Caput 17
Caput 17
Utrum communicato privilegio etiam resthrictio ejus communicetur.
1. Occurrit tamen, in hac aequiparatione, specialiter inquirendum an privilegium alicui concessum cum certa restrictione, et postea communicatum alteri, intelligatur communicatum cum eadem restrictione, etiamsi illa non exprimatur, sed absolute dicatur communicari huic privilegium quod alter habet. Nam videtur ex dictis sequi pars affirmans, primo, per argumentum a contrario, quia illa restrictio non supervenit communicationi, sed supponitur in prima concessione : sed restrictio quae supervenit post communicationem, non extenditur ad talem communicationem; ergo oppositum dicendum videtur in resirictione quae praecedit. Item illa restrictio necessario transit ad privilegium ad instar; ergo etiam transit cum communicatione privilegii perfecta. Probatur consequentia, quia haec vel sunt in re idem, licet verbis differant, vel certe parificantur ; est enim eadem ratio in utroque, praesertim quoad hanc conditionem. Antecedens autem patet, quia privilegium, datum a principio cum restrictione, cum eadem proponitur ut exemplar alterius, quia revera non est datum, nisi in tali gradu, vel cum tali modo, et sic proponitur in exemplar, quando aliud datur ad instar illius; ergo illa restrictio necessario transit ad exemplatum. In contrarium vero est, quia restrictio addita in prima concessione respectu ejus cui facta est, non semper aeque aut bene accommodatur alteri, cui tale privilegium per communicationem concessum est; ergo non est verisimile restrictionem etiam communicari, ut, verbi gratia, conceduntur Societati sua privilegia cum hac restrictione, ut singuli religiosi illis uti non possint, nisi per caput proximum totius religionis, quod est generalis, id est, per applicationem et consensum ejus ; quando ergo haec privilegia aliis religionibus communicantur , non est verisimile restrictionem illam communicari, quae non est gubernationi aliarum religionum accommodata. Similiter conceduntur Societati aliqua privilegia cum hac restrictione, ut alia religiones illis uti non possint per viam communicationis; aliae vero religiones habent privilegia communicandi in omnibus cum caeteris aliis religionibus : ergo illa restrictio non poterit aliis religionibus nocere.
2. Prima restrictio privilegii. — Adverto triplicem posse cogitari restrictionem in hujusmodi privilegiis. Prima esse potest ad limitandum privilegium secundum se, non intuitu religionis vel in favorem religiosi instituti, etiam absolute et generatim spectati, sed ratione tantum convenientis moderationis talis privilegii, vel ad cavendum nocumentum aliorum, vel ad vitandum aliquam perturbationem quae ex majori licentia oriri posset. Ut si privilegium non solvendi decimas limitetur ad propria praedia quae propriis laboribus excoluntur, vel si privilegium exemptionis limitetur ne ad familiares extra monasteria viventes extendatur, vel ne tollat obligationem servandi festivitates et interdicta, et similia. Et de hoc genere restrictionis, certum existimo servandam omnino esse, in communicatione privilegii, eodem prorsus modo quo in prima et directa concessione adhibita fuit. Hoc enim ad minimum convin- cunt priores rationes dubitandi; et praeterea, quia eadem ratio quae fuit ad limitandam concessionem, est ad limitandam communicationem, et Pontifex aut princeps non declaravit se velle majorem gratiam facere in communicatione, non obstante paritate rationis (ut supponimus, alias nulla esset quaestio), sed solum simpliciter voluisse communicare privilegium quod alteri concessum fuerat ; ergo intelligitur communicatio juxta tenorem et rationem prioris privilegii.
