Caput 18
Caput 18
Utrum consuetudo possit legem humanam abrogare.
1. De abrogatione legis per consuetudinem. - Ratio dubitandi quoad jus civile sumitur ex l. 3, 8 Divus, ff. de Sepul. violat., ubi dicitur statutum municipale factum post legem civilem, et contrarium illi, non derogare illi; ergo idem dicendum est de consuetudine, quia ad paria judicantur. Secundo, argumentor ex l. 2, cod. Quae sit longa expresse dicente, quamvis magna sit consuetudinis auctoritas, non tamen esse tantam ut aut raticnem vincat, aut legem. Ubi necesse est jurisconsultum loqui de lege humana : nam lex naturalis ad prius membrum pertinet, in quo dicitur consuetudo non vincere rationem, et habetur etiam in cap. Consuetudinis, dist. 11, ubi multa alia decreta sunt similia, et concordat cap. Cum causa, de Re judic., ubi etiam dicitur : Zicet usus vel consuetudinis non minima sit auctoritas, nunquan tamen veritati, aut legi praejudicat. Tertia et praecipua ratio dubitandi esse potest, quia consuetudo non potest aliquid valere, nisi sit rationabilis, ut habetur in c. ult. de Consuet., et supra ostensum est; sed consuetudo contra legem non potest esse rationabilis, tum quia eo ipso quod est contra legem, est contra rationem; tum quia actus ejus sunt pravi, qui non possunt peccantibus prodesse, nec eos a jugo legis liberare. Propter haec Hostiens., in cap. 1 de Treug. et pace., sensit propriam legem praeceptivam non posse dissuetudine abrogari. Sed est opinio singuiaris, in qua etiam ipse non fuit constans.
2. Lex humana, sive canonica, sive civilis, potest per consuetudinem abrogari. — lgitur, his non obstantibus, regula certa est legem humanam sive canonicam, sive civilem, posse consuetudine abrogari. In hoc omnes doctores conveniunt; theologi, cum D. Thoma, 1. 2, quaest. 97, art. 3; canonistae, in cap. ult. de Consuetud., ubi etiam Hostiensis in summa; legistae, in lege De quibus, ff. de Legibus, et in l. 1 et 2, cod. Quae sit longa consuetudo; summistae, verb. Consuetudo. Ex quantum ad jus canonicum, habetur expresse in dicto capite ultimo de Consuetudinibus ; praeter alia quae generatim docent, antiquam consuetudinem esse servandam, quae vapite praecedenti citavi. Item in jure civili est expressa l. De quibus, ff. de Legibus, in fine dicens: Hectissime receptum est ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnwm per dissuetudinem atrogentur. pm habetur in nostro regno, in l. 3 et 5, tit. 2, partit. 1.
Ratione autem probanda est haec assertio, eo modo quo similem in capite praecedenti probavimus, quia ad hunc effectum non deest potestas in populo, si convenienter explicetur, et voluntas per ipsam consuetudinem suffticienter ostenditur : ergo nihil deest quominus per consuetudinem talis effectus fiat.
3. Duplex modus respondendi. — Et imprimis, quod ad potestatem attinet, res est clara quoad leges civiles in populis liberis non recognoscentibus superiorem, ut constat ex dictis in capite 16; nam eadem hie est ratio. Difficultas vero est quoad leges civiles supremorum principum, et quoad leges canonicas. Quae duobus modis expediri potest. Primo, dicendo,. has leges non ferri absolute, sed s ub conditione tacita, si populus eas retinere velit, sive talis conditio apposita intelligatur, quia non potest princeps magis cogere populos suos suis legibus, ut aliqui existimant, saltem de legislatoribus civilibus ; sive ex benignitate, quia non vult illos obligare, nisi sub illa limitatione, ut multi etiam de canonicis legibus sentiunt. Et juxta hunc modum consequenter dicendum erit non esse necessarium novum consensum tacitum principis ad hanc abrogationem, sed in ipso modo ferendi legem includi. Sed hunc dicendi modum rejecimus supra, 1. 3, c. 18, et l. 4, cap. 16, quia revera nec potestas obligandi absolute deest, etiam in temporalibus regibus, nec voluntas, etiam in Praelatis ecclesiasticis. Quod ex ratione et usu ibi ostendimus quoad legis acceptationem ; est autem multo certius in ordine ad abrogandam legem jam acceptatam et usu confirmatam, alioqui semper esset in populi arbitrio a se legem superiorem abjicere sine culpa, quia haec potestas illi datur per conditionem illam, si in lege est inclusa. Unde etiam posset populus subditus, ex presse et definito consilio, legem sui principis aut Praelati revocare, quae sunt absurda. Sit ergo certum hanc potestatem esse explitandam per conjunctionem plebis cum suo principe et legislatore. Quia in plebe est potestas facti potius quam juris ad abjiciendam illam legem, quantum in se est, et ex parte principis est etiam potestas ad connivendum et consentiendum voluntati populi, et ita completur potestas ad auferendam legem, quia in effectu qui eam tulit, idemmet illam aufert, quod facere potest, ut praecedenti libro ostensum est.
