Caput 19
Caput 19
Nonnulla. dubia circa confirmationem privilegiorum expediuntur.
1. Primum dubium.—Nonnulla vero supersunt explicanda dubia circa hanc confirmatio- nem. Primum est, utrum simpliciter et sine restrictione data ex certa scientia, habeat vim restituendi etiam privilegia revocata. Videtur enim ex dictis sequi consequenter pars affirmans, quia confirmatio ex certa scientia restituit privilegium amissum per non usum, vel per usum contrarium, quando contraria limitatio non adhibetur; ergo etiam restituet privilegium revocatum ab homine, quicumque ille sit. Item habet potestatem haec concessio revalidandi quod a principio fuit nullum; ergo multo magis quod fuit validum, licet fuerit revocatum. Denique haec confirmatio aequivalet novae concessioni, ergo. Et ita tenet aperte Rosel., verb. Absolutio, n. 1293, inde concludens per similem confirmationem restitutum esse Minoribus privilegium exemptionis a solutione quartae canonicae portionis, quod fuerat revocatum in Clemen. Dudum, de Sepulc., et sequitur Roder., dicta quaest. 8, art. 3; citat Gloss. in cap. Cum accessissent, de Constitut., verb. Confirmatum, et Panormit. in cap. Cum super, de Caus. possess., n. 4; sed ibi generaIitter loquuntur, non specialiter de privilegiis revocatis.
2. Potest ergo in contrarium objici, quia, ut lex revocet privilegium, non satis est quod contra illud disponat, nisi expresse illud deroget, ut dicitur; ergo eadem ratione, ut confirmatio restituat privilegium, non satis est quod illud confirmet ex certa scientia, nisi expresse dicat confirmare illud, non obstante revocatione ; imo nisi hoc dicat, non videtur esse confirmatio ex certa scientia quoad hunc effectum. Et confirmatur, quia alias, si nunc confirmentur omnia privilegia alicujus religionis ex certa scientia, non addita illa limitatione, dummodo Concilio Tridentino non sint contraria, manebunt confirmata et restituta omnia, etiamsi contraria sint. Quod difficile creditu est; alias, per confirmationem privilegiorum Societatis, in qua non ponitur illa limitatio, ut ex compendio constat, omnia illius privilegia revocata,per concilium essent restituta. Unde idem Emman., d. art. 1, videns fortasse vim illationis, ad vitandum illud consequens, conjectat clausulam illam, quae qeest in nostro compendio, esse in originali, quia post Pium V non vidit Pontificem aliquem confirmasse absolute, et sine illa restrictione, privilegia ; sed revera illa limiiatio non est in originalibus; nam Gregorius XIII, in Bulla Quanto frauctuosius, et in Bulla Ascendente Domino, et Gregorius XIV et Paulus V in suis Bullis confirmatoriis, absolute et sine illa re- strictione privilegia Societatis confirmant, ex certa scientia et potestatis plenitudine; ergo erunt restituta omnia quae per Concilium Tridentinum fuerant revocata ; quod tamen etiam ipsa Societas non agnoscit ex vi talium confirmationum.
3. Igitur pro resolutione, advertendum est aliud esse privilegium fuisse a principio falsum, subreptitium, aut alia ratione nullum, aliud vero fuisse validum, et postea revocatum: nam prius privilegium non conceditur de novo per confirmationem, etiam ex certa scientia, nisi expresse dicatur, non obstante falsitate aut surreptione. Ita sumitur ex hRot., tit. de Confirmat. util., decis. 2, in novis; Panorm., in cap. 7nter dilectos, de Fide instrum., n. 8, ubi late Felin., n. 6, et in cap.2 de Rescript., n. 42, ubi alios allegat ; et ratio prioris partis est, tum quia privilegium falsum vel subreptitium nunquam fuit concessum revera, quia nec princeps illud concessit; sed confirmatio est de privilegiis concessis: ergo non cadit in illud ; tum etiam quia tahs confirmatio, non facta narratione talis defectus, subreptitia est. Unde patet ratio secundae partis; nam Papa potest de novo dare privilegium, etiamsi fuerit falsum ; ergo si id satis declaret, sufficit. Privilegium autem semel validum vere fuit concessum, et ideo in illud potest cadere confirmatio, etiamsi revocatum sit: inquirimus autem an cadat ex vi confirmationis ex certa scientia.
