Caput 4
Caput 4
De privilegio remunerativo et conventionali, an reale sit vel personale.
1. Privilegium gratiosum quid. — Privileguum remunerativum quid. — Ex dictis in superiori capite, intelligi potest qualia sint privilegia remunerativa et conventionalia , et obiter explicantur duae aliae divisiones privilegii. Secunda ergo divisio illius sit in gratiosum et remunerativum. Gratiosum dicitur quod gratis conceditur sine ullo respectu ad merita privilegiarii, vel parentum, aut aliorum, qui qualecumque illud meritorum jus in illum transtulerint. Remunerativum autem dicitur, quod propter merita propria, vel aliena alicui applicata conceditur. In quo oportet advertere non omne privilegium in quo merita recipientis considerantur esse remunerativum, sed solum quando tribuitur illi in praemium, et consequenter in commodum proprium. Aliquando enim conceditur privilegium alicui propter commune bonum, et nihilominus in eo considerantur bona merita ejus cui conceditur : non tamen ut merita, sed nt indicia virtutis, prudentise et industriae, quae in tali persona considerantur, ut ei tale ministerium vel tam ampla potestas per tale privilegium committatur. Exemplum est in dicto c. Mandata, de Praesumpt. ubi Pontifex cuidam maximo Episcopo legationem totius Siciliae concedit, non quidem in remunerationem , sed quia, Mandata ( inquit) celestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur ; qui respectus solum est boni communis, et nihilominus declarat hoc concedere personae, et pro ratione reddit : Quia, ex transacta in te vita , didicimus quid de sequenti conversatione tua praesamus.
2. Privilegium fundatum in meritis esse quasi intrinsece personale, sentiunt multi. — Utrumque autem ex his privilegiis esse potest, et contra commune jus, et solum ultra vel praeter illud , quia utrumque concedi potest intuitu meritorum , vel sine illis : et ad eumdem modum omnis alia varietas privilegiorum potest in utroque illorum membrorum inveniri , quia per se solum differunt in ratione praemii, et simplicis gratiae, seu in habitudine ad merita, aut carentia ejus. Solum de praecedenti divisione , et consequenter de perpetuitate privilegii solet dubitari an locum habeat in utroque ex illis membris. Nam de altero , scilicet, de privilegio liberali omnes fatentur, et personale, et reale esse posse, et discernendum esse juxta principia posita, quia gratia potest fieri personae et rei, ut per se constat. At de privilegio remunerativo , licet constet esse posse personale, dubitari solet an semper ac necessario tale sit. vel possit etiam esse reale. Multi enim sentiunt privilegium fundatum in meritis quasi intrinsece esse personale, nec posse judicari reale. Ita tenent Jason., Alciatus, Paulus de Castro, Aretinus, et alii quos refert et sequitur Barbosa supra, n. 6 et sequentibus. Fundatur praecipue in leg. 1. ff. de Constitut. principum, et in ra- tione ejus. Dicit enim ibi Ulpianus, ex legibus quasdam esse personales, quae ad exemplum non trahuntur, et tales significat esse privilegia remunerativa , sublit enim: Nam que princeps alicui ob merita indulsit , vel si quam panam irrogavit, vel si cui sine ecemplo subvenit, personam non egreditur. Unde etiam sumitur fundamentalis ratio , quia causa principalis privilegii praecipue spectanda est ad judicandum an sit personale ; sed merita sunt principalis causa talis privilegi, et sunt ita propria personae, ut illam nec egrediantur, nec ad alium pertineant, qui illa non haheat ; ergo tale privilegium necessario est personale, juxta regulam juris, ff. 69: Ubi personae conditio locum facit beneficio, ibi deficiente ea, beneficium quoque deficit. Et confirmatur, quia privilegium, quod, simpliciter concessum, fuisset reale; si in ipso declaretur dari propter merita , efficitur personale juxta dicta cap. Mandata, ubi sentit Panor., n. 1, et in cap. Quoniam Abbas, de Offic. deleg., et utrobique Felin. et alii.
