Text List

Caput 3

Caput 3

De divisione privilegii in reale et personale.

CAPUT III. DE DIVISIONE PRIVILEGII IN REALE ET PERSONALE.

1. Explicata ratione generali privilegii, oportet varios modos, et quasi species privilegiorum exponere: nam ad intelligenda jura et indulta hoc maxime necessarium est. Et imprimis potest dividi privilegium in divinum et humanum, ut videre licet in Anton., 1 part., tr. 19, c. 1. Divinum appellat quod a Deo ipso conceditur. Quod olim creditur fuisse in usu respectu communitatis popul Dei, quasi per generalem concessionem praeter jus naturae, qualis fuit in lege veteri facultas repudiandi uxorem, et in lege etiam naturae licentia ducendi plures uxores viventes, juxta receptas sententias. Nunc vero potest in hoc ordine poni facultas quae aliquando datur alicui personae per internam Spiritus Sancti inspirationem ad aliquid singulariter operandum: illa enim in jure aliquando vocatur privata lex, ut in cap. Duae sunt leges, 23, q. 2, et in cap. Dizit Dominus, 14, quaest. 5, et in cap. Si licet, S Non occides, 23, quaest. 5. Quae inspiratio seu privata lex interdum non repugnat praeceptis, sed sublevat hominem ad aliquid perfectius ultra illa operandum. Et tunc non meretur nomen privilegii, sed specialis auxilii, et sine periculo admitti potest, quamvis semper prudentia necessaria sit. Interdum vero exorbitat a communibus, ut fuit in Samsone ad se occidendum. Et talis lex privata, quamvis interdum dari soleat ex dono Spiritus Sancti, tamen multum habet periculi, si non examinetur summa cum dilgentia, et praesertim per ecclesiasticam regulam, et le- ges, juxta cap. JVisi cum pridem, de Renunt., cap. Cum eg injuncto, de Haeret., et legi potest D. Thom. 2. 2, q. 171, artic. 5, et ibi Cajetan.

2. Privilegium autem divinum, hoc modo sumptum, magis spectat ad quamdam dispensationem, vel potius mutationem factam in materia legis naturalis, de qua supra dictum est. Et praeterea prior modus talis dispensationis jam non est in usu : qualis autem olim fuerit, in materia de matrimonio consideratur. Posterior autem modus dispensationis rarissimus est, et pertinet ad divinum instinctum, de quo in materia de fide et prophetia dicendum est. Praeter baec vero solent dici divina privilegia , quae Christus Ecclesiae suae concessit, vel Pontifici vicario suo, aut ordini clericali. Sec haec non sunt privilegia prout nunc de illis tractamus ; tum quia licet sint specialia dona, non sunt ex lege privata, sed ex jure divino, communi, et ordinario legis gratiae, et quasi connaturali Ecclesiae Christi, ut ab ipso fuit instituta, et ita non sunt praeter jus, sed secundum jus, quod in se continent : tum etiam quia nunc non agimus de lege divina, sed de humana.

