Caput 8
Caput 8
Quis possit privilegium concedere.
1. Hactenus explicatum est an sit et quid sit privilegium, non solum secundum genera- lem rationem, sed etiam juxta varias quasi species suas; sequitur consequenter ut de causis ejus dicamus, inter quas primum occurrit causa efficiens, quia, licet sit extrinseca, ab illa maxime et quasi primario pendet privilegium, quia omnis gratia praecipuc oritur ex potestate et liberalitate donantis ; privilegium autem quaedam gratia est, ut supra vidimus. Accedit quod, capite proxime praecedente, ad explicandam speciem quamdam privilegii, necessarium fuit duas causas efficientes privilegiorum attingere, scilicet, hominem et consuetudinem, sub quibus duobus membris omnis causa effectrix privilegiorum comprehenditur (omittimus enim Deum, quia non de divinis privilegiis, sed de humanis tractamus, ut supra etiam dictum est). Ex illis duobus generibus causarum, illud quod ad consuetudinem spectat, in eodem superiori capite satis tractatum est; secundum ergo hic superest explicandum.
9. Duae regulae generales. — Ratio primae regulae. — De illa ergo duae regulae generales assignari possunt. Prior est : quicumque potest legem condere, potest etiam privilegium concedere. Altera est: nullus potest privilegium concedere, qui legem condere non potest. Et ambae sub una exclusiva comprehenduntur: solus ille potest privilegium dare, qui potest legem ferre. Ita sentit D. Antoninus, 1 part., tit. 19, cap. 1, in princip. Nam, licet exclusivam non addat, nec expresse ponat, secundam regulam negativam aperte ponit, et explicat affirmativam in sensu exclusivo, et codem modo loquitur Sylvest., q. 2; et Angel., q. 3; Tabien., q. 2; Rosel.. q. 2; Armil., n. 3:qu omnes scripserunt ex Hostiens. in sum., tit. de Privileg.. S Quis possit, etc. Ratio ergo prioris regulae est, primo, quia privilegium est lex quaedam privata; ergo ab eo maxime dari potest qui potest legem universalem condere. Secundo, quia si privilegium rigorose sumatur, ut est concessio specialis contra universalem legem, ab illo maxime fieri potest, qui esse potest auctor legis: nam ad illum primario spectat dispensare in sua lege, et a fortiori quamlibet exceptionem facere qualis per privilegium fit. 91 vero latius sumatur privilegium pro gratia et beneficio ultra jus, constat maxime concedi posse a principe, qui est supra ipsum jus, et ad quem spectat limites ponere in ipso jure, vel praeter illud operari, aut potestates varias concedere, etc.
3. Secundae regule ratio. — Objectio cum confirmatione.— Ratio vero posterioris regulae est. quia privilegium est quaedam lex privata, ut diximus; ergo requirit potestatem legislativam mn concedente. Dices: sufficiet potestas legislativa secundum quid, quia privilegium tantum est lex secundum quid, sceilicet lex privata, ad quam non videtur requiri potestas simpliciter legislativa, qualis est potestas suprema gubernativa. Et confirmatur : nam si consideretur privilegium ut concedit aliquid speciale contra legem, aequiparatur dispensationi: ergo quicumque potest dispensare in lege, potest etiam privilegium tale concedere; at multi possunt dispensare, qui non possunt legem ferre; si vero consideretur privilegium ut concedens aliquid praeter legem, sic multo facilius potest concedi etiam ab eo qui nec potestatem dispensandi in lege habet, quia unusquisque dominus vel privatus princeps potest alicui concedere privilegium honoris, vel alterius praerogativae, in domo sua, vel in bonis suis, etiamsi nec legem condere nec jus dicere possit. Quod patet exemplis: nam civitas non suprema, nec metropolitana, sed ordinaria, potest eximere civem a tributis, vel ab aliis muneribus per modum pacti, ad quod non requiritur vis legislativa, et illud est verum privilegium, etiam irrevocabile, ut notavit Panorm. in capite Pervenit, de Immunitate ecclesiastica, cum Bartolo, in lege Quod semel, ff. de Decretis ab ordin. faciendis, et in lege Omnes populi, tf. de Just. et jure, et alii multi, qui ibi referuntur, et sumitur ex lege 1, c. de His quae sponte, etc., lib. 10.