4. Quae potestas in populo requiratur ut consueludo introducatur. — Atque hinc constat in hoc effectu maxime habere locum quod supra diximus, non esse necessarium ut in ipso populo per se spectato sit potestas activa ponendi, vel tollendi legem, sed sufficere capacitatem legis, et quod consuetudo introducatur ab illis ad quos lex loquitur. Quia hic actus repugnandi legi per consuetudinem non est actus jurisdictionis, vel publicae potestatis, sed est potius eorum qui parere deberent legi, quia sunt actus quasi contrarii, et ideo versantur circa idem, et ita in populo laico est potestas introducendi consuetudinem abrogantem legem ecclesiasticam ; imo etiam in feminis esse potest, si ad illas solas dirigatur lex, ut de praecepto lato de clausura monialium, ut in capite unico de Stat. regul., in 6, auctores docent. Et ratio est, quia consuetudo haec, ut est ex parte subditorum, non tollit legem quasi active, sed suo modo exigit et obtinet a superiore ut illam auferat : superior autem potestatem habet, ut dixi. Voluntas ergo tantum superest explicanda.
5. Duplex voluntas requisita ad consueludinem inducendam. — Duplex autem voluntas desideratur, una populi, altera principis. Prior satis constat; nam consuetudo est signum voluntarii consensus. Supponitur autem, ex supra dictis, hanc consuetudinem debere esse publicam, et a majori parte popult introductam vel acceptatam : ergo est sufficiens signum voluntarii consensus, juxta dicta superins. Imo hic major ratio invenitur, quia voluntas quae indicatur non est voluntas se obligandi, vel assumendi onus, sed tollendi. Unde in praesenti non est necessaria intentio inducendi novam consuetudinem juris, sed solum non habendi talem legem, et retinendi vel recuperandi statum antiquum, habendi libertatem ab obligationc legis in tali materia, quae intentio ex ipsa actuum frequentia et ex consensione, ac pertinacia populi in talibus actibus, satis cognoscitur.
6. Dubium. — Responsio. — Solum video posse dubitari de legibus ecclesiasticis latis pro tota Ecclesia : erit enim necessarium ut consuetudo sufficiens ad derogandum tali legi sit introducta, et acceptata a majori parte Ecclesiae; hcc autem expectare difficillimum est, et vix potest Ecclesiae constare de tali consensu. Respondetur : si lex universalis pro tota Ecclesia abroganda sit, ad minus requiri consuetudinem dicto modo universalem, quia alias non interveniret in eo consensus Ecclesiae absolute loquendo. Et ideo hic modus abrogationis rarus est, non est tamen impossibilis, quia per sufficientem famam, et publicam communicationem per litteras et nuntios, potest haec notitia intra quadraginta annos divulgari. Addo tamen, juxta morem Ecclesiae et canonica instituta, non expectari ut haec abrogatio simul pro tota Ecclesia universali, et universaliter fiat, sed fieri per partes in provinciis, episcopatibus, et aliis communitatibus quae per leges proprias gubernari possunt. Nam si in aliqua ex his communitatibus pravaleat in majori parte consuetudo contra legem communem, pro illa communitate derogatur, etiamsi pro aliis iutegra maneat, et ita cessat omnis difficultas. Et cum proportione potest haec doctrina ad alias leges communes sive canonicas, sive civiles applicari. Et illam tradit expresse Glossa in S Sine scripto, Instit. de Jur. nat., verbo Imitantur.
7. Ad hunc effectum sufficit consuetudo privaliva. — Atque hinc etiam fit ut ad hunc effectum non sit semper necessaria consuetudo propria facti, scilicet, positiva, quae ex fre- quentia actuum consurgit, sed sufficiat privativa, que dissuetudo dicitur, et in frequentia omissionis consistit, et per se sufficit contra praecepta affirmativa ,quia ipsa omissio repetita satis indicat voluntatem non habendi tale praeceptum. Necessarium vero est ut omissio sit propria, id est, obligationi legis opposita, ac proinde pro eo tempore pro quo praeceptum obligabat ; quia negatio actus pro tempore non debito, nullum indicium est voluntatis non parendi legi, aut non habendi illam, ut per se notum est, et tradit Pan. in cap. Joannes, de Cler. conjug. ; Sylv. supra, q. 8; et copiosius Roch. in dicto c. ult., sect, 4, n. 76 et sequent.; Nav., cons. 2 de Consuet., et dicemus latius tractando de amissione privilegii per non usum, in. 8.
