Caput 14
Caput 14
An de ratione privilegh sit ut per formalia verba juri communi deroget.
1. Tertia pars supra posita, quae in privilegiorum indultis sequi solet post formam con- cessionis, est clausula revocatoria IVon obstanlibus, etc., quae videri potest non esse de substantia privilegii, cum post consummatam formam et concessionem subsequatur. Hinc ergo grave dubium circa hoc occurrit, an sit de necessitate et valore privilegii, ut in eo fiat expressa derogatio illius juris, cui privilegium fuerit contrarium. De quo varie loquuntur juristae, ut videre licet per Bart. in Extravag. Ad reprimendum, in fine ; Bald., de Pace Constant., S Libellarig ; et Felin., in c. Vonnulli, de Rescript., n. 19 et sequent. Duae vero sunt opiniones praecipuae. Prima affirmat necessarium esse ut derogatio expresse fiat; tenet Panormit. in c. Nonnulli, de Rescript. Idem sentit Sylvest., verb. Privilegium, quaest. 9, d. c. 3, cum quadam limitatione, quia si privilegium sit contra legem, debet (inquit) dlhus facere mentionem, nisi proprio motu concedatur ; citat Bartol. in l. Vacuatis, c. de Decur., lib. 10, ubi non loquitur de privilegiis principum, sed de rescriptis immunitatum ab oneribus realibus et personalibus quae civitates possunt concedere, de quibus alia est ratio; et de eisdem videtur loqui Sylvest. Eumdem Bart. adducit Panorm. in leg. ult., c. Si contra jus, ubi plane requirit hanc clausulam, non obstante quacunque lege in contrarium disponente,. et loquitur aperte de privilegio, quidquid Felinus dicat. Et idem sentit ibi Alexand. in scholio, in quo multa de hac materia congerit : citatur etiam Glossa in Authent. Hoc inter liberos, c. de Testam. et in Authent. Quibus mod. nat. effic. sui, S ult. Sed prior loquitur in generali rescripto, alia de dispensatione, quae magis favet. Allegatur praeterea c. E parte, juncto cap. 2, de Stat. Monach. Ac denique adjungitur conjectura, quia talia privilegia contra jus regulariter emanant ex nimia importunitate, et ideo non censetur princeps velle derogare juri, nisi illud exprimat. Hinc consequenter dixit Panormitanus privilegium concessum contra prius privilegium insertum in corpore juris, non valere contra illud, nisi faciat expressam mentionem illius. Ita habet in capitulo primo de rescriptis, quia de privilegio iuserto in corpore juris, idem judicium fertur, quod de ipso communi jure.
2. Contrariam nihilominus sententiam indicat Glos. in c. 1 de Const., in 6, verb. Noscatur, eamque communem esse testatur Fel. in c. JVonnulli, de Rescript., regula 2, fallen. 2. n. 11, ubi adducit Hostiens. in Summ., tit. de Rescr. § Quas vires, vers. Sed potest dis- tingui ; item refert Joan. Andr., Card. et alios. Idem sentit Martin. Lauden., tract. de Privil., quaest. 41 et 42; Archid. in c. Rescripta, 25, quaest. 9; Bald., in l. 7tem lapidi, ff. de Rer. divis., n. S. Fundamentum est, quia privilegium ex ratione sua habet esse contra jus commune, in quo differt a rescripto, ut supra visum est ; ergo princeps concedens privilegium, eo ipso, et quasi intrinsece (ut sic dicam) vult derogare juri communi; ergo non est necesse ut in forma privilegii hoc exprimat ; nam princeps praesumitur scire jus commune, juxta c. 1 de Const., in 6, et ideo non praesumitur dare privilegium ex ignorantia juris: ergo dat illud derogando juri communi, licet hoc non exprimat.
3. Nota pro resolutione.—Pro resolutione, distinguendum censeo tam ex parte privilegi quam ex parte juris communis, cui repugnat. Privilegium enim tale esse potest, ut possit habere effectum vel utilitatem aliquam absque derogatione juris communis, licet possit habere majorem derogando illi, vel potest esse tale ut nullam prorsus utilitatem afferat, si juri communi non deroget aliqua ex parte. Jus etiam commune potest esse in duplici differentia, unum simpliciter et pure disponens sine aliqua derogatione, vel resistentia directa, ut sic dicam, contra privilegia ; aliud esse potest qualificatum , quia, ultra praeceptum, vel prohibitionem quam ponit, addit revocationem omnium privilegiorum tal legi repugnantium, vel ut contra illam nulla privilegia praevalere possint.
