Caput 5
Caput 5
De divisione privilegh in perpetuum et temporale.
1. Non dici privilegium perpetuwn quia finiri non potest, sed quod adlweret rei de se perpetuee, vel quod sine limitatione datur.— Tempovale diversimode dicitur.— Tertius modus privilegii temporalis, quod sub conditione detur que lapsu temporis finitur. — Quarta divisio privilegii, in perpetuum et temporale, in praecedentibus saepe insinuata est; eam vero paulo exactius explicare oportet. In illa igitur imprimis advertendum est non dici privilegium perpetuum, quia finiri non possit ; semper enim amitti possunt privilegia, ut postea videbimus, sed dicitur perpetuum, quod vel adhaeret rei de se perpetuae, vel sine limitatione temporis conceditur, durat enim de se, quamdiu revocatum non fuerit. Temporale autem multis modis contingit. Primo, quia ad definitum tempus conceditur, quo elapso finitur, l. Quoties, c. de Precib. imperatort offer. Secundo, licet absolute et indefinite detur, nihilominus temporale erit, si soli personae con- cedatur, ita ut sit personale et singulare, ut supra declaratum est. Quamvis enim respective posset tale privilegium dici perpetuum, quia pro tota vita conceditur (quomodo dicitur exilium poena perpetua), vel ob eamdem causam vitale dici possit ; nihilominus simpliciter temporale est, sicut et vita, qua finita finitur, cap. Privileguum, 1 de Reg. jur., in 6, et leg. Privilegia, et leg. In omnibus canusis, tf. eod. Nam corruptis nobis, corrumpuntur ea quae sunt in nobis: hoc autem privilegium conceditur personae, et illi soli adhaeret ; ergo cum illa perit, et neque ad haeredem, neque ad successorem transit. Vide Decium in c. Sane, de Privileg. Tertio, est privilegium temporale, quod sub conditione datur quae lapsu temporis finitur, nam illa conditione impleta, cessat privilegium, quia voluntas concedentis ultra non extenditur. Et hoc modo potest etiam esse privilegium vitale ex parte concedentis. Nam licet, absolute loquendo, privilegium, ut sic, non finiatur per mortem concedentis, sicut nec gratia, nec favor, cap. Gratum, de Offic. deleg., et c. Si super gratia, eod., in 6, nihilominus si concedens addat conditionem, donec decessero, finitur per mortem ejus, ut constat ex ratione facta, quia voluntas non ultra extenditur. Et eumdem sensum censentur habere illa verba, usque ad beneplacitum meum ; nam, licet ex vi illorum non cesset privilegium, vivente auctore ejus, nisi illud revocet, tamen per mortem ejus finietur, quia virtute includit conditionem, ut semper pendeat a voluntate personae concedentis; mortuo autem concedente jam non potest ab illius voluntate pendere, quae jam non est voluntas talis personae, et ideo cessat dependentia, et consequenter etiam privilegium. Secus autem erit si dicatur, ad beneplacitum sedis, quia sedes perpetua est, et ita semper revocari potest, et ideo quamdiu non revocatur, durat. Et ita hae clausulae explicantur in c. S gratiose, de Rescr., in 6, et infra, tractando de amissione privilegii, plura de illis addemus.
2. Ex quibus constat duo esse necessaria et sufficere ad perpetuitatem privilegii. Unum est, ut simpliciter et absolute concedatur, vel cum aliqua conditione perpetua, ut est proxime dicta, vel, donec revocetur, vel alia similis. Hae namque conditiones virtute includuntur in quocumque privilegio, ideoque licet exprimantur, non mutant naturam ejus. Et ideo tale privilegium ex parte dantis perpetuum est, ut sumitur aperte ex c. S4 super gratia, de Offic. deleg., in 6; et ex c. Si cui uulla, de Praebend. in 6, quibus locis Gloss. et doctores id notant. Sumitur etiam ex Glossa in cap. ult. de Offic. deleg., ubi Panorm. idem tenet; adhibet tamen limitationem, scilicet, ut non procedat in privilegio concesso ab Episcopo sine causae cognitione, cum praejudicio Eeclesiae parochialis, et ponit exemplum in licentia eligendi confessorem. Sed exemplum verum non est, ut dixi in tomo de Poenit., et ita non est necessaria limitatio, ut infra dicam. Sylvester autem, verbo Confessor. 1, quaest. 1, sentit quod, si in privilegio dicatur wsque ad beneplacitum sedis, est perpetuum, etiamsi sit privilegium eligendi confessorem. non vero si absolute concedatur. Sed nulla ratione id probat, nec est verisimile, ut recte docet Navarrus, qui regulam datam simpliciter approbat in d. cons. 1 de Privil., et in c. Placuit, de Poenit., d. 6, n. 161, et consonat reg. jur.: Decet beneftcium principis esse mansurum, ut dicitur in regula 16, in 6. Denique potestas in concedente supponitur, et voluntas non deest, quia absolute posita, virtute durat donec revocetur; sufficienter autem censetur absolute, et de se perpetuo posita, quando absoluta sunt verba, et aliam limitationem non declarant.