3. Privilegium humanum aliud reale, personale aliud, et quid sunt. — Omissis ergo divinis privilegiis, humanum dividi solet in reale et personale, Quae divisio insinuatur in c. Mandata, de Praesumpt. ibi: Non loco tribuimus, sed persona ; quamvis ibi non de proprio privilegio, sed de quadam pontificia delegatione sit sermo, tamen est eadem ratio, et fere similia sunt verba in l. Privilegia, 196, ff. de Regul. jur., ubi dicitur: Privilegia quedam causa sunt, quedam persong. Sumitur etiam clare ex 1. Forma, atque Quanquam, ff. de Censib., et in eisdem juribus satis insinuatur divisionem esse sufficientem; quamvis enim addi soleant alia membra, ad haec possunt reduci, ut jam dicam. Privilegium ergo reale dicitur , quod conceditur directe alicui rei, muneri, vel conditioni distinctae a persona. Personale vero, quod immediate fertur in personam ratione sui ; sicut dividi solent decimae in reales et personales, et interdictum similiter. Unde sicut in ilis alibi diximus, ita in praesenti advertendum est quod, licet omne privilegium principaliter et quasi ultimate referatur ad alicujus personae utilitatem, usum, vel fructum : quia, sicut leges, ita et privilegia non feruntur, nisi propter hominum commoditatem aut favorem; nihilominus fructus et utihtas privilegii frequenter versatur proxime circa res, et circa praedia, domos, merces, of- ficium, et alias res similes per quas redundat utilitas in personam habentem talem rem aut dignitatem, aut existentem in tali loco. Et ideo ad distinguenda illa duo membra, oportet attente distinguere personam quae fruitur privilegio, a subjecto cui veluti immediate adhaeret immunitas privilegii ; non enim sumitur divisio ex persona primo modo spectata, quia, hoc modo omnia privilegia dici possunt personaIia, vel potius personarum; sed ex re vel persona posteriori modo consideratis, utriusque membri ratio et distinctio sumenda est ; nam si privilegium adhaeret rei distinctae a personis, et per illam transit ad dominum vel possessorem, privilegium reale est, ut sunt immunitas templi, servitus, vel tributum praedio aut fonti adhaerens. At vero si immunitas privilegii ipsi personae immediate, quasi ratione sui, inhaereat, et sub hac ratione illi concessum sit, tunc est personale. Contingit tamen ut, licet privilegium non adhaereat rei existenti extra personam, nihilominus non sit in ipsa persona, nisi ratione alicujus conditionis adhaerentis illi, ut ratione dignitatis, verbi gratia, episcopatus, clericatus. principatus, aut doctoratus , etc., aut ratione muneris, seu officii, ut judicis, militis, scholaris, vel ratione necessitatis, ut minorum, pauperum, etc.; ratione actionis, ut piae causae, etc.; et de his privilegiis potest esse ambiguum, an sint personalia vel realia. In quo attendenda videtur qualitas conditionis cui privilegium proxime adhaerere censetur. Nam si illa sit de se perpetua, vel per successionem vel per adhaesionem ad aliquod corpus perpetuum, tale privilegium reale censetur, quia cum re ipsa transit et durat; et tale est privilegium episcopatus, cardinalatus, senatoris, et similia: si vero talis conditio sit in se temporalis, vel saltem finiatur cum persona, privilegium nihilominus censebitur personale, licet interdum multum habeat de reali, et ideo mixtum appelletur.

4. Quomodo dignoscatur an privilegium adhareat persone, vel rei. — Quaeri autem solet quomodo dignoscatur an privilegium adhaereat personae, vel rei; de quo puncto multa scribunt juristae in l. Quia tale, tf. Solut. matrim., et in alis locis infra referendis. Nos autem breviter dicimus tria vel quatuor spectanda esse, scilicet, modum personae cui fit gratia ; ratio seu causa quae movet ad concessiones; res, quae ibi intervenit, circa quam versatur immunitas privilegii, ac denique verba privilegii. Circa personam advertendum est quamdam esse personam propriam, ut est unus homo, aliam fictam, quae corpus mysticum etiam solet appellari, ut est civitas religio, collegium, monasterium, universitas et similia. Si ergo privilegium directe fiat personae fictae, id satis est ut privilegium sit reale, quia perpetuum est, juxta l. Forma, S Quanquam, ff. de Censib., quia talis persona ficta perpetua est, juxta l. Proponebatur, ft. de Judic. Procedit autem hoc, sive privilegium concedatur corpori ad usum totius corporis per modum universitatis in unum congregatae, sive concedatur eidem ad usum singulorum, sive e converso detur singulis de tali corpore ratione totius, et ut sunt membra talis corporis, id est, ut cives, vel religiosi sunt. Quia, ut sumitur ex 1. 2, ff. de Reb. dub., etiam hoc modo censetur, privilegium per se primo concedi tali corpori mystico, quod est res quaedam perpetua per continuam quamdam successionem, et ideo tale privilegium reale est et perpetuum.

