Text List

Caput 16

Caput 16

De communicatione privilegiorum, et eorum collatione cum privilegiis ad instar.

CAPUT XVI. DE COMMUNICATIONE PRIVILEGIORUM, ET EORUM COLLATIONE CUM PRIVILEGIIS AD INSTAR.

1. Alia forma concedendi privilegium esse solet per communicationem privilegii alteri prius concessi, quae est valde usitata, praesertim in privilegiis religionum, ut constat ex compendiis eorum, et ex his quae late refert Emman. hRoder., 1 tom., q. 55, per totam. Circa quam formam concessionis imprimis clarum est efficaciam ejus in hoc consistere, quod jus uni concessum per aliquod privilegium, alteri etiam conceditur per quamdam extensionem, vel certe per quamdam multiplicationem talis privilegii , ut nomine communicationis significari videtur. Ad intelligendum autem qualis et quanta sit haec com- municatio, verba indulti attente pensanda sunt, tum ex parte ejus cui communicatur, tum denique ex parte modi quo communicatur, et in his omnibus fere observandae sunt generales regulae de interpretatione, ampliatione, vel restrictione privilegiorum, quae in superioribus tactae sunt, et in sequentibus tradentur. Solet autem specialiter quaeri an communicatio privilegiorum quae religionibus aut religiosis concedi solent, intelligatur fieri de privilegiis concessis religionibus ipsis, vel de concessis etiam particularibus domibus, aut personis. Sed in hoc nihil certius dici potest, quam ponderanda esse verba communicationis. Regulare autem est, ut communicari intelligantur privilegia concessa intuitu religionis, seu totius congregationis, juxta declarationem Leonis X, quae refertur in supplemento Minorum. Aliqua vero sunt specialia privilegia quae concedunt communicationem in privilegiis, etiam specialium domorum, et haec ipsa specialia privilegia per alias generales clausulas aliis communicantur, et iia poterunt cum proportione eodem favore gaudere, ut latius exponit Emman. hoder., 1 tom., quaest. 55, artic. 18.

2. Sed explicare oportet an haec concessio privilegii per communicationem eadem sit cum concessione privilegii ad instar, soloque nomine differant, vel si majorem habent differentiam, quae illa sit. Aliqui enim hanc differentiam constituunt, quod, per privilegium ad instar, non idem, sed distinctum privilegium conceditur, licet simile : nam ipsa similitudo et relatio quam umportat particula ad instar, hanc distinctionem requirit, ut constat etiam ex Dialectica. At vero per communicationem, non aliud, sed idem privilegium conceditur ei cui communicatur ; nam communicatio privilegii non est ejus multiplicatio, sed extensio, et quasi applicatio ejusdem privilegii ad plura subjecta.

3. Hanc differentiam late tractat Mandos. dicto tract. de Privilegis ad instar, quaest. 2, et illam non probat, ac merito; modus quo rem explicat, mihi non placet, quia identitatem privilegii ponit in utroque extremorum, et negat similitudinem inter privilegia, licet illam ponat inter privilegiata. Imprimis ergo ait, per communicationem idem privilegium communicari , quia vis verbi communicandi hoc requirit, et quia tenor concessionis per communicationem est hic, Concedimus Minoribus, verbi gratia, communicationem privilegiorum que habent Preedicatores, in qua forma relativum qua, refert substantiam, non accidentia. Item quia leges, quae communicationem privilegiorum concedunt , plerumque per relativum identitatis illa concedunt, ut ibi late refert. Addit vero idem esse in privilegio ad instar, et hoc quidem tollere similitudinem privilegiorum inter se, quia idem non est simile sibi, nihilominus tamen res privilegiatas fieri similes inter se, quia subjecta eamdem qualitatem habentia similia sunt. Unde concludit illam identitatem nihil obstare, quominus privilegium communicatum sit privilegium ad instar, quia illud relativum ad instar non dicit similitudinem inter privilegia, sed inter privilegiata.

