Text List

Caput 7

Caput 7

Utrum sit aliquod privilegium per se non scriptum, nec expresse concessum, sed usu comparatum

CAPUT VII. UTRUM SIT ALIQUOD PRIVILEGIUM PER SE NON SCRIPTUM, NEC EXPRESSE CONCESSUM, SED USU COMPARATUM.

1. Praeter divisiones superiori capite explicatas potest addi alia de duplici privilegio, scripto videlicet, et non scripto; tamen quia, generatim sumpta, haec divisio nota fere est ex dictis in capite secundo, ubi explicando quahter scriptura sit ad privilegium necessaria, fere explicuimus quae ad scriptum privilegium pertinere possunt, ideo tantum de non scripto hic superest dicendum. Supponimus ergo dari aliqua privilegia scripta, quia licet scriptura non sit de substantia privilegii, potesti multum referre quod privilegium scriptum sit. Quia scriptura est signum expressum et durabile, quod continere solet ac debet modum gratiae, et ideo utilissimum est privilegium esse scriptum, ut de illo melius ac certius constare possit. Atque ita illud est maxime usitatum in privilegiis quae ab homine conceduntur. Oportet autem ut scriptura sit authentica, ita ut faciat filem. Quod cum proportione applicandum est ad forum. conscientiae, et externum; nam ad forum conscientiae satis est, quod faciat privatam fidem probabilem ; ad externum autem oportebit ut faciat fidem publicam , alias oportebit ut veritas scripturae alio modo, per testes vel alia instrumenta, probetur. Solet autem scriptum subdividi in simplex et multiplex : nam illud continet tantum unam gratiam, hoc vero plures, ut in Bullis Pontificiis passim videbimus. Sed divisio valde materialis est, magisque datur de instrumentis privilegiorum quam de ipsis privilegiis : haec enim licet in uno scripto contineantur, et a continente dicantur esse unum privilegium, si tamen concedunt facultates aut gratias diversas, plura sunt, et tot sunt privilegia quot sunt hujusmodi clausulae in indulto.

2. Scripti privilegii subdivisio.—Alio vero modo solet scriptum privilegium subdividi in illud quod in jure communi scriptum seu incorporatum est, et illud quod est extra jus in privatis bullis vel aliis similibus instrumentis aut codicibus. Inter quae privilegia, quod attinet ad substantiam et effectum, in re ipsa et coram Deo non est differentia, tum quia in utrisque intercedit eadem voluntas et potestas Pontificis, vel alterius principis, seu superioris respective; tum etiam quia supra dictum est scripturam non esse de substantia privilegii ; multo ergo minus erit quod scriptura sit in tali vel tali libro contenta. Nihilominus tamen, quoad aliquos effectus humanos et morales poterit esse inter haec privilegia magna differentia. Primo, quoad rationem legis et obligationem ejus; quia privilegia inserta in jure communi eo ipso sunt suflicienter promulgata , et de se obligant omnes ad illorum observationem ; privilegia autem contenta in privata scriptura non solent ita esse promulgata in speciali, unde facile poterunt ignorari , vel in dubium revocari. Secundo, quoad firmitatem et permanentiam. Nam illa privilegia quae sunt in jure communi inserta, difficilius revocantur, et specialibus indigent clausulis ut abrogentur, ex dispositione ejusdem juris communis, ut infra videbimus.

3. Dupliciter intelligi privilegium esse non scriptum. — Omisso ergo privilegio scripto, circa non scriptum est ulterius considerandum duplici modo posse intelligi privilegium non esse scriptum, scilicet, per accidens, vel per se. Per accidens voco non scriptum, iliud quod a principe expresse concessum est, et ore prolatum, et (ut ita dicam) sufficienter dictatum ut scribi possit. Per accidens autem contigit, ut non scriberetur, vel certe non litteris authenticis. Et boc potest vocari privilegium ab homine concessum sine scriptura, et in Pentificis concessionibus solet hoc vocari vivae vocis oraculum, et cum proportione potest nomen accommodari ad gratias aliorum principum. De hoc ergo privilegio procedunt maxime dicta in capit. 2, de valore privilegii non scripti, et de modo quo in foro conscientiae vel judiciah probari potest. Per se autem voco privilegium non scriptum, illud quod a nemine ita est expresse concessum ut scribi possit, sed usu quodam et tacita conniventia principis comparatum est; et hujusmodi erit privilegium consuetudine introductum, si vere introduci potest : et de hoc in praesenti disputaticnem instituimus.