5. Si autem persona cui conceditur privilegium sit vera, non statim privilegium est personale, sed subpartitione opus est. Nam aliquando est persona particularis, aliquando vero est genus personarum, ut minores, mariti, uxores, et similes, et utrumque ex his vocari potest personale, ut notat Barbos. in l. Quia tale, n. 14, ff. Solut. matrim., cum Lasio inl. Mavritum, eod. n. 32. Et de priori quidem per se patet. Quia tale privilegium soli illi personae adhaeret, et cum illa finitur, quae est conditio maxime propria privilegii personalis, ut patet ex dicto cap. Privilegia, et ideo non transit ad haeredes, ut habetur in dicta l. Maritum, et dicta l. Quia tale, et dicta l. Forma, et optime in l. Sordidorum, c. de Excusat. muner., lib. 10. De posteriori vero ratio est, quia tale privilegium singulis personis veris sub illa communi appellatione conceditur, non ratione communitatis talium personarum, aut alicujus corporis mystici ex illis compositi, sed ratione sui, et prout in unaquaque est, illi soli prodest, et cum illa extinguitur, quae sunt conditiones privilegii personalis. Quia vero hoc privilegium, sic in communi concessum certo generi personarum, moraliter perpetuum est, quia nunquam sub illo communi genere deesse possunt individua in quibus privilegium illud conservetur, ideo multum simile est privilegio reali, et ab aliquibus ita vocatur.

6. Item potest considerari alia ratio, quia tunc videtur concedi privilegium non tam personae quam certae conditioni existenti in persona, ut minori propter defectum aetatis datur privilegium restitutionis ; majoribus autem propter absentiam causa reipublicae, ff. Ex quibus causis majores, etc. Uxoribus datur Velleianum ratione status et subjectionis; fiIiisfamilias Macedonianum, simili titulo. Et ita similia privilegia magis videntur concessa ipsi causae, vel rei, et ex hac parte censeri possunt realia, sicut privilegia piae causae, scholarium, doctorum, et similia, argumento l. 7n omnibus causis, 69, ff. de Reg. jur. Sed non oportet de nomine laborare, quando de re constat. Nam quod ad doctrinam moralem attinet, talia privilegia in se spectata, et respectu totius generis talium personarum, plane sequuntur in omnibus naturam et conditionem privilegii realis. Spectata vero prout unicuique personae particulari sub illo genere contentae applicantur, sequuntur conditionem et doctrinam personalis privilegii, et hoc intendunt citati doctores, et probat ratio facta. Ex quibus constat ad illam divisionem sufticienter reduci omnes species privilegiorum, quae sub aliis nominibus numerant Host., Anton., Sylvest., Ang., et alii tractantes de privilegiorum varietate.

7. Sic ergo ex parte personae cognosci potest quando privilegium sit personale, vel reale; non tamen id sufficit, praecipue quando privilegium datur personae verae ac singulari: non enim satis hoc est ut privilegium censeatur personale, argumento leg. Juris gentium, § Pactum, ff. de Pactis, ibi : Plerumque persona inseritur pacto, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur cum quo pactum factum est; et ideo additur ibi aestimandam esse mentem contrahentium. Idem ergo contingit cum proportione in privilegio, quia saepe cum persona jungitur res, vel dignitas, aut similis causa, et ideo, ex intentione concedentis oportet discernere cui primario concedatur privilegium. Ad hoc ergo discernendum, subjungitur secunda consideratio, quae esse debet de causa cujus intuitu principaliter datur privilegium; nam si illa sit persona ipsa seu conditio per se adhaerens illi, censetur privilegium esse personale ; si vero sit dignitas, vel res alia, seu causa quae cum persona non cohaereat, privilegium est reale. Atque ita hanc regulam assignant Bald., Rom., Anch., et alii quos refert et sequitur Barb. supra, n. 3, et videtur sumi ex dicta l. /n omnibus causis, et ex alio principio quod in omni dispositione attenditur praecipue ad causam principalem et immediatam quam ad remotam, ut est vulgare.

8. Difficultas circa regulam datam. — Non caret tamen haec regula dubitatione; nam interdum principale motivum concedendi privilegium est conditio personae, ut dignitas ejus vel meritum, et nihilominus intuitu illius privilegium conceditur rei principaliter, ut quando rex alicui comiti, propter insignes victorias in bello partas, privilegium majorum principum, quos Hispani grandes vocant, non solum personae suae, sed etiam dignitati, seu comitatui concedit, quod privilegium reale est, licet intuitu personae fiat; e contrario vero, licet privilegium concedatur principaliter intuitu dignitatis, si fiat personae, personale tantum est, ut patet ex dicta 1. Sordidorum, ihi : Neque enim potest esse perpetuum quod non rebus, sed personis , contemplatione dignatatis atque malitie, indulsisse nos constat.