4. Responsio objectioni. — Respondeo quod, licet privilegium sit lex privata, nihilominus, ex ea parte qua derogat juri communi, requirit potestatem publicam, et de se sufficientem ad constituendum jus commune; ex ea vero parte qua privilegium habet vim obligandi alios ad servandum privilegium ipsi privilegiario, est vera lex respiciens communitatem, et ideo ex hac parte requirit publicam potestatem simpliciter legislativam. Quando vero privilegium non fuerit contrarium juri communti, sed statuto municipali, tunc cum proportione requirit potestatem legislativam municipalem, ut sic dicam, et sic semper servatur proportio.
5. Responsio ad confirmationem. — Unde, ad confirmationem quoad priorem partem ejus, respondeo, primo, per se loquendo, et quasi propria virtute, neminem posse dispensare in lege, nisi qui illam tulit, vel superior, et hoc modo procedere dicta de privilegio; per commissionem autem legislatoris posse inie- riorem dispensare aliquando in lege superioris, et tunc concedo etiam posse idem fieri in privilegio, si superior velit hoc inferiori potestati concedere; hoc autem non est contra regulam, nec extra potestatem legislativam. Nam etiam potest superior concedere inferiori potestatem ferendi aliquam legem, ut supra dictum est. Nihilominus tamen est aliqua differentia inter dispensationem et privilegium proprie sumptum, ut capite secundo dixi, quia privilegium dicit potestatem de se durabilem et quasi lege statutam ; unde constituit aliquod jus: dispensatio vero solum est quid facti, et quasi transiens. Et ideo commissa potestate dispensandi, non censetur potestas privilegiandi, ut sic dicam, quia hoc posterius majus et difficihus est. Itaque hoc modo multi habent potestatem dispensandi communicatam a superiore, qui non habent potestatem privilegium concedendi.
6. Ad alteram partem ejusdem confirmationis, dicitur primo, aliud esse donare aliquid dc propriis bonis vel concedere usum rei propria, aut simile beneficium facere ; aliud vero proprium privilegium concedere: nam illud prius non est actus jurisdictionis, sed dominii, et ita solum est quid facti ; privilegium vero ultra hoc includit aliquid juris, scilicet, quod per modum legis ac juris constituatur, cum vi obligandi alios ad ipsum servandum. Et ideo per se requirit potestatem jurisdictionis, non solum quando derogat juri communi, sed etiam quando concedit aliquid prater jus: nam illud postea respectu privilegiarii tanquam jus servandum est. Quando ergo illae concessiones, quae per dominia privata fiunt, privilegia dicuntur, lato modo sumitur privilegium pro quolibet honore, favore vel utilitate liberaliter concessa in propriis bonis, tamen illud non dicitur proprie privilegium, sed per quamdam imitationem, seu anaiogiam. Unde dicitur, secundo, eo modo quo haec vocantur privilegia, solere etiam leges appellari, et ita cum proportione oriri a potestate legislativa. Sic enim paterfamilias dicitur constituere legem vivendi in domo sua, et sic etiam dicitur in illa privilegium concedere, vel inter filios, vel inter famulos, etc. Sic etiam testator dicitur leges ponere in institutione sua ab haeredibus servandas, quae potius sunt conditiones quaedam, et eodem modo potest inter haeredes privilegium uni concedere prae aliis, vel uni relinquere sub conditione, ut alius habeat jus aliquod servitutis in illam, vel praelationem aliquam, quae habet modum privilegii. Sic etiam contrahentes possunt cum aliqua conditione contrahere, quae potest interdum vocari privilegium, propter effectum vel favorem quem continet. Sic etiam appellantur leges, contractus vel poenae conventionales. Atque ita est in exemplo illo de civitate, quae, licet non possit legem ferre municipalem, nihilominus, per modum pacti et conventionis, concedit aliquam immunitatem civi, vel de novo admisso ad jus civitatis sub tali conditione, vel antiquo propter aliquod opus, vel propter onus quod in se suscepit. Hlud enim proprie non est privilegium, sed cum addito, scilicet, tantum conventionale ; et ut tale servandum est ex naturah obligatione justitiae, non ex speciali lege civitatis.