4. An sine expressa principis concessione possit privilegium consuetudine comparari. — Merito enim dubitari potest an sine expressa principis concessione possit privilegium consuetudine comparari; ratio autem dubitandi est, quia nemo potest auctoritate sua se eximere a lege ; consuetudo autem operandi contra legem vel praeter legem propria auctoritate subditi fit; consistit enim talis consuetudo in propriis actibus ipsius subditi; ergo. Confirmatur, quia privilegium vel est quaedam exceptio a lege, vel certe jus aliquod supra legem; exceptionem autem a lege solum potest facere auctor ejus, vel superior ; specialis item potestas operandi supra legem partücipatio quaedam est superioris potestatis, et ideo ab illa etiam manare debet; ergo non potest subditus per solos actus sua voluntate factos illam usurpare. Dices ibi intervenire tacitam volun- tatem principis. Sed contra, quia haec tacita voluntas non potest esse sine scientia; princeps autem non praesumitur scire specialia facta vel consue:udines, sed ad summum universales ; ergo specialis consuetudo non ostendit vel inducit tacitam voluntatem principis. Et confirmatur hoc, nam hac ratione Gregor. Papa in cap. Contra mores, d. 100, sentire videtur consuetudinem specialem non praevalere contra generalem, nisi in privilegio scripto fundetur. Ideo enim scribit ad quemdam Episcopum, necessarium esse contra generalem consuetudinem scripto privilegio se tueri. Imo idem Episcopus non videtur fuisse ausus allegare consuetudinem specialem contra generalem, nisi in virtute privilegii ab homine concessi; patet ex illis verbis : Preeceptum Joannis predecessoris nostri misistis annevtum, continens omnes consuetudines ex privilegic praedecessorum nostrorum concessas, vobis Hcclesieque vestre deberi servari. Non ergo sufficit consuetudo quando illa est contra legem , nisi ipsa in privilegio fundetur, et ideo Greg. ibidem urget Episcopum ut privilegium ostendat, alioqui non posse obtinere contra generalem morem. Unde sic concludit : Restat postquam talia agere neque consuetudine generali, neque privilegio vindicas, ut usurpare le comprobes quod fecisti. Quae partitio insufficiens esset, et collectio claudicaret, si consuetudo specialis sufficere posset; talem ergo consuetudinem sentit esse usurpationem alieni juris, et ideo nihil posse conferre. Similis sententia habetur ex eodem Greg. in c. Zllud, 93 d., quod ex eadem Epist. sumptum est, 1. 2, Epist. 51, c. 93.

