Text List

Caput 20

Caput 20

Quibus modis possit consuetudo mutabi.

CAPUT XX. QUIBUS MODIS POSSIT CONSUETUDO MUTABI.

1. De mutatione consuetudinis. — Duplex modus mutationis. — Quamvis de mutatione legis humanae superiori libro generatim dictum sit, et ibi dicta possint magna ex parte ad jus consuetudinis applicari, nihilominus aliqua exponere oportet quae hujus juris propria esse videntur. Habent autem locum circa consuetudinem illi duo mutationis modi, quos supra in lege distinximus, scilicet, quasi ab intrinseco per solam privativam cessationem, vel ab extrinseco per actionem contrariam alicujus agentis. De priori modo nihil aliud dicendum occurrit, nisi, per solam mutationem materiae, quoad ejus honestatem vel publicam utilitatem, posse consuetudinem per se ipsam absque extrinseca revocatione ce:sare. Quod enim possit mutari materia consuetudinis, per se notum est, tum experientia, tum ex naturali conditione rerum humanarum. Quod vero tanta possit esse mutatio in materia ut per se cesset consuetudo, ac desinat obligare, patet, quia necesse est ut consuetudo in aliqua ratione fundata sit, et propter aliquem finem adaequatum sit introducta, quia hoc postulat essentialis ratio legis; ergo si ita res mutentur ut cesset ratio et finis consuetudinis, non solum in particulari, sed etiam in generali, desinet etiam consuetudo obligare. Imo si finis non tantum negative, sed etiam contrarie cessaret, posset oriri obligatio non servandi consuetudinem ; ut, si consuetudo inciperet esse moralis occasio peccandi, vel aliter nociva communi bono reipublicae. Idemque erit si, in particulari casu, contingat ut non tantum negative cesset ratio consuetudinis, sed etiam contrarie, sicut de lege dictum est; nam eadem proportionalis ratio in consuetudine locum habet. Denique quod hoc tantum modo contingat consuetudinem per se cessare, patet, quia non pendet ex alia causa quasi conservante per actualem influxum. Nam, licet pendeat ex voluntate principis, satis est ad illius conservationem, quod a principe non revocetur ; et idem est de populo, quatenus ab illo pendere potest.

2. Revocatio consuetudinis. — Omisso ergo illo genere mutationis, solum de revocatione consuetudinis dicendum est quae a principe per legem seu expressam voluntatem, vel a populo per contrariam voluntatem fieri potest. Quos duos modos revocationis posuit lex 6, tit. 9, part. 1, et sunt frequentes in jure. Et sub revocatione comprehendimus non solum integram abrogationem juris consuetudinarii, sed etiam partialem derogationem, quia eamdem proportionem servant. De dispensatione autem in jure consuetudinis nihil dicere necesse est, quia vel sub revocatione partiali comprehenditur, vel si aliquo modo differt, vel pertinet ad privilegium, de quo sequenti libro dicemus, vel eadem est ratio de illa quae de dispensatione in lege humana, de quo satis superiori libro dictum est.

3. Lex posterior contraria revocat consuetudinem. — Dico ergo primo : consuetudo revocatur per legem posteriorem contrariam, praecipue quando legislator illam non ignorat. Supponit haec assertio potestatem in principe qui potest leges ferre, ad revocandam consuetudinem. Quod est manifestum in jure, cap. Cwn consuetudinis, de Consuet., c. 1 de Const., in 6, 1. 2, c. Quae sit long. consuet. Nam quod ibi dicitur, non esse tantam vim consuetudinis ut legem vincat, in uno sensu, maxime verum habet de lege subsequente consuetudinem. Ratio vero est manifesta, quia consuetudo non habet vires, nisi ex voluntate saltem tacita ejus qui potest legem ferre; ergo per eamdem voluntatem poterit consuetudo revocari, et vires amittere, imo et prohiberi, ac contrarium praecipi. Si enim princeps potest per posteriorem legem revocare priorem per expressam voluntatem a se factam, quomodo non poterit revocare consuetudinem, tacita voluntate sua introductam, per posteriorem legem et voluntatem expressam ? In hoc ergo nulla est controversia nec dubitandi ratio, si additur : IVon obstante contraria consuetudine, tunc maxime revocari consuetudinem, quia non potest clarius legislator suam mentem explicare.

