Caput 18
Caput 18
An confibmatio privilegh sit nova illius concessio, vel quid sit, et an una ab alia differat.
CAPUT XVIII. AN CONFIBMATIO PRIVILEGH SIT NOVA ILLIUS CONCESSIO, VEL QUID SIT, ET AN UNA AB ALIA DIFFERAT.
1. Ratio dubitandi. — Quarta forma concedendi privilegia esse potest per confirmationem eorum ; constat enim saepe confirmari privilegia prius concessa, quod maxime videtur esse in usu in privilegiis religionum, idem vero in aliis fieri potest, et saepe fit. Dubitari ergo potest imprimis an haec confirmatio privilegii sit nova illius concessio, vel quid sit. Si enim vim nominis attendamus, confirmatio non potest esse concessio, quia quod confirmatur, supponitur esse ; quod enim nihil est, confirmari non potest. Sicut conservatio non potest esse rei productio, quia supponit rem esse, et consequenter supponit productionem ejus. In contrarium vero est, quia si confirmatio privilegii non est nova concessio illius, nihil confert privilegio ; erit ergo actio inutilis, quod dicendum non est. Antecedens patet, quia confirmatio privilegii non auget extensive (ut sic dicam) privilegium quoad etfectus vel gratias privilegii, sed circa idem omnino versatur ; nec etiam auget intrinsece, quia concessio privilegii est quasi indivisibilis, quae non recipit magis vel minus ex parte solius recipientis ; ergo si non habet vim novae concessionis, nullum effectum moralem efficere potest, et sic frustra fit. Accedit, quod non repugnat, idem saepius concedi ex parte concedentis : nam eadem promissio seu idem votum potest iterari; ergo eadem concessio privilegii poterit iterum fieri quantum est ex parte concedentis, habebitque hunc effectum, ut si fortasse prima concessio non tenuit, vel perdita est aliqua via, per confirmationem iterum fiat. Et ita confirmatio erit veluti secunda concessio de se sufficiens ad privilegium, et efficax, si subjectum indigeat.
2. Confirmationem actus dupliciter posse postulari: primo, quoad valorem substantice actus ; secundo, ob majorem auctoritatem, aut quid simile. — Ad explicandam hanc privilegiorum formam seu gratiam, adverto confirmationem alicujus actus dupliciter postulari posse: uno modo, tanquam per se necessaria ad consummandum actum prius inchoatum et non perfectum quoad substantiam ejus, ut quando in electione ad munus vel dignitatem postulatur confirmatio, vel quando in pacto inter aliquos facto ad ejus validitatem et firmitatem necessaria est confirmatio principis vel judicis. Alio modo, confirmatio, quamvis non esset per se necessaria ad substantiam et valorem actus, additur ad majorem quamdam auctoritatem, vel alium similem etfectum. De priori confirmatione dici aliquo modo posset esse novam concessionem, seu collationem beneficii, aut alterius rei de qua confirmatio datur, quia ante confirmationem non erat jus perfecte acquisitum, et ita per confirmationem suo modo confert. Verumtamen, etiam in hoc modo confirmationis, ad ipsam confirmationem supponitur alius prior actus, ut electio, praesentatio, concordia, pactum, vel quid simile, respectu cujus actus illa consummatio, quae additur, dicitur confirmatio ; et ideo tunc qui confirmat, non censetur simpliciter dare, sed consummare quod inchoatum erat, ut ait Bart. in l. More majorum, tf. de Jurisd. omn. jud., n. 5, quamvis respectu rei, vel juris, aut firmitatis concessae, dici possit nova concessio, seu donatio. Et hinc est ut haec etiam confirmatio de se et jure ordinario requirat validitatem in actu quem supponit: nam si confirmatur electus, supponitur electio valida ; et sic de aliis. Ita habetur ex cap. Quia diversitatis, de Concess. praebend., quod specialiter loquitur de confirmatione in forma communi, quam statim explicabimus. Idem sumitur ex cap. 1 et cap. Fxaminata, de Conf. util. vel inutil., quibus locis id notant Gloss. et doctores. Unde a fortiori constat posteriorem confirmationem multo minus posse dici concessionem, cum ad validitatem actus vel effectus non requiratur, ut supponitur. Item quia illa confirmatio non ad hoc fit, sed ex abundanti (ut sic dicam) conceditur ad majorem auctoritatem. Et in hac etiam confirmatione multo certius est nil operari, nisi supponat actum validum, per se loquendo, seu in forma communi; tum propter dicta jura; tum etiam quia est quid accessorium respectu actus quem supponit tanquam principale, et ideo, non subsistente principali, accessorium subsistere non potest. Ex his duobus modis confirmationis, haec posterior magis videtur usitata in privilegiis quam prior ; nam si privilegium detur ab habente potestatem, simpliciter non indiget confirmatione ad valorem vel effectum suum. Unde tantum videtur postulari ad melius esse, seu ad quamdam accidentalem perfectionem ; non tamen omnino repugnat prior modus confirmationis privilegii, ut videbimus.
