Caput 10
Caput 10
Quodnam sit de facto subjectum pbivilegii quoad personam cui conceditur.
1. Diximus cui possit privilegium concedi; ad moralem autem et practicam doctrinam desiderari potest ut explicemus cui de facto concedatur privilegium. Quod ita generatim sumptum, quaestio est facti, non juris, nec cadit sub scientiam, quia est contingens, et ex variis occasionibus pendet. Si autem quaeratur quibus personis aut communitatibus privilegia in jure concedantur, erit quidem suo modo quaestio juris, sed vastissima, quae infinita comprehendit. Dantur enim privilegia Episcoporum, clericorum, religionum, militum, doctorum, scholarium, minorum, uxorum, piarum causarum, et similia, quae hic prosequi non possumus, sed videri possunt doctores qui varios tractatus de his privilegiis scripserunt, ut hebuff. de Privilegiis scholarium; Tiraquel., de Privilegis piae causae, et alia similia, quae in t. 18 Tractatuum videri possunt; et de privilegiis religiosorum multa disputavit Emman. hoder. in suis quaestionibus regular. , quae in 3 tom. de Statu Religionis reservamus.
9. Quaestio cum ratione dubitandi. — Alia ergo quaestio propria hujus loci esse potest, an privilegium his tantum intelligatur concessum qui in ipso expresse nominantur, vel sub illis interdum comprehendantur alii. Nam, prima facie, videtur haec res non posse habere dubitationem, sed dicendum necessario esse, illis tantum concedi qui expresse nominantur. Primo, ex illo principio, quod privilegia tantum valent quantum sonant, et non amplius, quae regula non solum intelligitur quoad res concessas, sed etiam quoad eos quibus conceduntur, cum eadem sit utriusque ratio ; ergo privilegia tantum valent illis, quibus expresse conceduntur ; quia illi tantum sonant (ut sic dicam) in ipso privilegio. Secundo, quia illis tantum conceditur privilegium ad quos dirigitur intentio concedentis, cum ex ejus voluntate pendeat concessio et extensio privilegii ; sed intentio tantum extenditur ad eos qui verbis concedentis exprimuntur, quia non potest nobis aliter de illius intentione constare; ergo. Tertio, quia privilegium est stricti juris, et ideo extendi non debet ultra verba formalia et expressa.
3. In conitrarium vero est, quia, in multis casibus, sub expresse nominatis intelliguntur alii comprehensi quoad participationem privilegii, quia virtute in illis continentur, licet expresse non nominentur ; ergo vel non potest regula generalis in contrarium statui, vel si istae sunt exceptiones, assignanda est regula observanda in hujusmodi exceptionibus faciendis. Antecedens patet primo, quia privilegium concessum viris intelligitur esse concessum feminis, si illius sunt capaces, et in aliis, quae privilegium concernunt, ita cum viris conveniunt, ut privilegium possit illis commode adaptari. Ita sentit Gloss. in cap. Generali, de Elect., in 6, verb. Universos ; Gloss. in Clem. 1 de Elect., verb. Homines ; expressius Archid. in c. Si quis suadente, V1, quaest. 4; et Bald. in c. Ad audientiam, 11, de Rescript., n. 12; Rebuff., in l. 4, ff. de Verb. signif., circa verb. Si quis, ampliat. 17; Tiraquel., lib. 1 de Retract. linag., S 1, Gloss. 9, n. 207, contra aliquos quos n. 188 retulerat ; et videtur colligi ex dicta lege, quae declarat particulam S quis, feminam comprehendere. Facit etiam l. Zucius, 91, S Quesitum, ff. de Legat. 3, ubi dicitur, in testamento nomine fratrum venire sorores, nisi aliud sensisse testatorem probetur. Secundum exemplum est de privilegio concesso patri; nam intelligitur concessum filiis, quia censetur unum cum patre, l. Ftiam, 19, fr. Solut. matrimon.; sentit Bald., in leg. ult., c. de Libertis et eor. lib., n. 8, et inl. Non plures, c. de Sacros. Eccles., n. 7; et videri potest Barbos. in l. Maritus, 12, n. 19. Tertium et simile exemplum est, quod nomine filorum solent nepotes in privilegiis venire, ut sumitur ex Authent. Si quid, c. Qui potio. in pign. hab., et ex l. Justa, 201, ff. de Verb. signif., et tradit Bart. in l. St cum procuratore, ff. de Re judic. in fine; Antonin. Negusian., tract. de Pivnorib., part. 1, memb. 4, n. 95, ubi alios refert. Quartum exemplum est: nam privilegium domino concessum consequenter conceditur servis qui illum comitantur, et concessum sacerdoti ad celebrandum, est virtute concessum ministranti, et sic de aliis quae videntur esse correlativa, vel conjuncta in usu privilegii.
