Caput 11
Caput 11
An privilegium extendatur ad conjuncta seu correlativa.
1. Hoc dubium petitur in posterioribus exemplis positis in capite superiori, et continet varias quaestiones de conjunctis, seu correlativis, an, scilicet, privilegium uni concessum censeatur consequenter alteri concessum ; ut, an privilegium concessum marito censeatur concessum uxori, vel datum patri communicetur filiis, et datum avo transeat ad nepotes, vel datum domino communicetur familiaribus seu servientibus, vel datum uni sociorum alteri commune sit. De quibus quaestionibus, qui multa desiderat, legat Barbosam in l. Quia tale, ff. de Solut. matr., a num. 22: et Baptist. de S. Blas., tr. de Correlat., praesertim n. 23 et 35. Solum ergo dicimus applicandam esse regulam generalem supra traditam cum suis moderationibus. Nimirum, privilegium concessum uni et propter rationem in illo solo existentem, non transire ad alios quantumvis correlativos, neque illis communicari ex vi conjunctionis seu correlationis quam inter se habent, nisi aliunde ex materia, usu, aut verbis privilegii, vel ex alia juris dispositione talis extensio habeatur. Ratio regulae est, quia tale privilegium simpliciter est personale, et relatio vel connexio ad aliam personam non facit identitatem ; ergo si per se non spectat ad usum privilegii, nihil etiam deserviet ad communicationem ejus; ergo manet intra hmites privilegii personalis, cujus natura est, ut intra personam maneat, adeo ut alteri donari vel in alium transferri non possit, etiam voluntarie cedente ipso privilegiario, ut Barbos. supra late ostendit. Non ergo communicatur correlativo, nisi ex alio capite colligatur extensio. Quod per aliqua exempla circa particularia membra numerata breviter explicatur.
2. Quando uxor gaudet vel non gaudet privilegio mariti.—Nam imprimis uxor non gaudet privilegio mariti per sc loquendo et nihil amplius addendo, propter rationem factam. Si tamen privilegium concessum sit marito ratione nobilitatis innatae ex vi generis et stirpis, tale privilegium communicabitur uxori ex dispositone alterius juris, statuentis uxorem nobilis viri esse nobilem, etiamsi ex se ante matrimonium nobilis non esset, et ideo consequenter gaudet privilegio nobilitatis mariti. Et quia uxor,per matrimonium cum persona nobili, ita fit nobilis ut retineat nobilitatem mortuo marito, ideo etiam in viduitate gaudet privilegio mariti. Aliquando vero maritus non est nobilis sanguine, fit autem nobilis ratione magistratus et officii, quae dici solet nobilitas accidentalis, et duobus modis acquiritur secundum jura. Uno modo ut separabilis, etiamsi magistratus aut dignitas relinquatur, ut senator fit nobilis ex tali munere, et manet nobilis, etiamsi administrationem relinquat. Alio modo solet conferre officium nobilitatem quamdiu geritur, illo vero deposito cessat nobilitas; uterque enim modus habetur in jure, et ex illius dispositione pendet.In utroque ergo modo uxor participat nobilitatem accidentalem mariti, et consequenter gaudet privilegiis ejus; aliter vero et aliter. Nam quando nobilitas accidentalis est de se perpetua, seu separabilis ab administratione et munere, tunc uxor gaudet ejus privilegiis, non solum vivente marito, sed etiam mortuo, quia etiam tunc nobilitate gaudet ; quando autem nobilitas accidentaria pendet in esse et conservari a munere, tunc uxor gaudet privilegiis mariti illo vivente; non autem mortuo, quia jam amisit nobili- tatem. Imo idem erit, licet maritus non moriatur, si magistratum relinquat, quia eo ipso perdit nobilitatem, et consequenter privilegia. Unde addi potest quartum membrum, quando privilegium datur marito sine ullo respectu ad nobilitatem naturalem, vel accidentalem, separabilem vel inseparabilem ab officio, sed pure ratione officii vel administrationis : nam sic aliquando conceditur privilegium sine ulla nobilitate, et tunc uxor non gaudet privilegio mariti, etiam illo vivente. Quia officium non communicatur sicut nobilitas, nec invenitur dispositio juris in qua communicatio talis privilegii possit fundari. Et ita applicatur optime regula data.
