Caput 6
Caput 6
De quatuor aliis privilegiorum divisionibus.
1. Privilegium aliud ob bonum privatum ; aliud ob bonum commune. — Uhlra partitiones praedictas, sunt aliae quae, licet brevius expediri possint, necessariam doctrinam continent. Quinta ergo divisio privilegii esse po- test in illud, quod per se primo datur propter privatum bonum, scilicet, alicujus personae. vel intuitu boni communis. Circa quam divisionem ante omnia oportet terminos explicare, distinguendo materiam privilegii a fine privilegu, et intelligendo distinctionem de materia, non de fine. Omne enim privilegium ordinari potest et debet ad commune bonum tanquam ad finem, ut saepe in superioribus dictum est, quia hoc spectat ad justitiam ejus; bono enim communi expedit ut privata privilegia dignis vel indigentibus conferantur. Item quia privilegium, licet uni vel alteri concedatur ut favorem continet, tamen, ut continet praeceptum et habet rationem legis, obligat communitatem respectu privilegiati, utique ad servandum illi privilegium, quatenus hoc ad alios spectare potest ; ergo sub hac ratione respicere aliquo modo debet commune bonum. Tamen in materia privilegii, ut favorem concedit, potest esse differentia : nam materia privilegii, seu finis proximus ejus est commodum illud quod praebet privilegiato. Hoc ergo commodum interdum est privatae et singularis personae; vel si ad plures extenditur, unamquamque per se respicit ut privatam personam, et non tantum ut partem alicujus communitats, et tunc dicitur dari propter privatum bonum singulorum. Aliquando vero privilegium per se primo respicit bonum ahcujus communitatis, et ideo dicitur per se primo respicere commune bonum. Neque hoc excedit naturam privilegii, quae lex privata est, nam semper illa communitas cui datur tale privilegium, consideratur ut pars quaedam totius reipublicae, et jus illi concessum censetur speciale, et non commune, ideoque per privilegium concedi potest.
2. Sic ergo explicata divisio recte constituitur. Nam vere dantur illa duo membra : privata enim privilegia frequentissima sunt, et communia etiam sunt in usu ; nam immunitas clericorum commune privilegium est; item privilegrum canonis et fori, et similia; et ex praedicta diversitate nascuntur diversi effectus morales, et ideo merito datur distinctio. Quam attigit Glossa in cap. 51 dilectum, de Foro compet.. et in leg. Jus publicum, ff. de Pactis, et in Auth. Ut sine prohibitione matres, etc., verb. Senatusconsultum; estque solemne discrimen inter illa membra, quod priori speciali privilegio potest renuntiare privata persona, in cujus gratiam concessum est; non autem posteriori. Prior pars expressa est in multis juribus, c. Ad Apostolicam, de Hegularib., cap. S de terra, de Privil., leg. Si quis, c. de Pactis. Posterior etiam probatur in ^. cap. Si diligenti, et cap. Contingit, de Sentent. excomm., et in leg. Jus publicum, tf. de Pactis, ubi Jason late rem explicat et limitationes adducit. Ratio vero est, quia privatum jus et commodum est sub dominio uniuscujusque, et ideo potest illi cedere, per se loquendo, bonum autem commune non ita pendet ex uniuscujusque voluntate. Atque ita haec doctrina communis est, quam locupletant Panorm. in dicto cap. Si diligenti, n. 1, et latius ibi Felinus per totum, et ibi alii, et in dicta leg. Si quis, ubi praesertim Bartolus, Baldus et Jason.