3. Secunda restrictio. — Secunda restrictio privilegii esse potest illa quae addi solet in favorem et conservationem instituti religiosi, vel simpliciter , vel quatenus tale vel tale est, quae interdum addi solet illhis verbis : Dummodo regulari observantie non sint coniraria, quae frequentius adduntur in communicatione privilegiorum, quia fortasse in illa sunt magis necessaria; possent autem in quacumque concessione adjungi, si ex tenore, et in fine privilegii non satis constet. Est enim advertendum duobus modis concedi privilegia religionibus : uno modo, per modum relaxationis, seu dispensationis, vel generalis pro tota religione, vel particularis pro aliqua provincia aut domo, in aliqua observantia rigorosa : tales sunt concessiones factae aliquibus religionibus mendicantium, virorum vel feminarum, ad habendum proprium in communi , et factae religionibus militaribus ad conitrahenda matrimonia, et similia. Alio modo conceduntur privilegia religionibus ad favorem earum, vel ut facilius possint vel temporaliter sustentari, vel spiritualiter operari, quae privilegia non relaxant religiones, sed de se potius tendunt ad fovendam perfectionem, et conservandam disciplinam religiosam. Et hic modus magis est usitatus, quia per se melior est, et ita etiam est per se intentus, prior enim potius est quasi permissus, seu per accidens intentus ad majora incommoda vitanda. Quando ergo absolute conceditur privilegium, et ex tenore et verbis non constat concedi per modum dispensationis alicujus rei pertinentis ad proprium institutum et regularem observantiam, intelligin tur concessum sub illa tacita conditione, dummodo regulari observantie non repugnet, 4 et ideo in prima concessione privilegii ordinarie non exprimitur haec limitatio, quia ve luti per se inest, quamdiu contrarium non exprimitur. Nam intentio Pontificis nunquam : est relaxare religionem, neque id facere credendus est, nisi quando id declarat, causa cognita et necessitate urgente, quam significare solet quando talia privilegia relaxantia concedere intendit.
4. Unde a fortiori constat quod, si talis restrictio expresse addatur in concessione, msnulto magis intelligetur adhibita in communicatione, etiamsi in illa non exprimatur; nam etiam tacite subintelligenda esset, licet in neutro exprimeretur, propter eamdem rationem. Potestque a simili argumentum ad hoc confirmandum sumi ex cap. ultim. de Observ. jejun., ubi generalem licentiam comedendi carnes in sexta feria quando dies natalis Domini incidit, declarat Pontifex non extendi ad eos qui voto, vel regulari observantia, ad illam abstinentiam sunt astricti: indicat ergo generale privilegium habere subintellectam illam conditionem, ut regularem observantiam non relaxet. Quia intelliguntur communicari ea quae ad favorem pertinent, non quae ad perniciem communicarentur , et quae ad aedificationem conferre possunt, non quae ad destructionem. Saepe autem in communicatione privilegiorum additur expressa illa modificatio; tum quia istae communicationes per clausulas valde generales fieri solent, et ideo ne ex illis sumatur occasio errandi, utilissima est illa declaratio; tum etiam quia (ut dixi) sunt multa privilegia concessa aliquibus ad relaxandum rigorem, et oportuit exponere in illis non fieri communicationem per solas clausulas generales. Quocirca, quia non solum dantur communicationes in privilegis prius concessis , sed etiam dantur communicationes communicationum, ut sic dicam, et ita fiunt quamplures veluti reflexiones et mutuae extensiones harum communicationum privilegiorum, ideo, licet illa clausula non addatur in quacumque forma communicationis, secundum illam restringenda est, sive per conclusionem tacitam, quia per se inest, nisi aperte excludatur, sive per relationem ad privilegia quae communicantur, in quibus talis clausula posita est.