3. Unde obiter colligitur decisio illius quaestionis, an uxor clerici conjugati gaudeat privilegiis ejus, quam tractat Sanc., 1. 7 de Matr., disp. 47, et recte definit non gaudere, sequiturque ex regula posita. Nam illa privilegia conceduntur propter dignitatem et munus clerici, quod nullo modo communicatur uxori: nec est aliquod jus quod illam communicationem talium privilegiorum faciat. Imo in ipso marito restringuntur ratione mairimoni, ut constat ex c. unic. de Cler. conjug., in6; et ex Trid., sess. 23, c. 6 de Refor. Et merito, quia per matrimonium detrahit multum illi traditioni ad divinum obsequium, quae per ordinationem fit vel inchoatur; et est ratio talium privilegiorum, ut dixit Innoc. in c. 1 de Major. et obed. Solum in 1. 2, c. de Episcop. et Cleric., fit quaedam specialis concessio, quae regulam generalem positam confirmet. Quae regula potest similiter applicari ad bona earumdem personarum. Nam privilegium mariti quoad immunitatem bonorum suorum, non communicatur uxori quoad propria bona, nisi forte illa immunitas bonorum concedatur media nobilitate : tunc enim communicata nobilitate,communicabitur etiam immunitas bonorum ; ubi autem sine nobilitate conceditur illa immunitas ratione officii, non est talis communicatio, nisi exprimatur. kt nihilominus addendum est quod si, ratione matrimonii, bona uxoris et mariti fiant communia, et quasi indivisa, tunc etiam uxor fovetur privilegio mariti quoad immunitatem bonorum, quia tunc usus privilegii ex parte mariti est connexus cum uxore, nec potest ab illa separari, et ideo oportet dicere aut maritum non posse uti privilegio, quod dicendum non est, aut per quamdam necessariam consecutionem communicari uxori, quod rationi consentaneum est. Et eodem modo philosophandum est de quocum- que privilegio mariti, quo ipse uti non possit sine consortio uxoris.
4. Dicta de uxore et marito applicanda esse ad patrem et filios. — Praeterea, quae de uxore et marito diximus ad patrem et filios applicanda sunt; nam fili in hoc aequiparantur matri, comparatione facta ad patrem, seu maritum. Proceditque quando in privilegio patris filii non nominantur, quia sunt personae diversae, et sola habitudo relationis non suffticit, ut in uxore declaratum est. Et ita de filiis docuit Gloss. in c. Zicet, de Censib., quae simpliciter negat filium privilegio gaudere patris. Sumitur etiam ex Gloss. inl. 2, c. de Episc. et Cleric., et ibi Bald., n. 5, et Alex. de Nevo, in cap. 2 de Foro comp., n. 22. Et ratio patet ex supra dictis, quia tale privilegium personale est, quod non transit ad haeredes. Imo non solum non transit ad haeredes filios, mortuo patre, verum etiam nec communicatur fiIiis, vivente patre, quia non egreditur personam. Hoc autem cum duplici limitatione accipiendum est. Una est nisi aliunde, et ex vi alterius juris fiat talis communicatio, vel transmissio, ut contingit in privilegio concesso marito in dicta l. Maritum, nam extenditur ad filios, in l. Etiam, ff. Solut. matrim. Alia est de privilegio quod datur media nobilitate: nam tunc filii gaudent privilegio patris, sive nobilitas sit naturalis, quia illam habent ex vi originis, et quasi naturali jure aut gentium, sive sit accidentalis, quia illam participant ex vi juris civilis, ut patet ex l. Femina, ff. de Senat. et 1. 1, cod. de Dignit., lib. 12. Quod procedit cum proportione in nobilitate ex munere, separabili vel inseparabili ab illo: nam prior transit ad filios, etiam mortuo patre; posterior autem tantum illo vivente, sicut de uxore dictum est. Et ita in simili exponit d. Glossa in l. 2, c. de Episc. et Cleric., verb. Filii, et explicatur aperte in l. ult., c. de Injur. Et juxta haec intelligenda sunt, quae de hoc puncto docuit Panorm. in dicto c. Licet, de Censib. in fine, cum Cyno in l. 2, c. de Episc. et Cleric., et Syiv., verb. Privilegia, quaest. 5, et eodem modo intelligo quae Baldus tradit in citatis locis: loquitur enim de immunitatibus, vel privilegiis, quae conceduntur patri ratione alicujus muneris, in quo filii participant vel nobilitatem, vel civitatis jus, et similia.
