Text List

Caput 20

Caput 20

An per innovationem privilegii confirmetur vel denuo gratia concedatur.

CAPUT XX. AN PER INNOVATIONEM PRIVILEGII CONFIRMETUR VEL DENUO GRATIA CONCEDATUR.

1. Quid addat innovatio super confirmationem. — Difficultates circa responsum. — Solent Pontifices aliquando simpliciter privilegia confirmare, nihil amplius addendo; aliquando vero non contenti verbo confirmandi, addunt : Confirmamus el innovamus, et interdum superaddunt, et de novo concedimus, sicut Paulus V in confirmatione Privilegiorum Societatis adjecit ; et saepe in confirmationibus Mendicantium invenitur, et refertur in Supplem., conces. 191, et in Monum. Min., conces. 343. Dubium ergo est quomodo verbum innovandi distinguatur a verbo confirmandi, et quid addat. Quod dubium proposuerunt fratres Minores Julio II, pro intelligentia cujusdam confirmationis suorum privilegiorum factae a Sixto IV, cum illa additione, et de no- vo concedimus, interrogantes an per illa restituerentur, seu de novo concederentur etiam privilegia prius revocata. hespondit autem dictus Papa Julius lI, per illa verba solummodo esse confirmata privilegia dicto ordini concessa, et non alias revocata. Ita habetur in Bulla Julii H anni 150^; incipit: In milhtantis Ecclesie agro, et habetur in l. Monument. Minor., fol. 125 et 126, pag. 2, conces. 211, in mmpressione Salmant., art. 1511; et refertur ab Emman. Roder. in 1 tom. Bullarum, p. 570. Habet autem difficultatem illa responsio, primo, quia videtur contra vim et proprietatem verborum, praecipue illorum, et de novo concedimus. Secundo, quia hoc modo Cvidentur frustra addi ; nam illud satis fuerat factum per puram confirmationem, non solum ex certa scientia, sed etiam in forma communi, ut ex dictis patet. Tertio, quia sequitur minus concedi per illa verba quam per confirmationem ex certa scientia, quia per hanc reparantur et restituuntur privilegia revocata, ut dictum est, quod negatur fieri per verba praedicta.

2. Innovationem in forma communi non restituere privilegia revocata, nec dare novum jus. sed solum innovare antiquum. — lespondeo : sicut confirmatio distinguitur in eam quae est in forma communi, vel ex certa scientia, ita etiam posse innovationem distingui; nam videtur eadem ratio, quia est in potestate Pontificis utroque modo illam facere. Posita ergo tali distinctione, et illam applicando cum proportione ad confirmationem , videtur imprimis dicendum, quando innovatio est in forma communi, non restituere privilegia revocata , vel quomodolibet amissa, nec dare novum jus, sed solum antiquum innovare. Ad hanc conclusionem probandam allegari solent sequentia jura: c. Ex parte, 1 de Privileg., ubi dicitur: Privilegiwm, etc., duaimus innovandum, ita tamen ut per annovationem ipsius, eidem Ecclesie non plus juris accrescat. Sed ex his verbis posset quis in contrarium argumentari, quia nisi addidisset Pontifex, ita tamen, etc., innovando absolute, videretur jus novum concedere, licet constet ex textu illam innovationem non fuisse ex certa scientia. Sed huic evasioni obstat c. Quia intentionis, eod. tit., ubi expresse et absolute dicitur: Cum innovatio nec jus novum conferat, nec etiam tollat vetus. Quare in alio textu clausula illa, ita tamen, eic., non ponitur ut necessaria ad limitandum verbum innovandi, sed ad declarandum illud, vel etiam ad reddendam rationem cur tam facile concessa fuerit illa innovatio, sicut aperte etiam fit in c. Cum dilecta, de Confirm. util., ubi additur per innovationem jus novum non acquiri, sed conservari antiquum. In his ergo locis frequens est haec sententia.

