Caput 19
Caput 19
Utrum abrogatio legis per consuetudinem, aliquam exceptionem vel extensionem admittat.
1. Prima exceptio, quae rejicitur.—Ut regula posita in praecedenti capite magis declaretur, oportet exceptiones aliquas quae ab illa fieri solent expendere, et in fine etiam videbimus an recipiat extensionem. Prima ergo exceptio cogitari potest de lege poenali imponente poenam. ipso facto. Aliqui enim dixerunt illam non abrogari per consuetudinem praescriptam, etiamsi rationabilis sit, quia, statim ac violatur, inciditur in dictam poenam et in factum damnatum. lIta referunt Joan. Andr. et Panorm., in c. 1 de Treug. et pace. Haec tamen exceptio nullo jure fundatur, et est contra rationem, ideoque merito a dictis auctoribus rejicitur. Quia etiam consuetudo contra talem legem potest esse rationabilis, ut per se constat, et potest indicare sufficienter voluntatem tacitam legislatoris abrogandi talem legem. Non enim minus potest hoc expedire ad commune bonum in lege poenali, quam in qualibet alia, quando illa non est conveniens moribus populi, vel experimento constat non esse illis proficuam. Item verba et ratio capitis ultimi de consuetudine aeque in hanc legem conveniunt ac in aliis. Denique potest hoc confirmari exemplo, in Extrav. 1 de Simon. prohibente sub censura aliquid recipere pro ingressu religionis, et nihilominus usu esse omnino abrogatam probabile est, ut alibi diximus, et censet Nav. cap. 27, n. 106, et inde alia exempla sumi possunt. Nec ratio contrariae sententiae est alicujus momenti, quia, licet lex damnet actum et poenam imponat, quae ipso facto incurritur stante lege in sua vi, usu tamen fieri potuit ut legis virtus omnino abrogaretur per rationabilem et praescriptam consuetudinem, seu tacitum principis consensum, et quando ad illum statum pervenitur, jam actus non est damnatus, nec poena dignus.
2. Est autem grave dubium, an possit consuetudo derogare hujusmodi legi quoad poenam, relicta obligatione quoad culpam. In quo distinguunt aliqui inter legem imponentem poenam ipso facto, vel designantem imponendam. Et de hac posteriori docent posse abrogari quoad solam poenam, quod est certum et communiter receptum. ratio vero specialis est, quia talis lex quoad illam partem judicem instruit, et illum obligat. Unde sicut aliae leges derogari possunt, ita etiam haec, ut est praeceptum cadens in judicem. De lege vero imponente poenam vel censuram, verbi gratia, ipso facto, hoc negat Castro libro secundo de Lege poenali, cap. 12, citatque Hostiens. in capit. de Treug. et pace, et Tiraquell., qui de alia re loquitur, ut statim dicam. Ratio esse potest, quia si lex non abrogatur in se, semper committitur culpa violando illam; ergo necesse est incurri poenam. Ut, si poena sit excommunicatio, necessario incurritur, quia praecedit contumacia contra legem, et sic de aliis effectibus poenalibus qui per ipsam legem fiunt; ergo nunquam potest lex quoad illos tantum derogari; ergo nec quoad solam poenam. Confirmatur, quia talis consuetudo esset irrationabilis, quia eo tenderet ut peccata impune fierent.
3. Lex poenalis potest per consuetudinem abrogari, licet dicat Ipso facto. — Nihilominus contrarium dicendum est cum Panormit., in cap. 1 de Treug. et pace, ubi etiam Felin. et alii communiter ; Navar., comment. 3 de Regular., num. 55, et in Manuali, cap. 27, n. 106. Probari autem potest primo, inductione. Nam olim filii clericorum ipso jure nascebantur servi, in peenam paternae incontinentiae, cap. Coun multa, dist. 15, et tamen per dissuetudinem abrogata est illa poena, manente eadem culpa, ut ibi notat Glossa. Item in Extravag.1 de Rebus eccles. non alienand., variae ponuntur poenae ipso facto, quae per non usum cessarunt, durante lege, ut videre licet in Navar., d. c. 27, n. 150, ex quo alia exempla peti possunt. Et quotidie videmus revocari legem quoad poenas, et non quoad praeceptum, ut novissime fecit Clemens VIII in Motu Sixti V de modo recipiendi novitios in religionibus; derogatio autem quae fit per legem, potest etiam per consuetudinem fieri, ut ex dictis constat. Ratio denique est, quia potest derogari legi, licet non abrogetur, 1. Derogetur, ff. de Verbor. signif., ubi Glossa : Derogatur enim cum pars detrahitur , abrogatur vero cum prorsus tollitur ; ergo etiam per consuetudinem poterit derogari, licet non abrogetur, ut recte intult Navar., cons. 1 de Consuet., quia eadem ratio in illa procedit : ergo quacumque ratione lex divisibilis sit, poterit in una parte derogari, et non in alia. Est autem separabilis poena legis a culpa : ergo potest consuetudo derogare legi quoad impositionem poense, relicta obligatione ad culpam. Quia talis poena non est per se annexa culpae, sed ex principis voluntate, quae potest in una parte mutari, licet non mutetur in alia, ut per se constat, et ex usu ostensum est. Et princeps obligatur lege quoad vim directivam, licet non obligetur ad poenam. Atque hoc modo dixit Glos. in c. Denigue, dist. 4, verb. Consuetudine, aliquando consuetudinem excusare a poena temporali, licet non excuset a gehennal.
