Text List

Caput 15

Caput 15

De forma privilegii quod vogatur ad instar.

CAPUT XV. DE FORMA PRIVILEGII QUOD VOGATUR AD INSTAR.

1. Quae hactenus diximus de forma privilegii communia fere sunt omnibus privilegiis; nunc vero explicandae sunt nonnullae speciales formae concedendi privilegia, et in primis occurrit illa a qua solet aliquod privilegium ad instar appellari ; quia nimirum unum privilegium per similitudinem vel aecuiparationem ad aliud alicui prius datum, alteri conceditur. Unde, ut clarum supponimus esse possibilem hanc privilegii formam, tum quia non solum res, sed etiam nomen sumitur ex l. Omnia, 34, c. de Episc. et cler., tum etiam quia per se videtur res manifesta. Nam ( ut diximus ) de ratione privilegii tantum est ut princeps sufticienter declaret voluntatem suam, potest autem illam declarare, vel specialiter omnia explicando, vel uno verbo generali, cum relatione ad aliud in quo omnia distipcte continentur. Nam et ad praeceptum, et ad testamentum vel donationem, imo et ad ipsam sacramentalem confessionem potest sufticere hic relationis modus, ut si poenitens uno verbo se accuset de omnibus quae cum sacerdote extra confessionem communicavit. Et hoc etiam confirmat usus, ut patet ex cap. 2 de Privil. in 6, ubi, licet non ponatur expresse particula ad instar, ponitur aequivalenter per particulam talibus, et per particulam sicut illisimile exemplum est in leg. Ad similitudinem, c. de advoc. divers. jud., et in aliis quae Mand. refert tractatu de Priv. ad inst., q. 3.

2. Quid significet vom Ad instar.—Inquirunt autem jurisperiti quid significet vox illa ad instar, nam quidam volunt significare idem quod, ad similitudinem; alii, ad aequalitatem; ali dicupt utramque habere significationem, vel etiam plures, ut late expendit Horat. Mandos. supra, q. 1. Omissis tamen ahiis usibus illius vocis, existimo in praesenti materia idem esse privilegium ad instar alterius, quod esse ad imitationem alterius, seu respicere illud tanquam exemplar ad cujus imitationem fit. Quod ex citata lege et ex communi modo concipiendi omnium satis constat. Quia vero haec imitatio exemplaris interdum est propria, interdum metaphorica, aliquando adaequata, aliquando deficiens, dicendum est per illud instar significari propriam et adaequatam imitationem, ita ut mensuratum adaequetur mensurae, et nec superet illam, nec ab illa deficiat. Probatur, quia si non esset propria imitatio non esset univoca, sed analoga, vel aequivoca concessio ; et si non esset adaequata, esset incerta et ambigua, et ita utroque modo esset inutilis vel anibigua concessio. Privilegium ergo ad instar concedit omnem favorem et gratiam formaliter contentam in suo exemplari et in eodem sensu in quo in exemplari continetur, et cum eadem extensione vel restrictione, et non majori, neque minori, quia hoc totum spectat ad propriam et adaequatam imitationem, estque necessarium ut privilegium sit utile et certum. Et hoc sentit clare Nav. in com. de Jubilaeo, not. 26, n. 2, cum Dald. in l. Omnia, c. de Episc. et cler.; idem confirmat et locupletat variis exemplis Mandos., supra, q. 4; et in sequenti capite amplius explicabitur, et solvetur difficultas quae hic occurrere poterat.