3. Dupliciter sumi posse nomen privilegii.— Occurrit tamen circa haec jura considerandum, nomen privilegii aequivoce posse sumi, uno modo pro jure ipso vel gratia per principem concessa, prout privilegium definivimus in principio hujus materiae, alio modo pro instrumento authentico, in quo talis concessio, et fides seu probatio ejus continetur, sicut etiam nomen contractus interdum significare solet pactum ipsum, interdum instrumentum authenticum ejus, ut late tradit Tiraq., 1.1 de Retr., S 2, Gloss. 1, in princ. Nam ex usu non minus constat hoc in privilegio quam in contractu. Hinc ergo innovatio privilegii interdum refertur ad solum instrumentum, quia vetustate forte consumitur, et ideo innovatio ejus conceditur. Aliquando vero potest referri ad rem ipsam, ut jus antiquitus concessum postea innovatur. Priori modo, clarum est innovationem privilegii non conferre jus novum. Et plane hoc modo loquitur dictum cap. Cum dilecta, ut patet ex illis verbis: Preedicta privilegia quasi jam nimia vetustate consumpta, cum fuerint non in pergameno, sed in papyro conscripta, dugimus innovanda. Et in eodem sensu loquuntur alia jura. Innovari ergo privilegium hoc modo, nihil aliud est quam novum instrumentum privilegii antiqui ex veteri instrumento exemplari, quod ejusdem sit auctoritatis cum originali, quia principis auctoritate factum vel approbatum est, argumento cap. ult. de Fide instr. ; et ideo novum jus dare non potest, quia jus in multis instrumentis contentum nec est aliud et aliud, nec est majus. Imo (ut recte ait Panorm. in d. c. Cun dilecta), talis innovatio jus in privilegio contentum non confirmat, utique secundum se, quia illi robur aut valorem non addit, quoad nos vero quodammodo confirmat, quia facilior vel diuturnior fit probatio ejus, et hoc modo dicitur etiam haec innovatio conservare privilegium, quia, perdito vel consumpto instrumento, perditur jus quoad forum saltem externum, nisi loco illius succedat praescriptio, et ideo per renovationem privilegii quodammodo conservatur jus in eo contentum.

4. Potest renovari insirumentum non renovato jure, et e converso. — Quocirca de hoc innovationis modo nulla nobis est diflicultas, nec de illo principaliter loquimur, sed de alio modo, quando jus ipsum, et non instrumentum continens illud, innovatur. De hoc enim modo innovationis videntur loqui Pontifices, quando dicunt innovare privilegia ; tum quia eodem modo dicunt innovare, quo confirmare ; non confirmant autem instrumenta, sed gratias in illis contentas ; ergo illas etiam innovant; tum etiam quia non concedunt licentiam renovandi aut exemplandi denuo vetera instrumenta, nec transumpta approbant, sed ipsamet formalia privilegia (ut sic dicam) innovant; tum maxime quia saepe dicunt expresse, de novo privilegia talia concedere : concedere autem privilegium non est concedere instrumentum illius, sed est jus speciale donare. De hac autem innovatione non probatur sufficienter ex dictis juribus quod nullum jus conferat, quia haec innovatio non est talis quahs est illa de qua dicta jura loquuntur, sed diversa, ut constat ex dictis; a diversis autem non fit illatio, maxime quia neque necessario sunt conjuncta : optime enim potest innovari instrumentum, non renovato jure, imo nec confirmato, ut dictum est; et e converso posset innovari jus ipsum, non concessa innovatione antiqui instrumenti. Aliunde vero innovatio idem esse videtur quod renovatio ; renovatio autem est restitutio rei jam destructae seu finitae, in quo a prorogatione differt, quae est continuatio seu dilatio rei quae adhuc durat, juxta 1. Sed etsi, tf. de Precario, et l. Dies, ff. de Damno inf., ubi Glossa et doctores, et late Tiraquel.. de utroque retract., 1. 29, S1, Gloss. 7, n. 24; ergo innovatio privilegii ex vi verborum reparatio est privilegii amissi; ergo semper habet hunc effectum, sive sit ex certa scientia, sive non, quia privilegium operatur quantum sonat in proprietate verborum.

