Caput 13
Caput 13
Quae sit substantialis forma privilegii, sive absolute, sive sub conditione aut modo concedatur.
CAPUT XII. QUAE SIT SUBSTANTIALIS FORMA PRIVILEGII, SIVE ABSOLUTE, SIVE SUB CONDITIONE AUT MODO CONCEDATUR.
1. De duplici modo quo solet concedi praivilegiwm sine et cum conditione. —Secunda pars privilegii supra posita, est illa quae concessionem ipsam formaliter continei, et ideo maxime videtur (ut dicebam) ad substantiam formae pertinere. Ad illam vero explicandam, oportet advertere duobus modis solere concedi. Primo, absolute et pure, nullam conditionem vel actionem exigendo a privilegiario, ut effectum privilegii consequatur. Sic conceditur filio illegitimo privilegium legitimationis, vel plebeio privilegium nobilis, vel peregrino privilegium civis, et similia, quae princeps eoncedit, nihil exigens vel requirens ad utendum postea privilegio. Alio modo datur privilegium sub conditione aliqua, aut modo necessario ad fructum privilegii consequendum, sicut sclent concedi indulgentiae hoc vel illud opus facienti, vel sicut solet concedi facultas absolvendi vel dispensandi imposita tali poenitentia, vel examinata causa, aut petito consilio vel consensu al/cujus, et similibus. Et ita ex usu ipso satis constat utramque formam in privilegiis concedendis observari. Et ratio est, quia uterque modus est possibilis, ut per se notum videtur, et pendet ex voluntate concedentis, et juxta materiae qualitatem interdum unus expedit, interdum alius. Circa priorem ergo modum nihil specialiter adnotandum occurrit, quia in illo nulla forma praescribitur privilegiario ad utendum privilegio, sed princeps ipse per verba sua, quae sunt quasi forma privilegii, efficit effectum privilegii, eo modo quo moraliter facere illum potest, talem favorem concedendo, aut auferendo talem inhabiIitatem, vel quid simile. Unde, supposita veritate narrationis et justitia causae, absque ulla surreptione aut deceptione, ex parte formae tantum est necessaria sufficiens significatio voluntatis concedentis, ut in principio explicuimus.
2. Notanda circa privilegium concessum conditionaliter. — Circa allum vero modum concedendi privilegium sub certa aliqua conditione aut modo, nonnulla breviter animadvertenda sunt. Primum est, attente considerandum esse an per illa verba quibus praescribitur modus utendi privilegio, constituatur veluti substantialis forma utendi privilegio, vel solum addatur solemnitas accidentalis, seu onus concomitans fructum privilegii. Nam si forma sit prioris modi, illa non servata non obtinebitur fructus privilegii; si autem sit posterioris generis, violatio ejus non impediet effectum privilegii, poterit tamen esse peccaminosa et sufficiens causa ut quis privetur privilegio quod alias posset durare et in futurum proficere. Utraque pars declaranda est et probanda juxta dicta, in libro 5, de legibus irritantibus actiones in quibus praescripta forma non servatur. Ratio enim quae in contractibus, testamentis, judiciis, et in quibuscumque mandatis reperitur, in privilegiis etiam militat : nam ita pendent ex voluntate concedentis , sicut mandatum, verbi gratia, ex voluntate mandantis; ergo, sicut forma mandati non servata, si substantialis sit, nihil efficitur, quia deest voluntas mandantis; si vero sit ac- : cidentalis, actio facta tenet, licet forte revo- cari vel puniri possit; ita prorsus dicendum est de privilegio, quia etiam deest voluntas concedentis, si formam praescripsit substantialem, et illa non servatur, quod secus est, quando forma est accidentalis.
3. Duo consideranda ad cognoscendum an forma privilegii sit substantialis. — Ad cognoscendum autem an forma sit substantialis necne, servandae sunt regulae eodem loco positae et cum proportione applicandae. Duo vero pracipue consideranda sunt. Unum est, an onus impositum ad consequendum frucium privilegii sit conditio proprie sumpta, an vero sit tantum modus. Nam si sit conditio, clarum est, voluntatem principis nihil operari, quia solum habuit voluntatem conditionatam, quae nihil operatur, imo nulla est, non impleta conditione : unde fit ut talis conditio pro forma substanuali ponatur, sine qua res esse non potest, 1. Qui heredem, S ult., ff. de Condit. et demonst. Secus vero est quando non est propria conditio, sed modus, quia tunc non est conditionalis voluntas concedentis, sed absoIuta, et ita suum cffectum operatur statim, hcet imponat tale onus vel obhgationem in futurum, sicut in testamentis ac legatis commune est, nam est eadem ratio in privilegis. Unde, ad intelligendum an id quod exigitur sit conditio vel modus, verba considerapda sunt, sicut etiam in testamentis et aliis similibus fieri solet.