5. Consuetudinem sufficere ad privilegium conferendum commnunis sententia juristarum.— In contrarium vero est communis juristarum sententia dicentium, consuetudinem suffticere ad privilegium conferendum, vel sub aliis verbis consuetudinem privilegio aequiparari. Ita dicit Glossa in c. NVovit, de Jud., verbo Consuetudinem, per textum illum dicentem : Nisi forte juri communi per speciale privilegium, vel contrariam consuetudinem aliquid sit deiractum, ubi Inn. IlI illa duo aequiparat, in eo maxime quod ad rem praesentem facit, scilicet, in detrahendo aliquid juri communi. Glossa etiam in cap. Conquestus, 9, q. 3, expresse dicit, quod consuetudo dat privilegium. Idem habet Glos. in c. Super quibusdam, S Preeterea, verbo Non extat, de Verbor. significatione, et coneentiunt alii statim referendi. Probarique videtur sufticienter ex dictis juribus, et c. duo Simul, de Offic. ordin. Ratione vero sic declarari potest, quia duplex est privilegium, unum rigorosum, quod ab omnibus censetur indubie privilegium, scilicet, quod est contra legem, seu aliquid speciale concedit juri communi contrarium; aliud largius, quod concedit aliquid speciale ultra commune jus, licet non sit contra illud ; «ed uterque istorum effectuum potest consuetudine acquiri et fieri; ergo potest etiam privilegium consuetudine acquiri : nam privilegium non consistit in scriptura, vel instrumento, ut supra dixi, sed in speciali jure. Major constat ex dictis circa definitionem privilegii. Minor quoad primam partem probatur, quia consuetudo potest derogare legi, et in totum illam abrogare, ut lib. 6 ostendimus : ergo multo magis in parte contra illam praevalere, ac subinde licentiam specialem dare ad agendum contra jus, et hoc vocamus privilegium. Haec vero ratio solum probat quando consuetudo est alicujus communitatis, quae potest derogare legi; nam in privata persona hic modus consuetudinis non habet locum, ut lib. 6, cap. 5et 7 dictum est; et ideo neque hic modus privilegi, sed illud tantum quod per propriam praescriptionem acquiri potest, de quo procedit altera pars minoris. Quae probatur, quia per illam consuetudinem acquiruntur moralia jura etiam graviora; acquiritur enim jurisdictio, cap. Duo simul, de Offic. ordin., cap. Cum contingat, de Foro competente, ubi id notant Glossa et Panorm. utroque loco. Item acquiritur jus exigendi tributa ex dicto cap. Swper quibusdam, et supra traditum est; ergo multo magis potest consuetudo praebere hoc genus privilegii.

6. Haec ergo sententia absolute vera est, et efficaciter probatur : in modo vero explicandi, vel fortasse loquendi est aliqua varietas. Quidam enim volunt consuetudinem non dare verum privilegium, sed aequiparari privilegio quod significatur in quadam marginali Glossa, in d. c. Conquestus, et hoc videtur sensisse Socin., libro 2, cons. 260, dum ait hanc consuetudinem quae inducere videtur effectum privilegii, non venire nomine privilegii in materia restricta : quod non videtur posse alia ratione fundari, nisi quia hoc non est verum privilegium. Idem sentiunt qui hoc appellant privilegium praesumptum, vel (ut ipsi loquuntur) fictum, fictione juris. Ita loquitur Aimon Cravet., tract. de Antiq., part. 4, S Absolutis differentiis , quaest. 2, n. 10; et id colligit ex l. Hoc jure, S 4, verb. Ductus aquae, ft. de Aqua quotid. et aestiv., ubi sic dicitur : Ductus aque cujus origo memoriam eacesserit, jure constituti loco habetur. Expendit enim verbum habetur, quod denotat fictionem, teste Bartol. in l. S4 is qui pro emptore, ff. de Usucap. Unde ipse infert, corrigendo vel limitando sententiam Socini, tunc nomine privilegii venire consuetudinem , quando licitum est extendere verba a casu vero ad fictum ; non vero in materia adeo stricta ut id non permittat. Alii denique dicunt consuetudinem non dare privilegium, sed esse signum vel probationem ejus, et maxime quando est immemorialis, quae facit praesumptionem juris et de jure, contra quam non admittitur probatio , et eequipara:ur veritati.

7. Mens auctoris.—Nihilominus dico, quando consuetudo talis est ut ratione illius liceat quod liceret per privilegium, tunc inducere verum et proprium privilegium, quod (ut rem declarem) est univoce privilegium cum privilegio non scripto, et absoluta privilegii appellatione comprehenditur. Probatur primo ab effectu; nam talis consuetudo, si sit contra legem, vere et non ficte vel prassumptive derogat illi, seu dispensat in illa, seu tollit in particulari obligationem ejus (haec enim fere eequipollentia sunt); si vero sit ultra legem, vere dat jus vel facultatem operandi, jurisdictionem, aut quid simile; sed in hoc consistit veritas et substantia privilegii, ut supra declaratum est : ergo talis consuetudo dat verum privilegium. Secundo, generalis consuetudo obligans in conscientia, non constituit fictam vel praesumptam legem, sed veram et univoce legem, ut supra visum est; ergo consuetudo, de qua nos loquimur, inducit legem privatam, quae privilegiato dat securitatem in conscientia, et alios obhgat ad servandum il jus consuetudine acquisitum : ergo dat verum privilegium. Patet consequentia, tum quia illi convenit simpliciter et vere definitio privilegii supra posita, tum etiam quia non datur alia species legis, sub qua jus illud contineatur. Tertio, dominium praescriptione acquisitum non est dominium fictum fictione juris, sed factum efficacia juris, quia dominium non est ex effectibus naturalibus, quos humana lex non potest vere efficere; et similiter jurisdictio quam introducit consuetudo non est ficta, sed vera, imo et ordinaria, ut ex juribus et doctoribus allegatis constat : ergo etiam privilegium consuetudine introductum est verum privilegium : nam verum privilegium effectus moralis est, qui potest vere fieri per legem, vel per consuetudinem, cum adminiculo legis.