4. Objectio. — Hesponsio. — Potest vero in praesenti objici lex de Feudi cognit., ubi sic dicitur: Legum romanarum non est vilis aucLoritas, sed non adeo vim suam eatendunt, ut usum vincant, aut mores. Wespondeo imprimis id intelligi a Glossa ibi, esse specialem in feudis, sed non reddit rationem. Cujac. ibi id intelligit de consuetudine in contradictorio judicio confirmata. At haec etiam tollitur per legem. Alii intelhigunt illam legem loqui in locis extra ditionem romanam, ubileges Romanorum non habent vim legum, nisi quatenus a principibus acceptantur, et in illis locis dicitur praeferendam illis esse consuetudinem. Sed hoc et reddit sententiam frivolam ; quid enim mirum quod lex non obligans et extranea non vincat consuetudinem obligantem et propriam ? Et non satisfacit, quia ibidem ait Obertus : Judicium de feudis etiam legibus nostris contrariwmn dici solet. Unde Bald. ibi ait sensum esse, causas feudales decidi consuetudine, non legibus scriptis, sive Romanorum, sive Longobardorum. Quod intelligendum puto de legibus universalibus ; nam si essent propriae leges scriptae de feudis, ab habentibus potestatem latae, illae vincerent consuetudinem setvando regulam datam. Sensus ergo erit in materia feudorum proprias consuetudines esse servandas, non obstantibus generalibus legibus aliter disponentibus. Vel certe intelligi possunt illa verba de consuetudine praescripüonis, in quam maxime solent feuda fundari, quia leges Romanorum non pragjudicant huie consuetudini, quia non tollunt jura et dominia per consuetudinem praescriptam comparata.

5. Maxime autem locum habet assertio posita, quando in lege additur clausula, non obstante consueludine, quia non potest legislator mentem suam clarius explicare. At vero quando non additur illa clausula, imprimis requiritur repugnantia inter legem et consuetudinem, ita ut non possit lex observari si consuetudo servetur. Nam si possint in concordiam redigi, et lex possit suum effectum habere absque derogatione consuetudinis , etiam restringendo verba quoad fieri possit, salva eorum proprietate, ita interpretanda est, quia juris correctio vitanda est, et multo magis consuetudinis. quoad fieri possit; tum quia est veluti in naturam versa, ideoque difficile mutatur ; tum quia leges debent esse moribus utentium accommodatae.

6. Quid requiritur ut lem revocet consuetudinem. —Ut ergo lex revocet consuetudinem vi sua et sine expressa clausula, necessaria est omnimoda repugnantia et contrarietas. Deinde necessaria est voluntas principis, quia per illam fit revocatio. Et quia voluntas requirit scientiam , ideo etiam necesse est ut scientia consuetudinis in principe supponatur. Atque ita hanc ultimam conditionem, in qua est tota difficultas, posuit Pontifex in c. 1 de Cons., in6.

7. Infertur primo . consuetudo universalis abrogatur per legem universalem. — Ex quo textu et ex hac conditione infertur primo, quando consuetudo erat universalis, verbi gratia, totius Ecclesiae, et lex contraria fertur pro tota Ecclesia , consuetudinem omnino abrogari per talem legem, etiamsi clausulam derogatoriam non habeat. Ita docuit Bald. cum alis in l. 2, c. Quae sit longa consuetudo; Felin., in cap. Super litteris , de HRescript., num. S, verb. Tuertia regula, et in cap. 1 de Rhe judicat., num. 4, ampliat. 3; et Rota, decis. 2 de Rescript., in novis, n. 2, et sumitur aperte ex dicto cap. 1 de Constit., in 6, ibi, Singulurium consuetudines. Nam per hoc excludit generales , ut ibi etiam Glossa notavit. Ratio vero est, quia lex posterior universalis revocat priorem universalem, etiamsi illius mentionem non faciat, ut in dicto capite dicitur; sed consuetudo universalis habet vim legis universalis, et reputatur jus canonicum vel civile, non scriptum ; ergo. Item princeps qui jura omnia in scrinio pectoris sui censetur habere (ut dicitur in dicto cap. 1, et in l. Omnium, c. de Testamen.), etiam censetur non ignorare universalem consuetudinem ; ergo censetur revocare illam, edendo legem qua cum illa subsistere non potest.