8. Ut desuetudo sit, requiritur ut peccamainosa, sit in principio. — Ex quo ulterius concluditur necessarium esse ut tales omissiones sint peccaminosae, saltem in principio, quia si provenirent ex aliqua rationabili excusatione, non possent ostendere voluntatem legi contrariam, ut si occurreret necessitas excusans. Tunc enim non esset desuetudo, sed purus non usus, qui non sufhcit, ex omnium sententia. Idemque esset si interveniret ignorantia legis, vel metus gravis, ob eamdem rationem; imo licet metus non esset sufficiens ad excusandum a culpa, nihilominus esse potest sufficiens ad impediendam propriam consuetudinem, seu desuetudinem. Quia non tam est ex voluntate quam ex necessitate, et ideo non satis indicat animum contra legem, nec voluntatem absolutam abjiciendi illam, sed solum quamdiu imminet talis metus, ideoque videtur satis probabile tunc non simpliciter abrogari legem, sed ad summum derogari illi, ne cum tanto gravamine et imminente simili periculo obliget. Quod est valde notandum; nam saepe potest induci consuetudo non servandi legem in tali occasione, vel necessitate , quae per se non erat sufticiens ad excusandum ab obligatione legis ; et propter consuetudinem, si alias conditiones requisitas habeat, non obligabit lex in similibus occasionibus, et nihilominus non erit lex simpliciter derogata. Exempla possunt esse facilia in festorum observatione, jejuniis, et similibus.
9. Voluntas principis requisita duplea. — Duo addenda.—Primam.—V enio ad principis voluntatem, ad quam omnino applicanda est doctrina capitis praecedentis. Nam hic etiam consensus principis intelligi potest, aut a lege ipsa datus, aut personalis, et quasi de novo datus, licet tacite, et uterque modus verus est. De primo est sermo in dicto cap. ult. de Consuet. Et duae conditiones consuetudinis ad illum postulantur, scilicet, ut sit rationabilis, et praescripta, quae ponuntur etiam in dicta 1. part., et cum aliae non postulentur, illae sufficiunt, alioqui jus illud imperfectum esset et insuflficiens. Necessarium autem est illas exponere, et inde etiam ratio illarum constabit. De priori multa dicta sunt in cap. 6 et 7, ubi explicuimus quae consuetudo irrationabilis dicatur. Hic vero specialiter addenda sunt duo; unum est, ad hunc effectum multo minorem rationem requiri in consuetudine, quam ad effectum inducendi legem; quia minus est tollere legem quam inducere. Nam ut tollatur lex non est necessaria specialis utilitas, vel honestas in ipsa materia, sed satis est quod ablatio talis obligationis non sit contra utilitatem publicam, quia licet aliquam tollat, aliunde compensatur, vel tollendo occasionem majoris mali, vel conciliando animos subditorum, ut suavius gubernentur.
10. Secundum .— Unde addo secundo, nihilominus necessarium esse ut aliquo modo illa consuetudo, vel potius abrogaiio legis ratione illius, aliqua ratione fulciatur. Quia abrogatio justae legis expressa non potest fieri sine aliqua honesta causa, ut libro praecedenti ostensum est; ergo nec tacita, quae per consuetudinem fit; ergo, ut consuetudo sit rationabilis, non satis est quod non sit contra rationem naturalem, nec contra jus divinum, nec quod non sit jure reprobata, sed necessarium est, ut voluntas carendi tali lege aliqua ratione honestari possit in subditis, quae honestet etiam in principe consensum abrogandi illam. Et haec est ratio, et necessitas hujus conditionis, quia nisi consuetudo sit aliquo modo rationabilis, non praesumitur princeps condescendere subditis, quia non praesumitur velle sine ulla justa causa, seu sufficienti ratione tollere legem, cum id licite faere non possit, nec debeat. Neque de hac conditione plura videntur necessaria; respondendo autem ad secundam rationem dubitandi, aliquid addemus.
11. Secunda conditio. — Distinctio inter leges canonicas et civiles notanda. — In legibus civilibus, decennium sufficit ad legem inducendam et abrogandam —Secunda etiam conditio, scilicet, ut consuetudo sit praescripta, in superioribus explicata est ; hic solum, de tempore requisito ad hanc praescriptionem, supponimus non esse necessarium immemoriale tempus, ut quidam dixerunt sine fundamento, ut ca- pite praecedenti dixi. Certum ergo sit requiri definitum tempus. Est tamen notanda distinctio inter leges canonicas cas et civiles, quam omnes auctores supra citati tradunt : nam in civilibus idem tempus sufficit ad legem abrogandam quod ad introducendam , scilicet , decem annorum. Ratio est, quia jus civile in hoc distinctionem non Beit sed ad utrumque indefinite requirit tempus longaevum, ut patet in dicta l. De quibus ; tempus autem longaevum in eodem jure est tempus decem annorum, ut supra dictum est, et expressius habetur in $1 Inst. , de Usucap. Neque hic fit distinctio de tempore inter absentes et praesentes (quidquid Sylvest. et alii sentiant), propter rationem supra tractatam, quod ad necessitatem hujus praescriptionis semper supponitur ignorantia principis ; nam si princeps sciat, non est necessaria praescriptio ad praesentem effectum, ut statim dicam. Respectu vero principis ignorantis, impertinens est absentia vel praesentia, et ideo idem tempus indistincte postulatur. Ponitur autem ab auctoribus potius decem quam viginti annorum, quamvis hoc jura non definiant et ignorantia principis videatur esse quaedam absentia, propter rationes supra factas. Item quia in hoc jure intervenit favor ex parte principis, et ille ampliatur, dum brevius tempus eligitur; et intervenit onus ex parte subditorum, quatenus revocatio legis per longum tempus ditfertur, et hoc minuitur, brevius etiam tempus eligendo. Et ita utrumque est juri conforme. Et consonat etiam alia regula juris, quod in obscuris minimaunm est sequendum.
