Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER OCTAVUS. DE LEGE HUMANA FAVORABILI SEU PRIVILEGIUM CONCEDENTE.

Quibus in locis agatur fuse de lege favorabili. —Distinximus in cap. 2 libri quinti legem humanam in odiosam et favorabilem, et in fine ejusdem capitis insinuavimus dupliciter dici posse legem favorabilem, generaliter, scilicet, et specialiter. Priori modo dicitur lex favorabilis, quaecumque lex justa quae speciale gravamen non imponit, neque aliquod odium continet : nam his semotis, lex de se magna beneficia confert ; nam illuminat, dirigit, et in otficio continet ; ideoque favorabilis censenda est, generali tamen appellatione, quia ex generali ratione justae legis hoc habet, supposita praedicta negatione ; et ideo de lege favorabili sub hac generali ratione nihil dicendum superest, nisi quod hic favor potest esse major et minor in diversis legibus pro materiarium et finium illarum diversitate. Sic enim leges directe intendentes commune bonum praeferuntur legibus quae commoditates siugulorum privatorum continent; et quae religionem fovent, his quae de temporalibus disponunt, et sic de caeteris. Quomodo autem haec proprietas , seu favor legis ad ejus interpretationem conferat, in lib. 5 dictum est. Posteriori seu speciali modo dicitur lex favorabilis, quae specialem favorem aliquibus concedit, quae nomine privilegii significari solet, quae particularem requirit considerationem in hoc libro iradendam, quia habet proprium quemdam effectum legis non communem aliis, ratione cujus peculiaris species legis censetur, et aliquas habet proprietates quas explicare necesse est. Sunt autem de hac lege tituli de privilegiis in omnibus tomis juris canonici, ubi interpretes multa de hac materia disputant ; in jure autem civih non invenio absolutu:n titulum de privilegiis, sed cum aliqua additione de privilegus credi- torum, et de privilegiis veteranorum, in Digest. novo. Et de privilegio fisci, vel dotis, vel variarum personarum, aut communitatum, in libris Codicis, quibus locis, et aliis multis, juris etiam civilis interpretes de hac materia tractant ; et summistae verb. Privilegium, et verb. Gratia. Theologi vero de illis ex professo non disputant, sed pauca per occasionem et succincte attingunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium