Text List

Caput 22

Caput 22

Quos effectus habere possit privilegium, ut privilegium est.

CAPUT XXII. QUOS EFFECTUS HABERE POSSIT PRIVILEGIUM, UT PRIVILEGIUM EST.

1. Explicuimus hactenus privilegii naturam seu essentiam, ejusque causas, reliquum est ut de effectibus ejus dicamus. Diversorum autem privilegiorum varii sunt effectus : nam per distinctos effectus distinguuntur privilegia , non quatenus effectus sunt, sed quatenus ad illos ut ad terminos seu quasi objecta ordinantur. Unde, sicut hic non tractamus de distinctione privilegiorum inter se (quia non est praesentis instituti ad particularia privilegia descendere, sed in communi tantum legem privilegiativam explicare), ita non intendimus dicere de particularibus effectibus privilegiorum (illi enim fere per omnes materias morales vagantur), sed dicendum tantum est de effectibus in communi, quos privilegium, secundum suam universalem rationem, haberc potest, et de conditionibus requisitis in unoquoque privilegio ad operandum suos effectus, ac denique quanta sit vis activa privilegii, et quomodo ex verbis ejus illorumque interpretatione colligenda sit.

2. Tres generales effectus convenire privilegio, et quidnam sint. —De illis ad quos comparari privilegium potest. —Primum ergo statuimus tres generales effectus convenire privilegio, videlicet. dare jus aliquod seu facultatem aliquid agendi vel non agendi, recipiendi, vel conferendi, obligare aliquem ad illud jus conservandum vel non impediendum, et derogare alicui juri privilegio repugnanti. Hanc assertionem sumo ex communi doctrina scribentium in hac materia ; nam, licet distinctionem hanc formalter et sub his terminis in nullo invenerim, tamen singula membra passim in eis reperiuntur, et omnia quae de effecübus privilegiorum dicunt, ad illa tria capita revocantur, ut ex discursu omnium quae hactenus diximus facile intelligi potest, et constabit amplius ex sequentibus. Declaratur etiam facili ratione ex definitione privilegii desumpta. Est enim privilegium lex, et, ut sic, habere debet effectum obligandi; est autem lex privata, et, ut sic, speciale jus vel facultatem concedit, et quia specialia jura solent derogare communibus, ideo privilegium, saltem rigorose sumptum, effectum habet derogandi alicui juri. Potest enim sic declarari, quia privilegium comparari potest vel ad eum cui conceditur , sub quo respectu videtur propriam privilegii appellationem sortiri; vel comparari potest ad alios, et sic habet rationem legis, quamvis interdum possit rationem hanc exercere respectu privilegiarii, ut dicemus; vel potest comparari ad alia jura quae illi repugnant. Privilegium ergo respectu privilegiarii habet effectum concedendi aliquid; respectu vero aliorum, habet effectum oblieandi ; respectu vero repugnantis juris, habet vim derogandi. Et ita constat divisio et distinctio membrorum inter se, ac sufficientia, quia, sicut in privilegio non potest considerari alius respectus per modum causae, ita nec potest esse aliquis effectus ejus, qui sub praedictis membris non comprehendatur. Ut autem magis constet divisio circa duo membra prima, aliquid adnotandum et inquirendum est, non repetendo ea quae in superioribus dicta fuerint, sed attingendo, et magis explicando, ubi oportuerit. De tertio mem- bro, dicta sunt multa explicando definitionem et formam privilegii, et infra circa mntationem privilegiorum aliquid addemus.

3. De ratione privilegii, ut aliquem effectum habenat in privilegiario. — Circa primum ergo membrum , potest imprimis dubitari , quia in superioribus dictum est non esse necessarium ut privilegium semper aliquod jus speciale vel novam facultatem concedat, quia multa privilegia dantur ad pacandas conscientias et scrupulos, vel dubia tollenda, ut, praeter supra allegatos, docent Panorm. in c. Certiftcari, de Sepult.; et Mandos. in regu. 3 Cancel., q. 17, n. 5; et Emman. hRoder.. tom. 1, q. 41, art. 9; ergo privilegium ut sic non necessario habet aliquem effectum, licet multa privilegia hanc efficaciam habeant. Respondeo de ratione privilegii esse ut aliquem effectum habeat in privilegiario , ut sumitur ex c. 7n his, de Priv., et cap. Si Papa, de Priv., in 6, ibi: Cum verba aliquid operari debeant, quia alias essent superflua, quod in lege vitandum est, l. 3, ibi, Ne frustra, tf. de Jur.jur., et in privilegio debent operari aliquid speciale, alias lex privata non esset, ut dicitur in c. Abbate, de Verb. signif., et optime probatur, quia alias esset inutile et supervacaneum, et quasi otiosus actus, quod de beneficio principis praesumendum non est. Unde fit debere privilegii effectum esse aliquo modo diversum ab effectu juris communis, quia alias nihil de novo conferret. Duobus autem modis potest effectus privilegii esse diversus ab effectu juris communis, et (ad rem magis declarandam) unum vocare possumus distinctum in re et substantia sua, alium tantum secundum modum. Effectus substantialiter distinctus est quoties privilegium dat jus vel potestatem ad aliquid agendum vel recipiendum, quod jus commune prohibeat, vel saltem non concedat : moraliter autem distinctum appello, quando non concedit novam potestatem, vel actionem quae jure communi non esset possibilis et licita, confert tamen illam novo modo, vel novo titulo aliquam utilitatem moralem secum adducente. Dico ergo, ad rationem communem privilegii, satis esse quod habeat effectum proprium uno vel alio modo, quia quilibet illorum sufficit ut privilegium non sit inutile, et ita satisfit cap. /n his, et rationi ejus, et rationi dubitandi propositae, ac communi sententiae.

4. Solum ergo potest inquiri quando privilegium unum vel alium effectum operetur, et praesertim an semper intelligendum sit ha- bere effectum substantialiter distinctum a jure communi, et supra vel contra illud; an vero potius solum conferat novum modum operandi, quoties ille modus locum habet, sine novo effectu. Hoc enim posterius videtur persuaderi, quia, eo ipso quod privilegium aliquid operatur sufficiens ad nomen et rationem privilegii, in aliis restringendum est, quia specialia jura non sunt multiplicanda sine necessitate. Sed conferendo novum modum operandi habet sufficientem effectum ad rationem et nomen privilegii ; ergo non oportet ut aliquid ultra efficiat. In contrarium vero est. quia inde fieret ut nunquam privilegia conferant aliquid contra vel ultra seu praeter jus, quia semper possunt ita intelligi, ut confirment ea quae jus commune concedit, et novum tantum modum circa illa conferant ; consequens autem est absurdum, et contra intentionem dicti c. n his; unde est receptum axioma, si fieri potest, ita esse privilegium interpretandum, ut aliquid supra commune jus, vel etiam contra illud operetur. Ut sumi potest ex juribus allegatis, et ex 1. 1, ff. ad Municip., ubi id notat Gloss.; et ex c. 1 de hRescript., ubi id notat Panorm.; et latius Deci., n. 4, qui alia plura allegat; et Navar. in tract. de Reddit., quaest. 3, mon. 6, n. 3; et Sylvest., verb. Privilegium, quaest. 3; ac denique est de ratione beneficii principis quod latiorem recipiat interpretationem et concessionem.

