Text List

Caput 12

Caput 12

De communi et ordinaria forma privilegii

CAPUT XII. DE COMMUNI ET ORDINARIA FORMA PRIVILEGII.

1. De forma interna et externa privilegii.— Explicato subjecto seu materia privilegii, dicendum sequitur de illius forma, quae in privilegio se habet veluti ejus causa formalis. Et quoniam diximus humanum privilegium esse quamdam legem humanam, ad illud debent cum proportione applicari quae de legis humanae forma supra generatim dicta sunt; potest ergo hic etiam distingui forma interna et externa. Sed circa priorem non immorabimur, quia si sumatur pro voluniate, seu consensu, et intentione concedentis, satis per se constat esse necessariam, quia consensus principis et mens ejus maxime est de necessitate legis, sicut est de essentia omnis promissionis, donationis et contractus humani; eademque ratio est de privilegio. Quomodo autem cognoscatur, vel investigetur mens concedentis ex verbis privilegii, magna ex parte in praecedentibus capitulis declaratum est, et paulatim consummabitur in sequentibus, praesertim infra tractando de interpretatione privilegii. Si vero interna forma privilegii dicatur ratio concedendi privilegium, illa coincidit cum finali causa privilegii, de qua dicemus inferius. Formam autem legis externam appellavimus signum sensibile et externum, quo voluntas legislatoris innotescit, et hoc signum pari ratione necessarium est in privilegio, sicut est etiam necessarium in omni humana communicatione. In eodem vero signo duo distinximus, quae in privilegio etiam inveniuntur, scilicet, res sensibilis, quae est signum, et ipsa ratio formalis signi: addidimus vero tertium, scilicet, sclemnitatem promulgationis, quae in privilegiis habet specialem difficultatem , et ideo infra specialiter tractabitur. Signum autem quoad ejus materiam satis jam explicatum est declarando essentiam privilegii, ubi ostendimus scripturam non esse simpliciter necessariam ad substantiam privilegii, et consequenter sufficere quodlibet signum, cujuscumque conditionis seu materiae sit, dummodo sufficienter declaret consensum principis, saltem tacitum, ut in privilegio ex consuetudine magis declaravimus.

2. Significationem verborum esse mamime de substantia forme privilegii. — De significatione autem ipsa, certum illam maxime esse de substantia hujus formae, quatenus humana est, quia illa est quae in se continet suo modo voluntatem principis, tanquam unicum morale instrumentum ejus (ut sic dicam), seu virtutis, et operationis illius, quia voluntas principis non operatur nisi ut manifestata hominibus ; manifestatur autem per verba aut scripta, quatenus vim significandi habent, ut constat. Et ideo in privilegiis, sicut in alis legibus, maxime attendendum est ad propriam verborum significationem, et ad usum illorum, vel communem, vel juridicum. Ad hanc igitur verborum significationem pertinent variae formulae et modi concedendi privilegia, quae valde diversam vim habent et efficaciam, ideoque illas attingere et explicare operae pretium erit. Possumus autem hanc formam distinguere in ordinariam seu directam et absolutam, et in virtualem, indirectam seu respectivam. De hac ergo posteriori, quae multiplex est, dicemus in capitibus sequentibus; hic breviter de priori dicemus, nonnullas ejus partes declarando.

3. Constat igitur ex dictis substantiam hujus formae constare in verbis quae sufficienter significant concessionem alicujus gratiae aut specialis juris alicui factam, pro se vel pro rebus suis, in perpetuum, vel ad certum tempus, vel indefinite, juxta dicta in praecedentibus capitibus. Ex quibus etiam constat ratio et intelligentia hujus descriptionis. Solumque oportet advertere, licet dictum sit verba vocalia sufficere ad substantiam privilegii, nihilominus hic praecipue esse sermonem de verbis scriptis; tum quia sicut sunt moralter necessaria inter homines ad stabilitatem et durationem privilegii, ita etiam sunt maxime usitata; tum etiam quia intelligentia privilegii ex tenore verborum ejus maxime pendet, et ideo ille maxime spectandus est, juxta c. Porro, c. Recepimus, cum similibus, de privilegiis. Hoc autem fieri commode non potest, nisi scripta sint verba privilegii, ut tam ex illorum proprietate, quam ex consecutione ac collatione antecedentium cum consequentibus , vera mens concedentis percipiatur.