1. Prima illatio.—Ex dictis infero, primo, summum Pontificem maxime posse concedere privilegia. Ita docent omnes doctores allegati, et est per se notum, quia maxime habet potestatem legislativam, et ita haec assertio procedit juxta superius dicta de illa potestate, ut est in Pontifice et in concilio generali. Unde inferunt omnes Pontificem per se et directe posse dare privilegia in materia spirituali , quod etiam est per se clarum. Ideoque dicit Innocentius, capite primo ce Translat. Episcop., Privilegium Pontificis (id est, ejus supremum imperium) esse generale et divinum, ab illo auLem manasse omnia canonica instituta. Eademque ratio est de omnibus ecclesiasticis privilegiis. At vero in materia temporali non ita potest Pontifex directe privilegia concedere, nisi in propriis terris Ecclesiae, ubi est dominus temporalis. Indirecte autem potest etiam in temporalibus concedere privilegium, sicut potest leges ferre ; et sic potest etiam temporalia privilegia auferre, ubi ad spiritualia fuerit necessarium, vel per modum condignae poenitentiae, vel- poenae coercivae, vel ad tollendam occasionem peccandi, et utrumque colligitur ex cap. 2 de Privilegiis. Duobus autem modis potest Pontifex concedere privilegium in temporalibus : uno modo, quia ipsa temporalia indirecte facta sunt spiritualia, id est, spiritualibus annexa, ut sunt decimae, in quibus Pontifex privilegia concedit. In hoc tamen modo annexio illius materiae temporalis ad jus spirituale antecedit ad privilegium; illa autem supposita, Pontifex per directam potestatem concedit privilegia in tali materia, sicut per directam potestatem fert legem circa matrimonium, supposita connexione facta inter illum contractum et rationem sacramenti. Alio ergo modo potest concedere privilegium in materia - pure temporali, intuitu finis spiritualis, sicut interdum concedit privilegium legitimationis, etiam quoad temporalem successionem, cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, ubi Panormitanus et alii late de hoc puncto ; Rosel., verb. Zllegitizms, n. 15, ubi alii summistae. Sic etiam potest Pontifex eximere aliquos a jurisdictione principum temporalium, si ad spiritualia expedit, et similia.
8. Addunt vero Antonin. et summistae Pontificem non solere privilegia concedere contra se. Exemplum ponunt in privilegio, quod aliqui principes dicunt se habere a Papa circa rescripta ejus, ut sine ipsorum approbatione effectum non habeant : nam haec et similia privilegia sunt contra ipsum Papam, et ideo non est credendum esse ab illo concessa. Citant Anton. et Sylvest., cap. Cum ez officii, de Praescript., in quo nihil reperio quod ad causam pertineat. Rosel. vero citat l. Jubenus nullam, c. de Sacros. Eccles., quae magis ad rem facit, quatenus ibi significatur, oracula etiam caelestia, id est, privilegia etiam principum non concedi contra publicam utilitatem, neque in eo sensu esse acceptanda. Hoc enim maxime in privilegiis pontificiis locum habet. Unde adverto restrictionem il'am posse intelligi, vel de possibili, vel tantum de facto, et priori modo habebit locum quando privilegium ita esset contra Papam, ut esset contra suam dignitatem eamve minueret ; tale enim privilegium non potest Papa concedere, quia non potest suam dignitatem dividere aut minuere. Posteriori autem modo, loquendo de facto, etiam est opus distinctione : nam saepe concedit privilegia contra se, id est, contra suum commodum, ut dat privilegium testandi interdum diminuendo reditus suos, vel indultum providendi beneficia quae ad ipsum alias perunerent ; non tamen concedit privilegia convenienti usui suae potestatis et ecclesiasticae gubernationi contraria, quia esset abusus suae potestatis, et prodigalitas quaedam quae in Pontifice non praesumitur, et in hoc sensu videntur locuti citati auctores.