4. Sed hoc non in jure est necessarium, nec per analogiam ad philosophiam sustineri potest. Interrogo enim quo sensu dicat, in communicatione privilegiorum, idem privilegium praexistens in uno communicari alteri; aut enim loquitur de identitate specifica, vel numerica. De numerica dici non potest, tum quia idem numero privilegium non potest simul esse in diversis subjectis, et aeque primo in singulis; privilegium autem communicatum tam proprie et per se convenit ei cui communicatur, ac prius erat in altero, sicut dictum est de privilegio ad instar ; tum etiam quia tale privilegium durat in eo cui communicatur, etiamsi in altero in quo prius erat, amittatur, ut statim dicemus; tum denique quia argumenta quae pro hac identitate fiunt, ad summum probant specificam identitatem. Si autem de hac tantum sit sermo, cum illa identitate stat perfecta similitudo non solum inter privilegiatos, sed etiam inter privilegia ipsa, ut constat de quacumque identitate specifica inter qualitates, et ratione earum inter qualia, quatenus talia sunt. Ergo immerito dicit ille auctor, per communicationem et per privilegium ad instar, concedi eadem privilegia, non autem similia : nam quae illo modo sunt eadem , etiam similia sunt; sicut ergo privilegium ad instar non excludit identitatem, ita non excludit similitudinem.

5. Particula ad instar semper referre privilegia ipsa inter se, et non tantum personas privilegiutas.—Neque est verum particulam ad wnstar non semper referre privilegia inter se, sed tantum personas privilegiatas: nam potius privilegium ad instar dicitur tale propter habitudinem ad aliud privilegium, quod imitatur; ergo talia privilegia etiam sunt numero distincta, et unum est quasi exemplar alterius, et hoc est ad instar illius, ut ex supra dictis patet. Nec potest intelligi, quomodo privilegium detur uni ad instar alterius rei, vel personae, nisi illa sumatur formaliter ut affecta tali privilegio, ut, in l. Omnia, c. de Sacros. Eccl., cum hospitalibus conceduntur privilegia ad instar Ecclesiae primariae, sine dubio intelligitur supponi Ecclesia ut talibus privilegiis affecta, et ita non solum hospitale fieri simile Ecclesiae, sed etiam privilegium hospitalis effici simile privilegio Ecclesiae; imo non aliter subjectum fit simile alteri, nisi efficiendo in eo tormam, quae sit similis formae alterius. Per hoc ergo nulla differentia inter haec privilegia explicatur.

6. Privilegium ad instar dicere similitudinem non perfectam, sed ad imilationem ; comunicationem autem privilegii dicere evactam, sentiunt aliqui. — Posset vero ulterius addi privilegium ad instar dicere similitudinem, non tamen perfectam et exactam, sed per quamdam imitationem ; communicationem autem privilegii dicere integram et totalem concessionem privilegii, et ideo dici potius identitatem, quam similitudinem, potestque haec differentia confirmari ex quadam formula concedendi hanc communicationem , quam specialiter invenio in quadam Bulla Pii V, Societati nostrae concessa, cujus verba sunt: Possint libere et licite uti, frui, potiri et gaudere (scilicet, privilegiis aliarum religionum) in omnibus, et per omnia, non solum ad illorum anstar, sed pariformiter, et eque principaliter, absque ulla prorsus differentia, proinde ac si iSocietati, etc., nominatim, et specialiter, ac generaliter concessa fuissent. Quae verba supponunt privilegium ad instar non esse pariforme suo exemplari, nec esse tam amplum, sicut privilegium per communicationem concessum, nec ejusdem rationis cum illo. Et confirmatur, quia privilegium communicatum est verum privilegium ; privilegium autem ad nstar, comparatione alterius, est quasi fictum fictione juris. Unde Bald. ait civem ad instar, seu ex privilegio, non esse legitimum et verum civem, sed similitudinarium: Omnis autem similitudo (inquit) est quoddam figmentum rei, et non proprietas ipsa; citat l. Sed si accepto, ft. de Jure fisci.

7. Oppugnatur praedictus modus dicendi. — Verumtamen hic etiam modus dicendi non placet. Primo, quia dictum est privilegium ad instar, absolute concessum, extendi ad omnia ad quae suum exemplar extenditur, atque adeo de se dicere imitationem perfectam, et non iantum adumbratam, vel fictam, cujus oppo- situm in hac differentia supponitur sine sufficienti fundamento, ut patebit, cum tamen illud efficaciter videatur probatum ratione supra facta, quod alias incerta esset et fere inutilis concessio privilegii ad instar absolute et sine alia explicatione. Quod si dicatur privilegium ad instar, licet interdum sit perfectum, posset interdum salvari cum imperfecta imitatione, contra hoc est, quia illud solum habet locum quando in privilegio explicatur. Hoc autem modo etiam communicatio potest esse imperfecta, et solum per quamdam participationem. Quod si communicatio privilegii absolute facta, et sine limitatione, intelligitur de adaequata communicatione totius privilegii, etiamsi expresse haec adaequatio non explicetur, quia non est ulla ratio addendi limitationem, quia si haec licentia daretur, tota concessio esset incerta et ambigua ; ita etiam dicendum est de privilegio ad instar, propter eamdem rationem ; ergo in hoc potius aequiparantur quam differant : nam absolute facta utraque est perfecta concessio: per additionem vero et expressam concedentis voluntatem utraque potest limitari, et tantum ex parte vel per imitationem imperfectam fieri.