4. Tres partes in privilegio consideranda.— Tres ergo partes in privilegio considerandae sunt ad intelligendam substantialem formam ejus, nimirum illam quae antecedit concessionem privilegii, quae solet esse petitio privilegii seu exordium, quod illam indicare solet, quando praecessit, vel saltem rationem, causam, vel necessitatem privilegii. Alia est concessio formalis privilegii, per quam voluntas principis explicatur. Tertia esse potest consequens con- cessionem, et illam limitans, extendens, aut declarans. Ex quibus secunda videtur per se spectare ad substantialem formam, quia est ipsa intimatio voluntatis legislatoris, seu privilegiatoris. Tamen, quia talis solet esse concessio qualis est petitio, et subsequentia verba saepe declarant antecedentia, etiam quoad substantialem eorum significationem, ideo omnes istae partes attente spectandae sunt, et ideo circa unamquamque illarum aliquid adnotabimus, ut inde facile possint caetera colligi.

5. De duplici modo quo solet concedi privilegium. — Circa primam igitur partem, advertere oportet dupliciter solere privilegium concedi, uno modo ad petitionem et instantiam alicujus, alio modo ex mero principis arbitrio, seu voluntate ac liberalitate. Qui duo modi privilegiorum fere ab omnibus admittuntur, licet quidam negare videantur privilegia concedi ad instantiam partis, nam hoc est proprium dispensationis. Sic sentit Emm. Roder. in Quaestionib. regul., tom. 2, q. 46, art. 2, dum in hoc differentiam constituit inter privilegium et dispensationem, quod privilegium ad nutum principis, dispensatio vero nonnisi ad instantiam partis conceditur; quia cum contineat juris relaxationem, non decet a principe fieri, nisi parte supplicante. Sed haec ratio aeque procedit de privilegio rigoroso, quod juris communis derogationem seu relaxationem continet: in illo ergo etiam intervenire debet instantia partis. In altero vero privilegio, quod est purum beneficium, licet tam necessaria non sit, intervenire tamen potest, quia nihil repugnat, imo frequenter ita fit, ut ex usu constat. Et, e converso, etiam prius privilegium concedi potest sine instantia partis, imo et dispensatio potest ita concedi, ut supra dixi; si ergo superior videat expedire, et subditus sit remissus, vel scrupulosus in petendo tali privilegio, potest illud sua sponte offerre, quia nulla in hoc est inordinatio, imo potest esse actus charitatis et justitiae legalis vel distributivae. Certum ergo est illos duos modos privilegiorum esse possibiles et usitatos, multumque referre illos distinguere ad vim et efficaciam privilegii intelligendam.

6. Secundo igitur observandum est hos duos modos privilegiorum, ex forma concessionis, per hanc generalem regulam esse distinguendos: quoties in ipso privilegio expresse non dicitur concedi motu proprio concedentis, intelligi concessum ad alicujus instantiam. Probatur, quia tunc solum censenda est gratia motu proprio facta, quando ita in privilegio exprimitur: ergo, e converso, quoties non exprimitur, intelligitur facta ad petitionem alicujus. Antecedens habetur in c. S motu proprio, de Praebend., in 6. Rationem reddunt juristae, quia motus proprius includit negationem instantiae seu petitionis alicujus, quae difficillimam habet probationem, et ideo necesse est ut modus concedendi motu proprio expressis verbis declaretur et probetur. lta significat Glossa in dicto c. Si motu proprio, et latius explicat cum aliis quos refert Staphil., de Gratiis et expect., etc., S Subsequente, n. 17. Et inde facile probatur consequentia, quia non datur medium ; quidquid enim proprio motu non fit, necesse est fieri ad petitionem alicujus. Sed contra hanc rationem et probationem objici potest, quia nec consecutio illa immediata est, nec partitio videtur esse adaequata, quia fieri potest ut utroque simul titulo privilegium concedatur ; non enim repugnat aliquid facere proprio arbitrio ac liberalitate, etiamsi alicujus petitio et quasi excitatio praecesserit : imo fortasse non repugnat ex utroque motivo simul operari. Sicut enim potest quis bene operari, et ut Deo placeat, et ut propriam beatitudinem consequatur, ita etiam potest princeps privilegium concedere, et quia sibi placet, ex suaque mera liberalitate, et ut alii petenti morem gerat. Denique, in ipsis rescriptis privilegiorum, saepe videmus, praemissa petitione privilegii, postea nihilominus concedi proprio motu; constat autem ex dicto capit. semper censeri privilegium motu proprio concessum, quando hoc in ipso exprimitur; ergo etiamsi sit ad petitionem partis, erit etiam motu proprio; nam in illo textu generaliter ita dicitur, et veritas verborum principis dicentis se motu proprio id facere, requirit ut ita sit, etiamsi petitio praecesserit. Ergo falsum est quod in praedicta ratione sumebatur, motum proprium includere negationem petitionis, cum possit esse simul cum illa. Unde Rebuft. in Concordat., tit. Forma mandati, verb. Motu proprio, dicit hanc clausulam operari suos effectus, etiamsi concessio emanaverit ad petitionem alicujus; et in Pract., 1 p., tit. de Clausul. mandat., n. 21, dicit Papam concedere motu proprio, etiamsi impetrans petiit, quando non fuit motus sola petitione. Quam sententiam refert ex Bald., Parisio et Decio, et eamdem tradit Dec., cap. 2 de Rescript., n. 5.