3. An aucto exemplari, privilegium ad instar augeatur, et e converso. — Primo enim de hoc privilegio quaeritur an, aucto exemplari per novas concessiones, ad instar augeatur ete converso. Ut, verbi gratia, si Complutensi academiae concessa sunt privilegia ad instar Salmanticensis academiae, an facta nova accessione privilegiorum universitati Salmanticensi, intelligatur facta Complutensi, vel e contrario. Hanc quaestionem quoad priorem partem proponit Bald. in dicta leg. Omnia, refertque opinionem cujusdam Guilliel. negantis privilegium ad instar augeri ad augmentum exemplaris , quam veram esse existimo , praecise stando in vi privilegii ad instar, quia, quate- nus tale est, dicit respectum imitantis aliud; dicitur autem aliquid fieri ad imitationem ejus quod jam existit seu prius factum est, non ejus quod futurum est. Et moraliter loquendo, qui concedit privilegium ad instar, de illo tantum cogitat quod est alteri concessum, non de futuris. Confirmatur a simili ex leg. 7n festamento, 2, ff. de Condit. et demonstrat. Nam si testator jubeat fieri sibi monumentum ad instar alterius quod est in tali loco, licet postea quod positum fuerat in exemplum, augeatur et perficiatur, non tenebitur haeres alterius vel augere quod ipse fecit, vel imitari aliud prout auctum fuit, sed prout erat tempore conditi testamenti, quia testator de illo tantum cogitavit; ergo similiter in praesenti. Nec obstabit dicta l. Omnia, dicens : Ommibus privilegiis, que eadem sancta Ecclesia vel nunc adipiscitur, vel postea therelitur. Quin pouus haec verba confirmant dictam resolutionem ; nam ut illud privilegium extenderetur ad futura, oportuit exprim in lege; nam si solum diceret : Concedimus hospitali privilegia ad instar Hecclesiae majoris, solum fuisset intelligendum de Ecclesia majori quoad privilegia quae habebat : ergo ex vi particulae ad instar, non potest fieri illa extensio, nisi exprimatur vel saltem declaretur mentem concedentis esse ut locus privilegiatus ad instar, semper et in omni tempore futuro sit aequalis in privilegiis alteri loco; tunc enim isto aucto augebitur etiam ille, ut servetur aequalitas. Et hoc docuit etiam Baldus supra, et Panormit. in cap. ult. Necler. vel monach., n. 5; et Mandos., quaest. 9, dicens esse comnunem omnium opinionem.

4. Et inde a fortiori deciditur altera pars: nam licet exemplatum augeatur novis privilegiis, non ideo gaudebit illis exemplar, quia sunt simpliciter diversa, et in privilegiis non habet locum extensio per aequiparationem vel similitudinem rationis. Item exemplar non habet habitudinem ad exemplatum, licet hoc ad illud referatur, quia est illa relatio non mutua, nec etiam exemplatum est causa sui exemplaris, et novum privilegium, quod ei additur, nullo modo datur per respectum ad exemplar ; ergo non est cur redundet in ipsum exemplar. Quin imo, licet in privilegio ad instar contingat aliquando extendi ad futura, quia in eo exprimitur, vel de servanda semper aequalitate sufficienter disponatur, hoc non potest usu venire respectu exemplaris, nisi nova concessio illi fiat, seu declaretur ut illa aequalitas semper sit reciproca. Nam cum privi- legium nriori loco concessum antecesserit sine ullo respectu ad posterius, non potest mutari propter mutationem subsequentis.