8. Unde etiam constat non recte adduci verba illa Pii V ad differentiam praedictam confirmandam. Nam sicut ex illis verbis videtur colligi privilegium ad instar posse esse inaequale, et secuncum quid, ita etiam colligi poterit communicationem privilegii non esse pariformem, neque aeque principalem, neque absque ulla differentia, nisi haec expresse declaretur in privilegio, quia cum hae particulae expresse addantur, insinuatur sine illis non esse ita adaequatam communicationem. Quod si hoc falsum est, ut videtur probatum, dicendum necessario erit illud non colligi ex additione illarum particularum , quia non semper adduntur propter novum effectum, sed propter majorem explicationem ejusdem effectus, et ad tollendam omnem tergiversationem, et umbram eludendi privilegium. Imo etiam interdum multiplicantur hujusmodi verba ad explicandum magnum affectum concedentis, ut patet de illis, Uti, frui, potiri et gaudere, et in omnibus et per omnia. Idem autem dicendum erit de praedictis verbis respectu privilegii ad instar, ut exposuit Mandos., dicta q. 2, n. 13, ubi ipse refert alias privilegiorum formulas quae habent, non ad instar, sed pariformiter, et miratur quomodo illa negatio cum adversativa conjunctione ponatur, ac si illud non esset privilegium ad instar, vel ac si esse ad instar et esse pariformiter essent opposita. In praedicta autem Bulla non legitur absolute non ad instar, sed non solum ad instar, quae verba faciorem habent explicationem : nam quia privilegium ad instar latitudinem habere potest, et obscuritatem, vel tergiversationem, si solum ponatur, ideo ait Pontifex, concedere se privilegia dicta non solum ad instar, sed etiam cum omni proprietate et exaggeratione, ut magis statim declarabimus.

9. Notanda de privilegio ad instar et per cominunicationem.— Cuapropter tam de privilegio ad instar quam de privilegio per communicationem distinctio aliqua praemittenda est, ut proprie et univoce fiat comparatio. Primo, ergo duobus modis intelligi potest privilegium esse ad instar ; primo ad instar alterius conditionis, seu proprietatis, quae in exemplari non est ex privilegio, sed ex naturali origine, vel ex antiquo aut ordinario jure. Secundo, potest privilegium esse ad instar alterius privilegii, vel privilegiati, quoad jus quod ex speciali privilegio habet. Priori modo est verum, quod in quadam confirmatione supra sumebatur, privilegium ad instar non constituere aliquid vere tale quale est suum exemplar, sed fictione juris: sic enim privilegium legitimationis dici potest ad instar legitimorum filiorum, non tamen facit vere et realiter legitimum filium, sed fictione juris. Et sic etiam procedit quod dicebat Bald., civem ex privilegio non esse legitimum et naturalem civem, sed instar ejus, secundum quamdam similitudinariam rationem. Sicut etiam dicere solemus privilegium nobilis non facere vere et naturaliter nobilem, sed civiliter, fictione juris. Et cum eadem limitatione accipiendum est quod idem ait, omnem similitudinem esse figmentum rei, et non proprietatem: est enim verum de hac similitudine legal (ut sic dicam) respectu rei naturalis ; nam alioqui perftecta et naturalis similitudo in veritate et proprietate consistit; imo, si proprietas in utroque extremo legalis sit, potest similitudo esse omnino propria, et non tantum analoga, ut jam dicam. Posteriori autem modo nos hactenus locuti sumus de privilegio ad instar, nimirum, quod datum est instar alterius privilegii, seu, quod idem est, ad imitationem effectuum et proprietatum quae in alio sunt, etiam ex privilegio; nam hoc modo loquuntur jura de privilegio ad instar, et hic est communis usus talis vocis; nam prius non solet vocari privilegium ad instar, sed directum, et (ut ita dicam) primarium , licet effectus ejus possit diei esse ad instar alterius effectus naturals, secundum analogiam et fictionem juris. Hoc ergo privilegium ad insiar non est fictum, sed verum, nec inducit aliquid per juris fictionem, sed vere et proprie concedit quidquid aliud privilegium, quod est veluti exemplar suum, concedit, et ita inducit similitudinem in privilegiis omnino propriam, et absque aliquo figmento.

