Text List

Caput 2

Caput 2

An scriptura sit de substantia prbivilegii, et quomodo a rescripto, dispensatione , seu beneficio differat.

CAPUT II. AN SCRIPTURA SIT DE SUBSTANTIA PRBIVILEGII, ET QUOMODO A RESCRIPTO, DISPENSATIONE , SEU BENEFICIO DIFFERAT.

1. Ratio dubitandi ex Glossa et cap. Porro. — Haec quaestio necessaria visa est ad exactam declarationem privilegii, tam absolute spectatam quam per comparationem ad alia, cum quibus affinitatem aliquam habere videtur. In definitione igitur privilegii nihil de scriptura diximus, sed solum esse legem privatam, et ideo merito interrogari potest an sit lex scripta, seu, quod idem est, an scriptura requiratur ad valorem vel effectum privilegii. Ratio autem dubitandi sumi potest ex Gloss. in c. 1 de Censibus in 6, verb. 7n scriptis, ubi privilegia ponit inter ea quae in scriptis redigi debent. Allegatque cap. Porro, de Privileg., quia in eo dicitur inspicienda esse privilegia ut eorum tenor servetur. Favet etiam cap. Contra morem, d. 100, ibi: Aut scriptis privilegiis se tueri. Accedit, quod interdum per specialem gratiam Pontificis conceditur, ut vivae vocis oracula valeant in conscientia ; ergo signum est, per se non valere.

9. Scripturam non esse de substantia privilegii, em c. Institutionis.— Nihilominus dicendum est, scripturam non esse de substantia privilegii. Ita sumitur ex eap. Znstitutionis, 25, quaest. 2, ubi id notat Glos., et ex Clement. Dudum, de Sepulch., ibi : Gratias, aut privilegia verbo aut scripto concessa , ubi etiam Gloss. et doctores ; et ex Extravag. Fí si dominici, cap. ultim. de Poenit. et remis., ibi: Tam verbo quam scriptis. confectis exinde litteris, vel non. Et iterum : Quas concedi quomodolibet in posterum contingit, verbo, litteris, evc. Idemque docent sub nomine gratiae Innocent. in cap. Constitutum, de Rescript.. n.2; et Panormit.. in cap. Nostra, eod.; Navar., consil. 1de Privileg.; Felin., in rubr. de Constit., n. 5; et Deci., n. 26; Sylvest., verb. Privilegium, n. 14. Ratio vero est, quia nullum est jus positivum quod scripturam requirat ad valorem vel effectum privilegii ; nec etiam ex natura rei est necessaria, quia sufficit voluntas et potestas principis satis declarata ; potest autem declarari verbo vel consuetudine, ut infra dicemus. Confirmatur, quia privilegium est quaedam lex ; sed scriptura non est de substantia legis, ut supra dictum est, nec in privilegio intervenit aliqua specialis ratio. Confirmatur, quia dispensationes et licentiae possunt sine scriptis concedi ; ergo et privilegium : nam eadem ratio militat; denique, quia regula juristarum est, omnem dispositionem fieri posse verbo, quae ex jure positivo scripturam non requirit, ut colligitur ex doctoribus citatis, et Navar., consil. 12, de Clandest. despons. Et merito, quia verbum ex se non est minus efticax signum quam scriptura, licet non sit adeo permanens, et ideo ad alios effectus, praesertim ad perpetuitatem et probationem non sit ita accomodatum ; hae autem conditiones non sunt de substantia privilegii; ergo nec scriptura, quia, ut dictum est, nullum datur jus positivum quod illam requirat.

3. Neque contra hoc ultimum obstat dictum cap. Contra morem : nam ex illo ad summum colligi potest, scriptum privilegium in causa de qua ibi agebatur, fuisse necessarium ad probationem privilegii; inde vero non licet inferre fuisse necessarium ad substantiam: haec enim valde diversa sunt, et a diversis non fit illatio. Sic etiam intelligenda est Glossa citata: non enim tantum numerat ibi casus, in quibus scriptura est necessaria ad substantiam actus, seu dispositionis, sed in quibus est necessaria ad probationem. Imo, in fine addit non in omnibus illis scripturam esse simpliciter necessariam, sed tantum regulariter, vel ad melius esse, seu ad faciliorem et certiorem probationem, et hoc modo esse potest necessarium scriptum instrumentum ad probationem privilegii ; non quidem simpliciter, sed ad melius esse, ut late exponit et probat Dec. in rub. de Constit., lect. 1, n. 12, et Felin., ibi, n. 6; vel non in foro conscientia, sed in foro judiciali, ubi jus positivum talem modum probationis postulaverit. Et ita Ludovic. Gom. in reg. Cancel. de Non judicando, etc., q. 14; Gigas, quaest. 34, de Pension., exponunt regulam cancellaria, quae habet, ut gratia Pape nemini suffragatur litteris non eupeditis, intelligi in foro judiciali, non in foro conscientiae; et idem dicunt de dispensationibus, eademque ratio est de privilegis.