3. Censetur privilegium perpetuum , quod conceditur religioni, vel rei imnobili, ut cclesie vel monasterio ; at his destructis extinguitur privilegium. — Nec privilegium reale, nec personale esse curabilius suo fundamento. — Alia conditio 1ecessaria ad privilegium perpetuum, est 1 adhaereat rei perpetuae, quia alias cum illa i.1ietur, ut dictum est. Res autem humanae maxime sunt perpetuae per snccessionem quamdam. Et hoc modo est imprimis perpetuum privilegium concessum religioni, quia, licet personae finiantur, religio manet. ltem est perpetuum privilegium concessum dignitati, quia illa etiam semper durat per successionem personarum. Unde obiter notari potest privilegium perpetuum respectu unius, scilicet, dignitatis, vel loci, esse temporale respectu personae, nam si perdat dignitatem, vel mutet locum, amittit privilegium. Denique censetur perpetuum quod conceditur rei corporali immobili, ut Ecclesiae, vel monasterio : quia res ipsa perpetua est, cap. Que semel, 19, quaest. 3. Tamen, quia contingit hunc ipsum locum destrui, si absolute id eveniat, ita ut extinguatur, finietur etiam privilegium, argumento capit. Et hoc disimus, 16, q. 7, ubi id notat Glossa. Idem Glossa ult., in capit. Abbate, de Verbor. significat.; et Glossa in regul. Privilegium, de Regul. jur., in 6; item Glossa et Innoc. in cap. 2 de Nov. oper. nunc., ubi etiam Abb., n. 5, et Alex. de Nevo., qui alios refert; et Sylvest. verb. Civitas, q. 2; et sumitur ex dicto cap. 2 de Nov. oper. nunc. Quia destructo principali destruuntur accessoria, et ablato fundamento cadit aedificium. Denique ita se habet privilegium reale ad locum, sicut personale ad personam : neutrum ergo potest esse durabilius suo fundamento ; sicut ergo extinguitur privilegium personale extincta persona, ita etiam locale extincto loco.
4. Difficultas oborta ea dictis. — Insurgit vero ex hac declaratione difficultas, quia, si valida est, absolute et sine limitatione concludit ; at vero Innocent., Glossa et doctores citati non absolute tradunt doctrinam , sed cum distinctione et limitatione. Volunt enim doctrinam illam procedere, quando locus destruitur auctoritate superioris ; nam tunc omnino amittit privilegia, imo et jura omnia et nomen, tam in se quam in personis ejus, ita ut non possint amplius ab illo loco nominari, ut, verbi gratia, dici non possint canonici talis Ecclesiae, vel cives aut membra talis civitatis vel universitatis; imo etiam addunt hoc debere intelligi, quando destructio loci fit a superiore sine spe refectionis, ut notat Felin. in c. Cum dilecta, de hescript., n. 25, ex Alex. in leg. Inter stipulantem, S S'acram rem, ff. de Verbor. obligat. Secus vero esse dicunt si locus sit destructus contra voluntatem superioris, ut ab hostibus, vel latronibus, etc. Nam tunc dicunt non amittere privilegia , sicut non amittit jura, nec nomen, aut denominationem personarum in ordine ad ipsum, juxta capit. Pastoralis, 1, quaest. 1. Ilemque dicendum erit consequenter, etiamsi locus qnocumque casu contingente pereat, seu destruatur, argumento leg. Zde sacra, ff. de Contrah. empt., ubi dicitur, diruta aede sacra, locum non fieri profanum, et ideo vendi non posse.
5. Respondeo et doctrinam hance veram esse, et nihilominus priorem assertionem simpliciter veram esse, recteque probari ratione facta. Nam in illis casibus, in quibus locus destruitur ex mandato superioris seu domini, ideo extinguitur privilegium, quia omnino perit, et ideo recte additur quod debet res destrui sine spe refectionis. Idem autem erit si destructio naturaliter contingat, etiamsi sine spe refectionis, quia militat ratio supra facta, ut recte notavit Felin. supra ex Bald. in leg. Von ambigitur, ff. de Legib. et aliis. Secus vero est quando locus revera non simpliciter destrui- tur, sed vel occupatur, vel captivitatur ab hostibus, qui est casus dicti cap. Pastoralis, vel destruitur, et ad tempus impeditur ne reaedificari possit, tunc enim quamdiu ex parte superioris seu domini manet spes et jus ac voIuntas recuperandi vel reparandi illum, non potest censeri simpliciter perditus, vel destructus, sed detentus, vel impeditus. Et ideo necessarium non est, ut regula data ad illum simpliciter applicetur, sed cum proportione.