3. Non potest quis renuntiare privilegio dato ob bonum commaune, nisi posset separari suum bonum a communi.—Et guidem, quoad posterius membrum, fere non recipit illa regula limitationem, sed ampliationem, propter excellentiam boni communis; ideoque, licet tale privilegium redundet in commodum privatum, non potest quis illi commodo renuntiare, ne praejudicet bono communi. Quod procedit quando unum non est separabile ab alio, nam si quis posset privare se suo commodo sine praejudicio boni communis, tunc fieri posset, quia cessat impedimentum. Colligi potest ex leg. Si judex, tf. de Minorib. Censetur autem pertinere ad commune bonum, non solum id quod respicit temporalem utilitatem, sed etiam quod pertinet ad bonos mores, et ad convenientem modum operandi, qualis est ut actus cum perfecta libertate fiant. Et ideo addunt praedicti auctores, si ex renuntiatione privilegii sequitur occasio aliqua pervertendi bonos mores, non posse renuntiari. Idem est si privilegium sit datum propter imperfectionem judicii, vel libertatis, ut est de professione ante legitimam aetatem facta, quod non solum nulla sit, verum etiam nullam obligationem inducat, et similia, de quibus videri possunt Gloss. et doctores in dicta l. Si juder, et super alia jura citata.
4. Quando non habet locum renuntiatio privilegii ob bonum particulare concessum .—Circa aliud autem membrum limitationes adhibentur. Nam si privilegium concessum in privatum commodum unius personae respicit etiam commodum alterius , et unum ab altero non est separabile, non potest unus eorum renuntiare juri suo sine consensu alterius, ut uxor cui datur privilegium Velleianum ne obligetur fidejussione, non potest illi renuntiare, saltem sine consensu mariti. Idem est si privilegium cedens in commodum unius sit princi- paliter introductum in odium alterius, seu in vindicationem delicti; tunc enim non habet locum renuntiatio, ut dicti auctores aiunt, quia non potest privatus impedire principalem finem legis : unde hoc videtur reduci ad prius membrum de bono communi. Caetera de hac renuntiatione videri possunt in dictis auctoribus. Unum vero adnotabo traditum a Bartol., Panormitan. et aliis, dicentibus, posse hominem renuntiare juri gentium, ut dominio rei suae quod jure gentium introductum est, non tamen juri naturali, quia immutabile est. Hoc autem non probo, quia, si loquantur de jure, prout significat legem obligantem, sic nullus potest renuntiare juri gentium magis quam naturali, quia, licet jus gentium non sit ita immutabile, nihilominus respectu privatorum dici potest aeque immutabile, quia non magis potest quis privata auctoritate mutare jus gentium quam naturale. Si autem loquantur de jure, ut dicit dominium seu facultatem utendi, sicut potest homo renuntiare alicui juri acquisito per jus gentium, ita potest renuntiare juri a natura dato, sicut renuntiat homo libertati suae, quae de jure naturae est. Quae constat ex supra tractatis de illis juribus gentium et naturali, ev ideo de utroque magis videtur probanda distinctio Glossae in dicta authent. Ut sine prohibit. mat., etc., quod juri praecipienti renuntiare nemo potest ; juri autem permittenti unusquisque potest per se loquendo; et sub jure permittente comprehendo quidquid per haec jura ita conceditur, ut retineri aut conservari non praecipiatur.
5. Privilegium aliud favorabile , odiosum aliud, quod, scilicet, ut alteri est fuvori, est alteri incommodo.—Sexto, dividi potest privilegium in favorabile et odiosum. Quae divisio videtur, prima facie, contra communem rationem privilegii ; nam diximus supra de ratione privilegii esse ut speciale illud jus quod concedit, ad favorem spectet, et non ad odium; quomodo ergo potest privilegium in favorabile et odiosum distingui ? Sed hoc expedietur facile, si advertamus relationes specie contrarias, ut aequale et inaequale, respectu diversorum non esse oppositas. Sic ergo privilegium, si consideretur respectu ejus cui conceditur, favorem continet, et hoc modo supra locuti sumus ; respectu vero alterius tertii potest juri illius praejudicare, et sic esse odiosum. Igitur sensus divisionis est, privilegium quoddam esse favorabile, id est, pure favorabile, quia ita uni prodest ut nemini noceat ; aliud vero dici odiosum, quatenus ex favore uni concesso, al- teri sequitur incommodum. Eít ita exponitur divisio a Bald. in leg. ff. de Constit. princip., n. 8, et sumitur ex Panormitan. in cap. Quia, de Privileg., et cap. Olim, de Verb. signif., et multis quos refert Tiraq. de utroque retract., in praefat., n. 62. Maxime vero privilegia ad lites solent odiosa vocari, quia favor concessus actori, verbi gratia, premit reum, vel diminuit judicis potestatem, et praesertim augetur odium, quando videtur privilegium coarctare jus naturale, ut cum datur, verbi gratia, cum clausula de appellatione remota, vel alia simili. item beneficium ambitiosum, quale reputatur beneficiale, odiosum censetur a Gloss. in c. Quoniam, de Praeb., n. 6, et a Pan., supra; tale etiam judicatur privilegium decimarum vel primogeniturae, licet de hoc ultimo res sit dubia. De quo videri potest Tiraq. de Primog., q. 4; et Sarmi., l. 1 Select., c. 12.