12. De ecclesiastica lege carietas.— Ut consuetudo contra leges canonicas prescribatur, requiritur spatium quadraginta aunorum.— At vero in legibus ecclesiasticis est diversitas opinionum. Nam quidam existimant sufficere idem tempus decem annorum, quod in civilibus sufticit. Refertur Azo, in Summ., tit. de Consuet. ; Calder. et alii, in cap. 1 de Treug. et pace. Sed hi loquuntur de lege nondum acceptata, de qua supra lib. 3 et 4 dictum est: quanquam fortasse nulla sit differentia in ordine ad praescriptionem, cum in utroque casu consuetudo sit contra jus canonicum. Vera ergo et communis sententia est, in legibus canonicis requiri | tempus quadraginta annorum, ut consuetudo contra illas censeatur praescripta. Ita Innoc. in c. Cum dilectus, de Consuet. ; Panormit., dicto cap. ult., n. 11; et in cap.1 de Treug. et pace, num. 4. et ibi late Felin., n. 13; Rochus supra, sect. 3, n. 35; Turre- crem., in cap. Consuetudo, q. 2, et in c. Mos, quaest. 4, d. 1; Bart. in repetit. l. De quibus, quaest. 2, princip. quaest. 3, n. 14, ubi in schol. alii allegantur. Item Jason ibi, col. i1; Anton., 1 part., tit. 16, S 4; Sylvester, verbo Consuetudo, quaest. 4; Angel., n. 8, et ibi alii summistae ; Navarr., cons. 2 de Consuet. ; Cordub., lib. 1, quaest. 12, ad 4; et Gregor. Lop., in dicta leg. 5, Gloss. 4. Probari autem haec sententia solet ex dicto c. ult. de Consuetud., quatenus requirit consuetudinem legitime praescriptam, quia, in jure canonico, non dicitur consuetudo legitime praescripta, nisi sit quadraginta annorum. Ita Rochus supra, sect. 3, n. 4, ex Glossa cum textu in c. Cum de beneftcio, de Praebend., in 6. Sed non existimo hoc sufficere, quia appellatio legitimae praescriptionis de se indifferens est, solumque significat cousuetudinem durantem tempore, et cum conditionibus lege praescriptis ; unde, juxta materiae capacitatem , applicari poterit ad praescriptionem quadragenariam, vel ad decennalem. Nam etiam dici potest consuetudo legitime praescripta necessaria esse ad inducendam legem, praeter, et non contra commune jus, inscio principe. Addunt ergo praedicti auctores praescriptionem legitimam contra Ecclesiam requirere tempus quadraginta annorum, juxta c. De quarta, c. Ad aures, cum aliis, de praescriptionibus ; consuetudo autem contra canones dici merito potest contra Ecclesiam, cum sit contra ecclesiastica jura, et ideo legitima praescriptio in illa, quadragenaria esse debet.
13. Imo addunt aliqui auctores non solum requiri hoc tempus, quando consuetudo est contra canones, sed etiam quando est contra rationem canonis, ut notat Glossa in cap. Ut litigantes, de Offic. ord., in 6, verbo Statuimus, et ibi Geminian., et sequitur Pet. Raven., tract. de Consuet., sect. 1, n. 20. Idem Felin., in cap. Tua nos, de Jur.jur., n. 3, et in c. Statuimus, de Majorit. et obed., n. 3, ubi declarat hoc esse intelligendum, quando consuetudo est contra rationem expressam in lege. Ego vero addo etiam requiri, ut ratio sit adeo intrinseca et essentialis, ut, illa cessante, lex etiam cessare censeatur, et tunc optima ratione fundatur haec sententia, quia consuetudo contra rationem legis, virtualiter est contra legem, et illi consequenter derogat. Si autem ratio talis non sit, sed potius, illa sublata, adhuc possit vigere lex, non video cur consuetudo contra solam rationem legis, censeri debeat contra jus, aut tantum tempus postulare, Denique addunt dicti auctores, ex parte materiae posse requiri consuetudinem immemorialem, ut si sit contra specialia jura principis, sicut etiam, in consuetudine praeter canones, possunt requiri quadraginta anni, si deroget juri alicujus Ecclesiae. Sed haec, licet vera sint, non habent proprie locum in consuetudine legali, de qua tractamus, sed quatenus miscetur cum praescriptione propria alicujus rei, quae longiorem durationem requirat.
