Text List

Caput 9

Caput 9

De materiali causa, seu subjecto phrivilegit, seu cui possit concedi.

CAPUT IX. DE MATERIALI CAUSA, SEU SUBJECTO PHRIVILEGIT, SEU CUI POSSIT CONCEDI.

1. Prima conditio materie legis.— Secunda conditio. — Quia concedens privilegium, aliquid et alicui concedit, ideo haec duo dici possunt ad materiam privilegii pertinere; unum per modum materiae circa quam privilegium versatur, aliud per modum subjecti privilegii. Est enim privilegii concessio quaedam actio ad alterum, in qua illa duo ex parte materiae semper distinguimus, ut in materia poenitentise, religionis, et in universum in materia justitiae. Primum ergo, de materia proxima circa quam jversatur privilegium, tantum generaliter dicere possumus debere esse materiam legis capacem, et ex parte postulare generales conditiones legis, ut esse rem justam, rationabilem et honestam, juxta dicta libro 1, cap. 9, specialiter vero addere possumus materiam privilegii tria postulare. Unum est, ut sit favorabilis, ut circa definitionem explicatum est. Et ita versari potest in omnibus humanis commoditatibus, ut in honoribus, muneribus, proventibus, et e converso in oneribus, tributis et aliis exemptionibus ; sicque materia haec infinitam habet varietatem, quae per accidens est, et ideo sub scientiam non cadit. Alia conditio hujus materiae assignari potest, ut sit specialis aliqua facultas ad aliquid agendum vel non agendum, recipiendum aut non reci- piendum. Non enim omnis materia favorabilis est materia privilegii, quia multi sunt favores, aut beneficia, vel liberales donationes, quae non sunt privilegia, quia solum in facto consistunt, et non concedunt aliquod jus, et ideo nullo modo participant rationem legis; privilegium autem permanentem aliquam facultatem tribuit, non communem ; materia ergo privilegii hanc conditionem requirit.

2. Tertia conditio. — Addi vero potest necessarium etiam esse ut, secundum hanc specialem rationem, participet conditionem justitiae et honestatis, quae debent esse veluti transcendentales, et inclusae in omni specie, seu differentia legis. Unde cum privilegium habeat duos respectus, unum ad eum cui gratia fit, alium ad eos respectu quorum fit, seu a quibus debet servari privilegium, sub utroque respectu debet justitiam et honestatem servare: diverso tamen modo, nam respectu privilegiarii, satis est quod sit talis materia, ut ab ipso possit honeste et sine injuria aliorum fieri vel omitti, saltem supposito privilegio : respectu vero aliorum, oportet ut vel nullum vel moderatum gravamen contineat, ita ut secundum rectam rationem ad illud sustinendum obligari possint. Et juxta hanc generalem regulam de singulis privilegiis judicandum est : neque enim hic possumus magis in particulari ad illa descendere: infra vero, tractando de privilegiorum interpretatione, nonnullas regulas ad interpretanda privilegia, ex hac generali doctrina, colligemus.

9. De persona cui conceditur privilegium.— superest dicendum de persona cui privilegium conceditur. De qua loqui possumus de possibili, vel de facto. Prior sensus pertinet ad capacitatem privilegii ; posterior vero ad actualem concessionem passivam, seu participationem privilegii. Dicendum ergo imprimis est omnem hominem alteri subditum, vel aliquo modo inferiorem, esse capacem privilegii, et nullum alium. Quae assertio tres habet partes. Prima est de personis subditis, sub quibus comprehendimus omnes habentes in terris superiores ; nam sicut omnes illi, de se ac per se loquendo, sunt capaces legis sibi impositae a suo superiore, ita etiam sunt capaces privilegii, quia quantum est ex se possunt eximi a lege, si aliae conditiones necessariae intercedant. Item, dare et recipere quasi correlativa sunt, seu reciproca; sed omnes principes habentes potestatem ferendi leges possunt privilegia concedere, et consequenter maxime possunt illa suis subditis concedere ; ergo, e contrario, subditi sunt capaces privilegii. Imo hinc inferunt aliqui, solos subditos, ut tales sunt, esse privilegii capaces, quia princeps suis tantum subditis, et intra ditionem suam potest concedere privilegia, quia solis illis potest imponere legem, et solos illos potest a lege solvere ; ergo etiam subditi a solis suis principibus possunt privilegia recipere; ergo tantum homines subditi, ut subditi sunt principi habenti talem potestatem, sunt capaces privilegii.