4. Ad fundamentum contrarium. — Ad rationem ergo in contrarium respondeo: quamdiu consuetudo non est praescripta, seu non praevaluit contra poenam, verum est illam incurri per transgressionem legis; nihilominus tamen accidere posse ut, licet poena incurratur, nunquam servetur, et quod in ea dissue- tudine perseveretur toto tempore necessario ad praescriptionem, vel ad indicandam voluntatem principis scientis, et tolerantis illam non observationem, seu non executionem poenae, et id satis ad abrogationem poenae, quamvis contra observationem legis non sit inducta consuetudo. Ad confirmationem dicitur, per talem consuetudinem solum fieri, ut poena legis non statim incurratur, non vero ut delictum per superiores puniri non possit et debeat, et ideo non sequitur consuetudinem esse irratonabilem. Sicut etiam quando poena non ipso facto incurritur , sed per judicem imponenda est, licet per legem derogetur ut judex non teneatur illam poenam lege taxatam imponere, nihilominus non ligat judicem quin aliter punire possit, si expediat; alioqui etiam talis consuetudo irrationabilis esset.
5. In quo sensu potest procedere distinctio praedicta. — Posse tamen aliquo modo illa opinio seu distinctis applicari ad consuetudinem irrationabilem contra legem, de qua multu juristae dicunt, quia, licet non possit abrogare legem, nihilominus excusare potest poenam ejus. Quod sentit Glossa prima in cap. Cum venerabilis, de Consuet., et Gloss. in cap. 2 de Tempor. ordin., verbo Antiqua, in prima responsione, et Glossa in cap. Denique. Et late tradit Rochus in dicto cap. ult. de Consuet., super ipsum textum, n. 33 et sequentibus, usque ad n. S, sect. 1, ubi multa circa hoc congerit. Dico igitur distinctionem supra positam de lege imponente poenam latam, vel ferendam, posse ad hanc doctrinam applicari. Nam quando poena est ipso jure imposita, non potest abrogari quoad illam, seu derogari propter solam consuetudinem irrationabilem, quia per talem consuetudinem nunquam potest consensus principis indicari de totalis poenae remissione. Nec etiam valere potest talis consuetudo ad poena diminutionem, si quoad hoc etiam irrationabilis sit, quia iprocedit eadem ratio, ut statim declarabo. At vero quando poena est imponenda per judicem, potest consuetudo aliquam excusationem admittere, saltem quoad diminutionem poena, quia illam potest facere judex.
6. Plura notanda. —Ex nihilominus circa hanc doctrinam adverto aliud esse loqui de consuetudine irrationabili communitatis, aliud de privata consuetudine peccandi unius personae. Haec enim posterior consuetudo de se non excusat poenam, etiam in foro humano, sed potius aggravat, quia aggravat culpam ; et est modus peccandi magis contrarius com- muni bono, nec de hac loquuntur dicti auctores, sed de priori consuetudine publica. Circa quam duo praeterea animadverti possunt. Unum est, duobus modis posse intelligi, talem consuetudinem excusare vel minuere poenam: uno modo, per abrogationem legis, vel aliquam derogationem , saltem quoad eam partem qua poenam imponit; alio modo, per modum circumstantiae actus, eo quod ex multitudine et frequentia peccantium contra legem resultet aliqua ratio conveniens, ob quam poena minuatur, vel remittatur, etiamsi lex in se non sit derogata. Aliud notandum, est consuetudinem contra legem poenalem duobus modis posse esse irrationabilem : uno modo, in tota ejus transgressione, id est, tam in commissione culpae contra ipsam, quam in remissione vel non observatione poenae per legem impositae; alio modo, potest esse consuetudo irrationabilis quoad legis transgressionem, non vero quoad non executionem poenae, ut si, non obstante malitia transgressionis, poena videatur nimis acerba, aut praeter mores patriae, aut esse occasio graviorum peccatorum, vel quid simile.
8. Consuetudo irrationabilis quam vim habet.—Consuetudo irrationabilis, in conniventia pane rationem habens, potest quoad hanc partem legi derogare. — Dico ergo consuetudinem irrationabilem quoad poenae conniventiam non posse inducere excusationem poenae per modum abrogationis legis. Probatur, quia consuetndo irrationabilis non potest abrogare legem, cap. ult. de Consuet.; ergo nulla ex parte secundum id quod irrationabilis est, potest derogare legi in eo in quo illi contraria est; nam est eadem ratio et proportio; ergo consuetudo irrationabilis in non exequenda seu imponenda poena lege praescripta, nunquam potest derogare legi, etiam ut imponenti poenam. Et haec assertio tam in lege imponente poenam ferendam quam latam locum habet, ut ratio facta probat. Addo vero ulterius, licet consuetudo sit irrationabilis in transgressione legis, si vero in conniventia poenae rationem aliquam habeat, posse derogare legi quoad eam partem qua poenam imponit , sive ipso facto, sive per judicem ferendam. Probatur contraria ratione, quia omnis consuetudo, ut rationabilis est, potest praevalere contra legem secundum id in quo illi contraria est, juxta idem cap. ult.; ergo consuetudo rationabilis in dissimulanda poena poterit derogare legi, ut imponit poenam, licet non abroget absolute quoad obligationem, quia in eo irrationabilis consuetudo est , ut supponitur. Probatur consequentia, tum quia cum proportione procedit eadem ratio; tum quia utile per inutile non vitiatur quando separabilia sunt; hic autem separabilis est poena a transgressione , ut ostensum est ; tum denique quia princeps potest juste consentire in remissione poenae, etiamsi vis directiva legis integra maneat; ergo praesumitur id facere per consuetudinem in eo rationabilem et praescriptam, vel sufficienter toleratam.