8. Regulae dicte applicatio. — Et hoc cum proportione procedit in unoquoque episcopatu, pro legibus synodalibus et consuetudinibus generalibus uniuscujusque dioecesis. Idemque erit in legibus civilibus singulorum regnorum comparatis ad consuetudines universales uniuscujusque regni; nam est eadem proportio. Ideoque dixit Abb. in cap. ult. de Consuet., n. ult., quod si civitas fecit statutum contra suam consuetudinem , revocat illam, licet de illa non faciat mentionem, quia praesumitur scire consuetudinem suam, cum consuetudo sine scientia populi non introducatur. Ego autem hoc puto intelligendum, dummodo civitas absolutam potestatem statuendi habeat, vel, si indiget licentia aut confirmatione principis, illum certiorem reddat, legem fieri revocando consuetudinem, argument. cap. Cum consuetudinis, de Consuet., quia princeps aliter non posset consentire in revocationem consuetudinis , cum non praesumatur scire consuetudinem privatam. Item quia multo difficilius, et majori consideratione statutum illud permitteret , si consuetudinis notitiam haberet. Ac denique quia jure communi decernitur ut non fiat consuetudinis mutatio, 1. Minime, ft. de Legibus; ergo, ad statuendum contra consuetudinem de licentia principis, necessarium est illam conditionem illi aperire. Addo denique hanc assertionem seu illationem non minus procedere in consuetudine immemoriali, quam in qualibet alia aliter praescripta; nam si lex est aeque universalis ipsi consuetudini, licet non faciat expressam mentionem ejus, revocabit illam. Ratio est eadem, quia talis consuetudo non praesumitur ignorata, et solum legis communis positivae vim habet. Unde non censetur revocari ex vi alicujus clausulae universalis, in qua censeatur habere specialitatem, sed ex certa scientia principis, qui ea non obstante, vult condere legem, quae valida esse non potest nisi talem consuetudinem revocet; ergo illam etiam revocat.