5. Fere nunquam fit innovatio privilegiorum sine confirmatione ea certa scientia ; at si fieret in forma communi, non daret novum jus.—Nihilominus, si contingat innovationem privilegii quoad jus ipsum et gratiam non fieri ex certa scientia, sed in forma communi, vera est et recepta assertio posita. Dico autem si contingat, quia non videtur illa innovatio in sensu explicato multum usitata. In Bullis enim pontificiis religionum, nunquam (quod ego viderim) fit innovatio privilegiorum sine confirmatione ex certa scientia, et consequenter ipsa etiam innovatio est ex certa scientia, et idem forte est in alus indultis; verumta- men de toto usu mihi constare non potest, nec etiam repugnat innovationem adjungi confirmationi datae tantum in forma communi, quia (ut dicebam) ex voluntate Pontificis pendet. Hoc ergo posito, probatur assertio ex interpretatione Julii Il supra allegata, quae plane supponit solum verbum innovandi, vel, quod magis est, verbum concedendi de novo, non satis esse ad restituendum privilegium revocatum, vel amissum ; ergo oportet ut in aliquo casu hoc possit in rigore verum esse; ergo maxime quando talis innovatio fit in forma communi et re non discussa, neque cognita. Secundo, id probari potest a paritate rationis, quia innovatio restituens privilegia revocata, vel amissa, aequivalet novae concessioni, ut supra in simili dictum est; sed incredibile est Pontificem in general loquentem, et sine causae cognitione, intendere nova privilegia concedere ; ergo incredibile etiam est uti verbo innovandi in illo sensu, quando non procedit ex certa scientia, nec causa cognita; ergo talis innovatio in forma communi non restituit privilegia amissa, neque dat novum jus. Tertio, proprietas verbi innovandi, non cogit interpretandum, ex vi illius fieri novam concessionem privilegii, etiam prius invalidi, vel revocati, quia saepe renovari dicitur quod durat et nondum extinctum est, sicut patet non solum in arte factis, ut in domo et similibus, sed etiam in moralibus, ut in feudo, in emphyteusi, in promissione, in voto, etc., et ideo res renovata non semper est altera ab antiqua, sed est eadem in pristinum statum restituta, vel ad meliorem formam redacta, ut constat, tam ex communi loquendi usu, quam ex latina proprietate; et tradidit Panormit., lib. 2, consil. 67, n. 3, dicens eum qui petit renovationem non supponere caducitatem , sed potius supponere existentiam et valorem rei, petere autem renovationem, ne vetustate pereat. Et probatur optime in cap. Longinguitate, 12, quaest. 2, et cap. 1 de Precariis, juncta Glossa ibi; ergo innovatio privilegii pura et communis non extenditur ad novam concessionem, sed solum ordinatur ad conservationem privilegii jam concessi et durantis. Probatur consequentia, quia haec renovatio, cum non sit facta cum cognitione causae, nec ex certa scientia, non est extendenda, sed potius restringenda, quantum proprietas verbi patitur, quia fieret periculosa et odiosa; ergo ex-vi talis formae non inducit novum valorem privilegii, sed solum renovat antiquum.

6. De effectu praedictae innovationis. —Sed quaeres quem effectum habeat talis innovatio sic explicata, distinctum a confirmatione simili : nam si contingat cadere super privilegium invalidum, vel revocatum, aut amissum per contrarium usum, vel alio modo, nihil confert, sicut nec confirmatio, quia deficit in fundamento. Si autem adjungatur privilegio valido, et adhuc permanenti in sua substantia, ad summum confert ad quoddam robur et firmitatem, eo modo quo dictum est de confirmatione in forma communi. Videtur ergo non distingui in effectu, sed geminari voces ad majorem exaggerationem et expressionem affectus concedentis. Alius vero effectus solet tribui huic innovationi, quod per illam censetur ipso facto renovatum privilegium quoad probationem talis gratiae, ita ut illud novum indultum sit quasi prius privilegium, seu instrumentum renovatum, quia princeps non praecipit, vel concedit ut renovetur instrumentum , sed ipsemet renovat. Sed hoc revera non ita est, nisi innovatio sit ex certa scientia, vel tenor prioris indulti in posteriori inseratur, quod perinde est. Quia si utrumque horum desit, generalia verba non sufficiunt , sine alia probatione authentica.