5. Beneficia et favores ampliandi, odia restringenda sunt. — Verba privilegii non sunt extendenda, sine ratione urgente, ultra illorum proprietatem. — Respondeo principaliter spectandum esse ad materiam et verba privilegii; et ex illis colligendum esse an effectus privilegii sit hujus vel illius qualitatis, simul habendo prae oculis illud principium, quod beneficia et favores ampliandi sunt, onera vero et odia restringenda. Si ergo verba concessionis privilegii contineant illud ipsum, quod clare et sine controversia jure communi concessum est, et nullum alium effectum distinctum in sua proprietate significare possunt, tunc tale privilegium non potest habere etfectum substantialiter distinctum ab effectu juris communis, sed illum ipsum novo modo, id est, novo et speciali titulo. Ratio est, quia verba privilegii non sunt extendenda sine cogente ratione ultra illorum proprietatem ; sed in eo casu verba non possunt habere effectum substantialiter distinctum intra proprietatem suam, ut supponitur, et nulla est necessitas impropriandi illa ex prima ratione superius facta ; ergo. Declaratur exemplo; nam si alicui detur privilegium dicendi Missam ante recitatam Primam, quod constat, jure communi esse licitum, ex vi ilius privilegii nihil aliud habebit, nec poterit illud privilegium extendi ad dicendam Missam ante Laudes, ut aliquid praeter jus operari vel dubium tollere videatur, quia verba illa, non recitata Prima, non significant Laudes, nec possunt nisi valde voluntarie talem recipere extensionem, quod a simili optime confirmari potest, ex c. ult. de Verb. signif. Quod si tale privilegium videatur inutile, sibi imputet qui illud postulavit; ordinarie enim talia privilegia vel non dantur, vel non nisi ad importunitatem petentium ; de se autem semper habent hunc effectum, quod illud licet novo titulo et speciali jure. Qui non est omnino frustra; nam per se ad hoc confert ut, licet postea jus commune in contrarium statuatur, nihilominus actus liceat ratione privilegii, quia per subsequens jus communc non revocatur nisi exprimatur, ut infra dicetur. Ut in casu si ponerent praeceptum recitandi Primam ante Missam, habens illud privilegium maneret exemptus a tali praecepto, nisi specialiter revocaretur.

6. Secunda conclusio. — De privilegio concedente potestatem comamutandi vota. — Privilegium ad solum tollendum scrupulum vel dubium.—Secundo, si verba concessionis in significatione propria solum contineant effectum, de quo est dubium, vel opinio utrinque probabilis, an jure communi liceat, necne: tum etiam per tale privilegium non fit effectus substantialiter diversus ab eo qui probabiliter creditur concessus jure communi, nec potest tale privilegium cum improprietate verborum extendi ad effectum aliquem, de quo certum sit non posse fieri jure communi. Ratio est eadem, quia verba non sunt improprianda sine causa, quia alias nihil esset fixum et certum; hic autem nulla est causa, imo minor quam in praecedenti, quia hoc privilegium et confert specialem titulum, qui permanebit, etiamsi generale jus contrarium postea subsequatur, et simul confert securitatem et certitudinem in tali actu, quae magna est utilitas, et ideo talia privilegia frequenUora sunt. Potest hoc declarari vulgari exemplo de privilegio concedente potestatem commutandi vota, quod extendi non potest ad dispensationem etiam partialem, et ideo, juxta probabilem opinionem quod commutatio jure communi liceat in aequale, tale privile- gium solum datur ad tollendum scrupulum vel dubium, et conferendum certum et specialem titulum illius potestatis, ut dixi lib. 6 de Voto, c. 19, n. 7.

7. Tertia conclusio. — Ratio conclusionis. —Tertio, si verba privilegii possunt cum proprietate comprehendere effectum jure communi non concessum, tale privilegium habet effectum substantialiter distinctum a jure communi, nec est limitandum ad solum novum titulum, seu modum, etiamsi illum comprehendere possit. Ut, verbi gratia, si detur simplici sacerdoti privilegium ministrandi sacramentum poenitentiae, per illud privilegium datur potestas absolvendi a mortalibus peccatis saltem ordinariis et non reservatis; quia, licet sacramentum poenitentiae possit ministrari absolvendo tantum a venialibus, quando poenitens alia non habet, nihilominus illa potestas jure communi concessa est omnibus sacerdotibus, ideoque per illud privilegium major potestas confertur. Item, si parochus copferat subdito facultatem confitendi alieno, intelligitur conferre licentiam ut confiteri et absolvi possit, etiam de mortalibus non reservatis, quia censetur dare aliquid ultra jus commune. Quae exempla certa et communia sunt, et ita videtur esse etiam assertio. Ratio vero ejus sufficiens est, quae in principio fuit secundo loco posita, quia hujusmodi privilegia sunt favorabilia et amplianda. Item quia hic videtur esse communis sensus talium concessionum, et maxime accommodatus materiis talium privilegiorum et intentioni petentium; nam superior, concedens privilegium vel licentiam, intelligitur loqui communi more, et accommodato rebus et intentioni subditorum. Denique quia verba talium privilegiorum solent esse indefinita, et cum proprietate possunt complecti totum illum effectum, ut in exemplis adductis patet; ergo non sunt sine cogente necessitate limitanda, quia sicut in doctrinis, ita et in legibus indefinita locutio de se aequivalet universali, ut possit habere certam et determinatam significationem, nec voluntarie possit uno vel alio modo limitari, sed solum juxta juris exigentiam. Quod potest alio cxemplo declarari : nam si Praelatus det subdito habili facultatem recipiendi a quocumque Antistite ordines indefinite, intelligitur etiam de sacris, licet de legitimatione ad ordines aliud dici soleat, quia est specialiter contra jus, propter inhabilitatem personae ; hic autem secus est, quia cum persona sit habilis, ut supponitur, nulla est ratio li- mitandi verba quae contra concedentem amplianda sunt, cum alteri juri non praejudicant.