10. Resolutio auctoris. — Juxta hanc ergo distinctionem, dicendum est privilegium proprie dictum ad instar, uüque alterius proprii privilegii, non distingui a propria communicatione privilegii, et hoc recte probari rationibus factis. Privilegium autem vocatum ad instar propter solam imitationem alterius juris ordinari et quasi connaturalis fundati in proprietate originaria, seu naturali, illud merito distingui a privilegio per communicationem, quia ibi non fit revera communicatio privilegii, sed conceditur per privilegium quod alteri convenit sine illo, vel si convenit ex privilegio, illud est jam factum quasi connaturale propter antiquitatem originis, ut in nobilitate originaria, vel in jure civitatis ex antiquo domicilio, et similibus. Et fortasse Pius V, in praedicta Bulla quae incipit Doum indefessm, ideo tam accurate declaravit illam communicationem privilegiorum ordinum Mendicantium factam Societati, non esse tantum ad instar , quia in illa declaraverat religionem Societatis Jesu mendicantem esse; et ideo, ne quis putaret esse mendicantem solum ex privilegio et fictione juris, et ideo concedi illi mendicantium privilegia, solum ad instar verarum mendicantium religionum, ideo expressit concedere se talia privilegia Societati pariformiter, et aeque principaliter, absque ulla prorsus differentia, quia nimirum inter verum, et fictum fictione juris, semper relinquitur aliqua differentia ; Societas autem non fictione juris, sed vere religio mendicans est, et ideo aeque principahter et sine ulla differentia ili communicantur privilegia.

11. Denique oportet alteram distinctionem adhibere ex parte communicationis privilegiorum ; duobus enim modis fieri contingit. Primo, ut privilegium uni tantum per se et propter se concedatur, ab illo autem quasi redundet et derivetur ad alios, propter connexionem quam habent cum illo primo, ita ut non in propriis personis censeatur illis concessum privilegium, sed in alio. Sic privilegia religionis alicujus interdum communicantur fa- miliaribus, non ratione sui, sed ratione religionis, a qua omnino pendent in illorum usu et fructu. Secundo, privilegium uni corpori vel personae concessum communicatur alteri proprie et aequaliter, ita ut ex propria persona illo uti possit, non minus quam prior poterat, vel quam ipsa posset, si primo et per se fuisset communicatum ei privilegium. Et hoc modo communicatio privilegiorum ordinarie fit inter religiones per indulta Pontificum, ut constat in Societate, et Bulla citata, et ex alia Gregor. XII Ascendente Domino ; ev idem est in aliis religionibus, ut constat ex compendius verbo Conmumunicatio , et refert late Emm. Rod., 4 tom., quaest. 55, praesertim art. 21, cum Cord. in addit. ad Compend. verb. Communicatio, in fine.

12. Privilegium ergo communicatum priori modo alicui tanquam accessorio ratione principalis , non potest dici privilegium ad instar, proprie sumptum, ut de illo in superiori puncto locuti sumus : quia non est ibi concessio unius privilegii ad instar alterius, sed est extensio quaedam ejusdem privilegii. Unde ibi locum habet ratio tacta supra, quod ibi non est privilegiorum similitudo, nec relatio, aut aequiparatio unius ad aliud, sed est idem privilegium non tantum specie, sed etiam numero, quod uni primo, et alteri, ratione illius primi, communicatur. Unde fit etiam ut inter ea duo membra quae illo privilegio gaudent, non sit aequalitas ; nam semper accessorium pendet a principali, et si principale illud renuntiet, aut alio modo illud amittat, consequenter illud etiam perdet accessorium. Ut si religio amittat privilegium, consequenter donati vel servientes intra domos viventes illorum fructt privantur, non vero e contrario : nam licet privilegium perdatur quoad accessorium seu familiares, non amittetur quoad religionem, quia accessorium sequitur principale, et ab eo pendet, none contrario. Et eadem ratione, licet illi quibus secundario communicatur privilegium, illo gaudeant, et uti possint contra alios, non vero contra illum ratione cujus illud participant, ne quod in favorem ipsorum recipiunt, in eorum gravamen et odium convertatur, ut recte docent Cord. et Emman. Roder. supra, loquentes de privilegiis religionum, quatenus servientibus communicantur. Et generalius idem docet Panorm. in c. Eax parte, 15, de For. compet., num. 14, dicens, qui privilegio utitur jure alterius, non posse illo uti contra eum ratione cujus illo gaudet; quod etiam affirmat DBart. in l. Donationes, 26, c. de Donat. inter vir. et uxor. ex l. Si judex, 14. ff. de Minor., quae non in propriis terminis, sed per quamdam particularem rationem induci potest. Denique in hoc quodammodo aequiparatur privilegium sic communicatum privilegio ad instar , improprie dicto, propter imitationem impropriam quam facit per fictionem juris : sic enim hoc privilegium dum extenditur ad familiares religionis, verbi gratia, aestimare illos videtur tanquam religiosos fictione juris, vel per quamdam habitudinem et analogiam.