A. Mens auctoris. —Dico ergo, si privilegium possit effectum vel utilitatem habere sine derogatione juris communis, non habet vim ad derogandnm illi, nisi hanc extensionem expresse ac formaliter contineat. Hanc assertionem sumo ex c. 7n his, de Privilegiis, ubi in primis reprobatur quaedam restricta interpretatio cujusdam privilegii, per quam inutile reddebatur; deinde vero additur ita esse interpretandum , ut privilegiati aliquam inde gratiam consequantur, et tandem adjungitur, dummodo ab aliis que jure parochiali proveniunt, prorsus abstineant. Ex quo textu omnes colligunt privilegium quod uni juri derogat, non esse extendendum contra alterum, si citra laesionem alterius potest suam habere utilitatem ; idemque sumitur ex c. Patentibus, eodem: ergo, pari ratione, si absque derogatione alicujus juris potest salvari utilitas privilegii, non est credendum derogare juri cujus expressam mentionem non facit. Et idem sumitur ex c. Ut privilegia, eodem. Intelligendum autem hoc est de effectu et utilitate privilegii sufficiente ad explendam proprietatem verborum ejus, quia haec semper attendenda est et servanda, ut tradunt jura in principio allegata. Exemplo res declaratur : si aliquod privilegium datur ad commutanda vota, intelligitur cum aequalitate, quia illa verba sufficienter explentur per commutationem in aequale, ideoque non potest illud privilegium extendi ad inaequalem commutationem, quae juri est contraria. Neque contra hanc assertionem procedit ratio secundae opinionis. Quia licet privilegium stricte sumptum sit contra jus, tamen cum proprietate etiam dicitur de concessione ultra jus, et de qualibet gratia et beneficio principis, ut saepe dictum est cum Baldo in praeud. Feud., num. 18 et aliis. Ideoque si sub hac significatione sufficienter salvatur utilitas et proprietas verborum ejus, sine derogatione alicujus legis communis, non est ad illam extendendum, quando illam non exprimit.
5. Secunda conclusio.—Secundo, dicendum est, quando privilegium esset inutile non derogando in re aliqua juri communi simpliciter disponenti, validum esse, et illud derogare etiamsi illius mentionem non faciat, neque in specie (quod est longe certius), neque generatim, ut dicendo, non obstante quacumque lege, vel quid simile. In hoc sensu loquitur secunda sententia, quae efficaciter ipsius ratione probatur, quia privilegium tale concedens derogat legi in actu exercito, ut sic dicam, et cum sufficienti voluntate fieri praesumitur, quia princeps non ignorat jus commune; ergo non est necesse ut illa intentio concedentis declaretur formaliter, seu in actu signato. Probatur consequentia, quia neque ex natura rel est necessarium, neque ex dispositione alicujus juris positivi, neque etiam ex usu. Quod satis videtur etiam probari ex dicto cap. 7n his, ubi privilegium datum Minoribus ad celebrandum in altari portatili, declaratur esse intelligendum sine licentia episcoporum, licet hoc in ipso privilegio formaliter non contineretur, ut in textu clare supponitur, quia derogatio juris communis quoad illam partem satis continebatur in actu exercito in ipso privilegio quod sine illo esset inutile, et ideo non fuit necessaria in actu signato. Nec obstabit si quis dicat in nomine privilegii non sufficienter contineri derogationem illam in actu exercito, quia non oportet ut privilegium deroget juri, ut proxime dicebamus. Responde- tur enim, quando concessio talis est ut nisi deroget juri sit frivola et nullius utilitatis, et illa fit sub nomine privilegii, tunc necessario intelligi superiorem loqui de privilegio rigoroso et derogante juri, quantum necessarium fuerit ut concedentis voluntas impleatur. Imo existimo idem esse etiamsi sub nomine gratiae vel favoris concedatur, quia etiam privilegium rigorosum est gratia et favor, et tunc generica verba, ex materiae qualitate et intentione loquentis, determinantur ad talem speciem gratiae vel favoris, quia beneficium princips late est interpretandum, cap. Olim, de Verbor. significatione; ergo multo magis ad illam speciem est trahendum, quae necessaria fuerit, ut non sit illusorium ; esset autem illusorium si esset inutile. Confirmatur, quia privilegium est quaedam lex privata ; ergo ita ferri censenda est ut valeat, non ut pereat, sicut, in specie, de privilegio dicitur in cap. /nter dilectos, verbo Ceterum, de Fide instrument., ubi Gloss., et in dicto c. /n his alia jura referunt.
