Text List

Caput 1

Caput 1

Quid privilegium sit.

CAPUT I. QUID PRIVILEGIUM SIT.

1. De nomine privilegii. — Circa nomen, oportet imprimis advertere privilegium duo includere et significare, scilicet, jus ipsum, seu gratiam concessam privilegiario, et mandatum ipsum vel instrumentum quo princeps concedit alicui specialem gratiam , quod interdum vocatur rescriptum , indultum, vel Bulla in canonicis privilegiis, quamvis haec nomina latius habeant significatum, quia non tantum privilegia, sed etiam alii effectus per illa fieri possunt , ut infra dicam. Et facile fit transitus ab uno significato ad aliud, quia reputantur tanquam idem , quia unum est propter aliud, et se habent sicut signum etsignificatum. Nos ergo in praesenti proprie agimus de privilegio, ratione juris et gratiae, quia est veluti substantia privilegii; simul autem de toto privilegio, quia agimus de illo quatenus est lex quaedam humana quae constituitur in genere signi, ut supra diximus.

2. Non omne privilegium esse legem proprie, et in rigore sumptam. — Secundo, supponendum est non omne privilegium esse legem proprie et in rigore sumptam, quia de ratione legis est ut sit perpetua, ut supra dictum est; non autem omne privilegium est perpetuum, ut ex dicendis constabit ; ergo saltem illud quod perpetuum non est, non est proprie lex. Et hoc maxime locum habet quando privilegium fertur ad determinatum tempus; si tamen absolute feratur, habet hanc perpetuitatem, quod non finitur per mortem concedentis, ut infra ostendetur, in quo excedit vim praecepti, et convenit cum lege, et in caeteris etiam servat proportionem ad legem, et quamdiu durat, per modum legis observari debet. Et ideo in communi explicatur privilegium per rationem legis, applicandam, scilicet, et intelligendam cum dicta moderatione et proportione respectu privilegiorum quae ad tempus tantum conceduntur.

3. Privilegii definitio.—His positis, privile gium definiri potest, ut sit privata les aliquid speciale concedens. Sumitur ex doctoribus in rnbricis de privilegiis, et summistis, verbo Privilegium, Anton., 1part., tract. 19, cap. 1. Ponitur autem /ex loco generis, ratione jam dicta ; privata autem additur ex cap. Abbate, de Verbor. signific., et c. Privilegium, dist. 3, ut privilegium a caeteris legibus distinguatur : nam aliae concedunt jus commune, haec vero privatum, ut doctores circa praedicta jura declarant, Deci. et Abb. in rubric. de Rescript. Sed dicet aliquis differentiam hanc repugnare generi, quia de ratione legis est ut respiciat communitatem, atque adeo quod non sit privata, sed communis. Sed advertendum privilegium non vocari legem privatam, eo quod uni tantum personae obligationem imponat (quod objectio intendit), nam supra diximus, et statim declarabimus privilegium respicere etiam communitatem, et quoad obligationem quam nducit, et quoad bonum et finem quem saltem ultimate intendit. Dicitur ergo lex privata, quia particulari personae aut communitati speciale jus concedit praeter commune. Et ita ultima particula est declarativa prioris, ut aperte exponitur in dict. cap. Abbate, et sic etiam dixit Gregor. in cap. Zinc est, 16, q. 1, privilegiwm mon constituere communem legem ; et Beda, Act. 1: Priviegia singulorum communem legem facere non possunt, c. Non exemplo, 26, q. 2.

4. Esse de ratione privilegii ut concedat aliquid speciale.—Atque hinc constat de ratione privilegii esse ut concedat aliquid speciale, quod loco differentiae additum est ex eodem cap. Abbate, et cap. In his, de Privileg., ubi declaratur dici aliquid speciale, ut distinguatur ab his quae jure communi conceduntur. Unde additur ibidem privilegium ita esse interpretandum, ut aliquid praeter commune jus concedat, quia alias esset inutile : Cum nihil ( inquit) eis conferat memorata indulgentia , sine qua id liceret, Prelatis indulgentibus. Idem habet Gratian. in S ultim., 25, quaest. 1: Neque enim, inquit, aliquibus privilegia concederentur, si preter generalem legem, uulli aliquid speciale concederetur. Ex quibus verbis ratio assertionis constat, quia, secluso hoc effectu, nihil proprium et peculiare privilegium haberet. Tacite autem in hac particula continetur privilegium debere favorem ahquem seu beneficium concedere. Quia concedi dicitur quod voluntarie et libenter acceptatur; illud autem semper est aliquid favorabile ; sic ergo dicitur privilegium aliquid speciale concedere : et ideo lex favorabilis est. Unde, si aliqua lex imponat speciale gravamen aliquibus personis, aut populis, non dicitur privilegium, quia non concedit, sed imponit, vel (ut sic dicam) compellit tale gravamen subire, et ita non convenit illi definitio privilegii, sed odii, vel poena, aut tributi. Posset vero quis objicere cap. ZTic est, 16, quaest. 1, ubi Gregor. vocat privilegium praeceptum quoddam datum cuidam monasterio, ut ejus Abbas non posset in Episcopum eligi. Sed revera Gregor. illud reputavit magnum beneficium monasterii : Ne forte, inquit, occasione episcopatus abbatia aliquid detrimenti pateretur. Et ideo merito illud privilegium appellavit.