A. Distinctio de revocatione privilegii privata et ab homine, et de illa quae facta est jure commnuni et ordinario. — In quo ulterius distinguendum censeo de revocatione privilegii privata et ab homine, vel de illa quae facta est jure communi et ordinario. Et de priori dico confirmationem privilegii ad illam extendi, quando particula ex certa scientia, vel de plenitudine potestatis, expresse ac formaliter ponitur, quia tunc recte procedunt rationes factae. At vero si certa scientia non expresse ponitur, sed colligenda est ex narratis in indulto, non satis erit narrari formam privilegii confirmati, nisi fiat ment.o revocationis ejus, vel addatur clausula non obstantibus, vel generalis de omnibus, etc., vel specialis de tali revocatione ; quia alias non erit confirmatio ex certa scientia quoad talem circumstantiam, seu revocationem ; quia cum sit privata, pertinet ad factum, vel privatum jus, quod princeps praesumitur ignorare, juxta cap. 1 de Constitut., in 6; ergo est necessaria scientia talis revocationis, ut, ea non obstante, privi- legium restitui videatur. At vero quando certa scientia non exprimitur, sed ex narratis colligenda est, non extenditur ultra illud quod ex narratis colligi potest; ille autem defectus revocationis non colligitur ex narratis, nisi illius fiat mentio; vel nisi addatur clausula non obstante, quae hoc suppleat ; ergo neque tunc extendetur confirmatio ex certa scientia ad hunc effectum. Quod eadem ratione procedit, sive revocatio sit facta a superiore, sive per renuntiationem expressam vel tacitam.
5. Si princeps confirmat ex certa scientia privilegium revocatum jure communi, censetur illud restituere, quia praesumitur non ignorare jus commune. — Species potius derogat generi, quam e contra. — Secus vero videtur esse quando revocatio facta est jure communi, ex contrario fundamento, quod princeps praesumitur non ignorare jus commune, d. cap. 1; et ideo, si confirmat ex certa scientia privilegium revocatum jure communi, censetur illud restituere. Solet autem in hoc addi restrictio, distinguendo inter jus commune ordinarium, vel jus Concilii generalis, ut in priori servari debeat regula data; in posteriori autem necessarium erit ut fiat specialis mentio per clausulam non obstante revocatione talis Concilii, vel saltem, generalis Concilii in communi ; quia Concilio generali non derogatur nisi per expressam clausulam, ut est regula jurisperitorum communis, quos supra 1.6 retuli. Sed, ut ibi dixi, illa sententia generaliter incerta est, et specialiter in privilegiis contrarium tradit ibi Felin. in regul. 1, n.2 et 3; et infra n. 11, in 2 fallentia. Nihilominus tamen, quidquid sit de aliis casibus aut rescriptis in terminis in quibus nunc loquimur, videtur omnino vera, scilicet, quando privilegia in generali tantum confirmantur ex certa scientia ; quia non est verisimile quod, per confirmationem adeo confusam et communem, derogetur speciali dispositioni Concili generalis revocantis in particulari aliqua ex dictis privilegiis. Nam regula est, ut species deroget generi potius quam e contrario ; ergo maxime servanda est quando auctoritas Concilii generalis intervenit. Et ideo censeo quod licet Gregor. XIII et Sixtus V non addidissent illam exceptionem de privilegiis contrariis Concilio Trident., nihilominus non essent revocata per generalem confirmationcm. Quod tandem agnoscit Emman. Roder., d. quaest. 8, art. 10. Non video tamen quomodo cum hac doctrina possit subsistere alia, quam ipse acceptat cum Summa Rosel., quod per similem confirmationem generalem privilegiorum Minorum ex certa scientia revocata sit Clement. Dudwn, de Sepulch., quoad quartam funeralem, cum illa constitutio etiam sit Concilii generalis, et directe resistat tali privilegio, et non fuerit in speciali revocata. Contrarium ergo censeo verum, nisi aliunde constet de. speciali revocatione Concilii, ut magis ex ultimo puncto hujus capitis constabit.