8. Quarta conclusio. — Quarto, si verba privilegit in proprietate sumpta non possunt habere effectum substantialiter diversum a jure communi, seu supra jus, nisi operando simul contra jus, et alias possunt habere effectum diversum, quoad modum, valde dubium est an operetur simul utrumque effectum, vel tantum posteriorem, nisi in privilegio addatur clausula derogatoria juris communis. Ut, verbi gratia, si rex concedat alicui homini alias libero indultum, ut libere sinatur transire fines regni et exire cum rebus quas secum defert, dummodo solvat vectigalia consueta, dubitari non immerito potest an, ex vi talis indulti, possit ille ferre res prohibitas educi de regno, et hoc debeat illi permitti. Nam si tale indultum non operetur hunc effectum, nullum habebit supra jus, quia unicuique liberum est de regno exire, et secum ferre res non prohibitas, solvendo pro illis debita vectigalia ; ergo ut operetur supra jus, oportet ut etiam operetur contra jus, dando facultatem trahendi secum res prohibitas. Ergo videtur hoc esse admittendum, quia alias nimis frivolum esset indultum quod, in alio sensu solum, majorem quamdam securitatem vel recommendationem conferre videretur. Item quia illa extensio cadit sub proprietatem illorum verborum, cum rebus suis, vel quas secum defert, quae universalibus , seu distributis aequivalent. Àc denique tota extensio videtur esse contra concedentem : ergo. In contrarium vero est, quia in illo indulto non ponitur specifica concessio, nec clausula derogatoria juris prohibentis res aliquas educere de regno, ut in assertione supponitur. Generalis autem locutio, non solum indefinita, sed distributa, non comprehendit specialia quae sunt contra jus, tum ex illo principio juris, quod sub generali locutione non veniunt ea quae sunt contra jus, neque illa quae in specie non esset princeps verisimiliter concessurus; tum etiam quia derogatio jurium vitanda est, quoad fieri possit. Atque ita illa extensio nec est secundum proprietatem verborum, prout de jure intelligi debent, nec est contra solum principem, sed contra commune bonum reipublica, cujus interest ne tales res e regno extrahantur.