3. Duplex forma confirmationis distinguibLur - in forma communi, vel ex certa scientia. — Secundo, praemittenda est vulgaris distinctio de duplici forma confirmationis : quaedam esse dicitur in forma communi, ex cap. Quia diversitatis, de Conces. praebend., cui videtur opponi confirmatio in forma speciali ; communiter autem aliud membrum appellatur contirmatio ex certa scientia, ex cap. 1 de Transact. ibi, Plenissimae notionis, ubi id notat Gloss., et in cap. Feniens, eodem titul. Quomodo autem dicatur confirmatio fieri in forma communi, non eodem modo ab omnibus explicatur. Quidam enim putant necessarium esse, ut in forma confirmationis addatur verbum aliquod, quo declaretur, dari puram confirmationem eorum quae gesta sunt, ut si dicat Pontifex: Confirmo privilegium prout factum est, vel prout est in usu, vel quid simile: nam si absolute et sine addito confirmet, censetur perfecte confirmare. Ita senüunt Abbas Antiq. et Joannes Andreas. in cap. Zaaminata, de Confirmation. util. et inutil.; Alexand., cons. 59, n. 9, lib. 45;et Bart., cons. 196, n. 2, 1. 1, ubi negat quamdam confirmationem factam esse in forma communi, quia in ea non fuit adjecta haec particula, sicut provide factum. Et videtur alIudere ad dict. cap. Examinata, ubi queedam confirmatio dicitur fuisse communis , quia data fuerat sub illa forma : Sicut provide factum fuerat, et ab utraque parte receptum. Induci etiam ad hoc potest cap. Quia diversitaLis, de Conces. praeb., ubi dicitur per confirmationem in forma communi confirmari beneficia , sicut juste et pacifice possidentur. Ratio etiam adjungi potest, quia si princeps dicat absolute confirmo, simpliciter vult confirmare quidquid infirmum erat, et ita talis confirmatio habebit omnia quae potest habere in forma speciali: ergo ut sit in forma communi, oportet ut per aliquam additionem restringatur, et quasi leniatur proprietas verbi confirmandi. Hanc vero sententiam limitat Panorm. in cap. Eamninata, n. 5, ut habeat locum in privilegiis quae sunt contra jus; nam in dubio non praesumitur princeps aliquid concedere contra jus. Secus vero in privilegio omnino favorabili, maxime quando est datum a Pontifice, vel principe, quia debemus illud latissime interpretari.
4. Confirmationem in forma commun esse puram et simplicem confirmationem. — Vera tamen sententia est, confirmationem in forma communi esse puram et simplicem confirmationem. Unde sicut simplicitas per negationem explicatur, ita etiam haec forma. Negatio autem haec generaliter assignari potest, ut sit confirmatio non ex certa scientia, vel sine cognitione facta. Sicut dixit Bartolus in leg. Privilegia, c. de Sacros. Ecclesiis, tum principem confirmare in forma communi, quando non est informatus ; et ita, quia privatio per habitus cognoscitur, ad cognoscendum quae confirmatio sit in forma communi, oportet cognoscere quae dicatur esse ex certa scientia; nam illa confirmatio quae caruerit omni proprietate sufficiente ad hoc ut confirmatio sit ex certa scientia, erit in forma communi.