9. Solvitur difficultas. — Respondeo argumentum convincere, non esse principaliter attendendum motivum operantis ad discernendum inter haec privilegia, sed objectum (ut sic dicam) proximum ad quod direxerit intentionem suam, quando voluit privilegium concedere. Nam princeps, concedens privilegium, voluntate sua facit ut vel persona vel res alia privilegiata sit; ergo illa fit subjectum proprium, cui veluti adhaeret immunitas privilegii, quae respectu voluntatis concedentis fuit proximum objectum talis concessionis. Et in hunc modum interpretor verba illius l. 7n omnibus, quae sic habent: In omnàbus causis, ubi persone conditio locum facit beneficio, ibi, deficiente ea, beneficium quoque deficit. Nam conditionem personae locum dare beneficio, idem esse intelligo quod praeparare et reddere capacem personam ut sit veluti proximum subjectum beneficii, seu privilegii. Et simili modo subdit e converso: Ubi vero genus actionis id desiderat, id est, ut intelligatur favor inhaerens actioni, ac subinde privilegium esse reale. Ex quo textu aliis verbis possumus explicare rem eamdem ; nam si intentio privilegiatoris fuit providere personae, privilegium est personale: si vero intentio fuit providere causae, dignitati, et similibus, privilegium est reale, ex quocumque motivo, sive intrinseco, sive extrinseco, ad unum vel alium modum intentionis inductus fuerit privilegiator, quia (ut dixi) id operatur quod vult, undecumque moveatur. Opinorque hoc intendere juristas, cum dicunt non ex causa impulsiva, sed ex principali et proxima distinctionem esse sumendam. Nihilomiuus tamen multum est consideranda causa motiva: nam deservit multum ad indicandum intentionem concedentis, et ex illa saepe conjectandum est quomodo privilegium ad rem vel personam dirigatur, ut ex dicendis patebit.

10. Quomodo sciatur intentio concedentis.— Ulterius vero superest explicandum quomodo cognoscatur intentio concedentis. Circa quod altera consideratio occurrit. Nam imprimis attente consideranda sunt verba privilegii, et si ila non sufliciunt, materia ipsa et proportio ejus cum concessione est spectanda, ut privilegii conditio discernatur. Et imprimis, ex parte verborum pro regula assignari solet, si verba dirigantur ad rem, privilegium esse reale; si ad personam, esse personale. Ut si privilegium dicat : Concedo vineae tuae immunitatem solvendi decimas, privilegium estreale: si vero dicat: Concedo tibi facultatem non solvendi decimas ex vinea, privilegium est personale, ut notat Gloss. in Clement. 1 verb. Ecolentes, de Decim. Ratio est, quia illa verba designant proximum objectum, seu subjectum immunitatis concessae : ergo priora indicant ut subjectum ipsam vineam; posteriora vero personam cujus est vinea. Et confirmari potest ex juribus in quibus distinguuntur personaleac reale privilegium, quia unum personae, aliud rei conceditur, ut patet ex leg. 1, ff. de Aqua quotid. et aesti., in fine, cum aliis supra allegatis; non potest autem melius significari verbis, quod huic vel illi concedatur privilegium, quam verba ad hoc vel illud, id est, ad rem, vel personam dirigendo. Et ita sentiunt Gloss. 2. q. 2, in princ., et in cap. 7ua, de His quae fiunt a Praelatis; Bart. in l. 1, ff. de Constit. Princ., n. 2.

11. Confirmari hoc potest ex regula juris, quod delegatio commissa alicui sub nomine dignitatis, ut Episcopo Conimbricensi, intelligitur concessa sedi, ita ut si iste decedat, successor intelligatur delegatus ; secus autem esse si fiat sub proprio nomine personae, ut habetur in c. Quoniam Abbas, de Offic. deleg.; ergo signum est verba concessionis ibi proprie collocare suum effectum, ubi directe et immediate diriguntur. Idem ergo est in privilegio, ut notant Panorm. et Felin. ibi. et Bald. inc. 1, de His qui Feud. dare possunt, S Marchio, n. 4. Unde inferunt etiam ordinem litterae seu concessionis esse in privilegiis attendendum, ita ut si res collocetur proxime post concessionem, privilegium sit reale, licet postea adjungatur persona; at vero si prius nominetur persona, privilegium personale judicetur. Ita Panormit. in dicto c. Mandata, de Praesumpt., num. 1, argumento legis Si communis, ft. de Stipul. ser.; statim vero addit idem Panorm. explicationem, ut hoc intelligatur in dubio, et quando aliae conjecturae cessant, quod nos dicimus, caeteris paribus; tunc enim merito haec conjectura aliquid operabitur.