6. De exceptione addita per Gregorium XIII et Sixtum V.—Sed quaeret aliquis cur Gregorius XIII et Sixtus V addiderunt illam exceptionem, si absque illa intelligenda foret. Respondet Roder., dicto artic. 10, additam esse ad firmandam regulam in contrarium, id est, ut intelligerentur confirmata omnia alia privilegia aliis conciliis generalibus contraria. Sic enim alias dicimus, quod, licet in generali concessione potestatis ad absolvendum, non veniant casus reservati, si tamen in illa generali concessione addatur exceptio unius casus reservati, intelliguntur alii concessi. Et, licet supra dixerimus, per confirmationem in forma communi non ratificari privilegia nulla, nihilominus si in tali confirmatione addatur exceptio unius privilegii alias irriti vel revocati, eo ipso intelligitur, mentem confirmantis esse confirmare omnia alia, etiamsi essent amissa vel irrita, ut tradit Bald. in Feud., titul. Per quos fiat investitura, cap. 1, n. 2, et sumitur a simili ex eodem in l. 1, S S'ed excipiuntur, ft. de Fer. Ubi rationem adducit, quia exceptie firmat regulam in contrarium, l. Tribunus, S ultim., ff. de Milit. testamen., quem allegat et sequitur Jason in l. ultim., ff. Quod quisque juris. Verumtamen valde etiam de hac declaratione dubito ; nam ex illa sequitur, illam exceptionem additam esse ad ampliationem confirmationis, non ad restrictionem; atque adeo majorem esse confirmationem ab eodem Gregorio XIII factam cum tali exceptione, quam sine illa, quia cum illa solum excipit Concilium Tridentinum et concedit alia, sine illa vero omnia intelliguntur excepta ; consequens autem videtur plane absurdum, et contra mentem Pontificum , ut idem hoderi. aperte etiam sentit in eadem quaest. 8, art. 1.
7. Vera explicatio cur supra dicta clausula addita fuerit. — Dico ergo illam exceptionem additam esse a Pontifice, quia voluit esse magis certam, et nón relinqui sub generalibus regulis quae incertae sunt, et infinitis interpretationibus et opinionibus sunt subjectae. Item voluit Pontifex specialiter ostendere voluntatem suam circa firmitatem Decretorum Concil. Tridentin., ut non solum generaliter sicut alia, sed etiam speciali modo videantur excepta ; hoc enim usitatum esse in jure sentit Glossa per textum ibi, in l. ultim., ff. Quod quisque juris. Et optimum exemplum ac indicium sumitur ex quadam confirmatione privilegiorum ab eodem Gregorio XIII concessa clericis regularibus Ministris infirmorum, ubi prius dicit confirmare privilegia quae non sunt sub ullis revocationibus comprehensa, et nihilominus addit, nec decretis Concilii Tridentinti sunt contraria ; ubi manifestum est per priora generalia verba excipi etiam privilegia revocata in Concilio Tridentino, et nihilominus additur specialis exceptio Concilii Tridentini ad denotandam specialitatem ejus, et singularem observantiam. Confirmari potest haec resolutio ex doctrina canonistarum satis recepta, quod, licet exceptio firmet regulam in contrarium, non tamen anpliat illam ad ea quae alio jure aequali fuerant excepta. Quam tradit Panormitanus in cap. 7n nostra, de Sepulchr., in principio, per eumdem textum. Et Anchar., in cap. 2 de Offic. vicar., in 6, et in rubric. de Regul. jur., quaest. 4, circa finem; late Felin. in cap. Quoniam frequenter, Ut lite non contest., n. 2, qui Bart., Bald., Oldr., et plures alios refert. Et licet forte haec etiam doctrina non sit certa et infallibilis, quia totum pendet ex conjecturata mente concedentis, confirmantis, seu disponentis; nihilominus ex natura exceptionis puto esse verum non ampliare dispositionem ad id quod alias exceptum erat a talibus verbis, vel de jure, vel ex natura rei, quia non ad hoc ponitur, sed ad limitandam expresse dispositionem. Unde si aliquando videtur plus operari, est vel quia verba sunt per se universalia et in rigore suflicientia ad comprehendenda omnia, quae per exceptionem firmantur magis, vel quia ex usu et circumstantiis constat talem esse intentionem disponentis ; neutrum autem in praesenti casu invenio, et alioqui res est gravissima, ideoque credibile mihi non est tam generalem extensionem fieri illo indirecto modo per solam additionem exceptionis Concilii Tridentini, cum alia sufficiens ratio illius expressionis assignetur.