9. Secundo infertur.—Secundo, infertur ex eadem conditione et regula, per legem universalem latam pro tota Ecclesia, non revocari consuetudines particulares dioecesum, aut civitatum, vel provinciarum, nisi addatur clausula revocatoria non obstante, vel in speciali, vel saltem in generali. Quae assertio cum proportione applicanda est ad leges regnorum, vel provinciarum, quatenus universales sunt in unaquaque provincia, et comparantur ad consuetudines particularium locorum, regni vel provinciae, ita ut servetur proportio : sic enim etiam militat eadem ratio et jurisdictio. Sic ergo assertio est expresse declarata in dicto cap. 1 de Constit., in 6, ubi etiam ratio redditur, quia legislator universalis non censetur scire facta particularia ad quae pertinent consuetudines particularium locorum : ergo non censetur velle revocare illas per legem universalem, nisi earum faciat expressam mentionem, vel saltem in genere omnes contrarias consuetudines revocet , addendo clausulam Non obstante, etc. Atque in hoc etiam conveniunt Glossa et doctores in dicto c. 1 de Constit., in 6, et in cap. ult. de Consuet., ubi Panormitan., n. 24; Rochus, sect. 7, n. 30; et Paulus Castrens. , Jason, et alii in dicta l. De quibus. At vero Bartolus, in eadem lege De quibus, in lect., n. 5, citat Guidonem in contrarium, ipseque videtur idem sentire secundum jus civile, propter 1. 3. 8 Dicus, ff. de Sepuler. viol., licet nostram sententiam admittat secundum jus canonicum, et ita illam intellexit Panormitanus supra ; et illa fuit etiam sententia Azonis in Sum., quem refert et sequitur Hostiens. in Summ., titul. de Consuet.. SQue cui prejudicet. Sed revera Dartol. Guidonis sententiam improbat, et communem sequitur, remittens se ad canonistas, praesertim ad Joann. Andr.in d. cap. 1. Clarius vero in repetition., n. 5, generaliter id resolvit ac docet ; indicatque, licet hoc non sit tam expressum in jure civili sicut in canonico, tamen rationem dicti capituli primi in omni jure procedere, et ita caput illud primum non tam esse specialis juris constitutivum, quam declarativum ejus juris, quod, secundum rectam rationem , in quocumque legislatore locum habet. Et ad 8 Divus, uno verbo ibi respondet intelligendum esse, quando princeps sciebat consuetudinem, vel expresse voluit illam tollere, si esset. Quae responsio procedit extendendo illum textum ab statuto ad consuetudinem , et intelhgendo illum de consuetudine antecedente ad legem; sed alios etiam habet sensus, ut supra dixi. Sic etiam videtur moderanda lex 6, tit. 2, part. 1, cum dicit legem posteriorem tollere consuetudinem contrariam, licet Gregor. Lop. ibi, in Gloss. 6, inditferenter et sine ulla limitatione illam intelligat, allegando dict. S Divus.

10. Dubium. —Sed quaeri potest de qua consuetudine hoc intelligendum sit, an de sola consuetudine praescripta, vel quae jam legem introduxit, an etiam de minori consuetudine; nam doctores allegati nihil de hoc tractant, sed simpliciter et indistincte loquuntur. Unde vi- dentur loqui de consuetudine juris, seu quae jus introduxit , ac subinde de consuetudine praescripta ; nam tractant de consuetudine quam princeps ignorare praesumitur : talis autem non potest inducere jus, nisi sit praescripta. Et ita hanc particulam invenio additam in Gloss., d. c. 1 de Constit., in 6, verbo Facti, et colligi potest ex dict. cap. 3, quatenus utitur verbo derogandi, quia non dicitur proprie derogari nisi juri praecedenti. Et, e converso, ideo consuetudo specialis derogare censetur juri generali, quia speciale jus derogat generali, etiamsi speciale praecedat, ut est regula juris, et quia non praesumitur princeps juri speciali derogare, quod ignorat: ergo supponitur consuetudo esse talis quae jus introduxerit. Tandem quia, nisi sit sermo de consuetudine praescripta, nulla alia designari poterit, quae necessario firma permanere debeat, non obstante lege generali subsequente.

11. Quaedam in d. cap. 4 eependenda. — Objectio. —Responsio.— Nihilominus expendo in dict. cap. 1, dicente consuetudines particulares non revocari per absolutam legem generalem, solum addi, dummodo rationabiles sint, omissa alia conditione, dummodo praescripte sint; ergo non est a nobis addenda : nam ubi Pontifex voluit illam esse necessariam, eam non omisit, ut patet ex dicto c. ult. de Cons. Item ibi pro ratione redditur, quod consuetudo est quid facti; ergo, licet non pervenerit ad constituendum jus, habet in illa locum ratio illius legis, quod princeps illam ignorat, et ideo non praesumitur illam revocare. Dices ibi consuetudinem appellari facti, ut distinguitur a jure communi, sicut statutum dicitur esse facti, non quia non sit jus et lex, sed quia per specialia facta inducitur, et ita ibi esse sermonem de consuetudine praescripta, quia licet in non praescripta procedat eadem ratio quoad hoc ut ignorari possit, non tamen quoad hoc ut praesumatur princeps noluisse sua lege obligare contra talem consuetudinem inchoatam, quia cum non induxerit jus, non indiget derogatione, sicut alia. Sed contra, quia, esto in hoc sit diversitas, ex alia parte est magna similitudo rationis, in hoc quod princeps non praesumitur velle ferre legem non consonam moribus utentium. Quae ratio habere potest locum in consuetudine valde radicata et observata, etiamsi nondum praescripta sit. Et confirmatur ex regula juris, quod dispositio generalis non comprehendit specialia quae legislator verisimiliter non intenderet, si eorum notitiam haberet ; sed specialem difficultatem habet cogere subditos ad mutandum similem consuetudinem, quae multum movisset principem si illam scivisset : ergo non est verisimile voluisse obligare contra talem consuetudinem.