8. Primum corollarium. —Ex qua resolutione infero, primo, cum dicitur consuetudinem aequiparari privileg:o, esse sermonem de privilegio scripto, et aequiparationem illam non esse per analogiam, vel imperfectam imitationem, sed per aequalitatem quoad veritatem et essentiam privilegii, sicut etiam dici solet consuetudinem aequiparari legi, cum tamen sit vera lex. Vel certe (et in idem fere redit) dicitur consuetudo aequiparari privilegio quoad instrumentum scriptum et probationem ; nam sicut privilegium expresse concessum efficaciter ostenditur per instrumentum , ita privilegium tacite inductum non minus sufficienter probatur consuetudine , quando de illa constat. Et quia jura loqui solent de privilegiis, quatenus de illis in foro Ecclesiae constare potest, ideo solent distincte loqui de privilegio et consuetudine, ut in d. c. Nocit, et cap. Super quibusdam, et simihibus.

9. Secundum corollarium. — Secundo, infero, absolute loquendo, non recte dici consuetudinem esse privilegium fictione juris ; nam si sit sermo de instrumento privilegii, non recte dicitur consuetudo esse instrumentum fictione juris, sed melius dicitur, ex declaratione et auctoritate juris, facere tantam fidem, quantam facit instrumentum. Si vero sit sermo de jure privilegii, consuetudo non dat fictum, sed verum jus, et hic est verus sensus dictae 1l. Hoc jure, unde ibi quaedam Glossa dicit esse accurate notandum ipsam consuetudinem jus inducere et privilegium. Unde cum dicit lex : Jure constituti loco habetur, idem est, ac si diceret : Perinde est ac si ductus aque jure constitutus sit, ut etiam in margine notatur, inducendo et recte ponderando verba legis primae, eodem vers. Caput aque, ibi Qualitercumque sit constitutum jus aquae, id est, sive usu, sive emptione, vel alio modo. Idem sensit Gloss. in d. cap. Conquestus, dum ex illo colligit quod diuturnitas constituit jus. Neque oportet ut verbum abetur semper dicat fictionem, sed tunc ad summum, quando materia non est capax veritatis; nam si sit capax ejus, superflue ad fictionem recurritur, cum verbum habetur proprissime significare soleat propriam existimationem rei, quae vere talis est.

10. Tertium corollariwmn. — Tertio, infero nomine privilegii generatim sumpti posse venire consuetudinem suftficientem ad dandum jus speciale, quia confert verum privilegium et univoce tale, ut ostensum est ; ergo recte comprehendetur sub communi nomine. Non dico tamen semper venire, sed posse, quia in usu vocum attendendus est mos juris : solent autem jura saepe uti voce de se communi pro aliquo membro magis usitato, ut, licet nomen /egis, etiam vere et proprie sumptum, commune sit legi scriptae et non scriptae, nihilominus frequenter accipi solet, praecipue in jure, pro lege scripta, ut in superioribus notatum est. Ita ergo, licet privilegium de se commune sit ad scriptum et non scriptum, nihilominus privilegii nomen saepius accipi solet pro scripto, seu pro illo qui regulariter scribi solet, seu quod ab homine expresse conceditur, et ita videtur accipi quando illi adjungitur consuetudo, et tanquam diversa numerantur. Unde fit ut, licet lex loquens de privilegio possit comprehendere illud quod sola consuetudine fundatur, nihilominus hoc non semper necessarium sit, sed aliquando restrictius sit sumendum nomen privilegii. Hoc autem non existimo fundari in hoc quod consuetudo habeat imperfectionem in ratione privilegii ; sed potius in hoc quod majorem quamdam vim habet, ratione cujus existimo, in his quae ad favorem et libertatem pertinent, nomen privilegii ad consuetudinem extendi; in his vero quae ad restrictionem vel revocationem spectant, non comprehendi.