4. Quid expediatur per verbum solun Fiat a Pontifice prolatum. — Referunt autem ibi, quemdam virum doctum et expertum in curia sensisse contrarium, quia gratia a Pontifice facta, solo verbo Fiat, non intelligitur absolute facta, sed tantum in ordine ad expeditionem litterarum, ideoque esse quasi suspensam donec authentice sit scripta litteris expeditis. Nihilominus tamen ab ejus sententia recedunt, et contra illam plura congerunt quae ad confirmandam supra positam resolutionem valent. Neque id quod ille auctor sumit, scilicet, per verbum Fiat non concedi gratiam absolute et ex tunc, sed tantum sub conditione litterarum expediendarum, hoc (inquam) ab eo non satis probatur, nec jure scripto, nec consuetudine ; oppositum docent communiter doctores, et est usu receptum, saltem in foro conscientiae. Unde quando jura volunt ut gratiae non valeant quoad effectum aliquem absque litteris, id in particulari declarant, ut constat ex Extravaganti 1 de Elect., et ult. de Poenit. et remis. inter communes. Et ex Trident., sess. 93, cap.1 de Reform., et sess. 25, cap. 5 de Regular., ubi, quando vult scripturam esse necessariam pro aliqua licentia, specialiter id declarat. Unde, e contrario, per argumentum ab speciali colligitur, ubi non declaratur, necessariam non esse scripturam; in privilegio autem nullibi declaratur talis necessitas.

5. Neque est confundendum privilegium cum rescripto beneficiali ; sunt enim valde diversa, ut paulo post dicam, et ideo, licet in beneficiis prohibitum sit uti gratia ante impetratas litteras, ut in Extravag. Injuncte, de Elect. et aliis, quae refert Azor infra citandus, nihilominus illa prohibitio non extenditur ad privilegia, et ideo in eis nulla est talis necessitas. An vero ad probationem privilegii in foro exteriori sit necessaria simpliciter scriptura, disputant late jurisperiti, quibus hoc proprium est, et videri potest in cap. 7n nosira, de Rescript., n. 11, cum Bald. in l. Zu- manun, c. de Legibus, et Felin., et Beroi., ac Deci. in rubr. de Constit. Quorum resolutio est, scripturam esse necessariam regulariter ad probationem privilegii, aliquando vero posse probari per testes, ut notant ex cap. Cumn olim, 2, de Privileg. Quod maxime videtur admitti, quando instrumentum fuit aliquando obtentum, et casu periit, vel etiam in privilegiis quae non cedunt in praejudicium tertii, quia cum haec probatio non sit aliquo jure positivo prohibita , videtur ad favorem pertinere, et ideo est amplianda ubi alterius praejudicium non intervenit, et maxime si aliqua consuetudo faveat.

6. Intelligentia indultorum datorum mendicantibus. — Ex quibus etiam colligendum est quomodo intelligenda sint indulta Pontificum concedentia religiosis mendicantibus, ut possint frui omnibus gratiis sibi concessis, sive per Bullas, sive per Brevia, aut vivae vocis oracula, prout in libris ordinarie reperiuntur, in foro conscientie tantum, et pro majori conscientiarum securitate. ta enim concessit Minoribus Leo X, ut habetur in Supplemento concessionis, ibi et in Compendio Minorum, verb. Privilegia. Haec enim gratia intelligi potest fuisse concessa solum ad tollenda dubia, quae oriri possunt ex varietate opinionum, ut judicant illa verba, pro majori conscientiarum securitate. Vel certe potest aliquid operari, si advertamus, licet scriptura non sit necessaria ad utendum privilegio in foro conscientiae, nihilominus necessarium esse ut, aliqua sufficienti via et ratione, de illo constet omnibus et singulis qui illo uti debent. Quia ergo valde incertum esse poterat quae notitia concessionis sufficiat, ideo Pontifex ad pacandas conscientias designat modum, dicitque sufficcre quod per Bullas, aut Brevia, aut vivae vocis oracula sint concessa, et addit: Prout in libris ordinis reyeriuntur ; itaque vult sufficere ut in libris ordinis extet memoria talium privilegiorum. Et ne forte quis dubitaret an aliqua essent, aut male intellecta, et per errorem ibi posita, vel aliter obsoleta, ideo addit se pro majori conscientiarum securitate illa de novo concedere, ut in locis allegatis refertur.