12. Regula illius textus quo se eatendat.— Quamobrem probabiliter censeo non esse restringendam regulam illius textus ad consuetudinem praescriptam, sed intelligendam esse de consuetudine rationabih et honesta , et tam publico usu et tanto tempore firmata, quod sufficeret ad legem introducendam, si princeps illam sciret, eo quod prudenti arbitrio verisimile sit principem fuisse in illam consensurum, si illam sciret. Tunc enim, ob contrariam rationem, non est verisimile vellc contra illam obligare per legem generaliter latam, seu velle illam tollere, dum illam ignorat, nisi expressius id declaret; nam in talem consuetudinem, et verba et ratio dicti cap 1 optime cadunt ; nam verbum derogandi recte etiam de tali consuetudine dicitur; tum quia dici etiam solet de aliis juribus justitiae, quae non sunt leges, ut dicimus principem, concedendo privilegium, nolle derogare juri tertii; tum etiam quia illa consuetudo de se sufficiens esset ad jus inducendum, nisi obstasset principis ignorantia; tum denique quia populus habet quoddam jus, ut non cogatur mutare talem consuetudinem, cui non mntelligitur velle derogare princeps, nisi id exprimat. Et ita responsum est ad rationem in contrarium.

13. Respondetur ad dubium.—Et ad ultimam confirmationem, dicitur verum esse non posse unum et idem tempus hujus consuetudinis designari, satis vero esse quod prudenti arbitrio discerni possit, sicut supra dicebamus consuetudinem non praescriptam posse inducere jus, si princeps illam sciat; tempus autem ejus non esse idem, nec definitum pro omnibus, sed prudenter determinandum esse juxta consuetudinis circumstantias ; idem ergo tempus, idemque judicium dicimus in praesenu sufficere. Et certe hoc supponunt omnes qui docent consuetudinem nunquam introducere legem, nisi sciente principe ; illi enim negare non possunt decisionem dicti cap. 1, scilicet, legem generalem non abrogare consuetudinem particularem ignoratam a principe, quamvis, ex sententia illorum, nondum legem introduxisset. Denique usu videtur esse receptum ut, in defendenda particulari consuetudine contra generalem legem, non rigorose spectetur aut allegetur tempus longum necessarium ad praescriptionem, sed tantum honestas con- suetudinis, et quod judicio prudentum sufficienter firmata sit.

14. Dubium.— Dubitari etiam potest circa praecedentem regulam, utrum per legem particularem simpliciter latam a Papa, vel ab alio simili universali principe, pro certo loco, Episcopatu, etc., derogetur particulari consuetudini contraria ejusdem loci. Et ratio dubitandi est, quia lex derogat consuetudini antecedenti, si adaequate, ut sic dicam, comparentur, id est, lex generalis ad consuetudinem generalem, et particularis ad particularem, ut de priori parte diximus in priori regula, et de posteriori parte videtur esse eadem ratio. Unde etiam ibi diximus, per statutum loci latum a communitate ejusdem loci habente potestatem statuendi, revocari privatam consuetudinem, licet illius non fiat mentio: ergoa fortiori idem dicendum est si statutum fiat a principe superiore, cum major sit ejus potestas.