11. Quaestio incidenter decisa. — Ad hoc autem magis declarandum et fundandum, incidenter inquiro quod sit majus seu potentius privilegium, an illud quod est ab homine, an quod est a consuetudine, praesertim immemoriali. Quod dubium tractt Decius in d. c. Novit, num. 12, et in summa dicit, secundum aliquid, esse potentius privilegium, et, secundum aliquid, esse potiorem consuetudinem. Priorem partem exponit, quia non quidquid potest privilegium, potest consuetudo, sed tantum supposita capacitate personae, ut dixit etiam Abbas in d. c. lVovit, num. 22, et incap. Super quibusdam, de Verborum significat., num. S, in fine. Unde sentiunt hi auctores quod circa multitudinem effectuum potentius est privilegium, quia aliquam potestatem vel favorem potest Papa per privilegium concedere, quae per consuetudinem, etiam immemorialem, acquiri non potest. Ad quod allegant dictum Joannis Andrea in cap. 2 de Praebend., in 6, per privilegium posse laico concedi, ut beneficia conferat, cap. Adrianus, 63 d.; illam tamen facultatem non potest laicus per consuetudinem etiam immemorialem acquirere propter personae incapacitatem : et ita sentiunt privilegium posse auferre incapacitatem personae, consuetudinem autem hoc non posse. Quod potest confirmari ex cap. Quanto, de Consuetudine. Unde sumitur certius exemplu:n, quia facultas conferendi ordines minores, vel sacramentum confirmationis, potest ex privilegio committi simplici Sacerdoti, non tamen potest consuetudine acquiri, ut in illo textu dicitur; et est clarum, quia est iniqua et juri divino contraria, et ideo praescribi non potest, ut ibi notat Glossa. Extra hos vero casus assignari solet regula generalis, consuetudinem posse conferre quidquid potest privilegium, ut patet ex eodem Panorm. in capit. Accedentes, de Praescript., num. 3, ubi etiam late Felinus, num. 6, varias fallentias et declarationes adhibet dictae regulae, quas repetit in c. Cum contingat, de Foro compet., n. 4, quam refert cum aliis et sequitur Nav., Comm. de Spol., S 14, n. 7. Quod autem, e converso, quidquid potest consuetudine acquiri, possit etiam per privilegium obtineri, non declarant dicti auctores. Imo Decius contrarium insinuat, dum ait ex illo textu non colligi, quod ubi valeret privilegium, valeret consuetudo, vel e contra. Et ita videtur illa aequiparare in hoc quod se habeant, sicut excedens et excessum. Sed nihilominus infra videtur sentire contrarium esse verum, etiamsi ex illo textu non colligatur, videlicet, quidquid consuetudine acquiri potest, posse etiam per privilegium concedi, quia nullus est effectus, nullave exemptio, vel immunitas quam princeps posset tacite concedere, quam non posset facilius expresse donare, quia non est minus potens expressus consensus, quam tacitus ; sed consuetudo semper operatur in vi talis consensus principis : ergo omne privilegium quod potest consuetudine acquiri, potest etiam sine illa concedi.