6. Dices: ergo erit privilegium, licet odiosum, dispositio gravans aliquos, quando illud gravamen cedit in favorem aliorum, ut statutum excludens ducentes originem ex Hebraeis ab aliqua Ecclesia, dicitur privilegium illius Ecclesiae, quia cedit in honorem ejus; nam hcet exclusis sit onerosus, non ideo non erit privilegium, sed erit odiosum. Respondeo in hoc posse esse quaestionem de nomine; tamen, si proprie loquamur, illud ex vi materiae non est privilegium, sed statutum odiosum constituens quamdam irregularitatem vel inhabilitatem, quia ratio dispositionis ex fine primario et quasi intrinseco sumenda est, et inde accipit quasi speciem et nomen, et ideo non est proprie privilegium, quia, ut supra dixi, privilegium per se dat favorem, unde non denominatur odiosum, nisi ex effectu per accidens resultante, qui debet supponere favorem. Fateor tamen illud statutum posse dici honorarium et favorabile tali Ecclesiae, quasi per resultantiam, et fortasse ex intenticne operantis.
7. Difficultas.—Tunc vero insurgit contra divisionem altera objectio per contrarium extremum, quia in hoc sensu nullum est privilegium favorabile; nam, eo ipso quod nemini praejudicat, etiamsi beneficium conferat, desinit esse privilegium, et manet in communi ratione beneficii, ut testatur Sylvest., verb. Privilegium, in principio; et ibid. Angel. et Tabiens., n. 1, qui in hoc secuti sunt Panorm. in c. Olim, de Verb. signif. in fine. Sed respondemus negando assumptum: sicut enim supra diximus esse posse verum privilegium, scilicet, si juri communi non deroget, ita nunc dicimus non esse de ratione privilegii ut alicui praejudicet ; satis enim est ut alicui favorem extraordinarium conferat. Nam, licet hoc videatur pertnere ad modum loquendi, tamen ad intelligenda jura et interpretanda privilegia potest conferre, ut postea videbimus. Quod autem id non sit de ratione privilegii, patet, quia nullo jure probatur. Sed potius indicant jura privilegium esse intelligendum sine praejudicio tertii, qnoad fieri possit, quando aliud in ipso privilegio non exprimitur, c. Quamvis, de Rescript., in 6.
8. Neque etiam id colligitur ex definitione privilegii communiter recepta, nec ex juribus ex quibus illam sumpsimus. Nec etiam ex communi modo loquendi; quin potius multa indulta quae favorem unius sine aliorum prajudicio continent, communiter vocantur privilegia; ut facultas audiendi Missam tempore interdicti, comedendi lacticinia in tempore quadragesimae, laborandi aut piscandi in die festo. Interdum etiam privilegium est reciprocum, et commune illi cui posset nocere, et ideo non potest dici nocivum alicui, ut privilegium feriandi in litibus temporibus lege praefinitis, vel faciendi testamentum sine juris solemnitate, et multa sunt privilegia quae secundum jus commune intelliguntur, ne alteri noceant, utlate prosequitur Felin. in capit. 1 de Constitution., n. 4 et 9. Potest ergo inveniri privilegium, nullum alis afferens praejudicium, et hoc est maxime favorabile privilegium. Et ita subsistit divisio qua postea saepius utemur circa interpretationem privilegii, et inde magis constabit differentia inter membra praedicta.