4. Regula generalis. — Nihilominus in hoc puncto regula generalis constituenda est, subjectum actuale privilegii (ut sic dicam), seu personam vel rem cui actu conceditur privilegium, illam tantum esse quae in ipso privilegio exprimitur, vel ex vi vocis, aut actionis, seu materiae, vel ex aliqua juris dispositione sub illa comprehenditur. Hanc assertionem quoad regulam generalem probant sufficienter rationes dubitandi in principio positae. Solum, in tertia ratione, est advertendum non aeque procedere in omni privilegio, sed distinctione utendum esse, ut infra, tractando de interpretatione privilegii, latius dicemus. Nam privilegium juri communi contrarium sub ea ratione odiosum censetur, et ideo potius restringendum est quam ampliandum. Item privilegium, licet sit praeter vel supra jus, si cedat 1n praejudicium tertii, secundum eam rationem est stricti juris, et coarctandum, ut omnes auctores proxime citati fatentur. Et ita in his duobus privilegiorum generibus maxime procedit regula data, et vix habet exceptionem saltem in casu dubto, sed tautum in casu certo, juxta circumstantias in secunda parte assertionis insinuatas. Et ratio est, quia non praesumitur princeps plus velle derogare juri communi aut velle privare aliquem jure acquisito, vel majus praejudicium tertio inferre, quam suis verbis exprimat ac declaret ; ergo in dubio semper limitandum est privilegium ad personam in eo expressam, quando vel derogat juri communi, vel alterum laedit.
5. At vero, quando privilegium est omnino favorabile , sine praejudicio juris communis aut tertii, tunc ample quidem intelligendum est, ideoque extendi potest facilius ad personas non clare expressas in privilegio. Quia vero tota concessio et extensio pendet ex in- H tentione concedentis, quae ex verbis cognosci debet, ideo necesse est ut, vel privilegium intelligatur concessum soli personae in illo expressae, vel si aliqua extensio est facienda, oportet ut sit per aliquam necessariam connexionem cum illa. Haec autem connexio videtur necessario sumenda vel ex significatione vocis, quia cum proprietate patitur illam ampliationem, licet alium etiam usum habere possit, vel ex necessitate materrae vel actionis, quia sine tali extensione privilegium redderetur inutile, aut inurbanum, aut mcribus hominum non accommodatum, quod de principe praesumendum non est. Neque praeter haec duo capita videtur posse excogitari aliud, quod ex ipsomet privilegio sumi possit ad extendendum illud. Addidimus vero tertium caput in assertione, scilicet, juris dispositionem, quia jus habet vim et auctoritatem ad amplianda privilegia, et ad privilegiorum verba declaranda, vel augenda, quoad eorum significationem. Quando ergo praedicta connexio ex aliquo capite istorum satis nota fuerit, tunc certa est illius ampliatio ad personas connexas, et in privilegiis hujus tertii generis idem servari poterit in casu dubio, quia hoc privilegium non est stricti juris; et ita retorquendo tertiam rationem in principio factam, manet declarata et probata tota assertio; declarabitur tamen amphus respondendo ad posteriora exempla : nam priores rationes non postulant solutionem. Et ratioui in contrarium objectae damus totum quod intendit; propter illam enim assignavimus regulam cum praedicta moderatione, quae nobis videtur exceptiones omnes, quae fieri possunt, comprehendere, quod respondendo ad exempla adducta patebit, nam eadem erit ratio aliorum.