12. Objectio.— Responsio. — Dices: consuetudine potest acquiri jurisdictio, et tolli ab alio, quod fortasse per absolutum privilegium fieri non posset: sicut consuetudine praescripta transfertur dominium ab uno ad alium, quod tamen princeps per solum privitegium facere non posset. Respondetur etiam in illis exemplis potestatem non deesse, causam autem posse deesse, et inde sequi ut effectus fiat uno modo et non alio, non tamen sequi ut fieri non possit. Est enim advertendum, in omni privilegio, tam hominis quam consuetudinis, requiri honestatem et aequitatem, ut justam causam, ut infra dicetur; sunt ergo aliqui effectus qui in ipsa consuetudine habent legitimam causam, quasi intrinsecam, et ideo per illam legitime fiunt, seu conceduntur, nulla alia causa expectata; ut est translatio dominiorum per praescriptionem, ne dominia sint incerta ; acquisitio jurisdictionis, ut servetur pax et actus publici validi sint ; quae rationes in ipsa consuetudine et antiquitate includuntur. Cessant autem in ordine ad privilegium scriptum, seu ad absolutam principis voluntatem, et ideo non poterunt illi effectus sine alia causa justa et honesta fieri per absolutum privilegium, et interdum etiam neque valide; nihilominus tamen ex causa fieri poterunt, et ita quoad potestatem non est potentior consuetudo quam privilegium, etiam respectu multitudinis effectuum.

13. Objicitur secundo. — Respondetur. — Urgebis: quia simili modo dici potest in priori membro aliqua esse quae non fiunt per consuetudinem, licet fiant per privilegium, quia expedit, vel quia non subest causa, non quia desit potestas, et ita erit aequalitas. Respondeo negando paritatem ; nam revera quaedam sunt quae non possunt fieri per consuetudinem, quia vel jure divino habent definitum modum quo fieri possunt, ut est in exemplo de commissione actuum qui ad potestatem superioris consecrationis ordinarie pertinent, vel ex institutione Ecclesiae babent certum effectionis modum, qui consuetudini repugnat ; certe sunt res speciali jure prohibitae, nec praescriptibiles sunt. Nam si loquamur de consuetudine praescriptionis, ea tantum praescribi possunt quae jure permittuntur. In quo etiam differt multum inter privilegium et consuetudinem, quia jus non potest prohibere supremum principem ne det privilegium contra humanum jus, potest autem prohibere ne tali vel in tali materia consuetudine praescribatur. Quod maxime habet locum in consuetudine praescriptionis per quam ordinarie acquiruntur privilegia. Quando enim intercesserit consuetudo derogans legi, servanda est doctrina tradita lib. praec., cap. 7, et sub priori ordine privilegiorum fere continentur exempla et exceptiones quas dicti auctores tradunt, quas nunc expendere aut latius prosequi non possumus ; illi enim de propria praescriptione ordinarie loquuntur. 14. Resolutio sub distinctione. — Sic ergo, ut nostro modo loquamur, recte declaratur privilegium esse potentius consuetudine extensive, seu in ordine ad pluralitatem effectuum ; nihilominus tamen addi potest consuetudinem esse potentiorem intensive in or- dine ad eosdem effectus. Quod sentit Decius, supra, cum ait in casibus in quibus consuetudo valet, potentiorem esse consuetudinem privilegio. Quod probat dupliciter. Primo, quia facilius tollitur privilegium quam consuetudo; secundo, quia consuetudo innititur in jure communi, juxta l. De quibus, ff. de Legibus, et fortius est jus commune quam privilegium, l. Ejus militis, S Militia missus, ft. de Testament. milit. Haec autem posterior ratio non videtur solida , quia privilegium consuetudine comparatum non potest dici jus commune non scriptum, sed singulare, ut per se constat, nec etiam immediate nititur in jure communi scripto, ut est etiam notum, sed mediate, quatenus jus commune approbat consuetudinem, et praecipit observari, ut constat ex l. citata. At vero hoc modo etiam privilegium innititur in jure communi, interdum formaliter et immediate, ut quando privilegium est insertum in corpore juris, et tunc jus commune reputaiur ; saepius autem et universaliter ac per se loquendo, mediate, quia etiam jus commune approbat privilegia et servari statuit, l. Jus singulare, tt. de Legibus, et l. 1, ff. de Constit., princip. ibi: Constitutiones quedam sunt personales, eic. Et similia sunt multa jura; ergo jus commune de se eeque favet privilegio et consuetudini. Neque etiam contra hoc recte adducitur 1l. de Test. militari, quia ibi comparantur effectus qui immediate sunt a jure communi, vel speciali. Altera vero ratio videtur firmior, et deservit intentioni nostrae. ltaque, in ordine ad amissiopem privilegii per contraventionem, facilius perditur privilegium quam mutetur jus consuetudinis, ut infra dicemus, et tractat Innoc. in cap. Accedentibus, a n. 6, alias in cap. Cum olim, 2, a n. 6de Privil. ; in ordine vero ad superiorem, videtur esse quaedam aequalitas, quia utrumque privilegium scriptum vel non scriptum potest superior revocare; nihilominus facilius potest proprium privilegium revocare, quam consuetudinem abrogare, quia magna est vis consuetudinis, et ideo majorem causam requirit, ut infra dicam.