9. De privilegio affirmativo et negativo.— Septima divisio esse potest privilegii in affirmativum et negativum, quae minoris quidem momenti est, non est tamen omittenda propter verborum usum. Dicitur enim affirmativum privilegium quod concedit facultatem agendi ; negativum vero quod dat licentiam aliquid omittendi, sicut alibi distinximus votum in affirmativum et negativum. Nam, licet obligatio voti semper positiva sit, nihilominus ex parte materiae unum dicitur affirmativum, et aliud negativum ; sic ergo omne privilegium positive (ut sic dicam) concedit favorem, tamen interdum est ad usum negativum, interdum ad affirmativum, et ideo duplicem illam denominationem recipit, ad instar etiam legis seu praecepti, quod eodem modo dividitur, et cum proportione explicanda est haec partitio. Duplex autem differentia potest notari inter illa duo membra: una est, quod pri- vilegium negativum semper est contra legem, affirmativum autem non semper, sed interdum est contra, interdum ultra seu praeter legem, ut supra de privilegio in genere dictum est. Et quando utrumque est contra legem, etiam differunt, quia privilegium negativum est contra praeceptum affirmativum, privilegium autem positivum est contra negativum praeceptum.
10. Privilegium negativum perdi non potest per non uswm; posse affirmativum sentiunt multi. — Ratio utriusque partis est, quia ad omittendum id quod non est praeceptum, non est necessarium privilegium , quia, ad non operandum, absolute non est necessaria specialis potestas, sed voluntas sufficit, quia sermo est de omissionibus liberis; nec etiam ad omittendum licite ea quae praecepta non sunt, est necessaria specialis indulgentia, quia ipsa carentia legis praecipientis actum est sufficiens indulgentia : ergo tale privilegium necessario supponit affirmativum praeceptum; sub praecepto autem comprehendo quamcumque regulam quocumque modo obligantem , vel dirigentem, ut cum proportione illi respondeat privilegium seu licentia. Comprehendo etiam praeceptum non solum certum, sed etiam dubium, vel ita intellectum ut possit scrupulos generare, ut complectat etiam privilegia quae ad tollendos scripulos vel pacandas conscientias coiiceduntur; nam haec etiam negativa esse solent, ut constat. At vero actio positiva aliquando absolute non est in hominis facultate, quia illam valide facere non potest, neque licite, neque illicite, ut sacerdos simplex non potest absolvere sine jurisdictione, nec Presbyter non Episcopus potest confirmare ; aliquando vero, licet actio quoad substantiam sit in hominis facultate, non est illi licita, quod solum contingit quando est prohibita. Hinc ergo fit ut privilegium positivum, quod facultatem aliquam moralem ad agendum concedit, interdum det facultatem licite operandi, et tunc fit contrarium affirmativo praecepto ; aliquando vero dat absolutam facultatem operandi, et tunc esse posset sine derogatione alicujus praecepti per solam concessionem novaefacultatis, quam nullum praeceptum prohibet. Et hinc sequitur altera differentia, quia privilegium negativum perdi non potest per omissionem, seu per non usum, quia ejus usus in omissione consistit, et ideo qui omittit jam utitur privilegio, et ita ex vi omissionis non amittit illud : de affirmativo vero multi sentiunt posse amitti per nun usum. Sed quia id controversum est, in proprio loco infra tractabitur.
