Caput 21
Caput 21
Utrum ad esse, seu ad valorem, vel fructum privilegii aliqua justa causa congessionis necessaria sit.
CAPUT XXI. UTRUM AD ESSE, SEU AD VALOREM, VEL FRUCTUM PRIVILEGII ALIQUA JUSTA CAUSA CONGESSIONIS NECESSARIA SIT.
1. Explicatis aliis causis, dicendum superest de finali causa privilegii, quam in hunc locum reservavimns, quia, cognitis aliis, facilius poterit expediri. Privilegium autem considerari potest, vel ut est lex quaedam, vel ut est exemptio a lege, seu concessio supra legem. Priori modo spectatum, ita requirit causam justam, sicut quaelibet alia lex, quia justitia et honestas, ex parte causae, communis est omni legi; tamen honestas et justitia privilegii, sub hac ratione legis, pendet ex justitia ejusdem sub posteriori ratione. Nam tunc privilegium, alicui concessum, ab aliis observari juste praecipitur, quando concessio ipsa specialis, seu exemptio a lege justa est, et rationabilem causam habet, ideoque solum oportet exponere quae causa necessaria sit ut talis exemptio, vel speciale jus, aut licite aut valide conferatur.
2. Ad privilegium concedendum ut licite fiat, opus esse justum motivum et proportionatum inditcens principem ad concedendum, non tamen - sine eo esse irritum, si non sit deceptio, aut iniqua occultatio. —Dico primo, ut privilegii concessio licite fiat, necessariam esse honestam et proportionatam causam, quae principem ad illam faciendam inducat. Probo primo ex generali ratione actus humani, quia, ut sit honestus, debet fieri ex causa rationabih, alas prudenter non fiet, et consequenter neque honeste. Deinde, vel privilegium est contra jus commune, vel tantum ultra. In priori, ut servetur justitia legalis et distributiva, est necessaria justa causa, ut constat a simili ex dictis l. 6 de Dispensatione legis. In posteriori autem privilegio, non est tanta inordinatio si absque causa concedatur, quia plus habet de gratia quam de justitia : nihilominus tamen, ut non sit actus prodigalitas, sed prudentis liberalitatis, nonnulla causa proportionata necessaria est. Praesertim quia privilegia aliter concessa multiplicantur nimis et contemnuntur, et in aliis generant invidiam, et perturbant pacem, quia non fiunt sine aliqua personarum acceptione et improportione inter membra ejusdem corporis politici ; ergo in omni privilegiorum genere est aliqua causa necessaria.
3. Secundo, vero dicendum est hanc causam non esse ita necessariam, ut defectus illius reddat privilegium irritum, si ex parte petentis non interveniat deceptio, aut iniqua occultatio, quia tunc privilegium erit nullum, non tam ex defectu causae quam ex defectu voluntatis concedentis. Prior pars est certa in privilegiis, quae sunt pura beneficia sine derogatione aut repugnantia juris communis, quia si causa deficiat, non fit propria injuria, sed ad summum est nimia quaedam elargitio, quae facta tenet, licet minus prudenter fiat ; in privilegiis autem contrariis juri communi habet nonnullam dubitationem, quia multi putant dispensationem legis humanae, sine causa datam, non solum esse iniquam, sed etiam nullam. Quod si esset verum, a fortiori idem dicendum esset de tali privilegio, quia est veluti permanens et continuata dispensatio in jure. Item quia indulgentia sine causa data est nulla ; privilegium autem est indulgentia quaedam.
4. Nulla potestas inferior potest privilegium concedere contra jus superioris. — Nibilominus assertio posita etiam in hoc privilegio est vera ct communior. Habet autem locum in privilegio eximente a jure, quod pendet a voluntate ipsius concedentis privilegium. Nulla enim potestas inferior (ut dixi) potest privilegium concedere contra jus superioris. Et ita solus Papa potest concedere privilegium contra jus commune canonicum ; et sic de aliis proportionaliter, quia nullus inferior potest in jus superioris dispensare, nisi in casibus concessis, vel necessariis, propter quos non datur privilegium. Hinc ergo patet ratio assertionis, quia auctor legis potest illam ex parte tollere, quod facit privilegium concedendo, et quamvis inique id faciat sine causa, quia tamen cum effectu mutat voluntatem, a qua essentialiter pendet obligatio legis, ideo etiam cum effectu validum concedit privilegium. Et idem supra dictum est de dispensatione, et ita cessat difficultas supra posita. Et de indulgentia, suo loco dictum est attingere divinum jus, et ideo requirere causam ad valorem suum.