15. Hinc ergo probabiliter concludimus, in favorabilibus quae ad conservationem vel augmentum privilegiorum pertinent, consuetudinem dantem privilegium, sub generali clausula, et nomine privilegii comprehendi, quia est verum et proprium privilegium, ut ostensum est, et quia favores sunt ampliandi, praesertim intra verborum proprietatem, et quia nulla est ratio distinguendi in hoc, vel sepa- randi privilegium non scriptum a communi ratione privilegii. At vero in his quae pertinent ad revocationem privilegiorum, et ad alia similia et odiosa, non videtur comprehendi consuetudo sub privilegio, nisi illius fiat expressa mentio, propter rationem tactam, quod in hoc majores radices habet consuetudo, et ideo non censetur evelli cum privilegiis, nisi exprimatur. Unde in canonibus utrumque distincte ponitur, quando utrumque revocandum est. Et ita, licet in hac posteriori parte cum supra citatis auctoribus convenire videamur, in diverso tamen sensu, et ex diverso fundamento. Illi enim dicunt consuetudinem non comprehendi semper sub privilegio ad coarctandam illam, quia putant non esse verum, sed fictum, vel prasumptum privilegium: nos autem dicimus non comprehendi, quia non solum est verum privilegium, sed etiam in aliquo potentius est et firmius, et quoad id non comprehenditur ; per quod non coarctatur, sed potius ampliatur ejus virtus. Nihilominus tamen etiam est verum nomine consuetudinis non venire privilegium, quando solae consuetudines revocantur et tacentur privilegia. Sed id non est propter rationem majoris firmitatis, sed quia nomen consuetudinis de se non est ita commune, sicut nomen privilegii, et ideo in illo non fit extensio in odiosis. Alia etiam ratio esse potest, quia revocatio consuetudinis interdum est quaedam reprobatio ejus, vel saltem abrogatio propter aliquem abusum, quae rationes in privilegiis non militant; et ita satis constat quomodo consuetudo, et privilegium sit, et privilegio aequiparetur.

16. Quam antiqua consuetudo sufficiat ad conferendum privilegium.—Statim vero occurrebat inquirendum quam antiqua consuetudo sufficiat ad conferendum privilegium. Aliqui enim ex dictis auctoribus tantum generaliter de consuetudine loquuntur, ut Innoc. in c. Cum contingat, de Foro compet., et ibi Abb., n. 9 et sequentib. Idem Abb., cum Glossa in dicto cap. JVovit. Alii vero expresse loquuntur de consuetudine cujus initii non extet memoria, ut patet ex Glossa in dicto c. Super quibusdam ; Dec., Cravet. et aliis, quos ipsi allegant. Quia vero de conditionibus requisitis ad consuetudinem ut jus inducat, vel auferat, in praeced. lib. satis dictum est, nunc breviter dicimus non in omni privilegio esse necessariam consuetudinem aeque diuturnam, sed pro quibusdam requiri longiorem quam pro alus, et ideo nunc tantum in genere dicimus requiri tempus legitimum, id est, vel lege definitum, vel ipsa etiam consuetudine introductum ; nam ad hoc ipsum valere potest ipsa consuetudo, quasi reflectens in seipsam, quia non est minor ratio in hoc jure quam in aliis. Addo distinguendum esse de privilegio contra jus, vel concedente tantum aliquid ultra seu praeter jus. Et de priori dicendum est illud tempus esse sufficiens et necessarium, quod fuerit tale ut consuetudo abroget legem, dummodo aliae conditiones necessariae ad praescriptionem seu consuetudinem concurrant. Quia illa consuetudo, licet non abroget legem, ex parte tollit eam, seu illi derogat, et ideo idem tempus requirit, quia in hoc non variatur jus praescriptionis, ut supra dictum est. De posteriori vero privilegio, dicendum est obtineri per modum praescriptionis, et ideo, juxta exigentiam materiae, majus vel minus tempus postulare; nam quaedam jura breviori tempore praescribuntur quam alia, et contra quasdam personas vel communitates citius quam contra alias, et ita applicandae hic sunt regulae communes praescriptionum, quas in praesenti prosequi non possumus, et ideo priores auctores generatim de consuetudine locuti sunt. Qui vero immemorialem commemorant, non id faciunt quia semper sit necessaria, sed vel quia loquuntur juxta jura quae explicant, vel quia immemorialis consuetudo et certior est, et quia generalis, et per se sola sufficit absque alio titulo, quando jus illi expresse non resistit, ut dicti auctores notant, et supra tractando de Tributis tactum est.