13. Illatio contra dicta. — Dicet vero aliquis: ergo privilegia concessa religioni, ut sic, quatenus communicantur singulis religiosis divisim ac personaliter, erunt privilegia per communicationem, non per directam concessionem, quia non ratione sui, sed ratione totius corporis singula membra religiosa illis privilegiis gaudent, et in eis a corpore dependent ; nam si corpus religionis illis privetur, vel illa renuntiet, vel amittat, omnes et singuli religiosi illis carebunt ; non vero e contrario. Religio etiam uti poterit tali privilegio contra suum religiosum, non tamen e contrario; ergo est illud privilegium per communicationem imperfectam et similitudinariam, etiam respectu religiosorum : consequens autem videtur absurdum, et alienum a modo loquendi omnium de hujusmodi privilegiis.

14. Responsio. — Respondeo talia privilegia respectu religiosorum, non esse per communicationem proprie loquendo, sed per concessionem primariam et directam. Quia, quando privilegia religionis talia sunt ut pro singulis religiosis, et ad personalem usum conferantur, primo ac per se conceduntur ipsis personis religiosis : nam licet videantur concedi singulis ratione totius, etiam conceduntur corpori mediantibus membris secundum diversa genera causarum. Nam si respiciamus rationem motivam, illa videtur esse favor religionis, et hoc modo conceditur membris propter totum ; tamen si spectemus immediatum subjectum cui fit favor privilegii, illud est unaquaeque persona religiosa, nec conceditur corpori, nisi quatenus omnibus et singulis membris datur, quia actiones vel effectus propter quos datur privilegium ad singulos spectant, non ad corpus ut tale est, ut supponimus. Et in hoc est magna differentia inter ipsos religiosos, et alios qui quasi extrinsece adhaerent religioni. Et ideo etiam non potest dici tale privilegium secundum hunc respectum esse ad instar, aut secundum fictionem aliquam, neque secundum propriam dependentiam, nisi fortasse quatenus partes pendent aliquo modo a toto, et e contrario. Dixi autem respectu religiosorum, utique jam professorum, quia respectu novitiorum dici potest haec communicatio secundum aliquam fictionem et extensionem, et ideo ut talia privilegia conveniant religiosis, non est necessaria specialis expressio aut declaratio, sed satis est quod religioni concedantur ; ut vero complectantur novitios, necessaria erit expressa verborum forma, et ita observat usus, et multo magis est necessaria, ut ad familares extendatur. Unde etiam in his solent requiri speciales conditiones, ut, verbi gratia, quod actu serviant, intra monasteria habeant, etc.; in religiosis autem sola professio sufficit, ut notari potest in Trident., sess. 24, c. 11 de Reform.

15. Quodnam sit proprium privilegium per communicationem simpliciter ? In re mil differens a privilegio ad instar proprie sumpto. —At vero privilegium quod uni prius concessum est, et postea communicatur alteri in propria persona, ita ut fiat illus proprium, non minus quam si tali personae vel rei fuisset primario concessum, illud est proprium privilegium per communicationem simphliciter, et in re nihil differt a privilegio ad instar, proprie sumpto, quale supra explicatum est. Ita tandem concludit Mand. supra, et idem sentiunt Cord. et Emman. Roder., licet terminis quaestionem non tractent. Et probabitur facile declarando vim et efficaciam hujus communicationis. Primo enim haec communicatio est veluti concessio privilegii, quia illi, cui privilegium communicatur, novum privilegium conceditur, quod antea non habebat, et licet antea illud privilegium in specie esset in alio, non tamen erat in tali re vel persona; ergo quoad hanc individuationem, ut sic dicam, quasi de novo fit: unde communicatio illa etiam dici potest multiplicatio numerica ejusdem privilegii, ut supra declaratum est. Deinde, cum dicitur hoc privilegium communicari, nihil aliud per hoc significatur, nisi quod privilegium, ut receptum in eo cui communicatur, sit ejusdem rationis cum illo, quod communicatur; hoc autem ideo est, quia fit ad instar et similitudinem illius; est ergo illud privilegium ad instar, et quod per hanc vocem significatur quasi in actu signato, per verbum communicationis significatur in actu exercito; res autem eadem est.