7. Dicendum vero est utrumque esse verum in diverso sensu. Nam imprimis in universum, et sine exceptione verum est, quoties princeps, ex motu proprio vel propria sponte, aliquod privilegium se concedere dicit, illud non ita concedi ad instantiam alicujus, ut ejus petitio sit adaequata causa finalis, vel ratio concedendi privilegium, ita ut sine illa non daretur; sed potius ita concedi ex libertate principis, ut etiam sine petitione illud esset concessurus, ut recte tradidit Bald. in c. Visi, de Offic. deleg., et probat ratio facta. Quia si princeps dicit se motu proprio aliquid concedere, necesse est ut in aliquo vero sensu ita sit; non potest autem esse verum, nisi vel petitio non praecedat, vel saltem non ita praecedat ut ab illa pendeat concessio privilegii, quia alias non moveretur princeps ex se, et quasi ab intrinseco motivo, quod esset contra veritatem verborum ejus; ergo, ut vere dicatur concessio facta motu proprio, necesse est ut excludat petitionem, vel omnino, vel saltem ut principalem causam a qua pendens fuerit concessio. Utroque autem modo sumpta, illa negatio habet difficillimam probationem directam et in se (ut sic dicam), et ideo merito postulatur expressio illius clausulae, ut concessio spontanea et motu proprio esse censeatur. Et ita recte procedit ratio supra adducta. Nam si ipse princeps affirmet se motu proprio aliquid facere, per illam affirmationem optime probatur altera negatio in alterutro sensu ex dictis : si autem princeps non declaret, se motu proprio dare privilegium, non poterit id probari nisi probando negationem dictam in utroque sensu explicato, quod moraliter impossibile est.

8. Unde etiam fit ut, si in tenore privilegii praecedat petitio, et postea non sequatur clausula motus proprii, statim censeatur esse ad instantiam partis, tum propter dictum cap. $7 motu ; tum quia nulla est ratio ad praesumendum aliud. Imo, licet contingeret, in privilegio non praecedere petitionem, sed tantum narrationem causarum et rationum quae moverunt principem, et postea etiam non subsequi clausulam motu proprio, semper privilegium censetur et ad instantiam alicujus concessum ; tum quia absoluta regula textus in dicto cap. $2 motu proprio, boc requirit ; tum etiam quia ratio adducta ad idem induci potest, quia nemo praesumitur ultro seu mere liberaliter, et sine ullius petitionis intuitu aliquid dare, nisi vel expresse id affirmet vel probetur. At probari non potest, ut dictum est ; ergo si non exprimitur non presumitur. Unde tandem concluditur partitionem esse adaequatam, et per immediatam contradictionem, quia vel in privilegio dicitur dari motu proprio, et tunc semper est tale, sive petitio antecedat, sive non; vel non ponitur illa clausula, et ita semper est ad instantiam partis. Possent autem non male subdistingui singula ex illis membris juxta proxime dicta, quae statim amplius explicabimus.

9. Est enim advertendum magnum esse discrimen inter illas duas formas concedendi privilegia; nam clausula motu proprio plures habet effectus, quibus caret privilegium sine illa concessum. De quibus effectibus videri potest late Rebuff. supra in forma mandati. Et Staphileus supra, et Anton. Gabr., lib. 6 Communium opin., tit. de Ciausul., cond. 2. Tres vero differentiae sunt praecipuae, et nobis notandae. Una est, quod privilegium ad instantiam petentis concessum non est tam voluntarium et liberale, sicut quod motu proprio conceditur, quia hoc est magis ab intrinseco, et ita magis ex propria liberalitate. Et ideo, caeteris paribus, privilegium motu proprio concessum majus censetur beneficium. Unde etiam fit ut clausula motu proprio ampliet privilegium, quantum proprietas verborum patiatur, quod secus est quando in privilegio illa clausula deest; quia ubi gratia per solam instantiam petentis conceditur, praesumitur minus voluntaria, vel etiam per importunitatem extorta, ut est communis sententia juristarum, quos late refert Anton. Gabriel, supra, n. 61 et 712; Rebuff., in quarto effectu ; Staphileus, n. 29, qui variis modis limitant et ampliant hunc effectum.