7. Nescriptum intrinsece includit scripturam. — Atque hinc facile intelligitur quod, secundo loco, in titulo capitis proposui, quomodo privilegium a rescripto differat : statim enim apparet quaedam differentia ex dictis. Nam privilegium non requirit scripturam, ut dictum est ; rescriptum autem intrinsece illam includit, ut nomen ipsum prae se fert, ut sumitur ex l. 3, cap. de Diversis rescript., ubi non quaevis, sed authentica originalis scriptura ad rescriptum postulatur. Imo, si vocis ipsius compositio rigorose spectetur, videtur postulare, ut rescriptum iterum atque iterum sit scriptum, quod maxime dici poterat de apostolicis rescriptis. Nam (ut ait Gloss. in cap. Ad audientiam, de Rescriptis) per manus transit, el multa maturitate decoquitur. Sed non inde sumptum est nomen illud ; est enim antiquius, et in jure civili usitatum, dictumque est rescriptum, quasi responsum scriptum, et quasi per antonomasiam sunt ita appellata imperatorum responsa ad dubia juris, quae ab illis interrogabantur, ut sumitur ex l. 1, ff. de Appellation. et relation., et ex l. 1, ff. Quando appellandum. Et quia principis responsum legem constituit, ut supra lib. 3 et 4 dictum est, ideo rescriptum jus scriptum aliquando continere dicitur, utique vel commune, vel inter partes, vel respectu ejs cui conceditur, ut referendo plures explicat Rochus Curtius in tractatu super cap. Cum tanto, de Consuetudine, in Praefation., n. 8.

8. Aliud esse rescriptum justitie, gratie aliud, et quid sint. — Haec vero differentia et valde materialis est et non est universalis: nam responsum principis posset sine scripto dari, et eamdem vim habere si ipse vellet; et privilegia frequentius scripta conceduntur, et possent ita concedi ut aliter non valeant, si superior vellet, ut per se notum est; et praeterea etiam privilegium scriptum a rescripto distinguendum est. Et quidem secundum usum juris canonici et civilis, Rescriptum generale nomen est, sub se continens privilegium scriptum, et multa alia, quae privilegia non sunt. Unde duplex solet distingui rescriptum, scilicet, justitiae et gratiae. Justitiae est, quod datur, vel ad explicandum jus, vel ad lites, seu ad dicendum jus inter partes. Et hoc rescriptum manifeste differt a privilegio, quia rescriptum justitiae datur secundum commune jus. vel ad interpretationem ejus, vel ad debitam executionem : privilegium autem datur potius contra vel ulira jus, ut in definitione diximus.

9. Subdivisio rescripti gratie.—Hescriptum autem gratiae subdistingui potest: in illud quod versatur circa res, et quod versatur circa facta hominum. Primum est ad conferendum beneficium vel donum aliquod gratis collatum, quod dici potest rescriptum facti potius quam juris. Et hoc a privilegio differt quia non est lex privata, nec dat proprie facultatem ope- randi aliquid contra vel ultra legem, sicut dat privilegium. Et talia sunt in jure canonico rescripta quae beneficialia vocantur, et dantur ad collationem, resignationem, et alias dispositiones de beneficiis ecclesiasticis faciendas. Quae rescripta in hoc videntur convenire cum rescriptis justitiae, quod secundum commune jus concedi intelliguntur, nisi aliud exprimant : dicuntur autem gratiae, quia ecclesiastica beneficia gratis conferuntur. Et his rescripüis respondent in jure civili illa per quae dicuntur imperatores conferre beneficia, dignitates, administrationes, etc., lex quarta et quinta, c. de Divers. rescript. Ac denique in his rescriptis beneficialibus major est scripturae necessitas ad consequendum effectum gratiarum beneficialium a Pontifice concessarum, quam in privilegiis, quia Pontifices ipsi ita disposuerunt, ut alibi dicemus, tractando de beneficiis, et sufficienter tetigit Azor, tom. 1 suarum Institut., l. 5, cap. 2, quaest. 5. Aliud ergo est rescriptum gratiae pertinens ad jus operandi, et sub hoc continetur privilegium scriptum, juxta sententiam Felin. in rubr. de Rescript., n. 4; et Panorm. in cap. Plerumque, de Rescriptis. Adhuc autem rescriptum sic gratiosum latius patet quam privilegium; continet enim sub se alias gratias vel dispensationes, quae privilegia non sunt.