5. At vero si privilegium expresse contineat vocationem filiorum, aut posteritatis , tunc privilegium vel fit reale, ac perpetuum, et sit transit ad haeredes juxta dicta in supe- rioribus, vel certe directe conceditur omnibus nominatis. Solum est advertendum, quando privilegium conceditur patri et filiis, ambiguum relinqui, an concedatur filiis tantum post mortem patris, vel tantum eo vivente, vel in utroque tempore. Verum tamen dicendum est, per se loquendo talem concessionem ita esse interpretandam, ut intelligatur facta filiis vivente patre. Ita Bart. in l. Gallus, S Quidam recte, ff. de Lib. et post. n. 11; Sylvest. dicta q. 5. Exemplum clarum est in 1. 2, c. de Episc. et Cler. in fine, ubi clericis, et filiis eorum (utique legitimis, et ante sacrum clericatum natis) privilegia conceduntur. Debet autem hoc intelligi, quando privilegium tale est, ut a patre ac filiis simul et divisim obtineri possit, quia tunc non oportet constituere ordinem inter patrem, et filios, nec est ullum fundamentum ad illum postulandum, vel ad differendum effectum privilegii in filiis usque ad mortem patris. Si autem privilegium tale est, ut censeatur adhaerere alicui conditioni, vel dignitati propriae patris quae non transit ad filium, nisi per mortem patris, tunc contrarium est dicendum, ut constat : imo tunc non perveniret ad filium, nisi quatenus in tali conditione, vel dignitate succederet. Unde si non posset esse in multis personis simul, etiam privilegium non transiret ad filios in plurali simul, sed successive, prout in dignitate, vel majoratu succederent. lt consequenter si conditio illa, in qua fundatur privilegium, ita esset propria patris, ut filii in ea non succederent, censerentur filii gaudere tali privilegio solum vivente patre, juxta regulam positam a Bald. d. 1. 2. c. de Epis. et Cler., n. 5, et ab aliis probatam, et consentaneam juribus supra allegatis, et rationi, quia si fundamentum omnino destruitur, et in successoribus non permaneret ullo modo, quomodo potest privileligium in eis manere. Et idem cum proportione probatur ex dictis de uxore viduata. Et infra tractando de communicatione privilegiorum magis constabit.
6. De nepotibus. — Et juxta haec definiendum est tertium exemplum de nepotibus, quod veniant nomine filiorum. Nam in privilegiis simpliciter id negandum est, nisi verba ipsius privilegi satis clare nepotes comprehendant, vel in speciali, vel saltem in generali nomine posteritatis aut descendentium , vel alio simili, vel etiam nomine haeredum, quando ipsi haeredes fuerint. Ratio est, quia talia privilegia, ut sic, sunt personalia, et ita non transcendunt personas ad quas diriguntur, Nam de privilegiis realibus nulla est quaestio ; quia si contingat illa transire ad nepotes, non erit ex eo quod sub filiis intelliguntur, sed quia res, cui adhaeret privilegium, ad illos pervenit vel pertinet. Quo modo intelligendam puto Authent. S quid, c. Qui potiores, etc. Loquendo ergo de privilegiis personalibus, vera est resolutio, quod nepotes non comprehenduntur nomine filiorum nisi aliud exprimatur, quod maxime verum habet in privilegiis odiosis, tamen in rigore etiam procedit in favorabilibus, quia non extenduntur ultra verborum proprietates, nisi fuerit jure expressum. Et ita sentit Barb., d. l. Maritum, n. 80, et sumitur in his quae tradit Reb. in l. Diberorum, 220, ff. de Verb. signif. Per quam exponenda est dicta l. Justa, eod., scilicet, saepe fihorum nomine venire nepotes ex benigna juris interpretatione ; hoc tamen non esse regulare, atque ita non esse ad privilegia extendendum, nisi ubi de jure vel de mente concedentis alias constiterit.