10. Privilegium motu proprio concessum non retorqueri unquam contra eum cui conceditur , sicut solet interdum quod est concessum per proprium petitionem. — Ahud discrimen est, quod privilegium motu proprio concessum non retorquetur unquam contra eum cui conrceditur, sicut interdum solet retorqueri privilegium per propriam petitionem obtentum, ut notavit Rebufft. supra, S Vigesimun septimum. Et idem voluit Anton. Gabr., n. 66, qui pro regula ponit, quod stante motu proprio non habet locum titulus : Quod quisque juris in alterum statuerit, ut ipse eodem jure utatur. Quod significavit etiam Bart. in l. 1, ff. de Constitut. Princ., numero 2. Et ratio sumitur ex ipsismet verbis tituli praedicti. Nam cum privilegium datur motu proprio concedentis, non potest dici ortum ab ipsomet privilegiario, et ideo non debet in illum retorqueri; at vero quando est obtentum ad petitionem ejus, ipse merito censetur statuisse sibi tale jus, ut habetur ex l. 3, ff. Quod quisque juris, etc. Ex hac autem ratione colligere possumus, quando privilegium est ad instantiam petentis, multum referre an fuerit ad instantiam ejusdem in cujus gratiam concessum est, vel alterius. Nam in priori casu ipse privilegiarius est propria causa sui privilegii, et quodammodo voluntate sua jus illud statuit, active ad illud operando ; in altero autem casu magis se habet passive, et ideo minus illi imputatur, ideoque non ita facile debet in illum retorqueri, vel minus debet cogi ad utendum tali privilegio, quando illud minus sibi utile esse experitur. Multum etiam interest considerare personam petentis privilegium, ut, an sit privata persona, vel communitas, et similia: nam inde multum saepe pendet qualitas et modus privilegii, ut sensit Bald. in c. 1 de His qui feud. dar. pos., S Marchio, n. 4.

11. Privilegium per surreptionem umpetratum ad puram instantiam peltentis non valere, secus si motu progrio concedatur. — Ultima differentia, et nobis magis utilis, est, quod privilegium per surreptionem impetratum ad puram instantiam petentis non valet; secus vero esse censetur si motu proprio concedatur. Prior pars communis est, sumiturque ex cap. 2 de Rescript., ubi dicitur in hujusmodi rescriptis, vel poni, vel subintelligi semper clausulam, preces veritate nitantur , ubi Panorm. advertit hoc habere locum etiam in privilegiis quae ad instantiam petentis conceduntur, et in c. Super litteris, eodem, docet quomodo surreptio in obtinendis privilegiis, tam per falsitatis expressionem quam per veritatis taciturnitatem , sit contraria valori et substantiae privilegii, quae est communis doctrina, et ex illo textu colligitur. Maxime vero habet locum in privilegiis quae ad aliquorum preces impetrantur, de quibus eadem fere ratio est quae de dispensationibus, de quibus supra diximus.