3. Refutatur fundamentum praedictae sententie. —Sed, quidquid sit de veritate opinionis, male certe probatur ex leg. 2, ff. de Constitut. princip., et alia fundamenta levia sunt. Nam cum illa lex dicit, plane ex his (nimirum constitutionibus) queedam sunt personales , etc., longe aliter accipit constitutionem personalem, quam nos loquamur de privilegio personali. Distinguit enim ibi legem personalem a lege simpliciter, seu a lege communi, prout expressius declaravit, consummando divisionem Imperator, in S S'ed et quod, Inst. de jur. nat., etc., dicens in fine, alias esse generales , quae omnes obligant. Et ita, ut divisio sit integra, legem personalem ibi vocat legem privatam, quae intuitu privatae personae fit, non intuitu communitatis. Sic autem lex personalis, non tantum personale privilegium, sed etiam reale complectitur : quia etiam privilegium reale est lex privata, et conceditur intuitu privatae personae. Nam (ut dixi) omne privilegium personae datur, licet aliquod super rem immediate constituatur, et hoc modo in omni privilegio intervenit persona ; id tamen non est satis, ut sit personale stricto modo, ut nunc loquimur, et sumitur ex dicta lege Juris gentium, S Pastorum , ff. de Pact.; sufficit tamen ut talis lex dicatur personalis, id est, in favorem privatae personae edita ; et ita sine dubio loquitur illa lex prima, comprehenditque sub illa voce non tantum privilegium personale, sed etiam reale. Imo non solum lex privilegiativa, sed eiiam punitiva, si specialiter feratur, et in odium certae personae fiat, ut interdum ex justa causa fieri potest, sub illo membro legis personalis comprehenditur, quia non est lex publica et communis.
4. Tota autem haec expositio ex exemplisa jurisconsulto adductis manifeste probari videtur. Nam primo ponit exemplum delege remunerativa, ibi : Que princeps ob merita alicui indulsit, ubi Glossa declarat, ut privilegium, nec se restrinxit ad personale. Secundo, de lege privatim puniente, S quam ponam irrogavit, utique specialem, et praeter legem communem, quod significavit Glossa dicens : Non merenti tiantum. Tertio addit : Vel si cui sine exemplo subvenit, ubi Gloss., Vel quia pepercit panam merenti. Mihi autem videtur omne hberale beneficium seu privilegium posse illis verbis comprehendi, sive illud consistat in remissione poenae debitae, sive in concessione boni non debiti ullo modo. Et ita inspecta tota lege, lex personalis legem non tantum remunerativam complectitur, sed etiam punitivam, et liberaliter benefactivam. Et in omnibus his membris potest inveniri quid reale, et personale stricte, ut nunc loquimur. Nam, incipiendo ab ultimo, non solum potest princeps subvenire alicui gratis et sine exemplo remittendo poenam personalem , sed etiam remittendo poenam realem, ut confiscationem bonorum, quae optime dici potest poena realis, quia rem afficit, et cum illa transit. Vel etiam potest subvenire alicui sine exemplo, liberaliter concedendo rebus illius realem immunitatem ac perpetuam. Nam lex etiam sic lata personalis est, id est, particulari personae favens, licet favor consistat in rerum immunitate. Et similiter in secundo exemplo habet locum poena personalis et realis extraordinaria, ut confiscando ejus bona, vel iributum aliquod ei imponendo ultra communem legem, sed speciali arbitrio principis. Idem ergo inveniri poterit in primo exemplo de privilegio remunerativo, ut statim declarabo.
5. Objectio. — Neque contra hanc expositionem obstant proprietates quae per verba istius legis tribuuntur constitutioni personali, scilicet : Quod ad eremplum non trahitur, personam non egreditur. Nam si privilegium reale dici posset lex personalis, falsum esset absolute legem personalem personam non egredi ; haec enim indefinita aequivalet universal, quae falsa est ; nam privilegia realia personam egrediuntur, ut supra dictum est. Sed haec objectio non obstat ; nam prior proprietas in univer- sum vera est , et in reale privilegium optime cadit. Nam, licet praedia religionis, verbi gratia, siut exempta a tributis, vel decimis, per privilegia realia, non possunt trahi in exemplum ut omnia talia praedia sint similiter exempta. Idemque est in omnibus aliis. Itaque sensus est legem privatam non esse normam , seu mensuram operationum communitatis, vel civium indifferenter, sed illius tantum cui concessum est privilegium, quem aliis imitari non licet. Et ita haec pars recte explicatur per aliam regulam juris, Quae a communi jure exorbitant , nequaquam in consequentium sunt trahenda, quae est 28, in 6, ubi Glossa, allegando dictam l. 1, hunc sensum indicat. Expressius vero id patet ex Reg. jur. in 6, 74: Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in ememplum. Quod tam de privilegio reali, quam de personali verum est, et ita ibi Joann. And. inter alia exempla ponit privilegium decimarum.