12. Addenda vero est duplex limitatio : una est, ut haec regula locum habeat quando verba privilegii sunt absoluta, et simpliciter diriguntur ad personam tantum, vel ad rem tantum ; nam si aliquid eis addatur, per quod extendatur, vel distrahatur eorum significatio, mutari omnino poterit significatio, vel certe ambigua fieri. Ut, verbi gratia, si postquam privilegium dixit : Concedimus Fetro, vel tibi, addat, et haeredibus tuis vel successoribus tuis, etc., privilegium non est personale, sed reale. Ita monet Bartol. in leg. 1, ff. de Constitutione princip., n. 2, per l. 1, ff. de Jure immunit., ibi, posterisque date. Idem est si concessioni personae factae addatur, in perpetuum, seu ut perpetuo valeat , tunc enim privilegium est reale, ut notat Felin. in dicto cap. Quoniam ADb:s, n. 11, cum Anchar. in reg. Pricilegium, q. 1, et cons. 333. Aliqui vero putant particulam perpetuo non sufficere, quia in jure significare solet vitae tempus, et coarctanda est. Alii vero utuntur distinctione de liberalibus, vel remuneratoriis privilegiis, ut per Barbos. dicta l. Quia tale, n. 11. Verum etiam in liberalibus censeo tenendam esse proprietatem verbi, nisi alia verba, vel ratio urgens cogat ad illam restrictionem. Regulariter enim illud adverbium perpetuitatem privilegii significat, quia si absolute fiat concessio personae sine restrictione temporis, intelligitur durare toto tempore vitae, si aliquid aliud non obstet ; ergo, cum additur expresse ut privilegium sit perpetuum aliquid amplius conceditur, nempe totum illud quod vox illa proprie significat. Et quia contra naturam privilegi personalis est ut sit perpetuum, ideo fit privilegium reale. Quia licet nominetur persona, non nominatur ut subjectum privilegii, hoc enim tunc est genus ipsum, seu familia, sed nominatur ut prima persona incipiens uti privilegio, seu tanquam fundamentum adaequati subjecti privilegii. Idem, e contrario, erit si privilegii concessio immediate dirigatur ad rem, vel dignitatem , statim vero addatur causa indicans intentionem dirigi ad personam, ut, si sub nomine Episcopi talis civitatis concedatur eidem facultas aliqua propter insignes labores, vel eminentiam scientiae, etc., privilegium est personale, ut expresse notavit Panorm. in cap. Mandata, de Praesumpt. n. 1, assignans pro regula in privilegiis magis esse utendum conjecturis, quam recurrendum ad expressionem nominis proprii, vel dignitatis. Est autem eadem ratio de aliis nominibus rem vel personam significantibus.

13. Praeter verba attendenda etiam materia privilegii. — Altera declaratio est, ut, ultra verba, materia privilegii spectetur; oportet enim talis esse conditionis vel qualitatis, ut possit juste et recte ad illam adaptari privilegium, ideoque juxta illius capacitatem interpretanda sunt verba. Nam, licet verba sonent privilegium reale, si materia non potest accommodari recte perpetuitati privilegii , interpretanda erunt de personali, et e contrario. Ita Panormitan. in capit. Adversus, de Immunitate Ecclesiarum, num. 17, et in cap. Quoniam Albas, de Offic. delegat.; et late Anchar. in dicta regula Privilegium, quaest.1, circa finem, ubi varia inducit cxempla, et alii supra citati. Sumiturque ex illo principio juris quod verba debent rebus servire, non res verbis , et ideo interpretanda sunt juxta materiae capacitatem. Item ex illo quod leges ita interpretand» sunt, ut absurdum non contineant. Atque ita in capit. Dilecti , de For. competen., supponitur rescriptum datum ad quemdam Episcopum sub proprio ejus nomine transire ad successores; e contrario vero in c. Adversus, de Immunitat. Ecclesiar. dicitur extingui cum persona, quod ad Praelatum sub hac appellatione dirigitur, quia in utroque loco materia ita postulabat, et similia multa videri possunt in citatis auctoribus.