6. Tertia conclusio.—Tertio, dicendum est: si jus commune sit qualificatum per specialem clausulam resistentem privilegiis, seu derogantem, et revocantem illa, necesse est ut in torma privilegii fiat mentio talis juris , vel in specie, vel sub clausula generali sufficiente ad derogandum illi juri sic fortificato; alias privilegium non valebit contra illud jus, etiamsi reddatur frustraneum et invalidum. Hanc assertionem ponit Felinus supra limitando superiorem assertionem; in iliius tamen probationem solum adducit Cardin. in Clement. 1 de Censib. q. 3. Idem sumi potest ex Bart., in Extravag. Ad reprimendum, S Non obstantiDus, n. 4. Ratio reddi potest, quia plus necessarium est ad derogandum legi firmius stabilitae, quam aliis communi modo latis, et quia clausula derogatoria addita priori legi aliquid operari debet ; ergo saltem hoc operatur, ut non tam facile derogetur tali legi per privilegium simpliciter concessum. Item juxta hanc assertionem posset intelligi prior sententia, et cap. Hescripta, 25, q. 2, quae est lex Codicis, tit. de Precib. Imper. offer., dicens: Zescripta contra jus elicita ab omnibus judicibus precipimus refutari. Nam, licet inteliigi possint haec verba de rescriptis ad lites, tamen Archid. de privilegiis intelligit, et de se generalia sunt; possunt autem optime intelligi de privilegiis quae sunt contra jus expresse resistens, et refntans similia privilegia ; sicut supra dicebamus illa privilegia esse proprie contra Concilium Tridentinum, quae sunt contra leges Concilii habentes clausulam derogantem expresse talibus privilegiis. Sed obJici potest contra hanc assertionem ratio facta pro praecedenti, quia tunc privilegium principis esset inutile, et nullius valoris, quod est contra principia juris ibi allegata. Respondeo negari non posse quin in mults casibus privilegia etiam a principe concessa possint esse inutilia ob aliquem defectum substantialem ; unde non potest hoc essc contra principia juris, quod beneficia principum permanentia esse debent, et late interpretanda, et similia quae intelligenda sunt quatenus secundum rectam rationem et alia principia juris sustineri possint. In illo ergo casu, concedo in tali privilegio esse substantialem defectum, et ideo inutile esse, sibique imputet, vel qui impetravit, quia non satis declaravit legis resistentiam, imo praesumitur subreptionem aliquam commisisse , vel etiam sibi imputet qui concessit, quia non satis voluntatem suam explicavit; nam eo ipso praesumitur illam non habuisse, neque ex certa scientia, et plena advertentia tale privilegium concessisse.