9. Quocirca decisio similis dubii, et effectus privilegii in tali eventu multum pendet ex illa quaestione supra tractata, an privilegium deroget juri communi, quando non addit clausulam derogatoriam. Nam juxta opinionem generaliter id negantem, constat, etiam in hoc casu, simpliciter dicendum esse tale privilegium non habere effectum substantialiter diversum ab his qui licent per jus commune, quia, ad habendum illum, oportet aliquid concedere contra jus, quod sine clausula derogatoria facere non potest. Nec erit inconveniens quod tunc indultum imperfectissimam rationem privilegii retineat, imo vix possit sic nominari, sed recommendatio, vel saivus conductus : nam hoc sibi debet imputare impetrans qui majorem declarationem non procuravit ; nam si illam procuravit, et obtinere non potuit, signum est principem noluisse plus concedere. At vero, juxta aliam opinionem, affirmantem privilegium derogare juri communi, etiam sine speciali clausula, contrarium erit dicendum in praesenti casu, non tamen generaliter, nec sine magna limitatione et circumspectione verborum privilegii; oportet enim.ex eis conjectare an fuerit mens principis proprium et rigorosum privilegium concedere, vel solum favorem aliquem et specialem curam circa talem personam ostendere, ut nulla vis aut injuria illi fiat; nam in priori sensu admittenda est extensio juxta dictam opinionem, non vero in posteriori. Neque erit diffieile, ex tenore rescripti, attente considerato initio, progressu et verbis ejus, intentionem scribentis probabiliter saltem conjectare, juxta regulam mox tradendam de privilegiorum interpretatione. In dubio tamen in eam partem inclinandum est ut leges serventur. 10. Ffectum per se privilegii esse aliquod, morale jus consistens in facultate, obligatione, vel carentia obligationis, vel capacitate morali aut ablatione inhabilitatis moralis.—Tandem circa hanc partem, seu effectum privilegii , ut privilegium est, tractari potest quaestio an talis effectus vere et proprie fiat virtute privilegii, vel tantum fictione juris. Sed hanc quaestionem in superioribus sufficienter attigimus, tractando de privilegio ad instar, ex Bald. in l. 72 urbe, ff. de Stat. hom. Et resoIutio in summa est effectum per se privilegii esse aliquod morale jus consistens in facultate, vel obligatione, vel carentia obligationis, vel capacitate morali, aut ablatione inhabilitatis moralis. Hic autem effectus potest spectari secundum se, et absolute, et ut sic semper est verus effectus absque ulla fictione juris, imo per introductionem novi seu specialis juris. Hoc patet inductione, quia privilegiatus ne excommunicari vel suspendi possit nisi tali vel tali modo aut a tali judice, licet aliter censuretur, revera non manet ligatus vere et proprie, sine ulla juris fictione, et consequenter per tale privilegium vere est factus incapax moraliter talis censurae alio modo latae; sic etiam privilegiatus ad comedendum carnes in aliquibus diebus quadragesimae vere manet immunis a praecepto jejunii, et sic de aliis. Denique, sicut dispensatio vere tollit impedimentum aut obligationem, et praescriptio vel donatio vere confert dominium, et lex irritans vere annullat contractum , ita privilegium suos morales effectus vere et sine ulla fictione confert. Ratio vero est, quia hi effectus morales non consistunt in aliqua entitate vel qualitate physica, sed in morali habitudine vel denominatione, proveniente ex voluntate superioris aut domini sufficienter declarata, et tunc vere sine fictione fiunt, quando illa voluntas est eflicax ad fundandos respectus morales, in quibus dominia, dignitates, et alia multa humana jura consistunt; sed privilegium continet hanc principis voluntatem; ergo.

11. De effectu privilegit comparato cum aliquo effectu naturali, et physico. — Solet tamen aliquando effectus privilegii comparari cum aliquo effectu naturali et physico, et respectu illius dicitur interdum fieri fictione juris, et non vere, quae comparatio non in omnibus effectibus privilegiorum habet locum, et ubi facta fuerit, sano modo intelligenda est locntio, juxta praedicta ; verbi gratia, privilegium legitimationis dicitur facere filium legitimum fictione juris, quia revera non confert, nec conferre potest originem ex legitimo matrimonio, quia pendet ex actu praeterito, qui non est in potestate legislatoris. Et licet dicatur interdum retrotrabhi, id est fictione juris, non vere; nihilominus, considerando in filio legitimo non originis modum, sed capacitatem quamdam moralem ad plures effectus morales, civiles, aut canonicos, quam habet, nisi ob aliam causam illa privetur, illa capacitas vere et manifeste confertur filio illegitimo per legitimationem, ut ex dictis patet: unde, si denominatio legitimi non sumeretur ex origine, sed ex ista capacitate, vere et non ficte diceretur legitimatus, factus legitimus. Vel,e converso, si in filio legitimo consideretur non modus originis, sed capacitas moralis ad multa, quam habet, non ex se, sed ex institutione humana per leges, vel canones, et legitimatio solum significet ablationem hujus in- capacitatis, sic vere et sine fictione fit per privilegium, sicut vere aufertur irregularitas per dispensationem, et ita dici potest per illam fieri aliquis vere regularis. Et ita sunt intelligendae similes locutiones in privilegio nobilitatis aut urbanitatis, et similibus.