5. Unde obiter infero fere nullam esse differentiam quam aliqui assignant inter privilegium et dispensationem, quod illud sine causa conceditur, haec vero minime. Nam si sit sermo de abusu, etiam dispensatio concedi potest sine causa ; si vero sit sermo de legitimo usu, etiam privilegium requirit causam ; si denique sit sermo de valore, sicut privilegium valet sine causa datum, ita et dispensatio, proportione servata. Aliqui vero distinctionem illam admittendam esse putant inter privilegium quod non est contra jus, et dispensationem, ac subinde etiam inter privilegium quod est contra jus, vel tantum supra jus: tenet Sanc., lib. 8 de Matr., disp. 1, n. 15; et ita cautius ponit illam differentiam, quod privilegium sine causa concedi potest, non tamen dispensatio, cum Rebuff. in Concord. in forma mandati, verb. Dispensationis, et Mandos. Sed contra hoc etiam urget ratio facta, quia si sit sermo de potestate ut actus valeat, etiam dispensatio et privilegium contra jus potest dari sine causa ; si vero de potestate ut actus licite fiat, sic etiam privilegium, solum ultra jus, requirit causam honestam, ut licite detur. Concedo autem non requirere tantam causam, nec ob defectum ejus committi propriam injustitiam, et in hoc posse assignari aliquam differentiam. Quae ita commode explicari potcest inter ipsa privilegia, quia in privilegio rigoroso derogante juri requiritur causa ex parte ipsius materiae, seu actus, ut honestetur: in privilegio autem quod est purum beneficium, non semper requiritur causa ex parte materiae, seu actus concessi, sed ex parte concedentis, ut prudenter et moderate sua liberalitate utatur; quod etiam suo modo in aliqua dispensatione locum habet, ut supra dixi.
6. Doeceptio impedit voluntariun, ac proinde calorem privilegii. — De duplici motivo per se et per accidens, et duplici inde proveniente deceptione.— Circa posteriorem partem seu limitationem assertionis, advertendum est tunc privilegium sine subsistente causa concessum validum esse, quando princeps voluntarie illud concedit, quia omnino pendet ex voluntate ejus. Hinc ergo fit ut, si falsa causa ei proponatur, concessio non sit valida, quia deceptio impedit voluntarium. Possumus autem in hoc genere distinguere duplicem causam, et consequenter etiam duplicem deceptionem. Una est causa per se, scilicet, illa quae movet ad privilegium concedendum ; alia est causa per accidens, scilicet, removens, prohibens, id est, occultans conditionem aliquam, quae, si aperiretur, impediret cognita, ne privilegium concederetur. i Ad priorem causam pertinet falsa narratio, per quam aliquid proponitur, ut moveat principem, quod verum non est. Et hujusmodi falsitas (per se loquendo) reddit irritum privilegium, c. Seper litteris, c. Ad aures, de Rescript., c. JVon potest, de Praeb., in 6, c. Quia circa, de Consang. et affin., ubi Gloss. et latius Parnormitanus in dicto capit. Quia circa, et in cap. Ad audientiam, 2 de Rescript. ; ubi etiam Felin. cum aliis, et in d. c. Super litteris. Ratio vero satis constat ex dictis. Oportet autem ut illa causa quae falso proponitur, vere talis sit ut moveat principem : nam si absque illa sunt aliae causae propter quas concederet princeps privilegium, etiamsi una non existat, potest aliquando esse validum privilegium, non obstante aliqua falsitate, praesertim si ex ignorantia, et absque dolo misceatur, juxta dicta de dispensatione.
4. Posteriori causae correspondet diminuta narratio, quae est, quando aliquid occultatur, quod si princeps sciret, privilegium non concederet, ut docent Panormit. et alii doctores supra, et colligitur ex eisdem juribus, et ex c. 2 de Filiis Presbyt., in 6. Quia tunc etiam censctur princeps involuntarius. Hoc autem (juxta communem sententiam) maxime procedit, quando aliquid tacetur quod secundum jus esset narrandum, ut, qui postulat beneficium, aperire debet an aliud habeat, et in indulgentiis est simile. Idemque existimo esse servandum quando, ex consuetudine et stylo curiae, constat talem conditionem esse aperiendam, quia solet multum impedire aut movere principem. Nam totum hoc postulatur propter principis voluntatem, scilicet, ut voIuntarie consentiat : potest autem non minus constare de hac voluntate per consuetudinem, quam per jus. Quando vero utrumque deest, prudenti arbitrio utendum est, ut latius de dispensatione dictum est. :
8. Quodnam motivum sufficiat ad justificandum privilegium. — Tandem circa hanc causam interrogari potest quaenam sit sufficiens ad honestandum et justificandum privilegium. Hoc tamen non potest certis regulis definiri, sed prudenti arbitrio superioris relinquendum est. Unde ex parte subditi bona fides sufficit, si cum illa procedat, et veram ac suflficientem narrationem faciat, ut, nisi evidenter constiterit rem esse iniquam, possit suo privilegio licite uti, quia semper debet praesumere pro suo superiore. Et idem est si Praelatus suo motu proprio privilegium concedat, absque petitione subditi; tunc enim non oportet subditum esse sollicitum de causa, et an superior sufticientem diligentiam fecerit; nam ubi oppositum non fuerit certum, supponere potest ac debet rem esse legitime factam. Ex parte autem superioris, solum adverti potest (quod in principio hujus materiae insinuavi) non oportere hanc causam semper immediate pertinere ad commune bonum, quia privilegium ex sua primaria intentione est lex privata, et ideo satis est quod respiciat commodum ejus cui conceditur. Mediate autem semper redundare debet in commune bonum, quia semper debet fovere religionem, pietatem, aut justitiam, aut dari in remunerationem virtutis, vel laborum, etc. De quibus causis videri possunt c. Didici, c. Tali, cum aliis, 1, q. 7, et cap. Ipsa pietas, 23, q. 4.
On this page