15. Per legem particularem a Papa latam non revocari consuetudinem nisi, etc. — Nihilominus dicendum videtur per talem legem non statim esse revocatam consuetudinem , nisi praecedat populi consensus, petitio, aut informatio, vel alia via constet latam esse a principe cum scientia consuetudinis. Ratio est, quia non minus procedit in tali lege decisio dicti capituli primi, quam in lege generali, quia non minus praesumitur princeps ignorare consuetudinem privatam ferendo unam legem quam aliam, et alioqui supposita ignorantia, non censetur velle derogare consuetudini, nisi id exprimat. Et haec est differentia clara inter principem universalem, vel particularem seu proprium statuentem, quia in principe supponitur dicta ignorantia facti, non vero in particulari communitate aut gubernatore. Atque ita verba illius capituli primi generalia etiam sunt de omni constitutione a Papa noviter edita. Est etiam optima conjectura, quia cum res possit esse dubia, vel obscura, si princeps voluisset legem suam particularem valere, non obstante consuetudine contraria, expressisset ; ita enim fieri solet receptissimo usu et juri consentaneo : ergo dum non addit, praesumendum est noluisse consuetudinem revocare. Et hoc in praxi est observandum pro multis legibus quae, respectu potestatis a qua feruntur, et respectu communitatis ad quam ill potestas extenditur, sunt particulares, et universaliter feruntur pro aliqua dioecesi vel congregatione cujus consuetudines, licet in illa generales sint, sunt particulares respectu prin- cipis, et ideo non censentur derogatae per tales leges, nisi in eis exprimantur. Hinc etiam consuetudo non censetur derogata per privilegium a principe concessum, nisi clausulam derogantem contineat, ut infra suo loco dicetur.

16. Objicit Glossa. — Respondetur. — Sed objici potest ratio qua utitur Glossa in dicto cap. 4, verb. Singularium, scilicet, quia talis lex superflua et inutilis esset, nullum enim effectum posset alicubi habere ; lex enim generalis, licet in uno loco non tollat consuetudinen, non est inutilis, quia in reliqua tota communitate obligat; lex autem lata pro loco vel congregatione speciali, si ibi impeditur propter consuetudinem particularem contrariam, inutilis esset. Item videtur contra obedientiam debitam superiori principi, contempta illius lege in propria consuetudine persistere. Responderi potest legem illam de se utilem esse et efficacem; per accidens autem et ex ignorantia consuetudinis non habere effectum, neque hoc esse contra obedientiam et reverentiam superiori debitam, quia creditur esse juxta illius voluntatem jure communi explicatam. Addo vero legem illam non esse iputilem, neque omnino carere effectu; nam obligat subditos ad reverenter illam suscipiendam, et recurrendum ad superiorem, consuetudinem suam et rationem ejus allegando, cum animo servandi legem si, non obstante consuetudine jam cognita, superior voluerit legem observari. Interim vero non tenentur contra consuetudinem agere. Quae omnia a simili optime confirmantur ex cap. Si quando, de Resc., cum his quae ibi notantur.

17. Qua verba addenda sunt ut consuetudo censeatur abrogari.—lImmemorialis consuetudo quando censeatur abrogari.—Vandem explicare oportet quae verba addenda sint in lege generali, seu principis, ut censeatur consuetudinem abrogare : nam in d. cap. 1 dicitur : Visi eapresse caveatur in ipsa; in quo solum occurrit advertendum hanc derogationem ordinarie solere fieri per particulam Non obstante contraria consuetudine, vel alia simili, seu aequivalente, aut quae illam virtute includat, de quibus clausulis dicam ex professo in lib. 8, circa revocationem privilegiorum. Quando autem per hujusmodi verba retractetur tantum consuetudo praeterita, vel prohibeatur futura, aut etiam reprobetur, satis in superior:bus tractatum est. Solum ergo potest hic inquiri an per illa verba absolute prolata retractari censeatur immemorialis consuetudo, vel solum aliae, de quarum initio constat. In quo tres sunt sententiae. Una est absolute affirmans, per clausulam JVon obstante consuetudine in conirarium, revocari consuetudinem , etiam immemorialem, licet in illa clausula non addatur particula distributiva quacumque , vel alia similis. Ita Card. Ratio esse potest, quia negatio est sufficiens distributio, cum omnia destruat. Alia sententia est, addita distributione, comprehendi eonsuetudinem immemorialem, non vero sine illa. Ita plures canonistae, et Glossae allegatae a Covar. HRatio prioris partis esse potest specialitas immemorialis consuetudinis; posterioris autem fundamentum erit, quia illa veluti geminata distributio vincit illam specialitatem.