11. Privilegium aliud datum pro foro ecterno, aliud pro interno.—Octavo, notari potest alia divisio privilegii ad praxim utilis. Nam quoddam dicitur dari pro foro cxterno, aliud pro interno, ut constat ex dictis in c. 2, et ex communi usu. Haec autem duo membra ita sunt intelligenda, ut se habeant tanquam includens et inclusum, non tanquam mutuo se excludentia. Nam privilegium pro interno foro exclusive sumitur, id est, pro illo quod in conscientia habet effectum, in foro autem exteriori nihil operatur; aliud vero, quod in foro exteriori valere dicitur, accumulative (ut sic dicam) accipiendum est, seu non ad excludendum forum internum, sed ita ut sensus sit, non tantum in interno, sed etiam in externo operari. Nam in hac materia, privilegium quod in foro exteriori valet, etiam in interiori operatur, quia non in praesumptione fundatur hic valor, sed in veritate. Ut autem utrumque membrum mnelius intelligatur , oportet advertere, duobus modis posse contin - gere ut privilegium valeat in foro interiori et non in exteriori, scilicet, per se et per accidens. Per se appello, quando, ex intentione dantis, cum illa limitatione datur, quae debet ex verbis privilegii constare , alioqui privilegium simpliciter concessum in utroque foro valere censendum est, nisi ex subjecta materia vel circumstantiis, adjuncto usu, aliud sufficienter constet ; per accidens autem contingere dico privilegium non valere in foro exteriori, quia ex solo defectu probationis vel instrumenti non admittitur : hoc enim accidentarium est et extrinsecum, ut constat ex dictis in cap. 2, et ideo non variat qualitatem privilegii secundum se, ideoque divisio proprie intelligitur de privilegio per se limitato ad forum internum.
12. Et hoc modo etiam dicimus non dari privilegrum limitatum ad solum forum externum, utique per se loquendo. Nam per accidens contingere etiam poterit ut aliquod privilegium quod in conscientia non valet, quia revera habuit substantialem defcctum subreptionis, vel ahud simile, in foro exteriori valeat, seu habeat effectum ex defectu probationis tahs nullitatis. Quanquam si ipso jure sit nullum, revera non sit verum privilegium, etiam quoad forum externum, se tantum apparens, vel praesumptum, quia non probatur contrarium, et ideo quidquid in foro externo, ex vi talis privilegii fit, in conscientia non va- let, etiamsi in foro externo non possit impugnari vel irritari. Nos autem loquimur de privilegio valido ac vero, et sic dicimus illud quod in externo foro admittitur et operatur, etiam in conscientia conferre securitatem, quia quidquid in virtute illius fit, vere ac solide factum est. Neque in hoc invenio exceptionem, aut dubitandi rationem, praesertim in privilegiis canonicis, seu pontificiis, quae magis consulunt conscientiis quam externis judiciis, et quando dantur de rebus pertinentibus ad haec judicia, ita dantur ut securas reddant conscientias in usu eorum, et in actibus per quos dantur. De civilibus autem seu temporalibus privilegiis, videri potest interdum concedi solum quoad forum externum, ut si rex det ministro suo licentiam recipiendi impune contra legem vel statuta sui offici, vel quidpiam simile. Dico tamen hujusmodi privilegia, nisi talia sint et tam justa ut possint in conscientia habere effectum honestandi talem actum, tollendo revera prohibitionem ejus, iniqua esse, et fortasse nulla, utpote contraria communi bono; vel certe licet aliqua talia possint cogitari valida, sunt tantum permissiones quaedam in exteriori foro in ordine ad poenae remissionem, et ideo non merentur nomen privilegi.