8. Quomodo consuetudo irrationabilis quoad utramque partem potest aliquam excusationem afferre. — Ultimo vero addo, etiamsi consuetudo sit omnino irrationabilis quoad utramque partem, posse aliquam excusationem afferre per modum circumstantise, quando lex non imponit poenam ipso facto, sed imponenda est. Et hoc modo existimo loqui juristas. Et declaratur primo ex parte singulorum peccantium, tum quia ex pubhea consuetudine alicujus delicti, et praesertim tolerata, ordinarie resultat aliqua ignorantia, qua tale delictum minus grave existimatur, vel saltem inadvertentia circa deformitatem ejus, ex qua aliquo modo minuitur delictum, et consequenter reatus poenae; tum etiam quia exemplum multorum est quasi vehemens tentatio inducens per modum cujusdam vehementis obj ecti et passionis, quae solet etiam aliquo modo excusare. Et hune modum insinuat Glossa in dicto cap. Cum venerabilis, et magis ibi explicat Pan., n. 5; latius Rochus supra. Secundo, ex parte reipublieae, solet ex multitudine peccantium insurgere occasio non exequendi poenam , quia non potest tota multitudo facile puniri sine scandalo, vel magna perturbatione, aut majori detrimento reipublicae ; neque etiam expedit quosdam punire, et non alios, quod etiam generaret scandalum propter acceptionem personarum. Vel si quando id fieri potest in aliquibus propter specialem rationem, illi solent esse pauci, et excusatio in communitate populi locum habet. Et hi duo modi excusationis insinuantur in dicto cap. 2 de Tempor. ordin., et hic posterior traditur a Greg. in dicto c. Denique, dist. 4; et insinuatur ab August., Epist. 50, in c. Ut constitueretur, 125, dist. 50; et clarius Epist. 64, c. 1, dist. 44. Qui tamen non habet locum in poena ipso facto imposita, quia lex nihil distinguit, sed semper eodem modo loquitur.
9. Dubium.—Vandem potest in hoc puncto dubitari an possit consuetudo relaxare legem poenalem quoad directam obligationem, relin- quendo nihilominus debitum poenae, et (ut sic rem explicem) ex lege mixta facere legem pure poenalem. Hoc punctum attigit Tiraquel. in l. Si unquam, verb. Hevertatur, in vigesimoquarto discrimine inter poenam latam et ferendam. n. 350, et refert opinionem cujusdam Matthaei, in Prooem. Clementin. distinguentis. Nam, quando lex imponit poenam ipso jure, etiamsi in dissuetudinem abierit, ait nihilominus incurri poenam, et ad hoc citat cap. Catholica, 11 dist., c. 2 de Const., in 6, et c. de Locato, quod non designat; sed nihil in toto illo titulo, vel in allegatis juribus, invenio quod ad rem faciat. Quando autem lex imponit poenam tantum ferendam, tunc ait, si lex in dissuetudinem abiit, etiam poenam abrogari, ex c. 7n istis, d. 4, quod nihil etiam probat. De qua sententia nihil Tiraqu. dicit, sed ad alios, quos refert, remittit.
10. Impugnatur ratio praecedens. — Mihi vero plane displicet. Quia vel est sermo de dissuetudine tantum inchoata, et insufficiente ad abrogandam legem, vel de perfecta et consummata. Prior de se non derogat legi «uoad primariam obligationem ejus, ut constat ex dictis, et ex dict. cap. ultimo de Consuetudin., et consequenter nec ad praesens punctum refert, nec tollit debitum poenae, sive sit latae, sive ferendae sententiae, quia nec impedit culpam, nec etiam contra poenam per se est sufficiens. Si vero sermo sit de perfecta consuetudine, rursus inquiro an de facto, seu necessitate, vel tantum de possibili intelligatur difterentia, neutro enim modo applicari potest. Nam loquendo de necessitate, non est necessarium ut, abrogata lege quoad obligationem, poena ipso jure lata incurratur per actum contra legem ex consuetudine factum ; imo contrarium est magis consequens, quia cessante culpa cessare debet poena , et ita hoc videtur magis frequens. Et, e converso, necessarium non est ut in eo casu cesset poena, quae per legem esset tantum ferenda : nam potest consuetudo esse talis ut obligationem culpae auferat, non vero poenae, ut statim dicam ; sic ergo non habet locum talis distinctio.
11. Lex potest per consuetudinem derogari quoad obligationem ad culpam, relicta obligatione quond penamn. — Absolute ergo de utraque lege dubitari potest, ex ratione proxime facta, quia cessante causa adaequata cessat effectus ; ergo si propter consuetudinem cessat culpa, necessario cessat poena, sive lata, sive imponenda , quia culpa est causa adaequata poenae ; unde consuetudo aliter introducta ir- rationabilis esset. Nihilominus dico fieri posse ut consuetudo deroget legi quoad obligationem ad culpam, relicto debito poenae, quando poena intrinsece non supponit culpam. Ita colligo ex Navarr. in Comment., c. Fraternitas, ex toto discursu illius, et praesertim ex n. ult., consider. 3, quae ibi non est perfecta, tamen sine dubio huc tendebat. Ratio vero est , quia lex potest derogari, licet non abrogetur, et ita potest derogari in quacumque parte separabili ab alia, relicta altera in sua vi ; sed impositio, seu comminatio poenae est separabilis ab obhgatione ad culpam, ut constat ex dictis supra de lege poenali: ergo potest lex mixta derogari in obligatione directa et absoluta, et relinqui in ratione legis pure poenalis. Neque hoc est per se injustum, quia, licet poena stricto modo sumpta referatur ad culpam, tamen late ut est onus, vel poena civilis, seu humana, satis est quod habeat causam, et quasi civilem culpam. Nec etiam est irrationabilis talis consuetudo, quia potest habere congruam rationem ita mitigandi obligationem.