14. Quid dicendum in dubio an privilegium sit reale vel personale. — Atque hinc obiter intelligitur, primo, quid dicendum sit quando fuerit dubium an privilegium reale sit vel personale. Auctores enim interdum dicunt praesumendum esse reale, ut affirmat Tiraq., de Primogenit., quaest. 40, n. 72; citat vero duas Glossas, unam in l. Forma, S Quanquam, fT. de Censib., quae nihil dicit; aliam 25, q. 1, in princ., quae dicit contrarium. Citat etiam Alexand. et alios in leg. Quia tale, ff. Solut. matr., ubi Barbos., n. 4, in fine, plures refert. Sequitur etiam Anton., 1 part., tit. 19, c. 1, S 2, mn fine; et Emman. Roder., t. 1, quaest. 6, art. 12. Ad quod allegantur leg. Ztas, et dictus S Quanquam, tf. de Censibus, quae jura nihil probant praeter regulam gvneralem, quod privilegium rebus concessum est reale; personis autem personale. Allegatur etiam c. Cum venisset, de Instit. quod solum probat in aliquo casu, licet sit aliquod dubium, multo majores esse posse conjecturas quod privilegium sit reale, et ideo id esse praesumendum, nisi contrarium probetur, quod est per se notum, sed non minus poterit contingere oppositum, ut per se constat. Denique adducitur ratio quod, licet persona inferatur in privilegio, non statim fit personale : idem vero dici poterit de re: nam, licet res inseratur in privilegio, non statim fit reale.

15. Et ideo alii communiter dicunt in dubio privilegium praesumi personale, quod tenet dicta Gloss. 25, quaest. 2, in princip.; et Bartol., cons. 189, n. 4. Idem Jason. in leg. $ sic, 2, ff. de Verb. obligat., qui tamen excipit immunitatem, seu privilegia obtenta per viam contractus ; dictam vero sententiam absolute tenet Decius in leg. 7n omnibus causis, ff. de Regulis juris; et plures, quos Barbos. supra refert, n. 41. Hoc etiam tenuit Emman. Roder., eodem tom., quaest. 30, art. 15, nulla facta distincticne vel adhibita concordia. Ratio pro hac sententia esse potest, quia privilegia sunt stricti juris, et ideo in dubio potius sunt interpretanda esse personalia, quam realia, ut restringatur concessio, quia reale privilegium, quo est durabilius, eo est majus, caeteris paribus, ut per se constat; ergo in dubio restringendum est ad personale.

16. Has vero opiniones ita concordat Barbosa in dicta 1. Quia tale, n. 4: in dubio tunc censeri privilegium personale, quando verba referuntur ad personam, et aliae conjecturae de alia principali causa vel intentione non extant, et sic procedere hanc secundam opinionem. In simili vero dubio, si verba ferantur directe ad rem, privilegium censeri reale, et ita procedere priorem opinionem. Citat Gloss. in Clementina 1 de Decimis, verb. Facolendas; et Panorm. in cap. E parte, 4 de Decim., n. 4. Sed illi solum tradunt generalem doctrinam supra traditam de modo distinguendi privilegium personale et reale ex verbis. Unde mihi non placet conciliatio, nec videtur expedire quaestionem, quia non inquiritur, vel certe dubitari non debet, an privilegium, quod in caeteris est aeque dubium, et in hoc excedit quod verba dirigantur ad rem, sit reale; vel si excedat quia verba diriguntur ad personam, sit personale. Nam de hoc nulla esse poterat ratio dubitandi. Imo tunc non videtur posse vocari privilegium dubium, sed certo reale, vel certo personale juxta exigentiam verborum ; nam signum datum de verbis certum est et juridicum, quando aliud ex conjecturis non constat, et consequenter quando alia sunt dubia. Quaestio ergo propria est, quando privilegium est dubium omnibus pensatis, ita ut, licet verba videantur dirigi ad personam, aliae conjectura indicant intentionem legislatoris principaliter respexisse ad rem ipsam, vel e contrario : ac denique quando, omnibus supra dictis omni ex parte pensatis, res est utrinque dubia. Tunc enim dici non potest conjecturam verborum semper esse praeferendam , quia nulla ratione hoc fundatur, cum possit esse in aliis aequalitas vel excessus. Praesertim quia illa conjectura verborum non tam ex significatione propria illorum quam ex ordine, vel tali conjunctione desumitur, quae conjectura magis incerta est ; et ideo dixit Panormitan. in dict. cap. Mandata , alias conjecturas ex causis et materia privilegii esse anteponendas.