13. Forum internum conscientie et pamnilentie, secundum aliquos, non coincidere. — Ultimo, circa privilegium fori interni oportet advertere interdum forum illud vocari forum conscientiae, interdum vero forum poenitentiae, quae duo (juxta aliquorum opinionem) non convertuntur. Nam forum conscientiae generalius est, et comprehendit forum poenitentiae: nam illud etiam est quoddam forum conscientiae, latius vero extenditur, quia multi sunt effectus pertinentes ad conscientiam, qui extra sacramentum poenitentiae fieri possunt, sicut est absolutio a censura, vel dispensatio ab irregularitate, vel concessio, aut lucratio indulgentiae, etc.; forum autem poenitentiae est forum sacramentalis judieii poenitentiae, quod magis limitatum est. Unde fit ut privilegia quorum usus conceditur in foro poenitentiae, non scolum tantum valeant pro foro conscientiae, sed etiam exerceri non possint nisi per sacerdotem audientem confessionem et judicantem in foro poenitentia; privilegia vero quae simpliciter conceduntur in foro conscientiae, etiam extra sacramentum poenitentiae, ad securitatem et fructum solius conscientiae obtineri possint, etiam per non sacerdotem, quamdiu per hominis ministerium applicanda sunt, ut in absolutione a censura, etc. Ita sentit Emman. Roder., t. 1 quaestionum regul., quaest. 61, art. 10. Pro qua sententia citat Praepositum in cap. Preterea, 2 de Sponsal., distinguentem triplex forum, contentiosum, poenitentiale, et medium, scilicet, conscientiae. Citat etiam Ant., Sylv. et Navarr.; sed in his auctoribus nihil reperio quod ad praedictam divisionem pertineat, et non mmmerito possent in contrarium allegari. Nam imprimis Navarr., c. 21, n. A, ubi citatur, soum distinguit forum conscientia et contentiosum, refertque opinionem dicentium absolutionem ab excommunicatione in foro contentioso posse dari a non sacerdote, in foro autem conscientiae solum a sacerdote; et ipse limitat hanc posteriorem partem, dicens esse veram, quando absolutio a censura conjungitur cum absolutione a peccatis : non vero si sola detur, quia sic etiam in foro conscientiae potest dari a non saceraote: de foro autem poenitentiae nihil specialiter dicit, neque aftirmat solam illam absolut ionem, quae est sacramentalis, vel cum sacramentali datur, pertinere ad forum poenitentiae.
14. Forum paenitentiale et contentiosum quomodo distinguunt aliqui. — Alii vero auctores longe aliter loquuntur de absolutione ap excommunicatione in foro poenitentiae, seu poenitentiali, quod distinguunt ab externo foro seu contentioso ; nam poenitentiale vocant quoties absolutio datur in ordine ad conscientiam ; judiciale, quando datur in ordine ad Ecclesiam. Quia vero absolutio ab excommunicatione etiam in ordine ad conscientiam dupliciter dari potest, scilicet, in forma canonis A nobis, 9 de Sentent. excommunic., vel simpliciter, ideo distinguunt illam in solemnem et non solemnem, et priorem aliqui vocant poenitentialem, quasi per aptonomasiam, non quia in sacramento poenitentiae datur; aperte enim dicunt id non esse necessarium, sed quia datur in forma solemnis poenitentiae, et cum Psalmo poenitentiali. Et hoc modo loquitur Rosel. verb. Absolutio, 2, n. 8, in fine, et affirmat absolutionem poenitentialem , id est, solemnem a solo sacerdote posse dari, licet possit dari sine sacramento poenitentiae, et ita per forum poenitentiale non intelligit forum sacramenti poenitentiae, sed forum solemnis poenitentiae, et in re idem tradit Sylvest., verb. Absolutio, 1, licet latius sumat forum poenitentiale ut comprehendit absoIutionem solemnem et non solemnem. Unde videtur illud sumere pro foro conscientiae. Priori etiam modo loquitur aperte de foro poenal Anton., 3 p., tit. 24, c. 11, in fine, ante S L, verb. Absolutio autem, etc. Docet tamen etiam non sacerdotem posse ex commissione absolvere in illo foro poenitentiali a censura, non absolvendo a culpa apud Deum. Et cum illo sentit Tabien. verb. Absolutio, 2, quaest. 4, n. T. Ex his ergo potius colligitur, forum poenitentiale non limitari ad judicium sacramentalis poenitentiae, sed extendi ad omne judicium, quod habere potest effectum suum in foro conscientiae, et exercetur cum forma aliqua poenitentiae apud Deum.