4. Addidi vero secundam assertionis partem, quia non solus subditus videtur posse a suo superiore accipere privilegium, sed etiam ab alio. Nam etiam princeps non solum subditis, sed etiam non subditis potest concedere privilegium. Verbi gratia, dux Florentie potest concedere Lusitanis privilegium, ut transeundo per suam ditionem non solvant pedagia, vel quid simile. Atque hoc clarum supponunt Innocent., Panorm., Felin. et fere omnes alü in cap. Novit, de Judiciis, et in cap. 1 de Probat., constituentes differentiam inter privilegium concessum suhbdito vel non subdito, quod illud revocabile est, hoc irrevocabile, de qua differentia postea videbimus; nunc solum ex illa sumimus non subditum esse capacem privilegii. Inductione etiam ostenditur : nam ümperator concedit privilegia judicibus ecclesiasticis, licet illi subditi non sint, ut quod, in aliquo casu, per viam appellationis possint directe de laicis in causis temporalibus judiceare, ut patet ex c. Quicumque, 11, q. 1. Similiter possunt seculares principes privilegium concedere clericis, licet illis non sint subditi, ut constat ex multis legibus, c. de Episc. et Cleric. et de Sacros. Eccles. (uin potius, cum sit certum legem civilem disponentem in specie circa clericos, nec illos obligare, nec ab illis servandam esse, ne videantur suo privilegio fori praejudicare, nihilominus si talis lex merum privilegium contineat, ab eis acceptari potest, ut cum Abbate docet Felin. in c. Ecclesia Sanctae Marie, de Constit., n. 40, in fine; et rationem reddit, quia tunc cessat ratio superioritatis, cum non subditus possit privilegiari, cap. Novit, de Judic. Ratio autem cur non subditus possit privilegiari est, quia privilegium, ut sic, non requirit vim coactivam, nec vim directivam in privilegiarium, quia privilegium illum non obligat, nec ad poenam, nec sub culpa; ergo privilegium, ut sic, non requirit subjectionem.

5. Propter hoc ergo dixi in secunda parte assertionis, Vel aliquo modo inferiorem, quia in rigore non est necessaria propria subjectio in eo qui privilegium accepturus est, vel ut illius sit capax. Hoc autem maxime verum est de privilegio quod non continet dispensationem aut exemptionem ab aliqua lege, quia si dispensationem contineat, eo ipso est actus jurisdictionis voluntariae, et supponit jurisdictionem non voluntariam, scilicet, ad ferendum praeceptum obligans, a quo fit exemptio seu dispensatio, de quo privilegio loqui videntur qui subjectionem tanquam conditionem necessariam in privilegio requirunt. Privilegium autem quod non derogat alicui legi, non requirit, formaliter loquendo, jurisdictionem respectu ejus cui tale privilegium conceditur, quia talis concessio non est actus jurisdictionis, ut per se patet, sed est actus liberalitatis, vel potest etiam esse pactum aliquod, ut infra dicemus; ergo tale privilegium non requirit subjectionem in eo cui conceditur. Unde concedi potest et aequali, et superiori, et alieno (ut sic dicam), vel peregrino, ut ex exemplis adductis constat.

6. Recipiens privilegium semper supponitur inferior aliquo modo. —Obviatur objectioni.— Nihilominus tamen semper recipiens privilegium supponitur aliquo modo inferior. Quod clarius cernitur quando privilegium datur a rege clericis suae reipublicae vel regni; nam, licet illi exempti sint a jurisdictione temporali, nihilominus sunt vasalli, et tenentur suum principem recognoscere in his quae suae immunitati non sunt contraria, quia sunt membra communitatis cujus ille est caput. Idem cernitur in alienis qui, dum transeunt per terras alterius principis, ab illo recipiunt aliquod privilegium : nam illi dum ibi peregrinantur aliquo modo sunt inferiores et subditi. Si vero unus rex alteri regi vel principi supremo concedat privilegium, semper erit cum habitudine ad terras suas, respectu quarum alter est inferior et inaequalis, esto non sit subditus. Quomodo etiam Pontifex est capax privilegii recipiendi ab imperatore vel principe temporali, ut omnes dicti juristae supponunt, ut patet de illo privilegio exercendi jurisdictionem directam in aliquibus causis civilibus, et idem est in privilegio extrahendi de regno alieno res prohibitas per leges illius regni, et similia. Dices : cum privilegium sit lex, quomodo potest concedi sine usu jurisdictionis? Respondeo, ideo dixi, me loqui formaliter respectu ejus cui privilegium conceditur, quia ut sic non obligat illum, et ideo respectu illius non est necessaria jurisdictio: quatenus vero in tali privilegio includitur ratio legis obligantis alios, sic requirit jurisdictionem in illos; et hinc est ut nullus princeps possit tale privilegium concedere, nisi intra ditionem suam, vel in ordine ad illam.

7. Unde patet facile tertia pars assertionis, quae potius videri potest superflua, quia sub duobus primis membris comprehenduntur omnes homines subditi; quid ergo mirum quod extra illos nulli sint alii capaces privilegii humani, nisi fortasse intelligantur ibi exclusi homines non viatores, quod vanum esset. Posita ergo est illa particula ad denotandum non posse unum principem concedere privilegium alteri, ut aequalis illi est, in his rebus quas ipse in suo territorio cupit exercere; nam si per se non possit, nunquam poterit ex privilegio alterius principis, etiamsi in potentia et divitiis excedere videatur. Et ratio est clara, quia talis princeps nullam habet in alieno territorio potestatem. Et eadem ratione non potest unus princeps privilegium concedere vasallo alterius sine aliqua dependentia ab ipso, per habitudinem aliquam ad terras suas, quia sine hac non potest intelligi quomodo potestas principis se extendat ad alienos quoad privilegia. Nam, licet possit liberalem donationem alteri facere de rebus suis, illa tantum est purum donum in facto consistens, non privilegium de cujus ratione est, ut per modum juris specialis ac legis privatae constituatur, quam nullus princeps potest constituere, dando alteri non subdito facultatem aliquid agendi, vel non agendi, nisi in terris suis, vel ex illis, aut circa illas, aut cum aliqua simili habitudine.