S. De confirmatione data uni, an intelligatur et data aliis locis, vel religionibus.—Ratio dubitandi.— Duples sensus quaestionis.— Secundum dubium esse potest, an confirmatio privilegiorum ex certa scientia uni religioni, vel loco data, communicetur alis locis, vel religionibus quae cum priori in privilegiis communicant, et consequenter an, confirmatis privilegiis Societatis, verbi gratia, confirmentur privilegia omnium aliarum religionum quae habent communicationem privilegiorum Societatis. Et ratio dubitandi est, quia supra dictum est, aucto privilegio ad cujus instar aliud concessum est, non augeri privilegium ad instar, ergo similiter, confirmato uno, non confirmatur aliud : nam est eadem ratio. Ergo| facta confirmatione in privilegiis in primo fonte concessionis (ut sic dicam) non sequitur fleri in aliis qui cum illo communicant: nam in hoc etiam videtur esse eadem ratio. In contrarium vero est, quia haec confirmatio est quaedam gratia; ergo facta uni, communicatur aliis quibus gratiae illius communicantur. Respondeo duplicem esse posse sensum dubitationis. Unus est, an confirmatis privilegiis respectu religionis cui primo fuerunt concessa, eo ipso illa eadem censeantur confirmata pro omnibus religionibus quibus ante confirmationem et post concessionem fuerunt communicata. Alius sensus est, an confirmatio concessa uni religioni quoad sua privilegia, eo ipso censeatur facta alteri quoad sua, etiamsi distincta sint, ratione communicationis generalis in privilegiis, quam alias habent tales rehgiones.
9. De primo sensu. —Circa priorem sensum oportet considerare an communicatio privilegiorum fuerit de concessis tantum, an vero de concessis et concedendis. Nam si fuit prioris modi, negative respondendum est; hoc enim probat ratio dubitandi posita : nam formalter ac per se loquendo, confirmato privilegio exemplari non confirmatur privilegium ad instar , quia non fuit exemplar ut confirmatum, sed tantum ut concessum; nec privilegium ad instar per se respicit futurum statum, sed illum quem habet exemplar, quando aliud ad instar illius conceditur : unde etiam e contrario, licet privilegium ad instar confirmetur, non redundabit confirmatio in exemplar. Et hoc censeo verum, sive confirmatio sit ex certa scientia , sive in forma communi, quia ratio aeque in utroque procedit. Et eadem ratione, si communicatio facta est tantum de privilegio concesso, non extenditur ad confirmationem postea factam, quia haec nondum erat quando communicatio facta est, et illa non est facta de futuris, ut supponitur.