B. Secundum quaesitum. — Secundo, quaeri potest an, abrogato, vel quomodolibet amisso aut destructo exemplari, intelligatur revocatum, amissum, vel destructum privilegium ad instar. Respondeo non censeri revocatum. Ita docet Bald. supra, cum eodem Guillielm., Panormitan., n. 6, et Mandos., quaestione 6, et Navarr. supra, n. 8. Et ratio est clara, quia privilegium ad instar in re ipsa est distinctum a suo exemplari, et non est correllativum ejus, neque ab illo pendet in conservari, quia verba privilegii absoluta sunt, ut supponimus, et ex vi particulae ad instar non sequitur talis dependentia. Imo, in rigore loquendo, privilegium quod ponitur in exemplum non est propria et per se causa alterius, sed ponitur tantum ad determinandam significationem generalium verborum, quibus privilegium ad instar conceditur : facta autem illa determinatione, et cognita qualitate, et modo privilegii sic concessi, nulla ratio dependentiae inter illa privilegia relinquitur ; et quamvis demus illam esse propriam causalitatem exemplarem, haec non est talis ut ab existentia exemplaris pendeat exempiatum, postquam factum est: sic enim videmus multas res vel aedificia fieri instar aliorum, quae postea manent , licet exemplaria destruantur. Igitur, destructo loco ad cujus instar alius privilegium accepit, durat privilegium concessum posteriori loco, etiamsi in priori destructum sit. Multoque magis revocato privilegio ad instar, non revocatur aliud ad cujus instar concessum fuerat, quia est omnino prius et absolutum, atque independens a posteriori. Et ex hoc principio infert Panorm. supra, quando conceditur privilegium ad instar alicujus juris, vel potestatis, licet postea restringatur exemplar, non propterea restringi privilegium ad instar. Exemplum ponit in Clemen. Dudum, de Sepul., ubi declaratur privilegium absolvendi concessum mendicantibus, legitime praesentatis, seu approbatis ab Episcopis, extendi ad omnes casus, praeterquam ad eos qui reservantur a jure respectu parochorum. Ait enim quod, licet postea Episcopi casus reservent parochis sibi subjectis, nihilominus privilegium religiosorum non restringetur, quia est concessum ad instar illius potestatis quam habebant curati eo tempore quo privilegium fuit concessum. Quae sententia satis communis est , et fortasse vera, ut late prosequitur Em- man Roder., tom. 1 Regular. Quaest., q. 61, art. 2; et de illa suo loco dicemus. Nam propria ratio (ut opinor) non ex tempore concessionis, sed ex illa particula a jure sumenda est: reservatio enim particularis Episcopi non est a jure, et ideo non obstaret, etiamsi antea esset, et ita non recte ibi accommodatur praesens resolutio ex ratione privilegii ad instar. 6. Primwn quasitum cum responsione. — Sed quid, si contingat concedt privilegium ad instar, et postea nullum inveniri privilegium in loco, aut persona, vel corpore, ad cujus instar alteri est privilegium concessum. hespondeo tale privilegium ad instar cx vi illius generalis clausulae nihil operari; neque esse validum, si in eo nihil aliud exprimitur, et exemplum non invenitur. Haec est communis sententia doctorum, quos statim referam, et ratio est evidens quia illa concessio generalis manet incerta, et non potest ad particularia determinari ; ergo est inutilis, quia actiones morales et humanae sunt circa parucularia. Et confirmatur a simili ex l. S sic legatum, 15, S Si mihi, tf. de Legat. 1, ibi: Sv quantitas non sit adjecta, evidenti ratione milil; debetur, quia non apparet , quantum fuerit legatum. Dices: tunc prudenti arbitrio determinari poterit modus, et quantitas, vel qualitas privilegii, considerata conditione materiae et personarum, et conjectata mente concedentis : sic enim in dicta l. /n testamento, dicitur, si testator jusserit sibh monumentum fieri instar alterius existentis in tali loco, et ibi nullum monumentum inventum fuerit, non obligari haeredem ad faciendum monumentum simile alteri, obligari tamen ad faciendum monumentum decens, juxta vires haereditatis et conditiones defuncti. Respondeitur in praesenti materia non habere locum hoc arbitrium sine recursu ad eum qui privilegium concessit, quia ad illum spectat, et non ad alium, quod non habet locum in testatore, qui post mortem non potest mentem suam interpretari: auctor autem privilegii semper id potest, quia, licet personae mutentur , semper eadem cathedra perseverat, quia sedes non moritur. Item in casu illius legis constabat satis de voluntate illius testatoris, quoad legati substantiam , determinatio vero quoad modum non fuit ita dependens ab exemplari ex mente testatoris, ut illa deficiente fuerit omittenda principalis voluntas, quia nec illa posita fuit ut necessaria conditio, nec est ulla conjectura ad id praesumendum, juxta ea quae in simili late dixi lib. 4, de Vot., cap. 7 et8. At vero in praesenti materia substantia privilegii ad instar tantum generaliter concessi omnino pendet ab illo exemplari, seu ex termino ad quem fit relatio, et ideo non potest determinari per privatum arbitrium, sed potestatem concedentis requirit.