12. Et sic fortasse multae leges civiles imponentes exactiones, vel prohibentes venari, ligna scindere, vel aliquid ex regno extrahere, licet in principio directivae fuerint, potuerunt usu fieri mere poenales, et quasi naturam mutare, quia non aliter sunt observatae, et illo tantum modo contra illas praescriptum est. Dixi autem quando pana non supponit intrinsece culpam, propter censuras. Nam leges quae prohibent sub censura, ipso facto non possunt derogari quoad obligationem, quin etiam derogentur quoad censuram, quia censura intrinsece praerequirit culpam et inobedientiam, quam non ita postulat quaelibet poena late sumpta. Possunt autem illae leges vel simpiiciter abrogari, vel tantum quoad censuram, ut de Extravag. 1 de Rebus Eccles. non alienand. censet Nav., d. c. 27, n. 150. Ratio vero contrariae sententiae nullius est momenti, quia, licet ex vi legis actus damnetur, et poena statim incurratur ab iis qui in principio peccaverunt, usu tamen potuit utrumque vel alterum tolli pro ratione consuetudinis, et taciti consensus legislatoris.
13. Secunda exceptio. — Secunda exceptio est de legibus irritantibus, multi enim censent has non posse consuetudine abrogari; ita enim videtur colligi ex c. Quod super his, de consang. et affinit., quatenus in eo dicitur non posse consuetudine abrogari legem Ecclesiae prohibentem matrimonium inter consanguineos. Et idem significatur in c. Super eo, de Cognat. spirit. in princ.. quoad consuetudinem prohibentem matrimonium inter cognatos spiritualiter. Ratio autem non videtur esse posse alia, nisi quia lex illa est irritans. Et videtur sentire Covarr., in 4, p. 2, cap. 6, S 10, n. 18, citans Dried., de Libert. Christ., 1. 10, c. 11; et plures alios pro hae sententia refert Sanci. Qui, licet videantur specialiter loqui in materia matrimonii, inde vero inferunt generalem regulam, scilicet, non posse consuetudinem facere habilem eum quem lex fecit inhabilem; omnis autem lex irritaus actum hominis facit inhabiles personas ad talem actum, vel ad sic contrahendum, ut dixit Concilium Tridentinum, sess. 24, in decret. de Matrim., et notavimus supra, l. 5; ergo si consuetudo non potest personam inhabilem habilitare, neque etiam poterit legem irritantem abrogare; nam abrogando talem legem habilitaret personam. Confirmari potest, quia lex irritans facit personam incapacem, quando circa illam versatur; at consuetudo non potest tollere incapacitatem personae, ut est apud jurisperitos receptum, Felin., in c. Accedentes, de Praescriptionibus, in 6; Decius, in c. Novit, de Judic., n. 12; Aim. Cravet., de Antiquitat. tempor., 4 p., S 3. Et potest inductione ostendi in irregularitatibus , censuris et similibus impedimentis canonicis, non enim possunt consuetudine tolli.
14. Haec etiam exmceptio non est admittenda. — Nihilominus hanc etiam exceptionem non censeo esse admittendam, quia caput ultim., de Consuetudinib., generaliter loquitur, dum ait legem humanam posse abrogari per consuetudinem habentem illas duas conditiones; sed lex, etiamsi irritet actum, humana est; ergo si consuetudo illi contraria habuerit illas duas conditiones, abrogabit illam; si vero illas non habuerit, non erit exceptio ab illa lege. Dicere autem, non posse esse consuetudinem rationabilem contra legem irritantem, voluntarium est. Quia lex irritans potest esse abrogabilis aliqua ratione honesta, et saepe juste abrogatur, ut patet in lege antiqua prohibente matrimonia in quinto gradu, quae nunc sublata est; ergo eadem ratione consuetudo contra hujusmodi legem irritantem poterit esse rationabilis, et consequenter poterit etiam vel esse praescripta, si longo tempore duret, vel indicare consensum tacitum principis, si illam sciat ; ergo poterit legem abrogare. Et confirmatur, quia consuetudo potest inducere legem irritantem, ut supra dictum est; ergo et abrogare irritantem legem. Probatur consequen- tia: nam eadem est ratio, ut fatetur Covarr. supra, quia per utramque indicatur consensus principis, et in utraque potest esse materia honesta et rationabilis, ut declaratum est. Atque hanc sententiam sensit Glossa in capit. Frustra, dist. 8, verb. Consuetudinem, dicens personam ineligibilem posse consuetudine fieri eligibilem, utique abrogando legem per quam fiebat ineligibilis, ex capit. IVos consuetudinem, dist. 12. Idem tenet Innocent. in capit. 1 de Cognation. spirituali, in fine, loquens in materia matrimonii, et in impedimentis irritantibus, de quibus maxime solet dubitari ; et illum sequitur Turrecremata in cap. Placuit, dist. 32, articul. 9, cum Hostiense, in Summ., titul. de Cognation. spiritual.; Gabr., in 4, d. 42, quaest. 1, articul. 3, dub. 6; et Sanci., lib. 7 de Matrim., disputat. 4, n. 4. Hoc etiam aperte supponunt doctores asserentes posse consuetudinem derogare legi danti formam et et solemnitatem actui, non solum accidentalem, sed etiam substantialem, jure positivo introductam. Quod tenet Roch. in dicto cap. ultim., section. 2, num. 34 et 35, ubi alia refert.
15. Ad opposita. — Ad alia in contrarium proposita, respondeo imprimis auctores qui sentiunt impedimenta irritantia matrimonium non posse auferri consuetudine , formahter non esse nobis contrarios ; non enim fundantur in universali principio, quod lex irritans non possit consuetudine abrogari, sed in speciali conditione talis consuetudinis in materia matrimonii, quia putant vel esse turpem, vel irrationabilem de se, vel saltem esse lege reprobatam: quod in propria materia examinandum est, et in sequenti exceptione aliquid in generali dicemus. Non est autem verisimile eeos sensisse omnem consuetudinem contra legem irritantem esse irrationabilem, quia nec talis consuetudo semper invenitur in jure reprobata, ut per se constat, nec ex sola rei natura id potest cum verisimilitudine cogitari, ut ostensum est.