6. Ad primum ergo exemplum, respondeo duobus modis posse privilegium concedi viris, uno modo per nomen definite significans viros, seu masculos, ut si loquatur privilegium per haec ipsa verba viros, aut masculos : alio modo loqui potest privilegium per nomen communis seu ambiguae significationis, ut est hoc nomen Zomo, filius, et alia quae cum illis adaequate vel adjective conjungi possunt, ut . religiosus, nolilis, et similia ; talia etiam sunt illa signa nullus, omnis, quis, qui, et similia. Dico igitur quoties privilegium viris concedi- tur sub prioribus nominibus, non comprehendere feminas, nec illis concedi. Tta sumitur ex Rebufft. supra dicente, si privilegium concedatur religiosis sub hac additione, Viris religiosis (quahlis habetur in c. Pastoeralis, de Privil.), non extendi ad moniales. Confirmarique boc potest ex his quae de nomine viri tradit Bart. in l. 1, c. de Dignit., lib. 12, n. M. Idem certius est si privilegium concedatur fliis masculis ; nullo enim modo extenditur ad feminas, etiamsi maxime favorabile sit. Et ratio est. quia hae voces ita significant mares, ut distinguant illos a feminis, et ideo constat ex jure, quando instituuntur seu vocantur nmasculi sub hac voce tantum, excludi feminas, ut late supra tradit Rebuff. dicta lege prima, ad verb. Masculos. Addit vero limitationes communes, nisi necessitas cogat aliter interpretari. Sed credo id habere locum in testamentis, quia saepe testatores, vel propter imperitiam, vel propter turbationem et memoriae defectum, nominibus improprie utuntur ; raro vero accidere in privilegiis. quae cum majori maturitate conceduntur. Itemfacilius id admitterem in nomine viri quam in nomine masculi aut maris. Nam vir interdum videtur comprehendere feminas, etiam in communi et vulgari sermone, quando materia id requirit, ut est opiimum exemplum in cap. 1 de Prassump., quod continet illam sententiam sapientis Proverb. 26: Sicut nowius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem, ita vir qui fraudulenter nocet amico suo. Quae sententia etiam in feminas convenit. Et est frequens in Scriptura, ut Psalm. 1: Peatus vir qui non aliit in consilio impiorum ; et Psalm. 111: Beatus vir qui tnel Dominumn. Quibus locis videtur pro homine generatim sumi. Quo modo etiam videtur intelligi c. Licet universi, de Testib. Sed hic usus rarus est, et nisi evidens sit necessitas, ad privilegia non est accommodandus. Multo vero magis vitandus est in nomine masculi, vel aequipollenti, quia nunquam proprie accipitur in communi significatione abstrahente ab utroque sexu.
7. Quando nomen est commune duorum, privilegium, maxime favorabile, concessum sub masculino nomine comprehendit alwm seaum. — At vero quando nomen est commune duorum, tunc habet locum dicta sententia, quod privilegium, praesertim favorabile, concessum sub masculino nomine, comprehendit sexum femininum; et ita privilegia religiosis alicujus ordinis concessa, intelliguntur etiam concedi feminis in his quae possunt ipsis adaptari, ut bene tradit Emman. Roder., tom. 1, q. 13, art. 22. Sic etiam privilegium absolute concessum filis, etiam filiabus est commune, nisi ex alio capite ex supra dictis limitandum sit, quia ex vi vocis filii, nomen commune est filias complectens, ut habetur in l. Justa, 201, ff. de Verb. signific., et sumitur ex l. Filii, et l. Cognoscere, eodem, quatenus in priori dicitur filios vocari omnes liberos; in alia vero dicitur liberorum nomine contineri et viros et feminas; et per se constat, quia liberorum nomen tantum habet masculini formam, et non femininam in hac significatione. Ergo etiam in materia privilegiorum quod filiis absolute conceditur, filiabus etiam datur ex vi vocis, si et illis adaptari possit, et aliunde non constet de mente magis restricta. Idem censeo de nomine fratrum; nam quod illis conceditur, debet intelligi concessum sororibus, posita capacitate, et ablatis aliis impedimentis. Quia nomine fratrum, in communi modo loquendi et Scripturae, et vulgari, et juris, nomen fratris commune est de se, et ideo nomine fratrum sorores veniunt, ut sumitur ex dicta l. Lucius, et ex l. Tres fratres, ft. de Pact., et mulia similia exempla de consanguineis, propinquis, etc., sumi possunt ex Rebuff. in dict. l. 1, et Tiraq., l. 1 de Retract. linag., S 1, Gloss. 9, n. 200 et sequentib.
On this page