8. An idem sibimet concedere possit privilegiu. — Sed quaeres an idem possit sibimet concedere privilegium, ut, verbi gzatia, Pontifex, et qui in quolibet ordine non habet superiorem. Nam ille etiam potest indigere privilegio quod aliis potest concedere, et ab alio non potest recipere; poterit ergo sibimet illud applicare, quia pejoris conditionis esse non debet. Et confirmatur : nam hac ratione dicimus posse Pontificem sibi indulgentiam coneedere, et secum in praeceptis ecclesiasticis vel in votis dispensare. Item, perinde est concedere privilegium domui suae vel rebus suis, atque sibi; sed imperator dat privilegia domui suae, et rebus suis, ut constat ex tit. c. de Privileg. dom. Augustae, et de Privileg. eor. qui in sacr. pal. milit., lib. 12; ergo verisimile est posse principem statuere privilegium sibi servandum, quia, ut cedit in commodum Prin- cipis, non est actus jurisdictionis; et ut est propria lex, circa subditos versatur, dirigendo actus eorum circa suum principem.

9. Respondetur ad quaesitum negate, licet forte sit questio de nomine.—Nihilominus tamen facile defendi potest haec non esse proprie privilegia ipsius Principis, licet forte ad modum ioquendi hoc pertineat. Hoc autem in Pontifice (et idem est cum proportione de reliquis) ita declaro, quia in his quae non sunt contra obligationem alicujus communis legis, aut voti, non potest inveniri materia privilegii in Pontifice respectu sui ipsius, quia nullam specialem potestatem, aut gratiam alis concedit, quam ipse a Deo non habeat jure suo, et potestate ordinaria. Unde, licet aliquando videatur sibi speciale jus assumere, ut quando quaedam beneficia specialiter sibi afficit, vel specialem honorem sibi reservat, vel specialem modum electionis pro sua dignitate constituit, in his et similibus, non tam privilegia sibi assumit, quam suo jure utitur, et jus divinum suae dignitatis vel declarat, vel determinat , et de tali determinatione jus quoddam commune constituit. Quando autem personas vel communitates aliquas eximit a subjectione inferiorum Praelatorum, et sibi subjicit immediate, vel sub sua potestate assumit, etc., aliis quidem privilegia concedit, quoad se vero quod suum est retinet, et participationem potestatis quam aliis communicaverat, interdum revocat. Et idem est in similibus; ideoque ubi non intervenit indulgentiarum applicatio vel dispensatio in lege, non potest inveniri proprium privilegium, quod Papa sibi vel suae dignitati proprie concedat. Et declaratur amplius, quia pontificia dignitas ex ipso divino jure singularis est et communis; singularis in excellentia et potestate, communis in efficacia et utilitate: et ideo praerogativae illius, si privilegia dicenda sunt, magis sunt de jure divino quam humano, ut est privilegium immunitatis in omni foro, et in omni causa, tam civili quam criminali, et ab omni censura, et ecclesiastica poena, et similia: quod si aliquid interdum est ex institutione pontificia, est tanquam debitum jure naturae illi dignitati, ideoque (ut ita dicam) potius est determinatio quaedam juris divini, quam humanum privilegium.

10. Non solet indulgentia significari nomine privilegii. — Pontifem sibi andulgentiam potest concedere.— Indulgentia vero habet specimen quoddam privilegii, communi tamen usu non ita vocatur, nec solet comprehendi sub nomine privilegiorum in generalibus rescriptis Pontificum, nisi mentio illius proprio nomine fiat. Et ratio est, quia indulgentia est quaedam absolutio, et non est facultas aliquid agendi, vel non agendi, quam privilegium specialiter significat, ut dixi, vel certe indulgentia est quaedam spiritualis eleemosyna de thesauro Christi per dispensatorem ejus facta; eleemosyna autem non est privilegium, sed purum beneficium alterius rationis. Quapropter, licet Pontifex possit sibi indulgentiam applicare, ut late dixi in 4 tom., disput. 52, sect. 1, non inde sequitur posse proprium privilegium sibifconcedere. De dispensatione item fatemur posse Pontificem secum in sua lege dispensare, ut eodem loco dixi, tamen ngn videtur facere per modum privilegii, quasi eximendo se a lege absolute, sed ex justa causa, et quantum causa postulaverit, factum potius exercendo, quam speciale jus circa se constituendo, ideoque talis dispensatio non habet rationem legis privata, nec privilegii. In voto autem potest secum dispensare, illud simpliciter auferendo si causa subsit ; haec autem dispensatio solum est remissio quaedam debiti, non exemptio ab aliqua lege, ut alibi dictum est, et ideo nec in Pontifice, nec in aliis habet propriam rationem privilegii.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9