7. Innovatio in forma communi non interrumpit praescriptionem contra privilegium.— Alium effectum indicat Emman. hoderic. , dictía quaest. 8, art. 2, S ult., scilicet, per talem innovationem fieri ut, ad praescribendum contra tale privilegium, necessarium sit computari tempus a tempore talis renovationis, quia, licet per aliquot annos prius fuerit inchoata praescriptio contra aliud privilegium, si non fuit consummata, postea non poterit computari ad revocationem privilegii consummandam, sed oportebit de novo inchoari, quia innovatio est quaedam restitutio rei ad pristinum statum; citat Cordub. in Compend. Min., verb. Absolutio quoad seculares, 9. S 15; sed ibi nihil inveni; in eodem autem verb. 1, S 19, ubi hoc attingit, loquitur de innovatione ex certa scientia. Et sic etiam confirmatio ex certa scientia per se sufficiet ad eumdem effectum juxta superius dicta. Et ideo non possum magis tribuere hunc effectum innovationi quam confirmatoni in forma communi ; tum quia nec jus nec auctoritatem sufficientem video ; tum quia etiam confirmatio communis est roboratio rei praexistentis, et consequenter aufert omnem infirmitatem ejus: illud autem tem- pus contrarium, quamdiu computari potest ad destruendum privilegium, multum debilitat firmitatem ejus; ergo haec debilitas tolletur per illam confirmationem. At vero nullus auctor quem ego viderim tribuit hunc eftectum confirmationi in forma communi, neque jura favent, quae de illa loquuntur. Accedit quod si, non obstante tali innovatione, privilegiatus continue procedit in non usu, sine temporis interruptione, magis culpabilis est, et magis renuntiare videtur privilegio. Concludo igitur hanc innovationem parum prodesse, et fere nihil addere supra confirmationem communem, et ideo (ut dixi) raro fieri in privilegiis.

8. Secunda conclusio. — Discrimen inter prorogationem et renovationem , illa siguidem est rei durantis, hec praeterite. — Secundo, dicendum est innovationem ex certa scientia conferre jus novum de se, et aequivalere concessioni, ideoque restituere posse privilegium perditum, et a fortiori omnem vetustatem ejus tollere. Haec est sententia communis omnium quos retuli in capite praecedenti. Et eamdem intendit Corduba loco proxime citato, cum Joan. de Lignan. et Panorm., in c. Cum super, de Caus. posses. et propriet. Idem Panorm. et Felin. late in cap. Inter dilectos, de Fide instrument. ; et in Compendio Minorum, verb. Privilegia fratrum, S 15, refert collector hanc fuisse sententiam doctissimorum virorum Salmanticensium. Eisdemque rationibus probari potest, quibus similem assertionem de confirmatione ex certa scientia ostendimus ; nam fere sunt idem, et si in aliquo differunt, in rationis paritate conveniunt, et declarari potest in hunc modum. Nam verbum renovandi, licet possit dici de re praexistente, tamen cum proprietate etiam potest cadere in rem quae jam pernt et iterum excitatur, sicut resurrectio dici potest quaedam renovatio. Et hoc modo interpretor differentiam illam, quam aliqui juristae assignant inter prorogationem et renovationem, quod illa est rei durants, haec vero rei quae jam praeteriit; non credo enim esse verum discrimen, si utrumque membrum praecise, et aequaliter, seu exclusive intelligatur; sic enim falsum quod de renovatione dicitur, ut ex dictis patet. Poterit autem differentia sustineri, si primum membrum exclusive sumatur, non vero secundum, ita ut sensus sit, prorogationem dici tantum de re nondum extincta, vel tempore nondum finito, quia est dilatio et continuatio quiedam, quae non ca- dit in rem extinctam. At vero renovatio non ita limitatur, sed proprie dici potest de re jam extincta, si eadem restituatur, quamvis alio modo etiam de re praexistente, utrumque enim probant jura supra citata, et usus, et ipsa vis vocis. Igitur quando privilegium dicitur renovari ex certa scientia, amplianda est renovatio ad omnem modum possibilem, qui sub propriam significationem talis verbi cadere possit. Probatur consequentia , quia talis renovatio, cum sit favor principis, et ab eo detur ex certa scientia, et consequenter ex plenitudine potestatis, ample interpretanda est tam ex parte personae quam ex parte modi ; ergo de se habet vim concessionis novae, seu excitationis privilegii, si necessaria fuerit. Hoc autem magis indubitandum erit si verba concessionis sint, et de novo concedimus, quia nulla possunt esse clariora ; ergo si simul sint, ez certa scientia, nihil amplius desiderari potest ad hunc eflfectum intelligendum.