14. Consuetudo aliquando legem abrogat ignorante principe. —Atque hinc colligitur consuetudinem habentem has duas conditiones, si sit legi contraria, illam abrogare, etiamsi ad notitiam principis talis consuetudo non devenerit. Ita docent fere doctores allegati, et Covar. in 4 Decret., 2 part., cap. 6, $10, n, 18 et 19; Dominic., bene in S Leges, post cap. In istis, dist. 4, cum Glossa et Archid., ibi, et aliis quos etiam refert Felin. supra, et omnes quos, in simili puncto, allegavi in capite praecedenti.
15. Nam est eadem ratio, quia, supposita lege concedente hanc efficaciam consuetudini rationabili et praescriptae, ex vi illius habetur sufficiens consensus principis abrogantis illam per tacitam voluntatem legalem, ut sic dicam, ad quam non est necessaria nova notitia consuetudinis, sicut ad personalem voluntatem, nec nos possumus illam conditionem addere contra praedictum jus. Quia in effectibus juridicis non debent plura postulari quam jura requirant: lex autem ponit illas duas condiUones ut sufficientes ad effectum, et utraque esse potest sine scientia principis. De priori est per se notum, quia consuetudo non est rationabilis, quia scitur a principe: nam quaelibet alia aeque sciri potest, vel ignorari, et rationabilis talis poni debet, ut vere possit talis cognosci. De secundo etiam constat, quia praescriptio non requirit scientiam in eo contra quem praescribitur, ut est notum. Praeterea ratio humanae legis hoc quodammodo postulat, debet enim esse humanis moribus accommodata, et ideo valde expedit ut, quando populus tanto tempore, obstinato animo, perseverat in moribus contra legem, princeps non insistat, sed desistat ab imponenda talis legis obligatione; merito ergo institutum est ut, sive sciat, sive nesciat princeps, consuetudo praescripta legem tollat. Neque in hoc occurrit nova difficultas.
16. Consuetudo non prescripta quam vim habeat.—Potest tamen e contrario dubitari an interdum consuetudo non praescripta possit sufficere ad effectum revocandi legem, saltem interveniente scientia principis. Nam Panorm. in cap. ult., n. 13, aperte sentit non sufficere scientiam principis ut lex derogetur in minori tempore, quam sit ad praescriptionem necessarium. Fundari potest primo in eodem cap. ult., quod absolute requirit illas duas conditiones ad hunc effectum; ergo, quacumque deficiente, non fiet effectus, etiamsi princeps sciat. Et confirmatur : nam si consuetudo non sit rationabilis, etiamsi si princeps illam sciat, non sufficiet ad tollendam legem, ut est communissima sententia; ergo si non sit praescripta, non sufficiet, etiamsi interveniat scientia principis. Patet consequentia, quia illae duae conditiones ut aeque necessariae ponuntur. Confirmat hoc, secundo, Panormitanus, quia ex scientia principis ad summum colligitur tolerantia, haec autem non inducit consensum juxta cap. Jaumdudum, de Praeb., unde addit ipse quod, si princeps non solum sciret consuetudinem, sed etiam illa uteretur, tunc censeretur tollere legem, qu:a videretur quasi expresse consentire. Tandem argumentor, quia consuetudo haec valet per modum cujusdam praescriptionis; sed tempus praescriptionis non minuitur propter scientiam ejus contra quem praescribitur; ergo.