4. Praecipue vero est, secundo loco, observandum an opus requisitum in privilegio propter fructum ejus, postuletur ante effectum privilegii, vel post. Nam si priori modo petatur, regulariter pertinebit ad substantialem formam servandam, et est rigorosa conditio, nisi oppositum constet expresse ex verbis privilegii : si vero opus possit sufficienter fieri post usum et fructum privilegii comparatum, non est conditio, sed modus, et pertinet ad solemnitatem vel circumstantiam accidentalem, regulariter etiam loquendo, et nisi verba manifeste obstent. Declaratur exemplo Jubilaei, per quod et privilegium obtinendi absolutionem a reservatis, et indulgentia plenaria post jejunia, orationes, et alias diligentias factas, conceditur : nam quia haec opera non petuntur ut necessaria ante absolutionem a reservatis, non sunt conditiones necessaria ad fructum illius privilegii quoad hunc actum ejus, nec pertinent ad substantialem formam servandam ex parte poenitentis ad illum effectum consequendum, et ideo simpliciter est valida talis absolutio, et rata manet, etiamsi alia opera non sequantur, ut in materia de Indulgent. et in tractat. de Voto, dixi; respectu vero indulgentiae, petuntur ila opera ut dispositiones praeviae, et ideo conditionem necessariam continent, et formam substantialem constituunt ad indulgentiam consequendam. Quod fere in omnibus indulgentis observatur. Eademque doctrina applicanda est ad indulta dispensationum, absolutionum, et similium gratiarum, in quibus dicitur, verbi gratia, ut poenitentia injuncta detur dispensatio, vel absolutio, tunc cnim impositio poenitentiae antecedere debet, unde est conditio necessaria, et de substantia formae; executio autem poenitentiae est consequens fructum privilegii, et ideo. licet postea omittatur, non evacuatur effectus, erit tamen grave peccatum, et non evitabitur, donec onus impositum impleatur, si potestas non desit. Huc etiam spectat conditio frequens, quae in his indultis absolutionum ponitur, ut fiant, satisfacta parte, nam ex vi verborum de praeterito, oportet ut conditio prius servetur, alias nihil fiet: an vero interdum sufticiat propositum vel cautio, quando necesssitas urget, ex verbis indulti et conjecturata mente concedenus definiendum est.
5. Standum est proprietali verborum , et non plus exigendum. — Unde ultimo maxime oportet expendere verba per quae onus imponitur ; nam standum est proprietati illorum, et non plus exigendum quam per verba in rigorosa ac propria significatione, postuletur. Ut, verbi gcatia, si datur alicui facultas faciendi aliquid, ut dispensandi, absolvendi, vel puniendi cum consilio alicujus, tunc petitio quidem consilit ad subsistentiam formae pertinet, quia consilium natura sua est conditio antecedens actum, ut colligitur ex c. Cum in ceteri, de election., ubi id notant Gloss., Inn. et Panorm., in fine. Idem Panorm., in c. Ea parte, de Const. n. 5, et in cap. Cum olim, de Arbit., cum Glossa et Host. ibid., sicut etiam de licentia idem dicit per textum ibi in c. Zicet, de Reg. n. 11. Sic igitur petitio consilii ad formam substantialem pertinet. Non est tamen necessarium sequi consilium, qnia hoc per illa verba non exigitur. Quod patet, quia in rigore aliud est postulare consilium, aliud sequi: nam petere consilium per se est utile ad inquirendam et inveniendam veritatem, quia collatio plurium judiciorum multum corifert ad veritatem inveniendam, ut sumitur ex leg. Si aviam, c. de Ingen. manumiss., et l. Dubium, c. de Repudiis. At vero ob eamdem rationem, sequi consilium non semper est necessarium, et saepe neque utile. Ex vi ergo illius formae solum requiritur consultatio, non sequi consilium.
6. Nec refert sive dicatur cum consilio, sive de consilio, sive ex consilio, quia hae dictiones in praesenti quasi synonymae sunt, et non magis per unam importatur necessitas sequendi consilium, quam per aliam, ut notavit Bart. in lib. 1, S Si plures, ff. de Exercit. action., n. 4 et 5. Secus vero esset si diceretur, hoc fiat secundum consilium, vel juxta consilium, vel prout visum fuerit Petro, tunc enim clare imponitur onus non solum petendi, sed etiam sequendi consilium alterius. Idemque erit si in forma concessionis detur facultas faciendi aliquid de, vel cum consensu alterius: tunc enim non sufficit consilium, sed necesse est ut etiam judicium accedat, quod sequi tenetur qui vult uti privilegio, alias nihil faciet, qnia non servat substantialem formam. Consensus enim ad alterum relatus dicit conformitatem cum illo in affectu, vel in judicio. Dico ad alium relatus, nam ut dicit tantum relationem ad aliam potentiam ejusdem operantis, est actus voluntatis inclinantis se ad id quod per intellectum indicatum est, ut tradit ex Damasc. D. Thomas 1. 2, quaest. 15, art. 1. At vero, quando ponitur in forma privilegii vel mandati, dicit relationem ad alium, et concordiam duorum in eodem sensu, potestque fere indifferenter referri ad conformitatem cum judicio vel voluntate alterius, quia quod alter vult, id practice jndicat esse faciendum ; et ideo, cum consensus requiritur, conformitas haec necessaria est, alias nihil fiet ex defectu substantialis formae, ut, praeter doctores allegatos, notant Glossa, in cap. $2 pro te, de Rescript. 4n 6, verb. Assensu, et in c. 1. Nesed. vacan., in 6, et Glossa per textum in c. Obeuntibus, G3 dist., et in c. Cum in veteri, de Election., n. 12, et cap. 1de His quae fiunt a Praelat., n. 3; Feder. Senen., cons. 1, n. 4; Felin., in c. Ex parte, de Const., in princ., cum aliis quos refert. Ad hunc ergo modum alia verba concessionis expendenda sunt, ut proprietas eorum teneatur.
On this page