5. Solum oportet advertere interdum addi posse specialem restrictionem privilegii intuitu observantiae alicujus religionis, quia secundum suum institutum est necessaria, vel maxime conveniens ad rectam gubernationem, vel ad disciplinam religiosam observandam, quae tamen in alia religione, secundum suam regulam et institutum, non servatur, nec pertinere censetur ad perfectam observantiam sui instituti. Et tunc verisimillimum est, in concessione talis privilegii alteri religioni facta non includi restrictionem illam, seu particularem modum utendi illo privilegio priori religioni accommodato. lIta sentit Emman. Roder., d. quaest. 55, art. 7, de illa clausula quae additur in privilegiis Societatis: Ut non intelligantur concedi inferioribus singulis immediate, sed mediante Preposito generali ; existimat enim hunc ordinem non esse necessarium in alis religiosis, quibus per viam communicationis propria Societatis privilegia conceduntur. Fundatur, quia aliis absolute et sine illa restrictione communicantur, ac si directe essent illis concessa: restrictiones autem et Iimitationes non communicantur. Responderi tamen posse juxta praedicta, restrictiones quidem per se non communicari, nihilominus tamen quando privilegium fuit restricte concessum, non nisi restrictum communicari.
6. Sed nihilominus placet illa sententia. Primo quidem, quia privilegia ipsa prius fuerunt absolute coucessa Societati, postea vero addita fuit restrictio per specialem declarationem, quae non restringit modum utendi privilegio, nisi quoad Societatem ipsam: communicatio autem alis religionibus postea facta est de solis privilegiis, et gratiis, non de hujusmodi declarationibus. Secundo, quia in ipsamet declaratione explicatur fundari in speciali modo Societatis, propter instituti ipsius ab aliis religionibus diversitatem, ut dicitur in Bulla Gregor. XIII Ad futuram, anni 1515, in princ. ; ergo quod ex propria et (ut sic dicam) distinctiva ratione in Societate ordinatum est, non est verisimile ad alias religiones, sine alia declaratione vel necessitate, extendi. Et confirmatur, quia non solum propria privilegia, sed etiam aliarum religionum indulta communicantur Societati cum illa expressa restrictione : Dummodo instituto Societatis et Preepositi aut hujusmodi personarum deputatarum voluntati et beneplacito non refragentur ; quae Iimitatio non extenditur ad alias religiones quoad communicationem privilegiorum caeterarum religionum, ut per se constat; ergo etiam non habet locum in communicatione privilegiorum ipsius Societatis; nam eadem est ratio. Hoc autem limitari potest, ut locum non habeat in illis religionibus (si quae sunt) quae in hoc modo regiminis vel subordinationis Societatem imitantur, vel simpliciter, vel secundum aliquem modum, ratione cujus in damnum ialis religionis cederet, si privatae personae possent uti privilegiis suo arbitrio, et sine consensu Praelati, vel Capituli, seu illius ad quem juxta tale institutum illa cura et sollicitudo incumbit. Tunc enim videtur intelligenda communicatio privilegiorum juxta modum tali religioni accommodatum, non propter communicationem cum Societate in illa restrictione propria ejus (nam in illa revera non videtur habere locum communicatio, quia non est proprie privilegium), sed propter illud principium generale proxime positum, quod communicatio privilegiorum in unaquaque religione intelligenda est sine dispendio disciplinae religiosee, uniuscujusque instituto et regimini accommodatae.
7. Tertia restrictio privilegii.—Tertia itaque restrictio privilegii esse solet, quia conceditur cum speciali respectu ad res spectantes specialiter ad religionem, locum, vel personam illam cui primo conceditur. Ut, verbi gratia, conceditur religioni sancti Dominici privilegium non servandi interdictum locale in festivitatibus Sanctorum suorum in ecclesiis suis, vel quidpiam simile; et postea illud privilegium communicatur religioni sancti Augustini sine alia declaratione ; constat autem illam non posse uti illo privilegio cum restrictione, materialiter (ut sic dicam) et ut sonat sumpta, quia sic non redundaret in peculiarem favorem suum, cum tamen communicatio ad hoc fiat. Neque etiam potest intelligi concessio absoluta, et sine ulla restrictione ; quia sic esset vel inutilis concessio propter indeterminationem et ambiguitatem , vel esset absurda, si cum absoluta generalitate acciperetur. In hujusmodi ergo privilegiis dicendum est, communicari cum eadem restrictione formaliter, seu cum proportione accommodata intellecta. Itaque quod conceditur uni religioni respectu suorum sanctorum, communicatur alteri respectu suorum, idemque de locis, festivitatibus eet aliis similibus intelligendum est. Sicut quod conceditur uni religioni respectu suorum novitiorum, vel familiarium, communicatur alteri respectu suorum , quando communicatio privilegiorum in genere, vel talis privilegii in particulari, absolute et sine alia declaratione fit. Quia ex ipsa materia satis constat, hac intentione et proportione fieri talem communicationem. Atque ita declaratum esse a Julio IIl inter Praedicatores et Minores refertur late in Supplemen. , et ab Emman. Roder., dicta quaest. 55, art. 20. Tamen cum proportione ad omnia similia privilegia est applicanda , ut respective intelligatur facta communicatio; ita ut sit illud privilegium ad instar secundum proportionalitatem ; quae re- gula fere in omnibus privilegiis ad instar servari potest et debet.