7. Dixi autem hoc esse intelligendum , quando privilegium ad instar tantum generatim loquitur, non declarando species favorum vel gratiarum, quia si illa exprimantur specifice cum relatione ad aliud, verbi gratia, dicendo, concedimus universitati Conimbricensi tale et tale privilegium, sicut Salmanticensis eis fruitur ; in eo casu licet exemplar non subsistat, seu licet academia Salmanticensis talia privilegia non habeat, nihilominus privilegium illud ad instar erit validum, et habebit effectum specificum in eo declaratum, illa vero clausula sicut, etc., nihil operabitur, sed valebunt talia privilegia prout de jure valere possunt, vel prout absolute sonant, vel prout solent similia intelligi ac servari. Quae sententia sumitur ex capit. Abbate, de Verborum significationibus, ubi privilegium hac forma concessum : Concedimus vobis hanc facultatem, vel hoc jus eligendi, etc., secundum antiqui temporis morem, non conditionale, sed absolutum esse dicitur, ac proinde subsistere, licet de illo antiquo more non constet, quando de specie favoris et privilegii constat. Et haec est ratio a priori hujus resolutionis, quia illa particula relativa ad instar, vel sicut aut alia aequivalens, non est conditionalis, sed exemplificativa (ut sic dicam) seu demonstrativa, ut jura civilia loquuntur : et ideo non subsistente exemplari valet privilegium, quia nec determinatio privilegii pendet ex exemplari, quia (ut supponitur) satis definita, et specifica est concessio, nec etiam voluntas concedentis pendet ex illo exemplo, quia non est conditionata, sed absoluta et dispesitiva, solumque videtar additum illud exemplum ad majorem explicationem, vel ne nova videatur concessio. Atque ita sensit Glossa ult. in c. Quoniam Abbas, de Offic. deleg., quam Bart. sequitur in Extr. Ad reprimendum, verb. Prout, et in l. Admonendi, ft. de Jur., et in l. Fum qui, S Julianus, ff. de Constit. pecun., et aliis locis, quos cum aliis auctoribus refert et sequitur Fel. in d c. Quoniam Abbas , n. 11; et Mandos., supra, q. 5; qui variis exemplis hoc confirmant et exornant, quae ibi videri possunt. Addit vero Felin. cum Bald., supra, non solum valere tunc privilegium, verum etiam quodammodo magis esse absolutum, quando exemplar non comparet, quam si inveniretur, quia si inveniatur, debet secundum illud limitari ex vi illius relationis ad instar ; si tamen non invenitur, tunc absolute accipietur, ac si non essent verba illa apposita. Quod non debet videri absurdum ; nam etiam posset privilegium ad instar ampliari juxta exemplar, si inveniretur, et sine illo non poterit, et ita aequa est conditio ex utraque parte. Non defuerunt tamen auctores, sentientes in eo casu privilegium nihil operari, quos supra refert Mandosa; sed non video fundamentum urgens, et ideo illos omitto.

8. An privilegium ad instar possit valere contra eun ad cujus instar concessum est. — Praeterea, quaeri solet circa hoc privilegium ad instar, an possit valere contra eum ad cujus instar concessum est. Verumtamen generalis quaestio infra tractanda est, an privilegiatus gaudere possit suo privilegio contra pariter privilegiatum, ubi regulam illam, vel negantem , vel affirmantem explicabimus. Nunc ergo solum dicimus privilegiatum ad instar computandum esse tanquam aeque privilegiatum cum suo exemplari, ad cujus instar privilegium accepit, quantum ad ea quae ex simili privilegio illi competunt; quia, ut dixi, illa privilegia aequalia sunt, et tam exemplatum, quam exemplar, simpliciter ac per se conceditur. Poterit ergo posterior privilegiarius suo privilegio uti contra priorem in his, et eo modo quo privilegiatus gaudet privilegio contra pariter privilegiatum, non vero in alis: quae vero illa sint, inferius dicemus, tractando de effectibus privilegii. ;