10. Communiter judicantur differre dispensalio et privilegium.—BAd cujus declarationem ulterius inquiri potest an dispensatio sit privilegium, vel ab illo differat; convenit enim cum illo, quia etiam est gratia et favor, et non solum est praeter, sed etiam contra legem. Nihilominus communiter differre censetur, ut tradunt Mandosi. in Praxi signatura, verbo Dispensationes , et Rebuffus in Concordat., titulo Forma mandati apostolici, verbo Dispensationum, qui alios allegant. Constituuntque differentiam, quod ad dispensationem requiritur causa, non autem ad privilegium. Sed hoc secundum non est in universum verum; nam privilegia etiam contra jus non possunt dari sine causa, ut infra videbimus, quia eadem ratio in eis militat quae in dispensatione, vel certe major, quia magis laedunt commune jus. Unde illa differentia etiam constitui posset inter privilegia; nam quaedam requirunt causam, et non alia: imo et dispensatio interdum dicitur concedi sine causa,. ut supra visum est. Et ideo dicunt alii dispensationem esse quoddam privilegium, solumque differre a privilegio in communi tanquam species a genere : a privilegio autem, quod est contra jus, non differre. Insinuat Sylvest., verb. Privilegium, quaest. 3, nam, loquens de privilegio contra jus, divertit ad dispensationem. Sed nihilominus, si spectemus communem modum loquendi, non omnis dispensatio dici potest proprie privilegium. Nam frequenter conceditur dispensatio ad unum actum tantum, ut ad contrahendum matrimonium, vel quid simile; illa vero dispensatio non potest dici proprie privilegium, quia non est lex privata ; non enim per modum legis stabilitur, cum nullo modo jus permanens constituat : sicut ergo praeceptum temporale non est lex, ita nec concessio ad unum tantum actum contra legem dicetur proprie privilegium. Item licentia, quae mihi semel datur ad agendum ahquid semel contra vel praeter regulam, non poterit dici proprie privilegium. Dispensatic etiam in irregularitate, vel alio simili impedimento canonico, non videtur posse dici privilegium, quia solum est ablatio cujusdam defectus, quo semel ablato, licet dispensatus multa possit facere licite quae antea non poterat, tamen jam non operatur ex privilegio, sed secundum jus commune, quia jam non est irregularis. Sicut absolutus a censura multa potest facere aut recipere quae antea non poterat, et tamen nemo dicet absolutionem illam esse privilegium, sed esse beneficium auferens talem defectum, quo ablato jure communi alia licent. Solum ergo illa dispensatio poterit privilegium appellari , quae per modum legis privatae conceditur ad operandum ordinarie, et stabilitur contra aliquod jus commune, utendo privato jure per talem concessionem constituto, et tale privilegium dici potest quasi permanens dispensatio, ideoque requirere causam tanto majorem , quo major est dispensatio, vel potius quia est multiplex, seu permanens dispensatio. Unde omnes conditiones requisitae ad dispensationem, ad tale privilegium erunt cum proportione necessaria, et ob eamdem causam pauca de tali privilegio in praesenti dicemus : nam quae in libro sexto de dispensatione dicta sunt, illi sunt communia.

11. Quomodo comparetur privilegium ad gratiam et beneficium.—BAtque ex his tandem colligitur quomodo privilegium ad gratiam aut beneficium comparetur. Non enim sunt omnino ita ut inter se convertantur, sed privilegium est veluti species gratiae. Omne enim privilegium dici potest gratia, seu beneficium, ut consiat , quia est favor, ut ostendimus : favor autem principis beneficium ejus est. Item privilegium non solet esse debitum, et hac ratione gratis conceditur, ac subinde est gratia, unde si sit privilegium scriptum, erit rescriptum gratiae. E contrario autem non convertitur, quia non omnis gratia vel beneficium principis est privilegium : nam omnis dispensatio sub gratia et beneficio continetur, et tamen non omnis illa est privilegium ut dixi. Quae omnia deservire poterunt ad exponenda jura loquentia de rescriptis, et quomodo applicanda sint privilegiis, etiam scriptis. Nam quae pertinuerint ad generales rationes rescripti, cum proportione convenient privilegio, non vero quae conveniunt rescripto rigoroso, quod continet et declarat commune jus: nam in hoc habet specialem rationem privilegium. Et ad hunc modum de ahis judicandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2