5. Confirmationem ec certa scientia esse cum notitia perfecta rei et omnium circumstantiavum illius ; quando vero est cum confusa tantum, notitia dicitur esse in forma commani. — Advertendum est ergo duobus modis posse ab aliquo confirmari privilegium ; uno modo, cum perfecta notitia illius, et tenoris ejus, et omnium circumstantiarum illius; alio modo, cum sola cognitione confusa privilegii, quod simpliciter proponitur ut antea concessum, sine alio examine, vel distinctiori notitia illius. Quando ergo priori modo fit confirmatio, dicitur esse ex certa scientia ; quando vero fit posteriori modo, dicitur esse in forma communi. Unde quando in ipsa eonfirmatione adduntur verba aliqua, quibus sufficienter significatur praecessisse examen, seu cognitionem perfectam, erit ex certa scientia; quando vero in confirmatione nihil speciale inventum fuerit, erit in forma communi. Signa autem quod fuerit confirmatio data cum exacta cognitione, sunt haec. Primum, si in instrumento confirmationis inseratur totus tenor prioris privilegii ; nam tunc constat principem, re tota sufficienter intellecta suam auctoritatem adhibuisse, juxta cap. Fenerabiles, de Confirmat. util., ibi: Et ad majovem rei evidentiam, litteris confirmationis tenor compositionis insertus ; ubi Glossa addit illam confirmationem fuisse ex certa scientia, quia Papa, cum ea viderit, confirmavit. Et Panormitanus addit hoc procedere etiamsi in confirmatione addatur illa clausula, sicut provide factum est, eic.; quia tunc (inquit) non intelligitur haec clausula conditionaliter, sed causaliter. Secus autem esset si tenor privilegii non esset insertus juxta dictum cap. Eaminata, ubi etiam id notat Panormitanus. Et ratio est perspicua, quia quando tenor inseritur, jam non est necessaria conditio, cum de re tota constet ; et ideo verba illa non possunt habere commodum sensum conditionalem, sed absolutum, seu affirmativum, seu causalem, videlicet : Confirmo hoc, quia constat mihi esse provide factum. Secus vero est quando, non inserto tenore privilegii, in confirmatione ponitur dicta clausula, quia non est verisimile affirmari id de quo non constat, et ideo conditionaliter intelligitur.
6. Limitatio quaedam. — Limitatur autem hoc, nisi in confirmatione expresse dicatur ex certa scientia; nam tunc, licet non inseratur tenor privilegii, confirmatio erit ex certa scientia; et ita hoc verbum est secundum signum sufficiens talis confirmationis, quia, cum per tale verbum princeps affirmet se ita confirmare, illi credendum est. Ita Panorm., supra et in cons. 101, n. 9, lib. 1, et plures alii quos refert Felin. in cap. Cum inter, de Except., ubi a principio disputat late hanc quaestionem, an necessaria sint in rescripto formalia verba ea certa scientia, ut dispositio censeatur esse ex certa scientia; et merito concludit non esse necessaria, sed sufficere quod, ex aliis verbis ejusdem rescripti, seu ex narratis in illo, constet principem cum plena facti cognitione processisse. Quae est sententia communis, Panormitan. in dict. c. Cumn inter, et aliorum ibi, et in cap. Ad hec, de rescript.. ubi Panormit., n. T, Deci., n.6; et late Felin., in cap. Nonnulli, eod., ubi etiam alii. Quod intelligendum puto quoad supplendas nullitates quae ex narratis colligi possunt, non vero quoad omnes alias, ut infra declarabo. Sic ergo est illa particula sufficiens, quia ut dicit Bart. in l. Conficiuntur, ff. de Jur. codicil., credendum est pro vero id quod princeps disponit ex certa scientia. Imo addere possumus ex dictis auctoribus, sufficere clausulam aequipollentem illi, ex certa scientia, qualis censetur esse illa, de plenitudine potestatis, ex Panormit., Decio et Felin., supra, qui dicunt clausulam, ea certa scientia, includere illam, ex plenitudine potestatis, non declarant autem an convertantur. Magis vero id declarat Alexand., 1. 4, consil. 122, n.22, et lib. 5, cons. 30, n. 9, quia per hanc clausulam significat Pontifex se velle operari, non tantum secundum commune jus, sed etiam supra, vel contra ordinarium jus, quod non praesumitur facere, nisi ex certa scientia. Et eadem ratione censetur sufficere clausula, 0n obstante lege disponente in contrarium, quia tunc censetur etiam uti plenitudine potestatis, ut ait Felin. in dicto cap. Cun inter, n. 1, in fine; et in dicto cap. Nonnulli, fallentia 4, ubi late hoc prosequitur. Addo denique hanc clausulam communiter intelligi de scientia facti; nam scientia juris semper praesumitur in confirmatione quae fit ex certa scientia, quia princeps habet jus in pectore, et illud ignorare non praesumitur, cap. 1 de Constit., in 6, quod in privilegiis omnes admittunt, etiamsi non in omnibus rescriptis idem concedant, ut videri potest Felin. in dict. cap. IVonnulli, in secunda objectione contra 4 fallen.