9. Secunda illatio.—Obviatur objectiuncule. —Secundo, infertur ex dictis, Episcopos et omnes superiores Praelatos Ecclesiae posse respective, seu cum proportione privilegia concedere. Ita docent dicti auctores, et communiter alii in cap. Cum olim, 2 de Privileg. Et probatur, quia omnes qui possunt leges ferre, possunt privilegia concedere ; sed Episcopi possunt leges ferre ; ergo, etc. Ex qua ratione constat potestatem hanc in Episcopis esse pro- portionatam suis legibus suaeque dignitati. Nam si privilegium sit contra jus, concedere illud potest Episcopus in jure a se condito, vel a suo praedecessore, quia illud subditur suae potestati : non tamen in jure communi, vel pontificio, seu lato a suo superiore ; et ideo dixit Hostiens. eatenus posse Episcopum privilegium dare, quatenus potest constitutiones facere: et Angel. ac Tabien. clarius dicunt, posse privilegium concedere respectu constitutionis ad se pertinentis. Ratio autem est, quia Episcopi non possunt mutare jus commune, aut illi derogare, ut tradit Archid. in c. ElexLherius, 91 distinct., et supra visum est. Dices: Episcopus potest dispensare in jure communi et in vous, et in nonnullis impedimentis per leges pontficias introductis ; ergo etiam poterit dare privilegium contra jus commune. Respondeo Episcopum per se non posse dispensare in jure communi, sed quatenus jure vel consuetudine concessum est, ut dixi supra, l. 6, et I. 4 de Orat., c. 28, in fine; non est autem illi concessum jure aut consuetudine ut concedat privilegia contra jus commune, nisi praedictae dispensationes privilegia vocentur, quod pertinet ad quaestionem de nomine.
10. Denique, simili modo dicendum est de privilegiis quae non sunt contra jus ; nam illa etiam concedere possunt Episcopi respectu rerum ad se pertinentium, ut dicunt Hostiens., Angel. et Tabien., et sumitur ex cap. Constitutus, de Religios. domib., ubi Papa defendit privilegium concessum ab Episcopo; verum est , fuisse confirmatum auctoritate alterius Pontificis. Sumitur etiam ex cap. Cum cenerabilis, de Censibus, ubi magis videtur esse sermo de privilegio conventionali quam proprio. Et ordinarie haec quae vocantur privilegia episcopalia sunt donationes liberaliter ab eis factae monasteriis, vel Ecclesiis, vel earum uniones, juxta cap. Sicut, de Excessibus Praelat., et capit. Cum inter, de Re judic., et cap. Visis, 16, q. 2, et quod addunt praedicti auctores, Episcopum non posse concedere haec privilegia sine consensu Capituli de his largitionibus et quasi alienationibus, intelligendum est juxta cap. Cum olim, 9 de Privileg., et cap. Pastoralis, de Donat., quod quomodo intelligendum sit explicant in eisdem locis Panorm. et doctores; nunc vero ad nos non pertinet.
11. Tertia illatio.—Tertio, infertur ex dictis, imperatores, reges aliosque principes temporales supremos posse, in sua materia et diUone, privilegia concedere, nimirum, in rebus, immunitatibus, honoribus ac potestati- bus temporalibus, non vero in spiritualibus, quia in his leges ferre non possunt, nec mutare, nec etiam de illis disponere, aut illas administrare : unusquisque autem id potest in materia temporali in territorio suo, sicut supra de legum latione dictum est; nam cum eadem proportione hoc procedit. De quo videri potest Panormitan. in c. 2 de Immunit. ecclesiast., a n. 13; et Sylvest. supra, q. 2et9;e contrario vero, de inferioribus principibus qui superiorem temporalem recognoscunt, sequitur non posse propria privilegia concedere, nisi quatenus eis fuerit specialiter concessum a superiori principe, quia non aliter habent potestatem legislativam, ut supra dictum est. Sylvest. autem, dicta q. 9, cum Panorm., dicit eos concedere posse privilegia immunitatis a tributis ; statim vero explicant posse id facere in suum praejudicium, non communitatis ; et ita, ut supra dixi, illa non sunt proprie privilegia, sed donationes quaedam, vel conventiones.
On this page