8. Quam vim habet restrictio incommunicabilitatis privilegii. — Et per haec satisfactum est rationibus dubitandi pro utraque parte in principio positis ; solum superest explicandum quam vim habeat restrictio illa quae interdum addi solet privilegio alicul concesso, scilicet, ut sit aliis incommunicabile (ut sic dicam), vel ut aliis non communicetur. Exemplum invenio in nostra Societate in Bulla Gregor. XIV, ubi post varias concessiones in fine subjungit haec verba : Praesentis autem constitutionis et gratiae communicationem omnibus aliis, qui sua privilegia cum ipsa Societate copiose participant, participareque poterunt, quomodolibet in futurum fieri omnino prohibemus. Et similia verba, circa quoddam speciale privilegium Societati concessum, habet Gregor. XIII in Bulla anni 1584 Satis superque. Ratio ergo dubitandi est, quia haec prohibitio non videtur posse impedire quominus generalis et absoluta communicatio privilegiorum Societatis vel omnium religionum, facta alteri religioni, has etiam gratias comprehendat, quia par in parem non habet imperium, et ideo prohibitio illa non potest impedire quominus sequens Pontifex illa privilegia aliis communicet. Propter quod Emmanuel Roder. supra, art. 27, dicit (licet cum formidine) per concessiones generales postea factas, etiam ab eodem Gregorio XIII, commucari aliis religiosis etiam illa privilegia, quia generalis communicatio omnia complectitur. Sed non videtur mihi juridica interpretatio, quia est vulgare in jure quod generi per speciem derogatur, etiamsi species ipsa praecesserit. Item quia vulgare etiam est sub generali clausula non venire, quo1 princeps non esset in specie verisimiliter concessurus. Item, quia generalis concessio casuum non extenditur ad reservatos, ut est etiam commune dogma. At privilegia haec quorum communicatio specialiter prohibetur valde specialia sunt, et quasi reservata quoad modum concessionis ; ergo nisi vel in communicatione ftiat specialis mentio illorum, vel saltem addatur clausula per quam comprehendantur omnia privilegia, etiam illa quorum communicatio specialiter prohibita est, per solam clausulam generalem non existimo talia privilegia communicari. Et confirmatur, quia alias, non obstante illa prohibitione, possent alii religiosi uti illis privilegiis ex vi antiquae communicationis, qua illis conceduntur privilegia omnia concessa et concedenda, quia illa etiam universalis est, et comprehendit omnia; consequens est plane falsum, quia alias talis additio et prohibitio pontificia vana esset, et frustra fieret, cum constet innumera esse talia privilegia per quae communicantur futura privilegia. Quod si hoc non admittitur de antiquioribus privilegiis, etiamsi universaliter loquantur, neque in subsequentibus admitti debet; nam etiamsi sint tempore posteriora, in eodem sensu conceduntur quo praecedentia, et eodem modo per specialia praecedentia limitantur. Et ita responsum est ad rationem dubitandi ; fatemur enim posse posteriorem Pontificem communicare talia privilegia, negamus tamen id facere per solam clausulam generalem, et hanc vim et fructum dicimus habere restrictionem illam.
On this page