18. Tertia sententia de consuetudine imamemoriali approbatur. — Tertia sententia est, etiam addita distributione , non revocari talem consuetudinem, nisi addatur etiam immemoriali, vel aliquid aequivalens. Ita tenent multi juristae, quos referunt et sequuntur Covar., l. 3 Variarum, cap. 13, n. 5; et Tiraquel., de utroque retract., tract. 2, S 1; Glossa 2, n. 25; idque insinuavit Glossa in Authent. Ut de cetero, cap. 1, verbo Praescriptione ; cum enim textus ile dicat: NVulla prescriptione objicienda, etc., Gloss. addit, nisi centenaria nam haec immemorialis reputatur ; imo addit vel quadragenaria, quod nimium est; sentit vero, quoties revocatur consuetudo, vel negatur praescriptio, intelligi de ordinaria consuetudine, aut praescriptione longi temporis, non vero longissimi, et multo minus immemorialis. Sicut jura civilia dicunt servitutes discontinuas non praescribi, 1. Servitutes praediorum, f. de Servitut., et nihilominus non intelligitur praescriptio temporis immemorialis , exclusa leg. 3, 8 Ductus aquae, ff. de Aqua quotid. et aesti. Atque hoc fere tantum fundamentum ad confirmandam hanc sententiam affertur. Quod ita induci potest ; nam cum initium consuetudinis ignoratur, consequenter etiam ignoratur an jus illud fuerit constitutum solo usu, vel aliunde duxerit initium ex aliquo privilegio, constitutione, aut alio simili : ergo merito dicimus talem consuetudinem non satis derogari per generale nomen consuetudinis, quia habet quamdam superiorem rationem. Adde, ob hanc causam, immemorialem consuetudinem valde specialem in jure reputari, habereque multa specialia privilegia, ideoque non comprehendi sub generali clausula, juxta aliam vulgatam regulam juris. Atque ita haec sententia in praxi observari potest. Addi vero illi solent aliquae limitationes, quae ad materiam de praescriptione spectant; hic vero necessariae non sunt; videatur Tiraq. supra.

19. Secunda conclusio. — Consuetudo antiqua per subseguentem derogari potest servata proportione. — Secundo: principaliter dicendum est consuetudinem antiquam per subsequentem abrogari posse, servata proportione, id est, universalem per universalem, particularem per particulare in eodem loco ; nam in diversis non sunt contrariae : universali vero derogari per particularem alicujus loci; pro illo etiam loco universalem denique derogare particulari. Tta fere Hostiens. in Summ., eod. tit., S Que cui prajudicet, et omnes. Et ratio generalis est, quia ita comparantur consuetudines inter se, sicut leges et consuetudo, servata proportione. Unde quod dicitur in S penult. Instit. de Jur. natur.: Fa que civitas constituit sepe mutari solent, vel tacito consensw populi, vel alia postea lege lata, sicut est verum de his quae jure scripto sunt constituta, ita etiam a fortiori de jure non scripto, quia non minus, imo magis videtur posse mutari tacitus consensus per tacitum contrarium, quam expressus per tacitum ; sed hoc potest fieri, ut ostensum est; ergo. Unde imprimis necesse est consuetudines esse contrarias: nam si possunt ad concordiam reduci, observandae sunt, ut Hostiens. ait; supposita autem contrarietate omnia membra sunt clara. Solum in ultimo oportet advertere in consuetudinibus non habere locum clausulam derogantem, quia non habent verba, sed opera, et ideo necessarium esse ut consuetudo universalis ad derogandum particulari extendatur ad locum illum in quo particularis consuetudo antea erat. Et tunc est clara, quia tunc consummatur oppositio contradictoria, ut sic dicam, et populus ille jam consentit ; secus vero erit si tanum sit universalis in reliquis partibus provinciee, aut regni, quia haec non poterit obesse particulari consuetudini tenaciter retentae, sicut nec lex universalis illi derogat.