9. Aliud quesitum circa idem. — Tandem occurrit hoc loco interrogare an hoc privilegium ad instar sufBicienter censeatur concedi per talem verborum formam : Concedimus tibi dignitatem vel cathedram , uut rem similem, prout tuus praedecessor illam halwit. Interdum enim, ut in facti contingentia in hac universitate vidimus, praedecessor habuit cathedram cum jure ordinario, adjuncto privilegio, et successori concessa fuit sub praedicta verborum forma; ideoque merito dubitatum fuit an illa verba contineant in eo casu privilegium ad instar , necne. Quibusdam placet pars negans, quia illa verba limitanca sunt ad ea quae antecessori competebant jure ordinario, et non sunt extendenda ad ea quae habebat ex privilegio personali, quod cum persona fuit extinctum. Ita sentit Barbos. in l. Quia tale, ft. Solut. matrim., n. 1, et citat Gloss. in l. Heeres in omne, 37, ff. de Acquir. haered.; et ibi Angqel., Roman., et Jason in libro 1 Consilior., consil. 20. Et probat, quia haeres, licet repraesentet personam defuncti, et succedat in omnia jura ejus, nihilominus non succedit in personalibus privilegiis; nam haec cum persona extinguuntur, ut ex superioribus constat: ergo similiter quando conceditur alicui cathedra, vel dignitas cum omnibus quae praedecessor habebat, non intelliguntur concessa, quae habebat ex personali privilegio, et extraordinario jure; atque ita verba illa non habent vim privilegii ad instar. Et ad hoc confirmandum multa adducit Barb. ex varüs legibus, et doctrinis eorumdem interpretum , quas non directe, sed per aequiparationem inducit. Ex quibus tandem concludit, necessarium esse ut exprimatur in concessione, ut succedat quis in his quae competebant praedecessori ex privilegio personali, et tunc ait ad successorem pertinere quae antecessori ex privilegio competebant, non ex persona ejus, sed ex nova concessione. Et ad hoc allegat l. Stipulatio ista, S Sed si quis, ft. de Verb. obl., et l. Bepeti, in princip., ff. Quibus modis ususfructus amittatur.

10. Verumtamen ex hac ultima assertione, quae veracissima est et clarissima, enervantur omnia quae ad probationem prioris resolutionis afferuntur. Aliud enim est loqui de translatione omnium jurium, quae vel naturali et ordinaria successione, vel per legatum, vel aliam donationem privatam fit, aliud vero est loqui de concessione facta a principe. Nam de priori modo translationis loquendo, manifestum est clausulam universalem non extendi ad privilegia personalia, et successionem jure ordinario, vel ex propria voluntate possidentis factam , non comprehendere privilegia personalia, quia nec est in potestate possidentis illa transferre, nec in illis potest esse propria successio, cum per mortem habentis extinguantur. Et ad hoc genus translationis, vel successionis spectant omnia quae pro exemplis et similibus adducuntur. Tale enim est iillud de successione haeredis in omnia jura defuncti. Ttem illud de dispensatione, ut unus succedat in omni jure alterius, quae non intelligitur de his quae habebat jure extraordinario. Quae ideo vera sunt, quia dispositio loquens per verbum succedendi, eo ipso limitatur ad jura in quibus succedi potest, et similiter dispositio constituens jus ordinarium succedendi in aliquo munere intelligitur de tali munere, secundum omnia quae jure ordinario illi competunt, qua ratione Capitulum succedens Episcopo, sede vacante, non succedit in his quae illi competunt ex delegatione, juxta c. Verum, de Foro competent., et tradit Panorm. in c. Cum olim, circa finem, de Majorit. et obed. At vero in casu quem tractamus, termini sunt longe diversi. Quia non agitur de successione, sed de nova concessione, non privata voluntate facta, sed principis, qui potuit tale privilegium concedere antecessori, et potest iliud in successore continuare, si velit, in quo omnes convenimus, et solum inquirimus an per illa verba, Concedimus tibi munus, vel cathedram, sicut antecessor tuus illam habebat, censeatur concedi privilegium antecessoris, vel (quod perinde est) aliud ad instar illius. Et quoad hoc nihil plane videntur probare illa exempla, nec generalia principia in aliis terminis loquentia. Nec etiam ostensum est cur illa verba sint restringenda ad sola jura ordinaria talis muneris, et non comprehendani etiam illa quae ex particulari privilegio antecessori data sunt, cum supponamus utraque pendere a voluntate ejusdem principis concedentis, et utraque possint commode sub illis verbis comprehendi, et alioqui regula generalis sit, beneficia principis late esse interpretanda.