16. Dupliciter quis fit habilis per consuetudinem. —Deinde addo duobus modis posse intelligi, personam inhabilem ratione legis, fieri habilem per consuetudinem. Primo, per abrogationem legis inducentis illam inhabilitatem, et hoc modo dicimus id posse fieri per consuetudinem. Nam si illa inhabilhtas sit poena, sicut potest abrogari lex poenalis quoad alias poenas ipso facto impositas, ita etiam quoad hanc, quia est eadem ratio. Si vero non sit poena, sed propter aliquam indecentiam, vel aliam justam causam sit introducta, tunc videndum est an eadem indecentia vel ratio subsistat, vel cessaverit. Nam in priori casu consuetudo esset irrationabilis , et ex ea parte inefficax ; in posteriori autem casu, etiam poterit consuetudo legi derogare, et facere ne illa inhabilitas contrahatur. Secundo, potest intelligi ut persona inhabilis vel incapax fiat habilis per modum praescripfionis talis habilitatis, absque derogatione legis universalis, et hic modus videtur impossibilis ; non pertinet autem ad rem de qua tractamus, quia non de praescriptione, sed de consuetudine propria et legali agimus. Et potius inde confirmatur quod supra dictum est, privatum usum singularis personae non posse derogare legi: nam inde fit ut non possit praescribere contra prohibitionem ejus.
17. Quo sensu vera sit sententia praedicta.— Et juxta hunc modum procedere potest sententa juristarum, seu axioma ultimo loco allegatum, ut patet in exemplo c. Quando, de Consuetud. , quod ab eis adducitur. Simplices enim sacerdotes nulla consuetudine acquirere possunt jus ministrandi sacramentum confessio - nis, quia, non obstante quacumque praescriptione vel inveterata consuetudine, lex divina id prohibens semper manet integra, nec humana consuetudo contra illam potest praevalere. Et idem est in lege positiva; nullus enim inhabilis, verbi gratia, illegitimus, potest praescribere sua consuetudine capacitatem contrariam, quia lex ecclesiastica semper manet in sua vi, posset tamen per consuetudinem communem derogari, et ita nihil obstat inductio de censuris, etc. Nam consuetudo non potest facere ut excommunicatio per soium aliquem usum sine absolutione tollatur, sed potest facere ut non incurratur, derogando legi per quam inducebatur, et idem est in similibus impedimentis.
18. Tertia exceptio.— Tria distinguenda.— Hevocatio consuctudinis quid operetur.—CTertia exceptio est de lege, quae non solum praecipit, sed etiam prohibet omnem consuetudinem contrariam, et derogat illam, non tantum praeteritam, sed etiam futuram. Circa quam exceptionem oportet distinguere tria illa quae supra numeravimus, revocare consuetudinem, prohibere consuetudinem, et reprobare consuetudinem. Certum ergo est solam revocationem consuetudinis legi humanae additam expresse, non impedire quominus talis lex per subsequentem consuetudinem derogari possit ; quia illa lex non prohibet consuetudinem fu- turam, ut supra ostendi; ergo, non obstante revocatione praeteritae consuetudinis , potest subsequens esse honesta et rationabilis, cum nec sit prohibita, nec ex natura rei necessario sit turpis, aut omni ratione destituta, id enim gratis fingeretur; ergo poterit successu temporis praescribi, ignorante legislatore, vel ab illo sciente ita tolerari, ut voluntatem ejus tacitam ostendat ; ergc poterit legem abrogare. Et ita communiter exceptio non fit de hujusmodi lege, ut constat ex supradictis, et ex his quae tradit Covarr, lib. 3 Variar., c. 13, n. 4; et videri potest Burgos de Paz in l. 1 Tauri, 464 et 4'19.
19. Prohibitio consuetudinis quem effectum habet.— In lege autem prohibente omnem consuetudinem contrariam, etiam futuram, videtur valde probabilis haec exceptio. Primo, quia talis consuetudo, eo ipso quod specialiter prohibetur, irrationabilis est ; ergo nunquam potest praescribi, ergo nec legem abrogare. Secundo, quia alias nullum effectum haberent in tali lege, illa verba quibus etiam in futurum consuetudo prohibetur, quia actus per quos induci vel inchoari potest talis consuetudo, ex vi legis praecipientis absque illa clausula prohibiti sunt, et consequenter etiam eornm frequentia ; ergo ad prohibendam consuetudinem facti non erant necessaria illa verba; ergo maxime intendunt prohibere consuetudinem juris, ne superflue posita esse censeantur: ergo aut efficaciter illam prohibent, ita ut contra legem induci non possit, et habemus intentum: aut si hanc efficaciam non habent illa verba, superflua etiam sunt, quia ratione illorum consuetudo non est magis prohibita, nec alium possunt habere moralem effectum. Tertio, in consuetudine praescriptionis, eo ipso quod lex prohibet ne aliqua res praescribi possit, nulla consuetudine fieri potest ut praescribatur l. Ubi lex, ff. de Usucap.; ergo similiter eo ipso quod lex prohibet consuetudinem contra legem, efficaciter operatur ut contra talem legem nulla consuetudo praescribi possit aut valere.