7. Plena explicatio confirmationis in forma communi.—Ekx his ergo cmnibus constat tunc confirmationem esse in forma communi, quando in ea nullum signum sufficiens additur, ex quo constet confirmationem processisse habita plena notitia prioris privilegii. Quia si illud signum est necessarium ut confirmatio sit ex certa scientia, sicut dictum est, illius negatio erit satis ut confirmatio non sit ex certa scientia ; omnis autem confirmatio quae non est ex certa scientia, est in forma communi, quia divisio illa adaequata est : ergo illa negatio sufficit ut confirmatio sit in forma communi. Et ita manet probatum contra priorem opinionem, ut confirmatio sit tantum in forma communi non esse necessaria positiva verba quibus id significetur, sed sufficere negationem signi ostendentis certam scientiam. Unde fit, licet non addatur illa clausula, sicut provide factum est, aut aequivalens, cum sola illa negatione esse priv:legium in forma communi. Neque oppositum colligitur ex dicto c. Eauminata, quia, licet ex illa clausula recte colligatur confirmationem esse in forma communi, quando tenor privilegii in eo non inseritur, non tamen ibi dicitur illud signum esse necessarium. Nec etiam in dicto cap. Quia diversitatis dicitur necessarium esse, ad confirmanda beneficia in forma communi, in tenore confirmationis, addere verba illa, sicut juste et pacifice possidentur, sed dicitur hunc esse sensum confirmaiionis in forma communi. Ex quo tandem concluditur confirmationem privilegii datam per verbum confirmandi purum, sine narratione facti, et sine aliquo alio signo alterutram partem indicante, censendam esse in forma communi. Quae est communior sententia juristarum, ut videre licet in Tuscho, tom. 2, lit. C., concl. 708, n. 10 et sequentibus. Et censeo esse verum non solum in privilegiis contra jus (licet in illis sit multo certius magisque receptum), sed etiam in caeteris. Ratio generalis est, quia, licet beneficium principis sit late interpretandum, non tamen ultra proprietatem verborum ; sed verbum confirmandi pure prolatum non est verbum donandi, nec faciendi aliquid de novo simpliciter, sed tantum approbandi quod factum est, ut aperte supponitur in cap. 7nter, de Fide instr., S Caterum, et S Cum igitur ; ergo non plus operatur verbum illud per se sumptum, etiamsi illud late interpretari velimus; sed in hac significatione tantum continet confirmationem in forma communi; ergo. Et hoc magis ex sequentibus patebit.
8. Confirmatio privilegii in forma communi ullum jus novum confert, nec dat valorem privilegio si erat invalidum.—His ergo suppositis, duae sunt communes regulae. Prior est, confirmatio privilegii in forma communi nullum jus novum confert, nec dat valorem privilegio, si erat invalidum, et ita non potest dici concessio privilegii, sed pura roboratio. Haec regula communiter traditur in cap. Quia diversitatis, de Concession. praebend., et ex illo textu colligitur, ut dixi; sumitur etiam ex dicto cap. Ecaminata, et ex cap. 1 de Concession. praebend., ubi dicitur, confirmationem rei litigiosae non impedire processum in hite, quod omnes intelligunt de confirmatione in forma communi : nam secus esset in confirmatione ex certa scientia. Item ex c. Dudum, in fine, de Decim. Fateor tamen haec jura loqui de privilegiis quae juri communi vel alterius derogant. Ratio autem universalis est supra tacta, quia confirmare non est de novo facere, sed roborare factum ; confirmatio autem in forma communi solum significat in principe animum confirmandi, ut dictum est: ergo nec valorem, nec jus confert de novo ex vi talis confirmationis. Et ita intelligunt praedicta jura Innoc., et Imol., et Anton. de Bu- trio in dict. cap. Dudum ; tradit etiam Baldus in Feud., tit. Per quos fiat invest.. cap. 1, n. 1; Felin. in cap. 7nter dilectos, de Fide inst., n. 13 et seq., ubi etiam Panorm. Idem Felin., in cap. Cum venisset, de Testib., n. 2; Dec. in rubr. de Confirmat. util. vel inutil., dub. ultim., qui optime confirmat omnia quae diximus.