5. An dicta definitio sit completa. — Sylvestri distinctio privilegii in late et proprie sumptum. — Sed quaeri potest imprimis an illa definitio completa sit. Et ratio dubitandi est, quia nonnulli existimant addendum esse, ut illud, quod privilegium concedit, sit aliquid contra commune jus. Ita sentit Panormit. in cap. Olim, de Verbor. signif., n. 7, ubi ait de ratione privilegii esse ut concedat aliquid contra jus commune; nam si solum concedat specialem gratiam quae juri communi contraria non sit, quamvis per illud non detur, non est, inquit, proprie privilegium, sed beneficium principis. Quae fuit etiam doctrina DBart. in l. S finita, S Ev hoc edicto, tf. de Damn. infect., n. 55; et sequitur Sebast. Medicis, tractatu de Definit., 2 part.. S 17. Verumtamen licet possit esse quaestio de nomine, tamen etiam privilegium contra legem concessum potest dici beneficium principis, et beneficium speciale datum praeter jus commune ex liberali principis gratia, vel donatione, est vere privilegium, prout nunc de illo loquimur, quia est lex privata et favorabilis. Unde non potest sub clia legis specie contineri: nec in dicto cap. Abbate, ad rationem privilegii postulatur ut aliquid contra jus concedat, sed simpliciter ut aliquid speciale, et in dicto cap. In his vocatur indulgentia, licentia, et gratia, et solum requiritur ut aliquid hujusmodi concedat, et tamen constituitur caput illud sub titulo de Privilegiis. Et talia sunt in religionibus multa privilegia, quae sunt merae gratiae Pontificum, et non sunt contraria juri communi, sed aliquid ultra illud addunt, ut sunt privilegia absolvendi, dispensandi, etc. Non est ergo necessarium in definitione addere illam particulam contra jus ; nam satis est quod sit ultra vel praeter jus; hoc autem satis significatur, cum dicitur privilegium aliquid speciale concedere ; si enim nihil concederet ultra commune jus, profecto nec speciale aliquid concederet, et hoc ad summum probant nonnulla jura, quae Medicis allegat. At vero Sylvest., verb. Privilegium, quaest. 3, distinguit de privilegio late et proprie sumpto; nam proprie sumptum ait esse contra jus, late, sufficere ultra vel praeter jus. Sed non oportet de nomine contendere, nec video cur vox illa non dicatur proprie in tota illa significatione lata, quia per concessionem etiam, seu gratiam praeter jus, potest constitui lex privata, a qua dictum est privilegium, nec potest (ut dixi) sub alia specie proprie comprehendi.

6. Objectio. — Hinc vero nascitur secunda objectio, quia non omne privilegium videtur aliquid speciale concedere, et consequenter non recte ponitur illa tanquam differentia privilegii: nam per illam fit ut definitio non convertatur cum definito. Assumptum patet ex cap. Quia, de Procur., ubi Innoc. IIl Universitati parisiensi privilegium concedit constituendi procuratorem in causis, dicens: Hoc vobis concedimus auctoritate praesentium. Et infra: Licet de jure communi hoc fieri valeat. Ecce privilegium quod nihil speciale concedit, non solum contra, verum etiam nec ultra jus commune. Simile habetur in cap. Ft si Christus, in fine, de Jur.jur., ubi potestas jurandi in propriis causis religiosis conceditur, quando alia probatio deest, quod non solum jure communi, sed etiam naturali concessum videbatur. Similia etiam sunt multa privilegia in religionibus, ut testantur Navarr., in Enchir. de Orat., cap. 3, n. 53, et cap. 19, n. 84;et in Summ., cap. 25, n. 89; et Emm. hoder., t. 1, Quaest. regular., quaest. 7, art. 1.