20. Quarto, quia consuetudo non potest abrogare legem nisi ex tacito consensu principis, ut dictum est; hic vero consensus non potest praesumi, ubi ipse legislator expresse illum negat per prohibitionenr futurae consuetudinis suae legi additam: ergo. ^uinto, si princeps dicat ut lex vel privilegium non possit abrogari, nisi expresse, non poterit tacite tolli; sed hoc ipsum facit, quando prohibet omnem contrariam consuetudinem induci; ergo. Denique legislator potest irritare futuros contractus, ut non valeant : ergo etiam poterit irritare futuram consuetudinem : sed hoc intendit, quando illam prohibet, quia alias inutilis esset prohibitio, ut argumentabamur ; ergo. Atque hanc exceptionem indicat Glossa in c. 1 de Constitution. in 6; multo vero clarius Glossa in Extravag. 2 de Election. Jan. 22. Idem sentire videntur Anton. de Butr. in c. ult. de Consuet.; Anton., 1p., tit. 16, S6; Sylv., verb. Consuetudo, q. 6; Angel.. n. 9, et Dald.; Bartol. in tract. de Dotib., p. 6, privil. 2, n. 18 et 19; Soto, lib. 1 de Justit., q. 7, art. 2, verb. Hoc ergo memoric, etc.; et idem videtur sentire Covarr. supra, cum multis qnos refert.
21. Pura prohibitio non obstat consuetudini introducendee. — Nihilominus probabilius censeo, si lex sistit in pura prohibitione futurae consuetudinis, et illam non reprobat, posse subsequentem eonsuetudinem introduci, quae vim habeat abrogandi eamdem legem. Ita docuit Navar. in Comment. de Spoliis, S 14, n.8, qui id colligit ex Gloss. in Clement. ult., de Elect. ; Vasq. 1. 2, disp. 171, capit. ult. ; et Soto tandem cum aliqua limitatione hoc admittit ; Medin., dicta q. 97, art. 3; Gutier., 1. 3 Practicar. quaestion., cap. 32. Ac denique Covarr. et alii non resistunt, licet non ita distincte rem declarent. Ratio sumenda est ex supra dictis, quia, non obstante tali prohibitione legis, potest consuetudo subsequens non esse irrationabilis, ut ostendimus; supposita vero hac conditione, facile potest adjungi altera de temporis cursu, vel usque ad praescriptionem, interveniente ignorantia principis, vel usque ad indicandum sufficienter voluntatem tacitam principis scientis et tolerantis consuetudinem, ut etiam est per se manifestum, et satis probatum ex dictis. Ergo in tali consuetudine habet locum vel decisio capitis ultimi de consuetudine, quando fuerit rationabilis et praescripta, quia nulla ratio exceptionis dari potest cum haec etiam sit lex humana, quantumvis prohibeat futuram consuetudinem. Vel certe urgebit naturalis ratio, quando princeps habuerit scientiam consuetudinis, et illa indicaverit tacitam voluntatem ejus, quia illa voluntas efficax est ad revocandam priorem legem, non obstante omni prohibitione in illa facta. Nam haec ipsa prohibitio futurae consuetudinis per solam voluntatem principis facta erat, et dum idem princeps vel successor ejus illam videt et tolerat, ac tacite consentit, priorem voluntatem mutat; ergo abrogat totam priorem legem. Atque haec ratio magis confirmabitur solvendo rationes pro contraria sententia factas.
22. Ad primum, negatur antecedens. Nam aliud est consuetudinem esse irrationabilem, aliud esse prohibitam : potest enim prohiberi, etiamsi irrationabilis non sit, nec ex vi solius prohibitionis fit irrationabilis, quae omnia supra declaravi. Ad secundum, quod est difficilius, respondeo primum effectum illius prohibitionis esse, ut talis consuetudo in dubio semper praesumatur irrationabilis, quando oppositum non constiterit, nec probatum fuerit, quia cum superior illam specialiter prohibuerit, verisimile est illam judicasse irrationabilem, maxime quando res est dubia, ut intelligi potest ex adductis per Rochum Curtium in dicto capit. ultim., sect. 7, numero vigesimoquarto. Alter effectus esse potest, ut gubernatores et custodes legum magis invigilent, et non permittant talem consuetudinem iterum introduci. Tertio, verisimile est subditos majori obligatione teneri ad abstinendum a tali consuetudine, propter voluntatem superioris specialiter declaratam. Quarto et maxime, potest deservire ut talis consuetudo vix aut nunquam possit derogare tali legi, nisi post longum tempus et legitimam praescriptionem, quia antea vix potest praesumi de voluntate principis, etiamsi consuetudinem sciat, vel certe multo plures circumstantiae necessariae erunt, et major temporis diuturnitas ad illam praesumptionem contra talem legem, propter contrariam voluntatem principis magis expresse et specifice in illa declaratam, et hoc praecipue videtur Soto voluisse.
23. Ad tertium, negatur consequentia, quia in praescriptione privata et propria nunquam praesumitur mutata voluntas principis, nec est aliquod jus in quo talis praescriptio jure prohibita possit inniti; at in praesenti semper manet intcgra virtus legis dantis hanc vim consuetudini rationabili et praescriptae, et manet naturalis ratio tacitae voluntatis principis derogantis priori. Ad quartum, negatur minor: nam, licet princeps expresse prohibuerit futuram consuetudinem, potest illam voluntateni mutare, et praeterea nunquam abstulit suam vim consuetudini praescriptae rationabili. Ad quintum, vera est major, si princeps persistat in eadem voluntate ; potest autem illam mutare. Item, sicut expressa derogatio solet fieri, non obstante illa clausula, per verba quasi reflexiva, ut derogando specialiter legi: Htiamsi talem clausulum habeat, vel in generali: Subquacumque verborum forma lata sit ;va in consuetudine tota haec reflexio et derogatio includitur, quatenus indicat ultimum consen- sum principis, qui contra omnem priorem potest praevalere. Deinde potest negari minor, quia non sunt aequipollentia prohibere futuram consuetudinem, et dicere ut lex non possit niai expresse derogari. Ád sextum, negari potest hanc prohibitionem aequivalere irritationi, quia sine illa potest habere alios effectus, ut ad secundum dictum est. Quia vero aliquando illa clausula ponitur per verbum irritandi, ut patet ex dicto Extravagant. 2 de Elect., respondeo irritationem hane semper pendere ex voluntate principis. Unde, quia consuetudo indicare tandem potest voluntatem principis contrariam, ideo potest, non obstante illa irritatione, habere suum effectum, sicut diximus legem irritantem posse consuetudine auferri.