10. De communicatione concessorum et concedendorum ea certa scientia.—nBt vero si communicatio fuit de concessis et concedendis, et fuit ex certa scientia, plane derivatur ac re- dundat in omnes quibus talis communicatio facta est. Quia illa confirmatio aequivalet concessioni privilegii, ut dictum est, unde censeri potest privilegium quoddam, et nova gratia; sed per illam communicationem etiam futura et concedenda communicantur, ut supponitur; ergo etiam haec confirmatio communicatur quoad usum et fructum illorum privilegiorum quae confirmantur. Atque ita ex praedicto fundamento resolvit Mandos., d. tract. de Priv. ad inst., quaest. 7. Qui tamen non videtur hoc admittere in confirmatione in forma communi : nam de illa simpliciter negat communicari, sive communicatio fuerit de concessis, sive etiam de concedendis. Movetur solum illa ratione, quod, revocato privilegio exemplari , non revocatur privilegium ad instar ; ergo nec illo confirmato confirmatur: sed haec ratio procedit tantum in priori sensu, seilicet, per se et nulla alia interveniente communicatione. Ideo apparentius fundari potest, quia illa communicatio in forma communi non habet vim concessionis, et ideo non reputatur privilegium, ac subinde non communicatur per communicationem privilegiorum, etiam concedendorum. Sed neque haec ratio convincit, et ideo probabilius puto talem communicationem extendi etiam ad confirmationem in forma communi, maxime quando communicatio non solum est in privilegiis, sed etiam in omnibus favoribus, gratiis et indulgentiis (ut communiter fieri solet in indultis mendicantium, et in nostris bullis, et aliis quae late refert Roder., quaest. 55). Quia confirmatio etiam data in forma communi est favor, et indultum quoddam, et beneficium, et consequenter est gratia ; ergo ad illam extenditur communicatio de concedendis favoribus. Imo, licet fuerit facta solum nomine privilegiorum concessorum et concedendorum, videtur mihi communicari, vel quia omnis gratia et beneficium principis potest dici privilegium saltem lato modo, ut in principio dixi, et tradit Bald. in Prolog. feud., n. 18, cum Joann. Andr., in cap. Olim, de Verb. signif.; et plures alii quos refert Mandos. supra; privilegium autem principis late est interpretandum. Vel quia confirmatio non per se stat, ut sic dicam, sed adhaeret privilegio jam concesso, et reddit illud firmius et stabilius, quantum potest; sed, per communicationem privilegiorum , quae non tantum ad concessa, sed etiam ad concedenda extenditur , communicatur illud privilegium non tantum secundum statum quem habet tempore communicationis factae, sed etiam quem habere potest per novam confirmationem ; ergo iila etiam communicatur postea, etiamsi tantum sit in forma communi.
11. Superest dicendum de alio sensu dubii supra posito, quem attingit Mandos. supra, quaest. 8, et absolute affirmat, confirmatis privilegiis unius religionis, confirmari etiam propria privilegia alterius religionis habentis communicationem privilegiorum cum priori. Hatio ejus est, quia alias non manerent illae duae religiones aequales in privilegiis, quod est contra mentem Pontificis concedentis illam communicationem. Confirmari hoc potest, primo, quia haec confirmatio, praesertim ex certa scientia, est quoddam privilegium ; ergo data uni religioni transit ad aliam per communicationem ; ergo transit cum proportione, id est, ad confirmanda privilegia propria illius religionis cui fit communicatio , etiamsi diversa sint. Probatur haec consequentia ex supra dictis ex quadam declaratione pontificia, quod privilegium datum uni rehgioni, et communicatum alteri, debet cum proportione, et non secundum identitatem, applicari. Nam si privilegium concedit favorem pro tali festivitate vel sancto religionis prioris, ad aliam religionem debet applicari pro alio festo vel sancto suo, et sic de aliis; ergo etiam in proposito, si uni religioni confertur confirmatio privilegiorum suorum ex certa scientia, et haec communicatur alteri, intelligitur cum proportione applicari ad sua privilegia.