9. Quid conferat confirmatio in forma communi. — Interrogabis quid conferat talis confirmatio in forma communi? Glossae et doctores allegati fere dicunt parum conferre, quandoquidem non dat novum jus nec valorem actui. Dico tamen, si haec confirmatio cadat in materiam incapacem seu actum nullum, nihil conferre, neque hoc esse inconveniens, imo esse juxta intentionem concedentis ; ideo enim sub tacita vel expressa conditione confirmat, ut, si conditio non substiterit, nihil faciat. Si autem confirmatio cadat super actum confirmabilem, non parum confert. Ad quod explicandum, distincte loquendum est diverso modo de confirmatione facta a superiore, et ab eodem, vel aequali. Ab inferiori enim dari non potest, ut constat, quia non habet potestatem circa actum superioris. Poterit quidem infericr acceptare privilegium alteri datum a suo superiore, quod sibi aliquo modo praejudicare videatur, quae acceptatio indirecte poterit in confirmationem privilegii redundare, quatenus acceptans post acceptationem non potest privilegium oppugnare, tamen illa non est propria et directa confirmatio, ut per se constat.
10. Si ergo haec confirmatio a superiori detur, et actus sit confirmabilis, multum valet, ut colligitur ex cap. 1 de Confirmatione utili, etc. Nam contra possessionem pacificam a Papa confirmatam, non potest inferior judex sententiam ferre sine Papae mandato, quae est magna utilitas, si tamen vera est. Nam communiter ille textus exponitur quoad illam partem de confirmatione ex certa scientia, ut per Glossam et alios interpretes. Quae sententia, licet communis, apud me non caret difficultate. Nam prior pars textus, in qua dicitur confirmationem rei litigiosae non impedire processum litis apud inferiores judices, ab omnibus intelligitur de confirmatione in forma communi: ergo de eadem est intellicenda altera pars, quia est idem modus loquendi in utraque, et quia alias non est debita consecutio in littera textus. Sed nihilominus communis opinio contra hanc expositionem, et consequenter contra hanc utilitatem talis confirmationis praevaluit. Generalis ergo utilitas solum est robur auctoritatis quod additur privilegio, juxta principium legis 1, c. de Veter. jur. enucleando, dicentis superiorem id facere suum quod auctoritate sua confirmat. Quamvis enim naec regula soleat explicari (et bene) de confirmatione ex certa scientia, de qua aperte loquitur cap. Si apostolice, de Praebend., in 6, et cap. 1 de Transact., ut utroque loco Glossa exponit, nihilominus suo modo etiam potest extendi ad confirmationem in forma communi, quando cadit in materiam habilem, et suum effectum sortitur : nam tunc jam res illa non solum inferioris, sed etiam superioris, vel Papae confirmantis auctoritate subsistit, et ita efficit illam suam.
11. Quando vero eadem persona est quae concessit prius privilegium, et postea illud confirmat, duobus modis potest id accidere. Unus est, ut pro illis diversis temporibus talis persona sibi sit inaequalis in dignitate, ut in casu quem tractat Bartol., cons. 196, de Cardinali Legato, qui privilegium concessit cuidam civitati, quod postea factus Pontifex confirmavit ; et tunc ait Bartolus illam confirmationem habere vim et efficaciam privilegii ex certa scientia, quia confirmans non ignorat factum suum. Quod est valde probabile, quando ex ipso instrumento confirmationis constat ipsummet confirmantem existentem in minoribus concessisse illud privilegium, et confirmare illud tanquam a se factum, et sufficienter memoria retentum. Alias non videtur excedere gradum confirmationis in forma communi, juxta doctrinam communem supra traditam. Nihilominus tamen proderit illa confirmatio tanquam a superiore data, si cadat in materiam habilem, quia formaliter loquendo, revera est a superiore, et identitas personae ibi materialiter se habet. Alio modo potest concedens et confirmans esse idem in persona et dignitate, et tunc non video quid addat confirmatio in forma communi supra concessionem, quia nec jus, nec valorem, nec auctoritatem addit. Quoad nos vero addere potest certitudinem quamdam de voluntate concedentis, et praesumptionem majorem de adhibita dihgentia et consideratione in concessione privilegii. Et fere hoc idem dicendum est de confirmatione facta ab aequali successore, et cum majori exaggeratione ; nam hic intercedit plurium personarum consensus, et personalis auctoritas, quae confert ut plus timeatur quod ita confirmatum est, ut ait Glossa in capite ultimo de Confirmat. utili, argumento cap. Quanguam, 23 distinct., ubi id etiam notat Glossa, et praesertim haec confirmatio per successorem, securiorem reddit privilegiatum, quod non sint ab eo privilegia revocanda, sed potius conservanda et defendenda tanquam sua.