24. Lex reprobans consuetudinem quomodo vinci potest ab ea. — Denique, de lege reprobante consuetudinem, dicendum est non posse per consuetudinem contrariam abrogari, nisi tanta sit in rebus facta mutatio, ut certo constet ipsam etiam consuetudinem illam conditüionem mutasse. Et ita etiam haec non est propria exceptio a regula constituta. Prima pars recepta communiter est, fere sine dissensione, ut constat ex Panorm., in cap. 2 de Probat., n. T et 8, cum alis ibi ; Glossa, in cap. unic. de Cleric. non resid., in 6, verb. Improbantes, juncto verbo AHeceperit, cum alus ibi; Navarr., et Covar. supra cum multis aliis, quos ipsi referunt; et Tiraq. in praefation. ad Retraet., n. 18 et 19. Et ratio est clara, quia illa consuetudo semper est irrationabilis, ut supra probatum est, et ideo nunquam habet conditiones positas in dieto capite ultimo, nec esse potest signum suffticiens tacitae voluntatis principis. Secunda item pars est communis, ut ex Covar. intelligi potest, qui refert plures, et multo plures Sanc., lib. 7 de Matr., disp. 4, n. 14. Ratio autem est, quia lex non semper reprobat consuetudinem propter intrinsecam malitiam quam habet, sed propter aliquod periculum, vel quia ita tunc censetur expedire reipublicae, vel Ecclesiae propter aliqua incommoda vitanda. At vero, in hujusmodi rebus saepe contingit ut consuetudo, quae uno tempore erat rationabilis, in alio non sit: ergo idem e contrario potest contingere ; ergo si id contingat in aliqua consuetudine reprobata per legem, non obstante reprobatione, desinet esse irrationabilis, vel quia jam revera, moraliter loquendo, non est illa consuetudo de qua talis lex loquebatur, vel quia totaliter et universe cessavit illa iex quoad illam partem, et ita etiam cessavit effectus ejus; ergo jam tunc poterit ilia lex abrogari tali consuetudine. Unde facile etiam probatur tertia pars assertionis, quia tunc ccnsuetudo derogans legi semper est raonabilis, et nunquam est impotens ad hunc effectum, nisi vel quia est irrationabilis, vel quia non est legitime praescripta, nec sufficiens ad indicandam tacitam principis voluntatem ; nulla ergo ibi fit exceptio.
25. Quarta exceptio ponitur a multis canonistis, ut abrogatio legis per consuetudinem praescriptam non habeat locum in sacramentalibus. Primo, ex cap. 2 de Tempor. ordin., ubi reprobatur consuetudo ordinandi ad sacros ordines extra quatuor tempora. Secundo, ex capit. Super eo, de Cognat. spirit., ubi similes consuetudines reprobantur. Tertio, ex capit. Quod super, de Consanguinitat., ubi similis consuetudo rejicitur. Quarto, ex Clement. V, in Clement. ult. de Atate et qualit., ubi confirmat consuetudinem circa aetatem praeficiendorum ad ordines, quae contra antiquos canones erat introducta, indicans, non potuisse praevalere consuetudinem illam, nisi ipse illam confirmasset. Unde in illa materia quidam volunt nullam consuetudinem valere sine lege expresse derogante priori, ut Hostiens. in Summa, titul. de Secundis nupt., n. 2, ad finem; alii volunt saltem requiri scientiam Papae cum tacito consensu, ut Richard. in 4, dist. 42, art. 3, quaest. 2, Glossa et doctores in cap. Vir, de Secundis nupt., et plures alii quos Sanei. refert.
26. Exceptio rejicitur.—NVerumtamen etiam haec exceptio non est necessaria, quia ex dictis juribus non colligitur, et regula dicti cap. ult. generalis est, nec apparet congrua ratio faciendi exceptionem. Et ita censent multi ex auctoribus quos supra citavi, qui generaliter negant requiri scientiam pincipis ad hunc effectum; et in speciali Palud. 4, d. 42, q. 3, art. 1; et ibi Supplement. Gabr., q. 2, art.2; et Sanci, referens plures, l. 2, disp. 82, n. 20; et Navar., late in Summa, cap. 22, n. 83, ubi reprehendit Rochum dicto cap. ult., sect. 4, n. 27, eo quod de hac re dubitaverit. Sed ille satis inclinat in hanc sententiam, et bene illam confirmat ; voluit tamen ab antiquioribus modeste discedere. Probat autem hanc sententiam Navar. ex eodem cap. 2 de Tempor. ordin., quod Hostiens. pro se allegat ; nam illa consuetudo antiqua, antequam esset revocata per legem, valida fuisse significatur, ibi: Nisi multitudo et antiqua consuetudo terrae esset, taliter ordinatt non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare, ubi Gloss. verb. antigua, circa finem, id intelligit de consuetudine rationabih et praescripta, et significat excusasse a culpa etiam in illa materia. Et ita responsum est ad primum. Deinde potest confirmari haec sententia ex cap. 1 de Cognat. spirit., ibi: JVisi consuetudo Ecclesie, et loquitur in materia sacramentali. Verum est consuetudinem, de qua ibi est sermo, non esse contra legem praecipientem, sed supra illam, vel contra permittentem. Sed certe si consuetudo potest iptroducere novam legem, et obligationem in materia sacramentali, non est cur non possit etiam abrogare; et ita patet responsio ad secundum et tertium ; nam in illhis juribus non dicitur consuetudines illas non potuisse valere propter materiam sacramentalem, sed quia vel irrationabiles judicantur, vel justis de causis reprobantur. E contrario vero ad quartum ex Clement, respondetur ibi confirmari consuetudinem, quia voluit Papa illam expresse approbare, non quia prius valida esse non potuisset contra antiquiores canones.