6. In altera vero proprietate suboritur difticultas, quia privilegia realia personam egrediuntur ; ergo illa negatio non potest vere cadere in privilegium, quia illa indefinita, cum doctrinalis sit, aequivalet universali. Sed hoc parum obstat, quia illa posterior pars fere eumdem sensum continet quem prior. Dicitur enim lex personalis personam non egredi, quia non possunt aliae personae illo jure uti quasi per imitationem, vel usurpationem, quo sensu dicuntur haec non esse trahenda in consequentiam in illo capite Que a jure, de Reg. jur., in 6. Ubi Glossa declarat hoc per privilegia, quia per consequentiam non extenduntur ad alios, praeterquam ad expressos in illis, quod tam est verum in privilegiis realibus, quam in personalibus; neutra enim personam egrediuntur hoc modo, scilicet, per consequentiam, vel exemplum. Huic ergo proprietati non obstat quod privilegium concessum Petro, et toti posteritati transeat ad haeredes, tum quia non transit per consequentiam, sed per formalitatem (ut sic dicam); tum etiam (et fere in idem redit) quia, transeundo ad haeredes, non egreditur personam, quia illis etiam facta fuit concessio. Similiter, quod privilegium reale transeat ad alios, ad quos res transit, non transit per exemplum, vel consequentiam, nec egreditur limites concessionis, quia, in illa, virtute continetur, ut illa fruantur omnes ad quos talis res devenerit, et ita in rigore personam non egreditur, personam scilicet, pro qua facta est privata lex, licet absolute egredi possit personam cui primo facta est gratia, non per consequentiam, ut dixi, sed quia modus concessionis totum hoc continere potest, ut declaravi : quamvis enim hoc in illa lege non explicetur, non tamen excluditur. Et plane ita exponitur a Glossa in S S'ed et quod, Instit. de Jur. natur., eic., verb. Non transgreditur, in ultima solutione dicens: Vel melius, licet egrediatur personam, non est tamen generale jus, nec videtur alius, etc.
7. Atque ita etiam non urget ratio illius sententiae, quia licet merita possint esse motivum, et ratio dandi privilegium, non necessario sunt quasi fundamentum vel subjectum privilegii, ita ut ab illis pendeat in fieri et conservari ; et haec causa proxima est consideranda tanquam principalis, ut privilegium sit reale, sicut explicavi. Declaratur amplius: nam propter merita transitoria et solius personae, potest illi concedi privilegium perpetuum, et propter merita unius progenitoris conceditur juste privilegium ipsi et posteritati, ut per se constat ; ergo potest concedi propter merita privilegium reale, ut quotidie fieri constat ; ergo, licet merita sint in sola persona, non recte infertur privilegium propter illa datum, etiam cum allegatione talis causae, esse personale tantum. Neque contra hoc recte allegatur regula juris, quae loquitur de causa, seu conditione, cui inhaeret privilegium, ut supra declaravi. Nihil etiam ad rem faciunt cap. Mandata, aut dicta Panormitan. et Felin., quia non loquuntur de privilegio remunerativo, sed de illo in quo merita personae considerantur tanquam indicia personae aptae ad tale munus; de quo est longe diversa ratio, quia tunc industria personae eligitur, et ideo personalis est concessio.