17. Sic ergo intellectam quaestionem resolvendam esse censeo, duplici distinctione privilegii praemissa. Una est vulgaris de privilegio, quod est purum beneficium, et quod est contra jus commune, aut tertii. Alia est satis etiam trita de duplici dubio : negativo, in quo deficiunt rationes determinantes intellectum ad alterutram partem, et ideo suspensus manet; et positivo, in quo sunt pro utraque parte rationes probabiles, et sufficientes ad definitum assensum praestandum, licet incertum. Primum genus dubii vix habet locum in proposito, quia semper interveniunt conjecturae sufficientes ad ferendum aliquod judicium, ut clare constat ex materia subjecta, et ex his quae diximus. Et licet fingatur casus in quo tanta sit aequalitas inter rationes et conjecturas utriusque partis, ut intellectus dubitet quid verum sit, semper tamen potest judicare unum et alterum esse probabile, quod satis est ad judicium practicum de agendis.

18. Dico ergo imprimis, in quocumque ex his dubiis, sive negativum fingatur, sive positivum, privilegium favorabile, seu quod est purum beneficium, judicandum esse reale per regulam juris: Decet concesswmn a principe beneficium esse mansurum; et per aliam regulam, quod tale beneficium latam admittit interpretationem, 1. ult., ff. de Const. princ.; et ita docet Bald. in l. 3, ff. de Const. princ., lect. 1, n. 17; et idem sentit Bart. in l. ult., ff. de Servit. legat., n. 4. Cujus sententiam aliqui extendunt etiam ad casum in quo verba clare dirigantur ad personam. Sed hoc nec verum est, cum repugnent omnia jura; nec ad mentem Bartoli, cum ipse aperte loquatur in casu dubio, et addat semper, nisi ex verbis aliud constet, ut late expendit et confirmat Barbos., n. 11 et 12.

19. Privilegium odiosum contra commune jus, vel in praejudicium aliorum cedens, in dubio censendum esse personale, si utraque pars dubii sit probabilis. — Deinde dicendum est privilegium odiosum , quod sit contra commune jus, vel cedat in aliorum praejudicium, in dubio censendum esse personale, quia restricte intelligendum, et ideo ita est interpretandum ut potius temporale damnum inferat, quam perpetuum. Et hoc etiam docet Bart. citato loco, et videtur esse sine controversia. Quia vero, ut dixi, hoc dubium positivum est, ideo oportet supponere utramque partem dubii esse probabilem; nam si una sit probabilis, et altera improbabilis, illa prior non dubia, sed certa habenda est. In gradu ergo probabilitatis potest esse inaequalitas, et tunc, si praesunptio quod privilegium sit personale sit probabilior, a fortiori procedit simpliciter regula. Si tamen probabilius videatur esse reale, tunc certe privilegiarius ipse potest in foro animae illud retinere ut reale, et idem censeo esse judicandum in forensi judicio; tum quia major probabilitas est quaedam moralis certitudo, si excessus probabilitatis certus sit; tum etiam quia major probabilitas suo modo cunfert majus jus, quod in sententia ferenda praeferendum est, quia in ea servari debet distributiva justitia, ut D. Thomas docuit 2. 2, quaest. 63, art. 3, ad 1. Haec autem intelligenda - sunt per se loquendo, et considerando naturam privilegii et originem ejus, antequam possessio vel usus ejus in alterutram partem irclinet: tunc enim succedit alia regula juris, quod in dubio melior est conditio possidentis, et ideo si privilegiarius possidet illud ut reale, licet oriatur dubium, quamdiu illa pars manet probabilis, potest jus suum retinere, donec aliud per judicem authentice declaretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3