11. Oppugnatur regula Barbose.— Cuapropter mihi non placet regula illa generahs et absoluta, quam Barbosa ponit, et in casu supra commemorato , contrarium in praxi censul, duplici adhibita consideratione, quam nunc etiam propono, et pro regula habendam censeo. Primo enim circa verba concessionis, per quae non solum res, seu munus conceditur, sed expresse additur, prout antecessor id habuit, seu, cum omnibus juribus que praedecessor habuit, considerandum est an talis forma verborum sit ordinaria in omni provisione talis muneris, vel cathedrae, etc., quoties ex gratia principis donatur, ita ut semper in illa addatur aequiparatio ad antecessorem, quocumque modo munus illud habuerit, id est, sive cum privilegio, sive absque illo, vel potius illud additum, prout, etc., sit extraordinarium et speciale. Nam in priori casu procedit prior sententia, tunc non censeri concedi per illa verba specialia privilegia, proptcr fundamenta dictae sententiae, addendo, tunc nullum esse verbum in rigore significans privilegii concessionem, cum per illa eadem verba significari soleat provisio rei cum jure suo ordinario, ut communiter esse solet in praedecessoribus. At vero quando forma concessionis specialis est et extraordinaria, magna prae- sumptio est continere privilegium ad instar, et illud additum prout, etc., positum esse propter privilegium antecessoris, quod voluit princeps etiam successori concedere, non jure successionis, sed gratia aequiparationis, quam ipse princeps facere voluit. Ratio est, quia tunc cessant omnes praesumptiones contrariae sententiae, cum illa non sit successio, nec ordinaria dispositio : et aliunde accrescit magna ratio credendi illa verba non fuisse addita superflue, et sine ullo effectu: nullum autem habent si ad privilegium praedecessoris non referantur; ergo non propter aliam causam posita sunt.

12. Augebitur autem maxime haec conjectura, si addatur secunda de qualitate privilegii. Nam si non contineat praejudicium tertii, sed favorem principis, tunc maxime cavendum est ne verba privilegii inania reddantur. Quando enim privilegium fuerit odiosum, et alis praejudicium afferens, vel bono communi, tunc major est licentia restringendi verba, etiamsi ex parte non habeant effectum propter aliquam conditionem subintellectam, et non impletam, ut, quod voluerit princeps concedere omnia jura ordinaria et extraordinaria quae aliis non praejudicant. At vero quando privilegium est simpliciter favorabile, et potest habere justam causam et rationem, dici non potest illa verba esse addita sine ullo effectu, vel intentione principis, et ideo, sicut extraordinaria sunt, ita etiam aliquid ultra jus ordinarium concedunt, quod esse non potest, nisi aequiparatio in privilegio cum antecessore fiat; ergo hoc concedunt, et hoc est privilegium ad instar.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15