9. Collector Mendicantiwn. — Responsio Julii II erat restringens propter defectum narrationis. — Ad declarationem autem Julii II, respondet Collector Mendicantium , dicto 8 15, fuisse datam absolute et generaliter propter defectum relationis, indicans , attenta rei veritate non fuisse legitimam ; ubi Corduba etiam consentit, et Roder., dict. quaest. 8, art. 2. Nec video quid aliud possit responderi, quia ex tenore indulti Sixti IV evidenter apparet fuisse ex certa scientia, et mera voluntate, et motu proprio, et pro potiori cautela ; omnes enim hae particulae formaliter ibi inveniuntur, quae clarissime explicant mentem Pontificis fuisse privilegia illa valida constituere, in quocumque statu antea essent. In interrogatione autem quae fuit proposita Julio II, nulla mentio facta fuit concessionis de novo ex certa scientia, sed tantum quod Sixtus IV, confirmando privilegia, de novo illa concessit, nullam aliam circumstantiam vel qualitatem renovationis declarando aut proponendo, ut aperte constat ex tenore indulti Julii Il in Monum. Minor., fol. 125, pag. 2, in tertia supplicatione. Respondit ergo Julius juxta interrogata, restringens potius quam extendens renovationem, et ita confirmat priorem conclusionem nostram, et non obstat huic secundae, quia responsio non cecidit in materiam ejus.

10. De clausula in indultis usitata, cur addatur .—Objectio cum responsione.—Sed quaeret tandem aliquis : s1 tanta est vis renovatio- nis privilegiorum ex certa scientia, quid necesse est post illam addere clausulam quae frequenter in his indultis additur : Supplentes omnes juris et facti defectus, si qui forsitan intervenerit in eisdem. Nam, eo ipso quod per talem renovationem privilegia omnino instaurantur, et de novo fiunt, si necesse sit, supplentur necessario omnes juris et facti defectus ; quae interrogatio etiam de confirmatione ex certa scientia fieri potest, nam etiam post illam addi solet praedicta clausula. Primo ergo generalem responsionem dare possumus, has clausulas non semper addi propter novos effectus, sed ad majorem rei evidentiam, et ad tollenda omnia dubia et scrupulos. Secundo, dici potest haec posteriora verba extendi ad omnes defectus, sive sint contra valorem actus ipso facto, sive non invalident ipso jure privilegium, dent tamen occasionem movendi lites contra illud, et procurandi irritationem illius: per solam autem renovationem, non constat satis omnes hos defectus esse suppletos, sed solum generatim, privilegium esse restitutum valide. Tertio, posset quis dicere per hanc clausulam supplentes, etc., non solum suppleri defectus commissos in prioribus concessionibus, sed etiam illos, si qui forsan commissi sunt in ipsa obtentione talis confirmationis seu renovationis, qui non fuissent suppleti, si simpliciter et sine tali clausula concessa fuisset. Et quidem hoc posterius per se manifestum videtur. Illud vero prius ex generalitate verborum videtur fieri verisimile, et quia non repugnat illam concessionem esse simul quasi reflexivam in seipsam, nec est major ratio cur aliorum indultorum defectus suppleat quam suos. Sed huic expositioni obstat relativum illud in eisdem : nam prius commemorantur privilegia confirmata et renovata, et postea supplentur defectus ; et sicut hoc ultimum indultum confirmans praecedentia non confirmat seipsum , ita supplendo defectus praecedentium, non supplet suos, si qui forte in ipso committuntur. Dices non posse efticaciter supplere defectus praecedentium , nisi suppleat suos. Respondeo ad praesentem concessionem non pertinere, supplere suos defectus , sed cavere illos ne interveniant , et hoc modo posse efficaciter supplere defectus praecedentium, cavendo suos. Imo non videntur posse suppleri defectus qui nondum sunt commissi, licet possint tolli impedimenta, ut censurae, et similia, vel dispensari in aliquibus circumstantiis alioqui necessariis, ut ibi non requirantur, nec omissio earum sit defectus, quod per alias clausulas fieri solet, et non per illam, et ita verius videtur illa verba soIum ad praecedentia privilegia referri.