12. Confirmatio privilegit em certa scientia habet vim novam concessionis, et confirmandi actum alias nullum. — Secunda regula principalis est : confirmatio privilegii ex certa scientia habet vim novae concessionis talis privilegii. Ita Glossa in dicto cap. Quia diversitatem, et in dicto capite primo de Transactionibus, Innocent. ibi, et Bartolus, Panormitanus, Decius, Felinus, et alii supra allegati, et caeteri quos ipsi allegant, et plures refert Tuschus verb. Confirmatio ex certa, per totum. Sumiturque ex capite primo, et cap. Feniens, de Transact., cap. 2 de Pactis. Ratio vero est, quia confirmatio ex certa scientia habet vim confirmandi actum nullum, reddendo illum de invalido validum ; ergo habet vim concessionis privilegii. Consequentia patet, quia validare actum seu privilegium quod antea erat nullum , plane idem est quod denuo illud concedere. Antecedens autem probatur, quia quando princeps confirmat actum, non ficte aut vane, sed vere et solide vult confirmare; ergo vult confirmare actum juxta capacitatem ejus; ergo si ex certa scientia procedit, ita vult illud confirmare, sicut revera est confirmabilis; unde si est nullus, et princeps cognovit esse nullum, et nihilominus confirmat, manifeste vult illi dare valorem et firmitatem, quia alias frustratoria et ficta esset confirmatio. Ita vero procedit princeps quando ex certa scientia confirmat ; ergo illa confirmatio habet vim validandi actum, ac subinde concessioni equivalet, vel reipsa est concessio, licet verbum sit confirmandi, ut expresse notat Decius in dicta rubrica de Confirmatione utili, numero 1, in fine, ex Bart., Imol., Panormit. et aliis.
13. Obviatur objectiuncule.—Neque mirandum est quod verbum videatur ampliari cum improprietate ; tum quia non est tanta improprietas, quin habeat etiam fundamentum in usu et in materia subjecta : nam illa confirmatio ex certa scientia, etiamsi possit et de se sufficiat dare valorem actui nullo, non tamen semper id efficit, quia non semper supponit nullitatem in actu, sed ad majorem cautelam, et certitudinem ita conceditur, sive actus confirmatus fuerit validus, sive non; et ideo talis gratia merito confirmatio dicitur, quia et potest supponere concessionem validam, et semper supponit saltem externam concessionem, quae substantialiter (ut sic dicam) confirmari valeat, si substantialem habuit defectum ; sieut etiam dicitur ratificari professio, vel matrimonium factum cum impedimento irritante, per iterationem consensuum post ablatum impedimentum ; tum etiam quia, in praesenti casu, ratio et jus cogit ad talem verbi interpretationem , ne dispositio principis ex certa seientia fiat illusoria et irrationabilis, quod in legibus vitandum est, et consequenter etiam in privilegiis, maxime cum fiunt ex certa scientia. |
14. Limitatio Alexandri et Tuschi scrupulosa nimis. — Atque hinc aliqui ex juristis, praesertim Alexander, quem sequitur Tuschus, dicunt duas esse conditiones necessarias ut haec assertio procedat. Una est, quod confirmatio proferatur ex certa scientia; alia, quod revera in principe praecedat cognitio defectus et nullitatis prioris privilegii, quia si non praecedit haec cognitio, non potest subsequi voluntas efficax validandi illud, nec privilegium in re ipsa erit ex certa scientia, sed nomine tantum. Sed hoc scrupulosum est, reddit enim incertas omnes hujusmodi confirmationes. Quis enim novit an princeps exacte