17. Consuetudinem non praescriptam aliquando sufficere ad legem abrogandam.— Nihilominus contrarium censeo verum. Dico ergo consuetudinem non praescriptam aliquando sufficere ad derogandam legem, si princeps sciat consuetudinem, et ipsa talis ac tanta sit ut moraliter sufficiat ad indicandum principis consensum. Hoc mihi videtur sensisse D. Thomas 1. 2, quaest. 97, art. 3, ubi non requirit ad hunc effectum praescriptionem consuetudinis, sed sufficientem significationem consensus principis ; et idem sentiunt Soto, l. 1 de Justit., quaest. 1, a. 2, et Medin. ibi; Gerson., dicto tract. de Vita spirit.; et videtur fuisse opinio Antonii, dicto cap. ult., qui dixit, si Papa sciat consuetudinem contra legem, sufficere tempus decem annorum. Quod dictum approbat Sylvest., dicta quaest. 4; et Angel., dicto num. 8; et idem sentiunt canonistae communiter, quando consuetudo resistit legi canonica nondum acceptatae, ut late refert Felin. ubi supra. De qua, ut dixi, est eadem ratio, tum quia etiam ilia consuetudo est contra Ecclesiam et contra jus illius; tum etiam quia observantia legis pro aliquo tempore non auget jus, ut supra dixi, sed solum facto dicitur illam confirmare; ergo, stando in vi juris, eadem est ratio de utraque. Praeterea non vi- detur esse major ratio de jure introducendo quam de abrogando; sed consuetudo non praescripta, sciente principe potest indücere jus, ut ostendimus ; ergo et abrogare. Major cum consequentia probatur, quia tota ratio utriusque effectus consistit in tacita voluntate principis ; sed haec voluntas particularis, et quasi personalis, non minus potest innotescere ex consuetudine legi contraria non praescripta, sed seita et tolerata a principe, quam ex consuetudine praeter legem: ergo non minus illa sufficiet ad derogandum legi, quam haec ad introducendam illam. Imo, in casu praesenti, magis debet praesumi talis voluntas, tum quia est magis necessaria ad tollendum a subditis occasionem peccandi contra perseverantem legem ; tum etiam quia ipsamet consuetudo causat talem mutationem in subditis, ut quodammodo per illam fiant inepti ad talem legem, quia debet esse facilis, et moribus conformis. Denique hanc sententiam confirmat usus ; quia multae leges ecclesiasticae censentur breviori tempore derogatae, quia Pontifices non ignorant et dissimulant.
18. De tempore ad legem abrogandam per consuetudinem, ignorante principe.— Hoc tempus judicio prudentis est relinguendum. — De tempore autem requisito ad hunc effectum, quando scientia principis non intervenit, licet Antonius et alii cum illo designent tempus decem annorum, non videtur mihi cum fundamento dictum. Nam in legibus civilibus non potest id babere locum, quia, etiam ignorante principe, majus tempus non requiritur, ut dictum est ; assertio autem posita etiam in illis locum habet, quod, interveniente scientia principis, praescriptio civilis, quae est decem annorum, non est necessaria. Quod si illi de solis canonicis legibus loquuntur, oportet ut cum proportione tempus pro civilipus assignent : at in illis non possunt cum fundamento assignare certum tempus requisitum ; ergo neque in canonicis illa determinatio decem annorum habet fundamentum. Praeterea est generalis ratio, quia illud tempus nullo jure determinatum est pro tali modo consuetudinis; ergo sine fundamento praescribitur. Et explicatur amplius quia, eo ipso quod non est necessaria consuetudo praescripta, non operatur ex vi juris, sed ex vi naturalis significationis, et indicii voluntatis Principis; at vero ad hoc judicium nullum est tempus determinatum in jure, neque ex natura rei, quia potest secundum circumstantias variari, ut supra declaravi; ergo frustra designaretur illud tempus decem annorum. Idem ergo in hoc puncto dicendum est quod in simili de introductione legis, arbitrio prudentum relinquendum esse, et ita senserunt Soto, Medin. et alii.
19. Imo hinc intulerunt aliqui canonistae, quando tota civitas vel communitas operatur contra statutum a se editum, unum actum contrarium sufficere ad revocandum statutum. Quia ibi per unum actum significatur sufficienter voluntas statuentis de revocando statuto, cum sit idem qui contra illam operatur, quod secus est respectu legis principis. Ita docet Abb. in c. Ad audientiam, de Cleric. non resid., cum Joann. Andr., ex c. Pro illorum, de Praebend., et c. Cum accessissent, de Constit., ubi alii hoc notant. Sed de hoc puncto et de illorum textuum intelligentia, dicemus tractando de privilegiis ; nam de illis est ibi sermo. Et in propriis statutis non credo esse illud signum sufficiens, nisi ex aliis circumstantiis constet communitatem non fecisse talem actum dispensando in statuto pro illa vice, sed illud abrogando. Adde etiam, in statutis confirmatis a principe necessariam esse consuetudinem, ut dixi.