8. Privilegium remunerativwm per se et ab intrinseco est indifferens quod sit personale vel reale. —Dico ergo privilegium remunerativum per se et ab intrinseco non habere quod sit personale , sed de se indifferens esse ut sit etiam reale. Unde etiam non placet quod ali per contrarium extremum dixerunt, privilegium datum propter merita esse reale, quos late refert Barbos. supra, n. 6; nulla enim ratione vel jure id fundari potest : nam meritum de se indifferens causa est, et non est determinata ad praemium perpetuum potius quam ad temporale, loquendo inter homines ; imo frequentius sufficienter fit remuneratio per privilegium personale, seu vitale, et concedere diuturnius esset supra merita. Igitur neutrum colligi potest ex eo quod merita in privilegio exprimantur ; sed consideranda ulterius erunt verba privilegii. Nam si cadant directe et proxime in rem, quamvis dicatur immunitas illius rei concedi propter merita petentis, seu possidentis talem rem, nihilominus privilegium erit reale, ut tandem agnoscit Barbos., n. 8. Si autem verba concessionis directe referantur ad personam cujus merita remunerari dicuntur, erit privilegium personale. Quod si, omnibus pensatis, verba sint dubia, ponderanda erit proportio meritorum ad privilegium, ut latior vel restrictior interpretatio fiat juxta exigentiam meritorum ; nam verisimile est concedentem voluisse praemium justum et adaequatum conferre. Quod maxime locum habebit in beneficio principis, et in privilegio favorabili. Unde obiter adverto, quoties privilegii perpetuitas non cedit in commodum personae, sed loci, vel sedis, seu dignitatis, non debere privilegium in casu dubio reale existimari propter solam excellentiam meritorum, si aliae circumstantiae non cogant, quia in tali casu, ex eo quod privilegium sit reale, non magis augetur praemium meritorum , et ita non videtur referre quod illa fuerint majora. Nisi fortasse privilegium sit impetratum ad petitionem talis personae, cupientis tale beneficium facere loco, vel dignitati ; tunc enim perpetuitas privilegii in illius satisfactionem et honorem redundaret.
9. De privilegio conventionali et puro. — Baldus negat privilegium conventionale , sed est quaestio de nomine.—Tandem eadem fere ratione expeditur ex dictis similis quaestio de privilegio conventionali , et colligitur tertia divisio privilegii, in conventionale et purum, seu absque pacto. Regulariter enim privilegia conceduntur, nullo interveniente pacto, sed per absolutam gratiam et beneficentiam concedentis, et de his privilegiis sub hac ratione spectatis nihil superest dicendum, quia supra communem rationem privilegii nihil addunt, nisi negationem conventionis et recompensationis ex parte recipientis privilegium., Aliquando ergo conceditur privilegium interveniente conventione, seu pacto, ratione cujus quodammodo censetur privilegiarius emere, vel recompensare privilegium, et ideo distinctio haec valde usitata est inter auctores, ut in discursu materiae videbimus. Baldus tamen, in l. ult., c. Unde liberi, num. 33 et 34, indicat nullum esse privilegium conventionale, quia eo ipso quod transit in pactum, desinit esse privilegium, et ita haec duo ibi condistinguit. Sed videtur esse de nomine contentio, et in rigore ratio pacti non repugnat cum ratione privilegii, quia non est de ratione privilegii ut liberaliter et gratiose concedatur; nullus enim hoc posuit in definitione privilegii, nec ex aliis principiis colligi potest. Potest ergo esse lex privata aliquid speciale concedens, vel contra, vel supra jus, non tamen omnino gratiose, sed cum aliqua obligatione justitiae, seu recompensatione recipientis , et hoc appellamus privilegium conventionale.
10. De hoc ergo dicunt aliqui esse privilegium reale, eo ipso quod in pacto fundatur, quia inde habet quod sit perpetuum et transmissibile ad haeredes. Quod patet, quia omnis contractus est transmissibilis ad haeredes, 1. Veteris, c. de Contrahend. stipulat., et l. 1, c. Ut actiones, etc. Sed privilegium conventionale includit pactum ; ergo est transmissibile ad haeredes ; ergo est reale. Et hanc sententiam indicat Socin., 1. 1 Consil., in 59, n. 9. Nam inde confirmat privilegium remunerativum esse reale et transmissibile; quia habet vim pacti: ergo multo magis ipsum privilegiufi conventionale, quod expressum pactum involvit, erit reale. Denique tale privilegium irrevocabile censetur, ut late docet Bald. in dicta l. ult., c. Unde liberi, num. trigesimo tertio et trigesimo quarto , et Panormitan. in cap. Pervenit, de Immun. Eccles., nimirum per solam voluntatem concedentis, quia cum ex vi pacti includat mutuam obligationem justitiae, non potest a concedente revocari ; ergo de se perpetuum est. Quod enim ex mutuo consensu possit retractari, non tollit moralem perpetuitatem, de qua tractamus ; sic enim nullum est privilegium ita perpetuum, quod non possit extingui ex voluntate alicujus; ut ergo privilegium sit de se perpctuum, satis est quod sit irrevocabile ab alio; ergo tale privilegium est perpetuum, et consequenter etiam reale.