12. Altera vero pars, quod nimirum haec regula non procedat in privilegio motu proprio, videtur ex eo sumi, quod clausula motus proprii tollit surreptionem, ut est communis doctrina, quam tradunt Panorm., c. Ad aures , de hescript., n. 5, et c. Dilectus, de Praebend., n. 9; Felin., in c. Caterum, de hescript., n. 9, et in c. Ad aures, n. 6 et sequentib.; et Rebuf., Staphi., et Ant. Gab. supra, qui plures alios referunt. Qui omnes allegant dictum c. S2 motu proprio, de Praebend., in 6; et Clement. Si Romanus , de Praebend. Contrarium vero sentit Deci. in c. 2 de Rescript., n. 5. Dicit enim, licet concessio fiat motu proprio, subintelligi clausulam S preces veritate nitantur, et inde consequitur non excludi surreptionem. Et allegat Cardin., cons. 90. Alii vero distinguunt de surreptione per veritatis taciturnitatem, vel per falsitatis expressionem, et de priori fatentur tolii per clausulam motu proprio, ut probant praedicta jura; de posteriori autem negant, etiamsi concessio fiat motu proprio; nam dicta jura in tali casu non loquuntur. Ita sentit Cardin., cons. 98, ut refert et sequitur Felin., d. cap. Ad aures, n. 6, cum Panorm., in c. Quia circa, de Consang. et affinit.; et idem tenet Rosel., verb. Rescriptum, n. 9; Tabien., q. 5, n. 4; Armil., n. 4. Ratio autem assignatur, quia falsitas causat errorem in mente principis, et consequenter addit gratiam involuntariam. Motus autem proprius non potest supplere defectum consensus seu voluntatis, quia, eo ipso quod deest voluntas, deest in re ipsa motus proprius, etiamsi verbis propter ignorantiam proferatur. Quae ratio non habet locum in taciturnitate veritatis, quia tunc non constat de informatione principis qualis fuerit, et ideo non potest dici gratia contra mentem aut voluntatem principis, ideoque simpliciter creditur verbis ejus.

13. Objectio. — Sed objici potest, quia in concessione ex motu proprio princeps non movetur ex petitione alterius, imo ita id facit sua voluntate, ut non minus esset facturus, etiamsi nulla petitio praecessisset ; ergo etiamsi falsitas praecesserit, est impertinens , nec ex illa colligi potest defectus voluntatis in concedente. Respondet, quod licet preces, ut preces, non moveant principem operantem ex motu proprio, nihilominus movent, ut continent informationem , et proponunt causas vel rationes, vel qualitates, et materiam talis gratiae, et ex hac parte per falsam informationem tollitur objectum proprium consensus, et ita causatur involuntarium. Sed contra : nam eodem modo distingui peterit in taciturnitate veritatis; nam si praecedant preces cum informatione non falsa, sed diminuta, licet non moveant ut preces, movebunt ut informatio et propositio objecti, in qua intercedit ignorantia negativa, quae causat non voluntarium, si taciturnitas sit in re substantiah et quae voluntatem principis longe aliter moveret; ergo intercedit eadem ratio. Accedit, quod si circumstantia sit levis, et quae non mutaret animum principis, non solum purgatur per dictam clausulam quando per taciturnitatem peccatur, sed etiam quando per falsitatem, ut fatetur supra Felin. cum Anchar., consil. 132; ergo nulla est differentia.

14. Pro responsione, adverto aliud esse quod clausula motus proprii excludat surrepuionem, aliud quod faciat valere gratiam; nam potest operari primum sine secundo, ut notavit Gloss. in Clem. Si Romanus, de Praebend., verb. Validam, et ex illa Panorm. in c. Causam qucae, 2 de Testib., n. 4; et ibidem Felin., n. 7; et Card., cons. 37. Et ratio est, quia, licet tollatur surreptio, potest gratia esse nulla ex defectu consensus et intentionis principis, vel ob alios defectus, ut statim etiam dicemus. Auctores ergo citati primo loco soIum dicunt dictam clausulam tollere surreptionem; alii vero de valore privilegi loquuntur, de quo alia est ratio.

15. Ad quod explicandum, notanda est distinctio concessionis motu proprio supra insinuata; nam quaedam est sine ulla petitione vel informatione praevia ex parte petentis, alia vero esse potest conjuncta cum illa, licet non sit principaliter ex illa. Et adl urumque membrum possunt praedictae opiniones adaptari, et inde fortasse pendet earum intelligentia. Quando enim concessio pure fit motu proprio, id est, sine interventu petitionis aut iuformationis ex parte petentis, tunc, ex parte ejusdem petentis, nec taciturnitas veritatis, nec falsitas intervenire potest, quia ille nihil loquitur, nec ullo modo cooperatur, nisi acceptando gratiam. Potest tamen in ipsamet narratione quae ex parte principis fieri solet, vel taceri veritas, vel falsa causa proponi, ut per se constat , et tunc recte procedit distinctio Felini. Quia, in tali motu proprio, etiamsi veritas taceatur de quacumque re vel circumstantia gravi, et quae alias debet necessario exprimi quando gratia postulatur, nullum committitur vitium ex parte recipientis gratiam, neque proprie potest taciturnitas illi imputari, quia neque ipse neque alius loco illius aliquid loquitur, nec principem informat. Supponitur ergo princeps alias sufficienter informatus, gratiam liberaliter concedere, et hoc modo dicitur motus proprius, omnem tollere taciturnitatem veritatis. Et de hujusmodi taciturnitate loquuntur aperte jura supra citata , non in actu signato (ut sic dicam) sed in actu exercito. Declarando, scilcet , quando beneficium motu proprio conceditur, non impedire valorem gratiae, licet in rescripto mentio non fiat beneficii prius habit, quia nimirum secundum beneficium non petitur ab habente aliud, sed recipitur tantum a Papa motu proprio donante. Hanc vero partem Iimitant praedicti auctores, ut praecise intelligatur de vitio surreptionis, quod per taciturnitatem committeretur, si non esset posita clausula motus proprii; non vero de aliis defectibus, vel inhabilitatibus quae sunt contra alia jura, nec etiam de praejudicio tertii, ut videre licet in citatis auctoribus, et breviter ac dilucide complectitur Gigas de Pension., q. 9, num. 4 et 5, et quaest. 29, num. 4et 5; Sancius, !. 8 de Matr., disp. 21, q. 3.