7. Non esse inconveniens ut sub principali veniat accessorium, quando finis et ratio privilegit illorum concomitantium requirit. — Posse recitari cum privilegiatio hora qua ipse privilegiatus. — Ad ultimum denique exemplum, respondetur non esse inconveniens ut sub principali veniat accessorium, quando finis et ratio privilegii illorum concomitantiam seu concursum requirit. Et ita est in casibus ibi insinuatis. Et ita pro regula traditur privilegium eos comprehendere, sine quibus inutile esset privilegium ei cui principaliter conceditur. Ita Abbas, in c. Quam sit, de Jud., n. 1; sic ergo dicendum est de privilegio dicendi Missam tempore interdicti; nam inutile esset si non posset minister aliquis illo gaudere. Nec enim cogendus est sacerdos habens tale privilegium quaerere ministrum qui similem favorem habeat, ut ab eo juvari possit: hoc enim accidentarium est et ab eo non pendet utilitas prioris privilegii; quod per se debet esse efficax. Neque tunc fit extensio privilegii, sed rigorosa et juridica interpretatio; nam qui facultatem vel potestatem aliquam concedit, omnia necessaria ad illius usum, quae ab ipso concedi possunt, intelligitur concedere, argumento textus in c. Praterea, de Offic. deleg. Dubitari autem potest an sit idem dicendum, quando non est tam necessaria connexio, sed ex quadam decentia vel morali commoditate. Exemplum in praxi contigit in Sacerdote quodam, qui a summo Pontifice privilegium obtinuit recitandi matutinum paulo post meri- diem, dubitatumque fuit an privilegium illud extenderetur ad socium, ita ut licet ille etiam esset Sacerdos, aut beneficiatus, vel religiosus, satisfaceret suo muneri simul cum alio privilegiato eadem hora recitando. Ibi enim erat major dubitandi ratio, quia socius non est ita necessarius ad recitandum, sicut ad faciendum sacrum. Nihilominus tamen cuidam viro gravissimo et Apostolico Nuncio visum est, privilegium illud etiam ad socium extendi. et ita observatum est. Potuit autem illa interpretatio fieri ab illo illustrissimo viro, vel ex speciali auctoritate, quam ut Apostolicus Legatus ad hoc habere poterat, vel certe ex probabili et juridica conjectura mentis concedentis, qui privilegium illud concessit ad juvandum senectutem et labores privilegiati; parum autem utile fuisset levamen, nisi ex vi ejusdem privilegii daretur facultas recitandi cum socio, qui simul posset suae obligationi satisfacere.
8. Accedit quod. licet recitare privatim cum socio non sit absolute necessarium, est tamen communiter in Ecclesia usitatum , et magis conforme choro ecclesiastico ; ergo credibilius est privilegium dari ad illum etiam recitandi modum. Denique favet c. Licet, de Privileg. in 6, ubi explicatur privilegium datum singulari personae ad celebrandum vel audiendum divina tempore interdicti, extendi ad familiares et domesticos ejus, ut cum illa possint audire divina, vel ei assistere celebranti. Quae non videtur ibi tradi ut nova concessio, sed ut legitima interpretatio prioris, fundata vel in quadam decentia, quia persona illa solet esse illustris, vel gravis, et pro sui status conditione solet familiares suos secum ad divina officia ducere, vel cum eis comitatus incedere ; vel in morali quadam congruitate, quia patronus, habens curam familiae suae, non sui tantum, sed etiam familiae suae curam gerere debet ; et ideo mens Pontificis fuit illi omnibus modis providere. Per haec ergo de similibus privilegiis judicandum est; cavendum tamen est ne haec extensio ad socios vel familiares nimia facilitate, sed magna consideratione et maturitate fiat, juxta capacitatem et exigentiam materiae privilegiorum. Quaedam enim sunt tam odiosa et tam stricti juris, ut extendenda non sint ad socios, nisi quatenus in tenore privilegii expresse continentur. Et tale esse puto privilegium ingrediendi monasteria monialium, et alia hujusmodi.
On this page