12. Praedicta sententia probabilis, opposita probabilior. — Haec sententia fortasse probabilis est, mihi tamen contraria videtur in rigore vera. Et imprimis si una religio communicet cum alia in privilegiis concessis, non autem in concedendis, clarum est, confirmationem postea subsecutam non communicari, quia non habet rationem privilegii concessi, sed concedendi, et a fortiori constat ex dictis in superiori puncto. Neque hoc negaret praedictus auctor (ut existimo), quamvis in illa quaestione magis indistincte loquatur quam in proxime praecedente. Deinde, etiamsi communicatio extendatur ad privilegia concedenda, existimo non extendi illo modo, quia Papa non intendit confirmare nisi privilegia, verbi gratia, Minorum; ergo non confirmat privilegia propria Dominicanorum, alias plura confirmaret quam intenderet. Maximeque urget haec ratio in confirmatione ex certa scientia, quia Papa non habet vel praesumitur habere scientiam aliorum privilegiorum, sed eorum tantum quae directe ac expresse ex tali scientia confirmat ; ergo illa confirmatio non potest per communicationem transire ad alia privilegia dissimilia. Neque est simile exemplum ex quo argumentum in contrarium sumebatur, quia in illo exemplo proportio consideratur ex parte materiae in usu privilegiorum, et non est extensio communicationis, sed interpretatio circa modum quo debet applicari ad materiam et usum ejusdem privilegii, quae interpretatio sumpta est ex declaratione ipsius Pontificis , et ex materia ipsa et circumstantiis constare posset, quia idem privilegium applicatum ad diversos debet unicuique adaptari juxta modum suum, alioqui esset inutile, et improportionatum utrique vel alteri eorum; et ad hoc tantum confirmandum faciunt omnia quae Mand. supra allegat. At vero in nostro casu non fieret sola interpretatio, sed extensio confirmationis pontificiae ad plura privilegia, quam cadant sub intentionem aut mentionem ejus.
13. Neque dici potest, supposita communicatione, Pontificem confirmantem habere hanc intentionem virtualem, vel certe extensionem sequi ex intentione et efficacia prioris Pontificis qui communicationem concessit. Hoc (inquam) dici non potest, quia sine tali extensione habet integrum effectum concessio utriusque Pontificis. Quod explico in hunc modum, quia quando Pontifex confirmat privilegia, verbi gratia, Minorum, illa confirmatio formaliter (ut sic dicam) communicatur Praedicatoribus, id est, ut versatur circa ipsamet privilegia Minorum, quia illamet communicantur Praedicatoribus, non solum ut antea erant, sed etiam ut sunt confirmata, ut per se constat ex dictis; quia illa privilegia per communicationem sunt facta tanquam propria illius religionis, et confirmatio illorum etiam est privilegium quod communicatur illi; ergo non potest illa communicatio habere etiam alium effectum confirmandi propria privilegia Praedicatorum; tum quia per priorem effectum satisfactum est menti utriusque Pontificis, neque alter eorum alium explicavit, aut voluit; tum etiam quia alias bis communicaretur illa confirmatio tali religioni, semel circa privilegia prius communicata, et iterum circa propria, quod est alienum a ratione, et sine ullo fundamento in voluntate Pontificum. Secus vero est in alio exemplo adducto; nam quando communicatur privilegium festivitatis alicujus sancti proprii, ita applicatur uni religioni ad sanctum ejusdem ordinis, ut non communicetur quoad sanctum alterius ordinis, et ita salvatur unica, et, ut sic dicam, formalis communicatio, licet in materia servetur tantum proportio.
14. Quando confirmantur omnia privilegia alicujus religionis sive propria, sive communicata, tunc consequenter confirmantur privilegia alterius religionis ut per communicationem facta communia. — Neque etiam, propter servandam aequalitatem inter illas religiones, necessarius est ille effectus, quia satis per hoc servatur, quod, sicut illa privilegia manent confirmata pro una religione, ita etiam pro alia; et e converso, sicut propria privilegia, verbi gratia, Praedicatorum non manent confirmata ex vi confirmationis datae Minoribus, ita etiam non communicabuntur Minoribus illa privilegia Praedicatorum ut confirmata, sed prout antea erant et communicabantur. Hinc vero potest limitari haec nostra sententia, ut non procedat, quando per indultum confirmantur omnia privilegia religionis alicujus sive propria, sive communicata : nam tunc consequenter confirmantur privilegia alterius religionis, non tamen ut illius, sed ut per communicationem facta sunt alterius. Quia illa prior religio etiam habet communicationem cum altera quoad futuras gratias, ut supponimus ; ergo per communicationem habebit sua privilegia confirmata ex redundantia (ut sic dicam) generalis confirmationis concessae alteri religioni, ut consideranti facile patebit.
On this page