11. De forma. et vi verborum clausule predicta. — Ultimo, est in illa clausula consideranda forma et vis verborum, ut ejus effectus antelligatur. Nam interdum adeo limitantur illa verba, ut non extendantur ad privilegia, ut in Bullis Gregorii XIII : Quando fructuosius, et Ascendente Domino, confirmationis instituti Societatis , cum prius nominasset constitutiones , statuta , privilegia, indulta, etc., eaque omnia confirmasset, postea limitate subdit : S'upplentes omnes juris et facti defectus, si qui intervenerint in praedictis constitutionibus et statutis. Ubi constat supplementum hoc non extendi ad privilegia. At Gregor. XIV generalius dixit : S qui intervenerint in eisdem, plane referens omnia quae supra enarraverat. Et eodem modo locutus est S. D. N. Paulus V, et similia habentur in Bulla Pauli IV anni 1561, in qua privilegia Minorum confirmantur. Sixtus autem V, confirmando privilegia Minorum, adjecit : Supplentes omnes et singulos defectus juris et facti, ac solemnitatum etiam, de juris necessitate aut alias quomodolibet reguisitarum, forsan omissarum, et alios quoscumque defectus, si qui forsitan intervenerint im eisdem. Quae verba specie tenus videntur majorem concessionem continere, re tamen vera in substantia non continent.

12. Defectus per surreptionem commaissi non supplentur. — Ab ordinario jwre et stylo non receditur sine majori specificatione. — Certum est enim, per omnia haec verba imprimis non suppleri naturales defectus ex jure naturae repugnantes valori actus, ut in simili tradit Hostiens., in c. 1 de Transact., et Innoc., in c. Sciscitatis, de Rescript., ubi Felin., n. 4, plures refert. Et ratio est clara, quia talis defectus suppleri non potest; imo, licet de facto posset, si non juste possit, non est credendum suppleri, quia princeps censetur tantum ea concedere quae juste potest, ut recte Hostiens. supra. Quapropter etiam defectus per surreptionem commissi non supplentur, ut supra de confirmatione ex certa scientia dictum est. Nec denique substantialis defectus per dolum commissus, ut notavit Hostiens., dicto c. 1, et sumitur ex eodem textu ibi, incuria, vel imperitin, ev idem significant alii Pontifices cum confirmant privilegia, et addunt illam clausulam, supplentem defectus sub dubio et sub conditione, si fortasse intervenerunt. Unde neque per verba Sixti tales effectus supplentur ; tum quia forma verborum est eadem quoad modum loquendi sub conditione et dubio de defectibus, si forsam intervenerunt, utique sine dolo, et surreptione; tum etiam quia similis clausula non supplet falsitatem, vel fraudulentam taciturnitatem, ut supra ex Panormit. et aliis vidimus, et plures refert in simili Sanci., lib. 8 de Matr., disp. 24, n. 6. Et in eodem sensu dixit Martin. Lauden., tract. de Privileg., quaest. 3, per hujusmodi verba suppleri ea quae sunt juris, non quae sunt facti, ex Specul., tit. de Legat., S Nunc ostendendun, verb. Decimo octavo; tum denique quia ab ordinario jure et stylo non receditur sine majori specificatione et declaratione. Unde non nego quin aliquando possint verba clausulae esse tam ampla, ut etiam defectus praedictos suppleant ; oportet tamen ut expresse id significent, ut supra de confirmatione diximus, de qua refert mirabile exemplum Emman. hRoder., dicta q. 8, a. 15, in fine, quod in eo videri potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20