15. Licet verba privilegii loquantur de foro panitentie, non sunt limitanda ad judicium sacramentale ponitentiee. — Hinc ergo infero, primo, quod, licet verba privilegii loquantur de foro poenitentiae, non sunt limitanda ad judicium sacramentale poenitentiae,. quia illa restrictio nec in proprietate verborum, nec in communi usu habet fundamentum, neque in re ipsa, quia poenitentia etiam ecclesiastica non est tantum sacramentalis, sed extra sacramentum aliquod judicium poenitentiale exerceri potest. Unde infero, secundo, inter forum conscientiae et poenitentiae solam hanc differentiam constituendam videri, quod forum conscientiae per se non supponat culpam, nec ordinatur ad remittendum vel vindicandum aliquem defectum, vel aliquod vinculum apud Deum ; multa enim conceduntur in foro conscientiae per se, propter bonum vel favorem concedendum, et non propter malum tollendum; forum autem poenitentiae dicitur in ordine ad tollendum aliquod vinculum, vel maIum apud Deum, sive illud tollatur per proprium sacramentum poenitentiae, sive per altos actus ostensivos, aut inflictivos poenitentiae. Haec enim differentia recte fundatur in proprietate verborum et in usu, et omnis alia non videtur habere fundamentum.
16. Privilegium concessum tantum in foro poenitentiae non eatendi ad forum contentiosum, intelligitur per illa verba.—Ex quibus infero, tertio, quando privilegium tantum conceditur in foro poenitentie, per illa verba significari non extendi ad forum contentiosum et externum, sed ad forum conscientiae limitari, quia est communis usus et sensus illorum verborum. Significatur etiam tale privilegium dari ad tollendum aliquod malum, aut vinculum apud Deum, ut ex dictis patet. An vero illud vinculum per tale privilegium sit tollendum in ipso sacramento poenitentiae, necne, per illa verba non explicatur, sed juxta qualitatem vinculi explicandum est. Nam si fuerit vinculum culpae, forum sacramenti requirit ; si autem fuerit vinculum poenae aut censurae, sine sacramento tolli pcterit, imponendo salutarem poenitentiam, quod est exercere aliquod poenitentiale judicium. Unde si indultum dicat in foro conscientie, injuncta panatentia salutari (sicut loquitur Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. 6 de Reformat.), perinde est ac si diceretur in foro poenitentiae, aut poenitentiali. Quapropter censeo usum privilegii non esse limitaudum ad sacramentum poenitentiae, nisi ubi vel absolutio sacramentalis per se fuerit necessaria, ut in privilegio obtinendi absolutionem a reservatis, vel ubi verba indulti id manifeste explicaverint. Neque satis erit quod executio indulti committatur sacerdoti, quia tunc, licet requiratur talis conditio in persona, et quoad illam servanda sit torma indulti, non tamen ideo requiritur quod ministret actu tale sacramentum ; argumento cap. Canonica, de Sentent. excommunic., in fine, ibi: Qui presiyter esse debet, cum Gloss. ibi. Et est per se manifestum. Imo neque satis erit quod indultum dicat sacerdoti confessori, quia illud etiam est nomen officii et muneris, non actualis exercitii, et ita ex vi illorum verborum requiritur ut persona sit approbata, ita ut eligi possit in confessorem, non vero ut acitu confessionem audiat. Sicut, in illo privilegio Leonis X quod supra refert Emman. ex supplem. conces. 174, quo concessit minoribus, qui audiunt confessiones, ut possint absolvere a censura in foro conscientia sine forma solemni absolutionis ab excommunicatione, verbum illud, Qui audiunt, non dicit actum, sed aptitudinem, id est, qui audire solent, vel ad hoc munus expositi sunt, et ita uti possunt illo privilegio etiam extra sacramentum confessionis. Ut ergo privilegium limitetur ad sacramentum confessionis, quando materia illud per se non postulat, necesse est ut expressis verbis et formalibus in eo exprimatur ; quae autem verba sufficiant in singulis bullis, vel indultis, prudenti consideratione ex vi verborum, cum antecedentibus et subsequentibus, judicandum est.
On this page