20. Ad cap. ult. de Consuet., respondeo ibi esse sermonem de consuetudine, quae independenter a scientia principis potest legem abrogare, seu de consuetudine, quae, sub propria ratione sua, et per propriam vim et.efficaciam quam a lege habet, potest legem abrogare, non vero excludere consuetudinem, quae soIum deservit per modum signi et indicii voluntatis principis. Nam hoc modo non solum consuetudo, sed etiam quodlibet factum principis quod sufficienter ostendat voluntatem ejus, potest abrogare legem, ut sumitur a simili ex dicta l. De quibus, et est per se evidens, quia vis est in voluntate, et diversitas in materiali signo est accidentalis. Ad primam confirmationem negatur imprimis aequiparatio, quia conditio quod consuetudo sit rationabilis, ex natura rei necessaria est; conditio autem praescriptionis solum ex lege, et ideo prior conditio magis necessaria est, et in omni eventu, quia semper voluntas principis esse debet ac praesumi rationabilis, sive particularis sit, sive generalis per legcm. Deinde dicitur quod si de voluntate principis sufficienter constaret, etiamsi consuetudo careret ratione, dummodo non esset contra rationem, nec aliquid turpe includeret, abrogatio esset valida, licet fortasse illicite fieret, sieut supra dictum est de abrogatione expressa ; idem enim est de tacita, si supponatur. At vero rarissime aut nunquam admittenda est, quando consuetudo ita caret ratione ut sit illicitum illi condescendere et propter illam legem abrogare, etiamsi sit cognita, quia non est praesumenda prava voluntas in principe. Secus vero esset si ex ipsa duritia populi, licet irrationabili, resultaret respectu principis moralis causa et ratio ut possit judicari prudens revocatio legis; tunc enim, etiamsi princeps sciat consuetudinem non esse rationabilem ex parte populi, potest praesumi conniventia et abrogatio ex parte principis tacentis et tolerantis, quia tunc jam abrogatio justa est. Unde ad secundam confirmationem jam supra responsum est, tolerantiam per se non sufficere, adjunctis vero circumstantiis posse esse prudens et morale signum. Et in praesenti erit optimum signum, quando, in principe sciente populi resistentiam, permissio illius, stante lege, esset irrationabilis, et nociva populo; nam tunc praesumendum est oriri ex animo abrogandi legem, nisi contrarium constet. Idemque erit quoties res ad eum statum devenerit, ut prudens censeatur abrogatio; tunc enim merito praesumitur consensus in principe, sciente et patiente talem consuetudinem. Ad ultimam confirmationem negatur assumptum, jam enim ostensum est in illo casu consuetudinem non occurrere in modum praescriptionis, sed tanquam signum, adjuncta scientia et tolerantia sufficiente, ut explicatum est.
21. Ad primam difficultatem. — Ad primam difficultatem in principio positam, et sumptam ex S Divus, respondeo textum illum plures habere intellectus, quos hic expendere non possumus; multi autem illum intelligunt quando statutum vel consuetudo praecessit, et lex subsequitur, et ita non pertinet ad hunc locum, sed ad quaestionem tractandam in cap. 20. Alii intelligunt quando lex generalis praecessit, et statutum municipale sequitur : et videtur hoc magis significari in littera, et negari statutum praevalere contra legem, quod mihi est verisimillimum. Nam licet Panorm., cap. ult. de Consuet. in hoc constituat differentiam inter statuta laicorum et clericorum, quod particulares Ecclesiae non possunt statuere contra canones, particulares autem civitates possunt statuere contra jus commune, ego non video fundamentum hujus differentiae ; nam lex Omnes populi, ft. de Justit. et jur., nihil probat, et contrarium probatur ex dicto 8 Divus, et constat ex supra tractatis lib. 3. de Potestate ad leges civiles condendas. Unde quoad hoc nego esse eamdem rationem de statuto et consuetudine, sicut idem Panormit. in clericis fatetur. Ratio autem (licet variae tradantur a canonistis. ut per Abbatem supra, et latius per Roch. sect. 3, a n. 7) esse videtur, quia leges humana debent esse accommodatae moribus eorum pro quibus feruntur, et ideo legislatores in hoc deferre debent rationabili consuetudini suorum subditorum. Quae ratio et necessitas cessat in statutis municipalibus; nam illa fiunt per inferiores potestates, quas oportet esse subordinatas superioribus, et ideo statuere non possunt contra leges eorum jure ordinario, nisi ex speciali concessione.
22. Ad secundam. — Ad secundam difficultatem, sumptam ex 1. 2, cod. Quae sit long. consuet., dico etiam legem illam varie exponi, ut refert Gloss. in cap. Consuetudinis, dist. 11; communis tamen et probabilis responsio est, illam esse intelligendam de consuetudine non habente conditiones positas in d. cap. ult. de Consuet. Ita Jas., in addit. ad Gloss. in S Sine scripto, de Jur. natur., verb. Imitatur, ubi Glossa aliter exponit. Re tamen vera sensus est, consuetudinem non esse tantae auctoritatis, ut contra principis voluntatem possit valere, quod in eadem lege significatur : Non usque adeo sui valitura momento, id est, sua vi et potestate. Cum hoc autem optime stat, ut possit esse talis quae ostendat voluntatem principis fuisse mutatam, vel tanquam sufficiens signum ejus, vel in virtute alicujus legis.