16. Proprietates supra declarate in privilegio ad instar, locun habent in privilegiis communicatis absoluto et perfecto modo. — Praeterea (quod ad rem moralem praecipue spectat), hinc fit ut proprietates supra declaratae in privilegio ad instar, in privilegiis communicatis absoluto et perfecto modo locum habeant. Nam per communicationem hanc ita fit proprium privilegium in eo cui communicatur, ut mutatio in uno facta non necessario fiat in altero, nec e converso, sive illa sit per modum augmenti, sive per modum diminutionis aut corruptionis. Ratio est, quia communicatio privilegii seu privilegiorum, si nihil aliud addatur, intelligitur fieri de privilegiis concessis, vel secundum mensuram concessionis jam factae, quia vel verbum communicandi regulariter cadit super verbum de praeterito, quod ad futurum de se non extenditur, ut dicendo : Communicamus hntic hospitali privilegia concessa tali hospitali :vel licet non addatur verbum concessa, sed simpliciter dicatur, tale hospitale gaudeat privilegiis talis Ecclesiae, intelligitur de concessis, quia non sunt eo tempore privilegia talis Ecclesie, nisi quae illi concessa sunt. Et ideo ubi princeps vult largiorem facere communicationem, addit specialia verba quibus expresse declaret, non tantum communicare privilegia concessa, sed etiam concedenda, sicut fecit Pius V in dicta Bulla , et similes sunt plures in compendio, verb. Commnunicatio, et ita quoad hoc idem omnino sentiendum est de privilegio per communicationem , et ad instar. Et ita sentit Mandos. dicto tract., Gloss. 14, ubi ita interpretatur quamdam privilegiorum communicationem Societati factam a Pio V, in Bulla quum reputamus, anni 1565; et ideo putat communicationem privilegiorum Societati factam a Pio V non extendi ad privilegia concedenda, nisi per aliam communicationem quasi reflexam, seu in quantum illi communicantur privilegia aliarum religionum in quibus illa extensio continetur. Sed licet hoc sit probabile, attento solo tenore illius Bullae, nihilominus est alia Bulla ejusdem Pii V Cum indefesse (quam ille auctor sine dubio non vidit, quia fortasse ante illam editam tractatum illum composuit, nam fuit post sex annos a superiori edita), in qua expressis verbis communicantur Societati privilegia concessa et concedenda. Haec ergo clausula, vel alia aequivalens necessaria est ad illam extensionem, quae solet etiam addi in privilegio ad instar, ut constat ex l. Omnia, c. de Episcop. et cler., et ita in hoc non est differentia inter haec privilegia.

17. Mutatio privilegii respectu ejus cui primo fuit datum, non mutat respectu illius cui posterius. — Simili modo dicendum est de mutatione privilegii communicati quoad diminutionem vel amissionem, quia licet privilegium minuatur vel amittatur, sive per revocationem, sive per non usum, sive quocumque alio modo, in eo cui prius directe concessum fuit, inde nulla resultat mutatio in eo cui postea fuit communicatum quia haec posterior concessio non pendet a prima, quia non conceditur posteriori tanquam accessorio, seu connexo cum priori, sed per se ac directe, ex propria, et in propria persona, solumque est inter illas concessiones antecessio temporis, et quaedam multiplicatio ; ideoque mutatio in uno facta non potest alteri nocere. Atque ita tradit Panormitan. in cap. Cum accessissent, de Constit., et cum illo Sylvest., verb. Pricigium, quaest. 11, in fin.; Mandos., supra, q. 6; Roder., tom. 1, quaest. 55, art. 19, ubi in hoc sensu ait per communicationem privilegii dari jus utendi illo, non tamen communicari usum vel non usum ejus cui prius tale privilegium datum est. Quod vere dictum est, et idem dici potest de quacumque renuntiatione privilegii, vel causa ab uno data ad illius amissionem ; nam in his non est facta communicatio. in his ergo non invenitur differentia inter privilegium per communieationem et ad instar, nec etiam in aliis quae supra notata sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16