11. Privilegium conventionale est per se indifferens ut possit esse personale etiam. — Objectio. — Nihilominus dico privilegium reale non postulare per se et intrinsece ut sit conventionale , neque e converso conventionale postulare ut sit reale, sed de se indifferens esse ad personale et reale. Probatur primum, quia, sicut reale privilegium potest cum onere et pacto concedi, ita etiam potest liberaliter, et omnino gratiose donari. Cur enim uterque ex his modis locum habet in privilegio personali, et non in reali? Vel cur princeps poterit ex pacto alicui rei immunitatem concedere, et non ex liberali voluntate? Quin potius, liberalis concessio privilegii etiam perpetui est ma- gis digna principe, quam venalis. Item est magis conveniens communi bono, quia si privilegia fiant venalia, facile multiplicantur, et hominibus indignis ac quaestuosis conceduntur ; si autem ex prudenti dispensatione liberaliter donentur, rarius et cum majori delectu conceduntur. Dices hinc recte probari privilegium reale posse esse gratiosum, nihilominus tamen privilegium non gratiosum semper esse reale. Respondeo eadem proportione posse alt'ram partem ostendi. Quia sicut privilegium reale potest csse gratiosum, ita etiam personale potest esse conventionale, quia bona etiam personalia, seu ad tempus, vel ad vitam solius personae concessa, possunt non gratis, sed ex pacto dari, ut usu ipso et experientia notum est ; ergo privilegium conventionale potest esse personale; ergo per se et intrinsece non postulat esse reale. Confirmatur primo, quia servitus, sive donetur, sive vendatur, potest et soli personae ad tempus vel vitam concedi, et in perpetuum transigi; et e converso, neque unum est magis per se conjunctum cum ratione servitutis, quam aliud; ergo idem est in privilegio, est enim aequalis ratio, servata proportione. Confirmatur etiam retorquendo rationem supra factam, quia privilegium remunerativum virtute est conventionale, et nihilominus de se non est reale magis quam personale ; ergo idem dicendum est de privilegio conventionali.
12. Privilegium conventionale non semper transire ad heeredes, sed ponderanda esse privilegii verba, juata dicta. — Privilegium concessum rei, dignitati aut officio, transit cum ilis ad heeredes modo quo illa. — Unde etiam infertur privilegium conventionale non semper transire ad haeredes, sed ponderanda esse verba privilegii juxta regulas positas capite praecedenti. Nam, formaliter loquendo (ut sic dicam), privilegium concessum personae, etiam ex pacto, non transit ad haeredes, nisi in ipso privilegio nominentur sub nomine haeredum, vel sub nomine posteritatis, vel alio aequivalenti; et ex proprietate ejusdem vocis colligendum erit an transeat ad haeredes sanguinis et quasi naturales, vel etiam ad voluntarios et extraneos. S1 autem privilegium concedatur rei, vel dignitati, aut officio, tunc in tantum poterit privilegium transire ad haeredes, in quantum res, vel dignitas, aut officium ad illos pervenerit : nam si contingat res illas pervenire ad alios non haeredes, privilegium etiam perveniet ad illos, quia cum ipsa re transit.
13. Leges dicentes contractus transire ad heeredes, generaliter sumptae, non dicunt actum, sed aptitudinem. — Longe diversum esse privilegium esse perpetum, ac esse irrevocabile. — Ad illas vero leges quae dicunt contractus transire ad haeredes, respondeo illa verba, generaliter sumpta, non dicere actum, sed aptitudinent, quia contractus de se potest ita fieri, ut transeat ad haeredes ; non tamen id semper esse necessarium, cum possit etiam per respectum ad solas contrahentium personas contrahi, ut patet in matrimonio. Vel certe, si de actu sit sermo, intelligendum est contractum transire ad haeredes, nisi de voluntate contrahentium constet fuisse limitatum ad personas, juxta l. Zdem, 25, ff. de Pactis. Denique eodem modo dicitur irrevocabile privilegium conventionale, scilicet, pro eo tempore pro quo datum et conventum est, et ita etiam privilegium personale potest esse irrevocabile, ut per se notum est. Quomodo autem talia privilegia sint irrevocabilia, dicemus postea tractando de mutatione privilegiorum. Nunc solum notatur longe diversum esse quod privilegium sit perpetuum, vel quod sit irrevocabile, quia etiam temporalia possunt esse irrevocabilia pro temporibus suis, sicut votum temporale respective tam irrevocabile est quam perpetuum.
On this page