examinaverit valorem prioris actus, vel, licet praecesserit examen, unde constare poterit an intellexerit princeps nullitatem? Et ideo alii auctores illa non distinguunt; sed, eo ipso quod privilegium recitat ex certa scientia ahquo ex modis supra dictis, censetur habere illam efficaciam, quia et praesumitur princeps habere scientiam, quam profitetur, vel licet illam forte non habeat, censetur habere voluntatem confirmandi actum, sicut indiget ; haec enim voluntas confusa haberi potest sine cognitione rei prout in se est, et sufficit ad conferendum valorem actui, si in se fuit nullus, etiamsi ignoretur. Sic enim dubitans de professionis valore, ratificat illam per novum consensum, et potest dici ratificare ex certa scientia, non quia cognoscat esse nullam, sed quia non cognoscit fuisse validam, et nihilominus absolute nunc vult illam de novo facere, si necesse sit. Sic enim haec confirmatio, licet sit ex voluntate absoluta revalidandi privilegium quando cognoscitur nullitas praecedens, potest esse conditionata, quando res ignoratur vel est dubia, scilicet, volo confirmando de novo concedere, si indiges, quae voluntas efficacissima est, si in re praecessit defectus, sicut patet in absolutione data sub conditione, in quantum possum, et indiges, et in rebaptizatione sub conditione, et similibus. Ita ergo censeo esse intepretandam hanc confirmationem ex certa scientia, ut ad illam sufficiat professio (ut sic dicam) principis confirmandi tali modo, cum vera et efficaci voluntate illi proportionata, sive cognitio nullitatis in re ipsa praeexistat in persona et intellectu confirmantis, sive non.
15. Nunquam princeps confirmat ex certa scientia, nisi illud quod a principio concedere potest. — Hinc vero sequitur, ad hujusmodi effectum, et ut locum habeat dicta regula, necessarium esse ut actus confirmandus talis sit, ut possit sola voluntate et facultate confirmantis fieri : nam si actus ille pendeat ex consensu alterius, non poterit per solam confirmationem principis ex nullo fieri validus, quantumvis ex certa scientia procedat. Patet, quia ex certa scientia solum colligimus voluntatem principis ; voluntas autem principis, quantumvis absoluta, non excedit in efficacia potestatem principis; unde non potest consensum alienae voluntatis supplere, nec naturalia impedimenta vel inhabilitates tollere; et ideo non potest Pontifex per suam confirmationem solam ratum facere matrimonium nullum, vel professionem ; sed poterit tollere impedimenta annullantia de jure humano, ut per consensus novos ratificetur actus ; tamen, quia, in materia privilegiorum, actus talis est ut ad illum efficiendum voluntas principis sufficiat, quia princeps est propria causa efficiens privilegii, ut supra visum est, ideo indistincte procedit regula , quod confirmatio ex certa scientia aequivalet concessioni privilegii. Nunquam enim princeps confirmat ex certa scientia privilegium, nisi quando posset illud a principio concedere, et hoc est per se necessarium et intentum in tali confirmatione. Quod si aliquando confirmatio ex temeritate excedat potestatem, id est accidentarium, et non mutat naturam actus; nam etiam concessio privilegii potest interdum esse temeraria et excedere potestatem, et nihilominus absolute verum est privilegii concessionem dare jus, quia intelligitur de legitima concessione ; idem ergo est servata proportione de confirmatione ex certa scientia.
