex illa duo habet membra: unum est consuetudo, aliud sententice judicium, ex particula perpetuo non conjungitur cum priori membro, sed simpliciter dicitur consuetudinem : particula autem perpetuo ponitur in posteriori membro, ut declaretur, non quascumque sententias, sed illas quae semper fuerint concordes, hanc vim habere. Quocirca pro priori membro nulla additur in illa lege temporis declaratio, sed per generales regulas intelligenda est de consuetudine legitime praescripta. In posteriori etiam membro illa particula perpetuo non significat annorum numerum, sed concordiam sententiarum perpetuam, id est, sine varietate aut repugnantia earum inter se; hic enim est planus sensus talium verborum in communi usu. Quis autem numerus sententiarum ad hoc sufficiat, non declaratur ibi, sed juxta dicta etiam in superioribus intelligendum est. Nam eatenus sententiae habent hanc vim, in quantum consuetudinem efficere possunt ; unde si una tantum fuerit, vel pauciores quam ad legitimam consuetudinem suffticiant, facient probabile argumentum, non certam legem. Et ideo saepe dixi judiciariam interpretationem (ut sic dicam) ad usualem, seu ad consuetudinem revocari ; nam sententiae ipsa ad hoc maxime valent, quatenus communi consensu populi recipiuntur et probantur, ut Bart. et alii auctores in locis saepe citatis advertunt.

5. Quam efficae sit consuetudo in legibus interpretandis. —Et juxta haec intelligenda est multorum sententia dicentium, tam efficacem esse consuetudinem ad interpretandam legem, ut, licet ex verbis vel materia legis ambiguum sit an contineat praeceptum obligans sub mortali, necne, et ideo per se sumpta esset in benigniorem partem interpretanda, nihilominus si constet consuetudinem esse receptam ut graviter obligantem, sub mortali obligare censendam esse. Ita Sylvest., verb. Preceptum, n. 2, in fin.; et Cajet. 2. 2, quaest. 186, a. 9, ad 2, et quaest. 147, art. 3, circa ad 2, loquens in particulari de jejunii praecepto. De quo idem habet Navar., cap. 21, n. 11. Et eadem ratione potest consuetudo interpretari verbum praecipiendi, sub quo lex fertur, rigorosam obligationem significare, ut supra Sylvest. et et Cajet. notant ex Clement. Zeaivit, S tem ordo, de Verbor. signif., ubi Glossa etiam id advertit. Et ratio est, quia legislator censetur uti verbis juxta communem usum; unde etiam eam verso: quamvis verba et materia praecepti videantur sufficere ad obligationem sub mortali, si aliter consuetudo inierpretata est legem, solum obligabit sub veniali, ut etiam Cajet. adnotavit. Est enim eadem ratio, quia consuetudo, sicut potest introducere legem, ita etiam potest illi derogare, eo vel maxime quoad vix possunt esse verba et materia legis tam clara quin aliquam ambiguitatem relinquant, et interpretationem admittant. Hanc ergo facere potest utroque modo consuetudo, scilicet, rigorosam et benignam : ut autem cam faciat efficaciter, habere debet conditiones requisitas ad legem introducendam, vel abrogandam, ut dictum est.

6. Consuetudo non solum legem humanam, sed etiam divinam et naturalem interpretatur. — Consuetudo seipsam interpretari potest. — Addo etiam posse consuetudinem, non solum humanam legem, sed etiam divinam et naturalem interpretari, ut omnes doctores allegati docent. Tamen diverso modo, quia humanam legem potest interpretari, ectiam minuendo vel augendo, juxta dicta capite praecedenti, et dicenda in sequentibus. Divinam autem solum interpretatur, indicando legislatoris mentem, et ideo, ut certa sit, oportet ut consuetudo sit universalis Ecclesiae traditio, vel ut sit per Pontifices approbata. Addo denique consuetudinem non solum legem scriptam, sed etiam seipsam interpretari posse, ut ex dictis constat, quia ipsa etiam ostendit intentionem utentium, quamvis etiam ratione sit ipsa consuetudo interpretanda, ut notat Roch. supra, sect. 4, n. 23, ex Dald., in l. Maaimum, cap. de Liber. praeter., in princ., et est per se notum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17