16. Deceptio, undecumque ceniat, causat involuntarium. — At vero si non solum taceatur veritas, sed etiam falsa causa in rescripto seu privilegio exprimatur, tunc, etiamsi privilegium nullo modo sit petitum, sed acceptum, potest esse concessio nulla ex defectu voluntatis concedentis, quem defectum ignorantia seu error causavit : supponimus enim talem esse falsitatem, ut inducat in animum principis eam voluntatem, quam non esset habiturus, sublato errore. Unde non refert quod falsitas illa non provenerit a postulante seu recipiente gratiam, quia deceptio ipsa, undecumque proveniat, causat involuntarium. Et ita procedit optime ratio data, quod taciturnitas veritatis non ostendit defectum voluntatis in pontifice, sicut ostendit error ignorantiae, et ideo non est eadem utriusque ratio. Nec auctores primae sententiae, ut existimo, in hoc contradicunt, quia, licet negent illam esse propriam surreptionem, quia illud vitium non committitur ex parte petentis seu recipientis gratiam, fatentur nihilominus impedire gratiam , quatenus impedit intentionem concedentis, et hoc modo aiunt motum proprium non firmare gratiam contra intentionem concedentis, ut communiter tradunt juristae allegati, et alii quos late refert Anton. Gabr., supra, numero 20 et sequentibus; et Menoch., de Arbitr., lib. 2, centur. 3, casu 20, num. 80; hRebuftus et Staphil., supra.

17. Si autem talis sit concessio ex motu proprio, ut habeat nihilominus adjunctam praeviam petitionem seu informationem ex parte desiderantis privilegium, tunc si falsitas intercedat, et est eadem ratio nullitatis, et est aliqualis subreptio, quia intervenit deceptio activa (ut sic dicam). Et hoc solum intendit Decius. Quod semper intelligendum est quando deceptio fit in principali causa, seu motivo, sine quo Pontifex privilegium non concederet, quia tunc solum deest voluntas et intentio in concedente, qui defectus non sup- plentur per clausulam motus proprii, ut est communis doctrina. Videtur autem mihi idem esse cum proportione dicendum de taciturnitate veritatis, quando talis concessio, etiam motu proprio facta, supponit postulationem aliquam et informationem impetrants , quae movet animum principis per modum informationis, licet non moveat per modum petitionis : tunc enim si informatio ita est diminuta in cxpressione veritatis, ut propterea moveat, et inducat voluntatem principis, quam non induceret si exprimeretur integra veritas , redditur concessio nulla, non tam ob subreptionem quam ob defectum consensus. Quod mihi videtur sensisse Pan. in dicto c. Quia circa, de Consang. et affin., dicens : Si talis est gratia, qua tacita, vel evpressa, cel non existente, Papa gratiam non concessisset, tunc vitiatur. Et idem sentiunt Glossa et Joan. Andr. ibi allegati ab ipso, nec dissentiunt alii supra citati. Idemque sumitur ex eodem Panorm. in capit. Ad aures, de Rescr., n. 5, ubi dicit, si quis impetret beneficium non exp/icata ejus qualitate, non valere gratiam, et:amsi motu proprio fiat, non propter subreptionem (ait), sed quia non apparet de voluntate Principis. Quae ratio universalis est ad omnia similia, scilicet, quia motus proprius non firmat gratiam contra intentionem concedextis. Accedit quod illa taciturnitas est quaedam virtualis deceptio, quandoquidem ratione illius res non concipitur sicpt est, et ratio, quae movet, in re ipsa non subsistit sicut proponitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12