16. De aliquibus restrictionibus confirmationum solitis addi.—Praeterea, ut haec confirmatio talem effectum consequatur , oportet ut simpliciter detur, et nihil addatur quod repugnet revalidationi actus nullius, seu concessio- ni novae privilegii amissi. Hoc adverto propter quaedam indulta pontificia, in quibus confirmantur ex certa scientia privilegia, non tamen absolute, sed cum addito aliquo quod potest ita restringere confirmationem, ut, licet sit ex certa scientia, non confirmet privilegium, si in eo non umpletur conditio. Talia censentur Illa verba prout sunt in usu, quae aliqui Pontifices addiderunt confirmando privilegia aliquarum religionum, ut Gregorius XIII confirmando privilegia Minorum, in Bulla Ea benigna, ann. 1715, et in alia confirmatione reTigioni Jesuitarum concessa, et in alia pro reigione Clericorum qui vocantur ministri infirmorum, et Sixtus V confirmando privilegia Cisterciensium ; quae refert Emman. Rod. dicta quaest. S, art. 1, et in art. 2 interpretatur, per illam restrictionem, significari Pontificem velle confirmare privilegia quae sunt in viridi observantia suumque valorem retinent, non autem illa quae invalida sunt. Sed non videtur hoc universaliter intelligendum de omni nullitate, scd de illa quae per non usum, vel per contrarium usum inducta est, aut etiam e converso de quacumque abrogatione vel revocatione, ratione cujus talia privilegia jam non sunt in usu. Quia hoc in rigore ac praecise significant illa verba prout sunt in usu, et amplianda non sunt, cum restringant beneficium principis. Atque ita videtur exponere similem particulam referens plures alios Mand., in dicto traet. de Privileg. ad instar, Gloss. 15, in princ.
17. Idem judicium ferendum est de simihbus limitationibus, qualis est illa Gregor. XII confirmantis privilegia Clericorum, qui dicuntur ministri infirmorum, cum illo addito: Dummodo sub ullis revocationibus non sint comprehensa. Vtem illa Leonis X confirmantis privilegia Minorum : Prout in libris ordimmn reperiuntur, supplem., concess. 191. Nam quae in illis non reperiuntur, non intelliguntur ibi confirmata, nisi alias sint authentica per Bullas, aut alia publica instrumenta, nam haec non excluduntur. Illa enim verba, licet restringant ad privilegia scripta, ad ampliandum nihilominus posita sunt, ut inter scripta comprehendantur quae in libris ordinis inveniuntur. Denique alia limitatio usitata post Concilium Tridentinum in confirmationibus privilegiorum esse solet: Dummodo Concilio Tridentino non sint contraria, ut patet ex Bullis Gregorii XIII supra citatis, et ex Bulla Sixti V anni 1587, Ft si mendicantium, in qua confirmat Minorum privilegia ex certa scientia, et cum illa limitatione, quae est conformis re- vocationi privilegiorum regularium repugnantium Concilio Tridentino, factae a Pio IV in Bulla anni 1565, quae incipit: In Principis A postolorum, etc., de qua revocatione in proprio tract. de Rel., Deo dante, dicetur.
18. Probabile esse non omnia quae sunt Concilio Tridentino contraria esse revocata, sed ea tantum quae expresse revocantur a Concilio per clausulam Non obstantibus, eic.—Nunc solum adverto aliud censeri posse quod privilegia sint contraria Concilio Tridentino, aliud vero quod sint per illud revocata. Probabile enim est non omnia quae illi sunt contraria, esse per illud revocata, sed illa tantum quae expresse revocantur a Concilio per clausulam, Non obstantibus, etc. Et propterea fortasse interdum illa clausula additur, interdum non additur, ut patet ex sess. 23, cap. 8 de Reformation., et sess. 24, cap. 11; et saepe alias, et infra generaliter dicetur. Hinc ergo conjectatur Emman. hoder., dicta quaest. 8, art. 6, clausulam illam, Duammodo Concilio Tridentino nom sint contraria, intelligendam esse tantum de privilegiis revocatis a Concilio. Sed contrarium videri potest, tum quia, ut dixi, diversa sunt esse revocata et esse contraria, et in diversis non fit interpretatio unius pro alio; tum etiam quia sumus in materia odiosa : nam privilegium contrarium Concilio odiosum est, et ideo illa verba quae repugnant huic odio, in omni proprietate et rigorosa amplitudine intelligenda sunt; tum denique etiam quia talia privilegia, licet non sint revocata per Concilium, videntur revocata per Pium IV, cui plane sequentes Pontifices in praedicta restrictione conformari voluerunt. Sed nihilominus valde probabilis est illa expositio : nam, ut infra dicam, probabilius est Pium IV solum revocasse privilegia contraria illis decretis Concilii in quibus ipsummet Concilium noluit privilegia contra illa valere : unde haec tantum reputantur simpliciter contraria Concilio, nam ubi illud non revocat privilegia, tacite illa admittit, et ita non sunt illi contraria. Quod si hoc verum est, clare constat in eodem sensu esse dictam clausulam intelligendam. Sed hoc accuratius examinabitur infra tractando de revocatione privilegiorum.
On this page