17. Respondetur ad rationes dubitandi. — Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, dicendum est consuetudinem, licet per actus privatorum paulatim introducatur, non dare privilegium virtute et efficacia talium actuum per se sumptorum, sed in virtute tacitae voluntatis principis, aut virtute juris communis dantis consuetudini hanc efficacitatem. Per quod etiam ad confirmationem responsum est. Ad replicam autem ibi factam de scientia principis, in libro praecedenti explicatum est hanc conditionem non esse necessariam, ubicumque effectus ex vi consuetudinis praescriptae. Unde si consuetudo sit immemorialis, reputatur ut nota principi; sic dixit Bald., tit. Quae sint regalia, cap. 2. num. 3: In prescriptione longissimi temporis , non posse dici principem ignorare, cum sciat per se, vel alium, vel etiam in genere ; et num. A, addit talem consuetudinem comparari concessioni principis em certa scientia. Si vero sit praescriptio alterius temporis, dicendum est dispositionem et efficaciam juris communis in illa supplere quamcumque ignoraniiam. Nam per iilud jus declaravit auctor ejus se velle dare auctoritatem tali consuetudini absque alia ejus notitia.

18. Ad c. Contra mores, respondet tacite Felin. in c. Accedentes, n. 6, in princ., ibi contineri exceptionem a regula generali, quia usus pallii extra Missarum solemnia (de quo ibi agebatur) non est materia praescriptibihs, quia lex expresse vetat id fieri, nisi ex speciali privilegio. Et videtur sumpsisse ex Gloss. in c. Catholica, dist. 11, verb. Particularis. Non designant autem canonem in quo ante illud decretum statutum esset ut non posset ille honor vel facultas praescribi. Imo, neque usus pallii extra Missarum solemnia videtur fuisse tunc prohibitus canone scripto, sed sola generali consuetudine; hanc enim ibi Gregorius allegat, et in illa sola fundatur. Dici vero potest primo, consuetudinem illam generalem ita fuisse intellectam et explicatam a Gregorio, ut ipsamet prohiberet praescriptionem contra se per solam privatam consuetudinem ; nam si lex scripta potest hoc prohibere, etiam consuetudo id poterit introducere. Secundo, dici potest materiam illam de se non fuisse praescriptibilem, quia talis consuetudo privata erat indecens, et contraria humilitati et modestiae Praelatorum, ut in ipsomet textu Gregorius satis significat: et hanc solutionem indicat ibi Turrecr., dum ait privilegium honoris non acquiri consuetudine, sed oneris. Quod non puto universaliter esse verum, sed tunc quando usurpatio honoris est indecens, aut minuens divinum cultum, vel alio modo honestis moribus repugnans. Tertio, dici potest (et insinuat etiam Turrecrem.) Gregorium ibi non loqui universaliter, nec negare absolute in illa materia potuisse privilegium privata consuetudine acquiri; nihil enim tale in illo textu reperio. Sed potius supponit Gregorius non tuisse introductam per se consuetudinem, sed usum illum, qui erat, titulo privilegii fuisse usurpatum ; nam hoc fuerat confessus ipsemet Archiepiscopus Ravennatis. Igitur ex hae suppositione et quasi ex concessis recte argumentatur Gregorius, et ita facile reliqua expediuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7