27. Regula in principio cap. A8 data nullum patitur emceptionem. — Unde tandem concludo regulam datam nullam pati exceptionem, quia, praeter dictas, nullae aliae probabiles occurrunt nec a doctoribus afferuntur, et rationes factae videntur eamdem posse habere vim contra quamcumque aliam, si cogitetur; et ideo recte dixit Navar., cons. 1 de Major. et obed., n. 3: Omnis consuetudo rationalilis praescripta valet contra quodcunque jus humanun. Nam, addens omnis et quodcumque, satis significavit nullum esse locum exceptioni. Denique, quoties aliqua consuetudo, licet communis et antiqua, dicitur in jure non praevalere contra legem, semper pro ratione redditur, quia est irrationabilis, vel corruptela, etc.; ergo signum est, si antiquitatem etiam habeat sufficientem , nihil illi deesse ad derogandum legi.
28. De extensione consuetudinis. — Quando sit admittenda ewponitur. — Tandem vero quaerendum superest an regula illa aliquam extensionem vel ampliationem admittat. Sed in hoc puncto juristae communiter, etiamsi admittant extensionem in consuetudmne praeter jus, quae novum jus inducit, nihilominus de hac consuetudine legi contraria et illam abrogante, pro regula statuunt non debere extendi. Ita sentit Abbas in cap. 2 de Consuet., n. ult., cum Innocent. ibidem, et tradit late Jason. in l. De quibus, ff. de Legib.; et copiose Rochus supra, sect. 4, a n. 7 usque ad 23, ubi novem limitationes ponit, quas hic expendere necesse non est. Nam (ut dixi) haec quaestio eadem est in consuetudine quae in lege seu statuto. Unde, sicut lex revocans aliam non extenditur per se, ac regulariter loquendo, quia talis lex odiosa, et quodammodo gravis censetur, quia correctio jurium vitanda est, ita consuetudo abrogans legem odiosa censetur, et quodammodo exorbitans, ideoque stricti juris est, et non extenditur. Nisi forte quando materia talis fuerit ut consuetudo censeatur favorabilis simpliciter; tunc enim eam extensionem admittet, quam favores admittunt, dummodo extensio non excedat terminos consuetudinis, quae ad unguem servanda est, ut dixit Baldus in l. Quicumque, cap. de Servis fugit., n. 20; ideoque de hac extensione, prout a juristis tractatur, nihil amplius hic dicere necesse est.
29. Consuetudo contra jus quem effectum habeat. — Resolutio. — Potest tamen specialter inquiri an consuetudo contra jus possit non solum illi derogare, sed etiam jus contrarium inducere. Potest enim interdum lex tolli pure negative, ita, scilicet, ut non obliget, licet actus ejus non prohibeatur, vel contrarius non praecipiatur ; aliquando vero tollitur etiam contrarie, praecipiendo, scilicet, actum quem prohibebat, vel prohibendo quem praecipiebat. Et breviter dico utrumque posse fieri consuetudine legitima. Probatur, quia utrumque fieri potest per legem scriptam; ergo et per consuetudinem. Item consuetudo potest sub utraque ratione et intentione contra legem induci, et potest esse rationabilis et sufficienter praescribi. Ut tamen haec praescriptio specialiter declaretur, potest consequenter inquiri an illi duo effectus possint simul et eodem tempore fieri, atque adeo una et eadem consuetudine, vel tantum successive. Nam quod successive fieri possint, clarissimum est; quia prius potest abrogari lex per legitimam consuetudinem, mere negative, et sola intentione tollendi talem obligationem ; et postea poterit continuari consuetudo animo inducendi lecem, et ita est veluti nova consuetudo; nam ex quo tempore lex fuit abrogata, jam consuetudo non est contra jus, sed praeter. Unde indigebit quidem novo cursu temporis ad inducendam legem, non tamen ultra longum tempus, quod ad consuetudinem praeter jus sufticere solet.
30. Dubium.— Difficultas vero est an simul et eodem tempore, eisdemque actibus, possit utrumque fieri. Videtur enim non posse, quia quando lex resistit, non potest alia lex introduci, quia non possunt consensus principis expressus ac tacitus esse contrarii : ergo necesse est ui prius lex existens abrogetur, ut alia possit introduci. Unde in leg. 3, tit. 2, part. 1. dicitur non posse usum contra legem, legem inducere, nisi prius lex praexistens tollatur. Nihilominus dico posse eodem tempore eademque consuetudine legem auferri, et contrariam induci. Probatur, quia potest consuetudo utroque respectu esse rationabilis, et sub utroque fieri; ergo etiam poterit sufficienti tempore sub utraque ratione praescribi, vel significare sufficienter consensum principis tacitum de utroque effectu. Confirmatur, quia per unum actum expresse ferendi legem contrariam priori potest una auferri, et alia introduci expresse ; ergo idem poterit fieri tacite; est enim eadem ratio. Neque obstat ratio in contrarium, quia ad id sufficit prioritas naturae, ut nostro more loquamur. Verum est enim non posse consuetudinem contra legem, novam legem inducere, nisi tollatur lex contraria, sed satis est ut tollatur simul tempore, et quod nostro modo intelligendi praecedat ordine naturae abrogatio prioris. Nam in illo gradu est simpliciter prior, quia legis ablatio est veluti necessaria dispositio ad inductionem posterioris, et non fit proxime et immediate, et quasi formaliter per introductionem novae legis, sed per abrogationem, quae absolute fieri posset sine nova lege. Et in hoc sensu potest illa lex partitarum sufficienter intelligi, quidquid ibi Greg. Lop. aliter sentire videatur.
On this page