6. Quid dicendum , quando locus per hostes vel casu dirutus est cum spe refectionis. — In illo ergo casu, quando locus per vim hostium vel casu dirutus est aut combustus, cum spe refectionis, distinguenda mihi videntur privilegia loci quae ipsi solo sine pavimento concessa sunt, eique nude sumpto adhaerere possunt, ab his quae dti: ecte respiciunt aedificium, ut templum, vel quid simile. Priora enim sine dubio permanent, quia eorum fundamentum non est destructum. Et tale est quod dicitur in dict. 1. Zde sacra, quia consecratio aut benedictio solo adhaeret ; et ideo privilegia quae inde sequuntur, ut non esse locum venalem, non posse converti ad usus profanos, et si quae sunt similia, semper permanent. De posterioribus vero subdistinguendum est; nam quaedam sunt privilegia quorum usus esse potest extra illum locum, alia quae praecise requirunt ut intra talem locum vel templum aliquid fiat. Quae sunt prioris modi non solum non amittuntur omnino, verum etiam nec suspenduntur pro illo tempore, quia per habitudinem ad locum manent in personis quae habent specialem relationem, seu morale jus illius, et tunc maxime procedunt quae dicti auctores dicunt, quod Episcopus vel canonicus talis loci retinet denominationem ab illo, et fruitur privilegiis sibi concessis ratione Episcopatus vel canonicatus talis loci, et similia. Quia ille locus non est fundamentum directum, ut sic dicam, illorum privilegiorum, sed tantum in obliquo, id est, ut terminus illius habitudinis : potest autem esse talis terminus, etiamsi non subsistat in re, sed in spe et jure, licct nunc sit occupatus ab hostibus vel haereticis, etc. Privilegia vero quae sunt posterioris modi, licet non amittantur omnino, pro illo tempore et statu cessant, et quasi suspenduntur. Sic dixi, in ult. sect. de Indulg., cessare indulgentiam templo concessam, si templum destruatur; et eadem ratione cessabit immunitas loci si censeatur primario concessa ratione aedificii, non arease.
1. Privilegium restituitur restituto loco diruto, nisi dirutus fuerit eo instituto ab habente jus et potestatem diruendi. — Disi autem non omnino amitti tunc privilegium, quando locus non est ex instituto dirutus ab habente jus et potestatem, quia quando ahter destruitur, permanere censetur in jure et spe, et ideo si ad pristipum statum restituatur , privilegium etiam cum illo consurgit. Ad quod facit 1. 36, ff. de Rheligios. et sumpt. fun., quae sic habet: Cum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa vel sacra esse (utique quoad usum, et quoad dicta privilegia pro illo tempore); quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reversa, pristino statui restituuntur. Et idem sumitur ex cap. Quia monasterium, de Rehg. dom., et ex d. cap. Pastoralis, et dict. cap. Que semel. Ex quibus etiam sumitur ratio, quia in illis casibus semper mansit solum immobile, :n quo tanquam in semine et fundamento conservari potuit privilegium veluti quoad proprietatem, ut postea posset quoad usum consurgere. Et ita, formaliter loquendo (ut sic dicam), verum est haec privilegia perpetua seu realia eatenus durare, quatenus durat eorum fundamentum, vel hoc destructo cessare aut extingui, si illud omnino extinctum censeatur; nunquam autem censetur ita extinctum, nisi quando auctoritate illius qui potestatem habet extiinctum est.
8. Atque hinc etiam fit ut, si Ecclesia in uno loco destruatur, non ut destructa simpliciter maneat, sed ut in alium locum transferatur, non amittat privilegia, sed cum illa transferantur, quando non sunt concessa ratione situs, sed directe ipsi templo, et sub suo nomine. Tunc enim censetur templum comparari personae quae secum defert privilegium personale; nam illa etiam Ecclesia una rumero censetrur, ut communiter docent juris interpretes cum Glossa in dict. reg. Privilegium, Alex., Bald. et Felin., ubi supra, et Anton., 1 part., tit. 19, cap. 1, S 2. Quid autem dicendum sit quando unus locus vel Ecclesia alteri unitur, vide apud Gloss., Host. et Panorm. in c. 4, Ne sed. vacan. :
On this page