23. Ad tertiam respondet divus Thomas, d. a. 3, ad 2, posse consuetudinem contra legem per bonos actus introduci, ac subinde esse rationabilem, quia lex humana, occurrente necessitate in particulari, sine culpa non servatur. Unde si illa occasio saepius occurrat, per actus illos legi contrarios inducitur quaedam consuetudo, quae ostendit legem non esse utilem, et consequenter abrogat illam. Quam responsionem attigit etiam Panorm. in d. c. 1, de Treug. et pace, ex Archidiac., in cap. unic. de Treug. et pace. Sed non satisfacit, tum quia illi actus non licent nisi propter necessitatem per modum epiikiae; hi autem non inducunt consuetudinem contra legem, cum non sint illi contrarii, neque ostendunt animum populi legi contrarium, ut supra declaratum est, neque ex vi consuetudinis ex illis solis resurgentis potest esse licitus actus, nisi in simili occasione, in qua epiikia per se semper sufficit. Quod si tam frequentes sint illae occasiones, ut ostendant legem esse inutilem, non abrogabitur propter consuetudinem, sed quia in se ostenditur iniqua et nulla, vel cessabit, quia finis ejus in generali cessat. Et ita idemmet D. Thomas dixit: Talem consuetudinem manifestare, quod lex ulterius non est ulilis. Secundo, respondet D. Thomas removeri legem per consuetudinem, quando tam firmata est consuetudo, ut jam lex non videatur possibilis secundum consuetudinem patria. Verumtamen, quando res ad hunc statum deveniret, etiam non esset propria abrogatio legis, sed cessatio per materiae mutationem ; at vero non semper necessarium est ad abrogationem legis ut tanta rerum mutatio fiat; quia saepe abrogatur, si circumstantiae supra positae concurrant, etiamsi alioqui possit juste obligare, si voluntas principis tacita non interveniret aliquo ex modis supradictis. Unde D. Thomas, in illa solutione, solum videtur voluisse explicare modos quibus potest contingere, ut ex consnetudine resultet cessatio legis absque ordine ad consensum principis, sed quasi ex natura rei, quae non est propria abrogatio, sed cessatio legis. In solutione autem ad 3 magis explicat modum abrogationis.
24. Consuetudo incipiens per actus malos, quia prohilitos, potest legi derogare. — Respondeo igitur, ex dictis in cap. A4, recte fieri posse ut consuetudo incipiat per actus malos, quia prohibitos per legem, et nihilominus inducat consuetudinem derogantem legi. Ita fatetur Cajetanus dicta solutione ad 2, et omnes; imo ex dictis constat ad hanc abrogationen necessarium esse ut, in principio, actus sint tales, quia debent esse contra legem obligantem, sine excusatione, vel ignorantia. Ratio vero ob quam suffticiunt est, quia imprimis non concurrunt ut causa, sed ut indicium voluntatis principis, aut legis ; possunt autem s esse se indicium talis voluntatis, etiamsi mal sint. Et deinde id quod tandem resultat ex tali consuetudine non est malum, scilicet, ut similes actus sine malitia fiant, ablata lege, et in hoc censetur consentire princeps abrogando legem. Atque hoc modo consuetudo illa, licet in modo vel in fieri sit irratio nabilis, non tamen in substantia, (quia actus illi possunt licite fieri) nec in termino, nec in effectu, quia et princeps potest propter talem consuetudinem prudenter ac rationabiliter legem abrogare, et completa consuetudine actus postea licite fiunt, et jus ad eos libere faciendos justum est; nam potius est quaedam carentia juris, seu prohibitionis, quae rauonahiliter au- ferri potuit. Addit vero Cajetanus supra, et idem dicit Panormitanus, licet in principio agentes contra legem peccent, tamen eorum successores posse praesumere ex aliqua rationabili causa legem illam fuisse non servatam. quod quidem regulariter verisimile est, praecipue quando abrogatio fit per longam praescriptionem. Dico autem id non esse necessarium; nam, licet omnes actus facti contra legem ante completum tempus praescripiionis, vel ante sufficienter praesumptam voluntatem tacitam principis fuissent mali, nihilominus tandem completo tempore vel indicio, abrogaretur lex vi juris, vel tacitae voluntatis principis, quae justa est, licet actus subditorum mali fuerint, ut declaratum est. Neque in hoc eequiparatur haec consuetudo praescriptioni, ut in cap. 1 declaravi.
25. Objectio. — Solutio. — Urgebit vero aliquis, quia lex erat rationabilis (nam hoc est de ratione legis, et ibi supponitur vera et valida lex); ergo consuetudo contraria erit irrauonabilis, non solum quia per malos actus introducta fuit, sed etiam quia tendebat ad tollendam legem rationabilem ; hoc enim contra rationem videtur, et cum illa sint directe contraria, si unum rationabile est, aliud erit irrationabile. Respondeo idem argumentum supra esse factum de abrogatione legis expressa, de qua constat posse esse rationabilem et jusiam, et eodem modo hic esse solvendum. Dico ergo legem non esse rationabilem tanquam necessariam sed tanquam convenientem propter aliquos effectus, quibus non obstantibus, ablatio legis et consuetudo ad illam tollendam potest esse rationabilis sub aliis respectibus honestis et convenientibus, sicut duo contraria possunt esse probabilia; et, quod in altera parte sit aliquis excessus, non facit alteram esse irrationabilem, praesertim quia haec comparatio ordinarie dubia est.
On this page