7. Prima responsio ad objectionem. — Secunda responsio ad objectionem.—Ad hanc objectionem responderi potest, primo, haec non esse propria privilegia, sed tantum declarationes quasdam juris communis, vel naturalis, vel speciales admonitiones, ut talia jura serventur, vel ut majori auctoritate fiant. Hoc insinuavit Glossa in dicto cap. Quia, ubi ita exponit verbum concedimus, id est, declaramus concesswm ; et in dicto cap. Et si Christus, eodem modo Glossa exponit verbum indulgemus. id est, indultum esse ostendimus. Idem sentit Navarr., dicto cap. 3, n. 84, in princ.; et S 7, 8et 9; saepe enim dicit haec non esse proprie privilegia, vel non esse vera privilegia, sed declarationes juris quae dantur ad tollenda dubia et scrupulos, pacandasque conscientias. Nihilominus tamen dicendum est haec esse vera privilegia. Ita tenet Emman. hoder., supra, et favet communis modus loquendi doctorum et religionum. Et potest illis propriissime adaptari illa particula definitionis. Primo, quia ipsamet declaratio dubii addit aliquam certitudinem non solum practicam, sed etiam speculativam, qua multum confert ad recte operandum sine remorsu, vel gravamine conscientiae, qui est favor non contemnendus. Secundo, additur specialis admonitio principis, ut servetur aliquibus ipsum commune jus, quae admonitio favor est, et plurimum valet; tum quia specialis: nam sunt aliqua quae nisi specialiter notentur, videntur neglecta, ut dicitur in l. Jtem apud Labeonem, S Hoc edictum:, ff. de Injuriis ; tum quia intercedit persona principis, vel Pontificis, qui in gratiam petentium saepe haec concedit, ut suo nomine majori auctoritate serventur aut fiant, ut significat Innoc. IlI, in d. cap. Quia, ibi: Auctoritate praesentium concedumus facultatem, et in simili dixit Innoc. I, in cap. Qw nesciat, d. 11: Quibus idcirco respondemus, non quia te aliquid ignorare credamus, sed ut majori auctoritate eos instituas. Haec autem omnia ad specialem favorem pertinent; nam specialis providentia Pontificis per specialem monitionem, declarationem et protectionem sine dubio est speciale beneficium. Exemplum optimum est in cap. ZInnovamus, de Treuga et pace, ubi Pontifex specialiter commendat quarumdam personarum securitatem.

8. Quod est per se malumn vel jure communi prohibitum aliquando specialiter prohibetur in favorem alicujus.—BAliquando vero,id quod erat per se malum, vel jure communi prohibitum, speciali modo in favorem aliquarum persona- rum prohibetur, cum additione specialis poenae. Quae lex, licet respectu delinquentium poenalis sit, respectu eorum quorum tuitio intenditur, privilegium est, et tale est privilegium canonis $ quis suadente, personis ecclesiasticis concessum, et simile habetur in cap. Paternarum, 94. quaest. 9, et omnia jura quae specialibus poenis muniunt ecclesiasticam immunitatem, possunt sub hoc ordine privilegiorum collocari. Praeterea solet interdum fieri nova concessio illius rei quae per commune jus licebat, non solum ut res licite fiat, sed etiam ut ab inferioribus Praelatis prohiberi non possit. Saepe enim potest subditus aliquid lieite facere, dum non prohibetur; potest tamen a suo Praelato prohiberi, ne id faciat. Et tunc si a majori Praelato specialem licentiam obtineat, dictum effectum operabitur, qui satis specialis est. Ultimo, per hujusmodi concessionem restituitur quis ad jus commune quod illi fuerat alias interdictum, ut si religioso detur privilegium ad appellandum, quod est veluti jus quoddam naturale, interdictum tamen religiosis quasi jure ordinario. De quo privilegio videri potest Panorm. in cap. 1 de Rescript., a n. 4, ubi etiam Dec., Hostiens. et ali.

9. Aliquando datur privilegium an gratiam petentis, ad majorem securitatem ipsius, aut tollendum scrugnulum. — Addendum vero est ultimo, ex Felin. in c. 1 de Rescript., n. 4, cum Panorm. et aliis supra citatis, quod, licet privilegium possit non concedere aliquid ultra jus commune, regulariter non est ita interpretandum, etiamsi necessarium sit verba extendere quantum commode fieri possit. Et ideo, etiam regulariter loquendo, non est privilegium ita contrahendum, ut nihil operetur praeter certitudinem, vel aliquid hujusmodi, sed tunc solum quando, ex materiae qualitate et verbis privilegii, manifeste constat non fuisse aliam intentionem concedentis. Nam, si commode et secundum proprietatem verborum potest aliquid speciale ultra vel contra jus operari, id denegandum non est, quia et ipsa jura ita declarant privilegia quantum fieri potest, ut patet ex dicto cap. n bis, cum similibus ; et ratio favoris et beneficii postulat hanc amplitudinem in concessione, ut infra latius dicemus. Atque hoc etiam confirmat vulgare argumentum, quo multi colligere solent, id quod per privilegium conceditur, sine illo non licere, juxta cap. Sane, de Privileg., dicens : INullus debet sibi sua auctoritate praesumere, quod romana Ecclesia, alicui, speciali ratione inspecta, volut indulgere. Et idem fere habetur in cap. Petiisti, 1, quaest. 1, et in cap. Non evemplo, 26, quaest. 1, et in regula juris quae habet , non esse trahenda in consequentiam quae a communi jure exorbitant. Haec enim et similia in hoc fundantur, quod privilegium aliquid speciale concedit, sine quo vel actus esset prohibitus, vel non esset in potestate operantis. Hoc autem argumentum regulare est, ut sic dicam, non certum et universale : tenet enim, quando constat privilegium concedere aliquid ultra communem consuetudinem, vel legem, ut sumitur ex Gregor., 1. 2, epistol. 54, alias cap. 93, et habetur in cap. Contra morem, d. 100. Et idem est, quando conceditur nova potestas, sine qua actus non licebat. Quando vero privilegium clare conceditur solum in gratiam petentis, ad majorem securitatem, vel propter suum scrupulum, aut dubitationem, tunc argumentum dictum non est efficax : oportebit autem ( ut dixi ) talem esse materiam , taliaque privilegii verba, ut effectum alium non admittant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1