7. De conjectura Panorinitani , et quando habet locum.—Atque ita in specie hujus assertionis habet locum conjectura Panormitani, quod praesumitur princeps, quando hoc modo talia concedit privilegia, per importunitatem, et consequenter per inavertentiam, illa concessisse. Secus vero est, juxta tenorem praecedentis assertionis, quia cum morale et regulare sit ut privilegium aliquid concedat contr ordinarium jus, nulla inde praesumptio sumitur, quod princeps anerte copcedens privilegium, per importunitatem aut incogitantiam, contra aliquod jus simplex et ordinarium illud concesserit: imo potius praesumitur illul non ignorasse, et nihilominus privilegium contra illud concedere voluisse. Solum ergo superest ut respondeamus ad c. Ez parte, ad quod aliqui respondent illud privilegium fuisse contra legem Concilii, et ideo non valuisse sine clausula expresse illi derogante, ut non obstante, etc., quia lex conciliaris habet hoc privilegium, ut virtute censeatur habere clausulam resistentem futuris privilegiis, etiamsi illam non exprimat. Sed contra hoc est, quia ad summum hoc procedit in conciliis generalibus. Concilium autem Lateranense, sub Alexandro, cui privilegium illud repugnabat, generale non fuit. Quod si dicatur aequiparari in hoc generalibus per assistentiam Papae et multitudinem Episcoporum qui illi interfuerunt, hec profecto nimia ampliatio est illius regulae. Eo vel maxime quod nec de legibus conciliorum generalium est solidum illud principium, quando illae leges non habent expressam clausulam repugnantem privilegiis, ut supra visum est, et specialiter dictum est de decretis Concili Tridentini. Unde aliter respondet supra Felin. cum Innocent., ibi non reprobari privilegium, tantum quia non faciebat mentionem legis Concili, sed ratione materiae, quia videbatur esse parum consentanea bonis religiosorum moribus. Unde cum esset etiam contra jus, et illius derogationem non contineret, suspicionem surreptionis generabat, et nihilominus non tanquam invalidum aut surreptitium rejectum est, sed a Pontifice fuit revocatum tanquam minus conveniens. Et ita potest ille textus potius in contrarium, et pro nostra sententia induci.
8. Quando pravalet privilegium contra prius privilegwm insertum in corpore juris. — Ex quibus consequenter sequitur privilegium concessum contra prius privilegium insertum in corpore juris, praevalere contra illud, etiamsi specialem mentionem illius non faciat, dummodo in privilegio priori non sit specialis clausula resistens contrariis privilegiis. Hoc corollarium est contra aliud Panormitani, et sequitur ex eodem fundamento, quia de privilegio inserto in jure communi idem fertur judicium quoad scientiam, vel ignorantiam, quod de ipso jure communi, ut ipse Panormitanus assumit, et tradunt Host. et Joann. Andr. in c. Ez parte, 1, de Decim. ; ergo regulae datae de jure communi procedunt etiam de privilegiis in ipso insertis. Sicut ergo praesumitur princeps concedere privilegium ex certa scientia contra jus commune, ita etiam debet praesumi de privilegio juri communi inserto. Et ita sentiunt communiter juris canonici interpretes in dicto cap. 1 de hescript., et sumitur ex Glossa in c. Ut circa, de Elect. in 6, verbo Corporali ; et Domin. ibi, et aliis relatis a Fel. in dict. c. 1, n. 11 et 12; qui omnes docent contrarium esse dicendum de privilegio particulari extra jus commune existente, nam contra illud non praevalebit privilegium posterius, nisi clausulam Non obstante, vel similem derogantem contineat, ex eodem fundamento cum proportione applicato, quia tale privilegium nullo modo pertinet ad commune jus, sed vel ad factum, vel ad jus privatum, quod princeps facile ignorare praesumitur, juxta cap. 1 de Constit., in 6; et ideo non censetur princeps habuisse voluntatem derogandi illi, quando id suflicienter non declarat. Et eadem ratione idem dicendum est de jure acquisito tertii, quia etiam praejudicium illud ad factum pertinet, quod princeps ignorat, et ideo non praesumitur velle illud nisi expresse declaret, et ideo privilegium non operabitur cum tali praejudicio. Limitandum tamen est, nisi materia privilegii talis sit, ut intrinsece secum afferat praejudicium hujusmodi : tunc enim non habet locum praesumptio ignorantiae, ut constat. Tamen in eocasu limitandum est privilegium, ut noceat quam minimum fieri possit. Quae doctrina sumitur ex c. Super eo, de Offic. deleg., adjuncta Glossa ibi, verb. 7ntentionis, cum his quae ibi notantur a doctoribus, et ab Abb. in cap. pen. de Cler. non resid.; Felin. in d. c. Cum nonnulli, in reg. 2, fallen. 2, in fin., et fallen. 4, limit. 2 ubi plures alios allegat, et infra tractando de interpretatione privilegii aliquid addemus.
On this page