20. De tempore et actibus quibus consuetudo revocatur. — Quaeri autem potest quanto tempore vel quibus actibus posterior consuetudo deroget priori. Dicendumque est non sufficere unum, nec plures actus contrarios, sed requiri consuetudinem praescriptam , vel sufficientem ad revocandam legem. Ita Glossa 2 in l. Vemo, 166, ff. de Regul. jur. ; Hostiens. supra, S Qualiter , verb. Sed numquid ; Panormit., dicto cap. ult., n. 19, ubi late Rochus, sect. 4, n. S9 et sequentibus; Felin., in cap. Cum acces- sissent, n. 30, in fine, ubi in scholio multi alii allegantur. Et ratio est, qui nulla consuetudo potest iuducere novum jus, nisi sit praescripta, vel consensu principis probata, et consequenter nec potest priorem consuetudinem abrogare, nisi ejusdem principis consensum habeat. Unde ad minimum est necessarium decennii tempus, ignorante principe, vel arbitrarium secundum prudentiam, si princeps scientiam habeat novae consuetudinis.

21. Tempus canonice praescriptionis requisiLum wut una consuetudo deroget alteri.—quando sufficiat tempus decennii. — Quando 40 anni requiruntur.—cuaeri autem potest an in ecclesiasticis consuetudinibus requiratur tempus quadraginta annorum, ut posterior revocet priorem. Panormit. enim dicit indifferenter sufficere tempus decem annorum ; sequitur Felin. et reddit rationem, quia posterior consuetudo non est contra jus ; quod sic declarat, quia, vel prior consuetudo fuit contra jus, et posterior est secundum illud antiquius jus, quod per priorem consuetudinem revocatum fuit, et sic ad illud facilius fit regressus : vel prior consuetudo fuit praeter jus, et sic etiam posterior erit praeter jus, et ita semper in posteriori consuetudine sufficiunt decem anni. Hunc vero discursum non approbat Rochus supra cum Barb. ibi, et mihi etiam videtur difficilis, quia nulla ratio juris non scripti in eo habetur. Et ideo breviter censeo primo, si prior consuetudo non fuit contra, sed praeter jus, posteriorem esse simpliciter contra jus, et ideo postulare tempus canonicae praescriptionis. Probatur, quia prior consuetudo induxit jus cui est contraria posterior, quae non est conformis alicui juri. Item si prior consuetudo fuit universalis, et posterior particularis, est id evidentius , quia consuetudo universalis jus commune inducit ; idem autem videtur, si prior fuerit particularis ejusdem loci, et juri communi non contraria. Nam consuetudo contra simile statutum esset contra jus, et postularet tempus canonicae praescriptionis ; ergo idem est de consuetudine : nam est aequalis ratio. At vero si prior consuetudo fuit contra jus commune, quod non fuit omnino ablatum illa consuetudine, quia non fuit universalis, sed particularis, quae illi derogavit, tunc probabile est posteriorem consuetudinem decem annis praescriptam sufficere, quia non est simpliciter contra jus, quia jus commune semper manet ad quod per illam consuetudinem fit regressus, et tunc procedunt quae Felin. tradit. Secus vero censeo, si prior consuetudo fuit universalis , et omnino abrogavit jus universale antecedens ; nam tunc existimo neccssariam esse praescriptionem canonicam quadraginta annorum contra talem consuetudinem, quia posterior consuetudo jam est omni- no contra jus commune inductum per priorem consuetudinem. Aliud enim jus antiquius utraque consuetudine, perinde se habet ac si non praecessisset, quia omnino sublatum est. Et haec de consuetudine sufficiant. FINIS LIBRI SEPTIMI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20