19. Dubium incidens. — De quibus solet ulterius inquiri an effectus factus per privilegium aequiparetur, seu sit aequalis naturali, tam in re quam in absoluta appellatione; quod tractat Bart. in l. Si is qui pro emptore, f. de Usucap., fere per totam, praesertim a n. 33 usque ad 36, 43 et sequentibus, et in leg. Omnes populi, 1. de Justit. et jur., n. 62; et Bald., in l. 4, c. ad Velleianum. Non potest autem quaeri an aequiparetur in naturali effectu (ut sic dicam), id est, in origine ipsa, verbi gratia, ex conjugatis, vel ex nobilibus, vel ex civibus antiquis, etc.; nam hoc modo constat non posse habere aequalitatem, cum nunquam fictio aequetur veritati. Solum ergo potest esse quaestio quoad effectus morales, seu (quod idem est), in morali capacitate, an eequaliter sit restituta vel collata. Et in hoc videtur mihi non posse generalem regulam assignari de facto, sed de possibil tantum. Nam privilegium sine dubio potest ad totum extendi, quia totum est morale, pendetque ex jure, quod potest quoad omnes suos effectus per privilegium immutari. De facto vero interdum privilegium integre restituet omnia, interdum vero minime, juxta tenorem privilegii et jurium dispositionem, ut, legitimatio facta, virtute juris canonici, per subsequens matrimonium, omnia restituit quae haberet proles a principio nata ex legitimo matrimonio, quod fortasse non faciunt aliae legitimationes ; verba ergo privilegiorum attendenda sunt et usus.

13. De aequiparatione in alicugus nominis appellatione, vel comprehensione sub illius absoluta significatione.— In alio vero sensu, solet illa quaestio moveri quoad aequiparationem in alicujus nominis appellatione vel comprehensione sub illius absoluta significatione, ut, an nomine filii legitimi veniat legitimatus, vel nomine civis, nobilis, aut doctoris, veniant qui solum ex privilegio tales sunt. Sed hujus interrogationis materia amplissima est, de qua videri potest Glossa in cap. Susceptum, de hescriptis, in 6, verb. Non morte, et ibi doctores; et videri potest Glossa in 1. 3, S Hpoec verba, verb. Heredis, tf. de Negot. gest., et ibi doctores et Bartolus supra; et Baldus, lib, 5, consil. 139; et Geminian., cons. 66; et supra tacta est, lib. 6, cap.2; nec accuratior de illa re disputatio ad nos spectat, ideoque duo tantum, vel tria circa illam advertam. Primum est, quando privilegium datur ad tollendum defectum, vel incapacitatem aliquam, aut inhabilitatem, et in eo adduntur verba significantia plenam restitutionem et reductionem ad statum habilem, retrotrahendo privilegium usque ad radicem defectus (ut sic dicam), tunc aequiparari privilegiatum, etiam quoad nominis appellationem, cum vero exemplari. Ita ut, quoad omnes morales effectus juridicos, seu qui juris adminiculo fiunt, sub tali nomine vel appellatione comprehendatur. Exemplum potest esse in filio legitimato per subsequens matrimonium virtute juris canonici ; nam venit appellatione filiorum legitimorum, ut est communiter receptum ; idem ergo erit in omni simili privilegio, etiamsi alio modo, vel alio titulo ac verbis concedatur. Nam ratio semper est eadem, nimirum quod illa appellatio, ut sic spectata, non sumitur a naturali proprietate, sed ex juris efficacia, quae per privilegium impeditur, et contraria appellatio sutficienter tribuitur, quantum ad omnes illos effectus necessaria est. Alias voluntas principis non esset efficax ad tale privilegium concedendum, cujus contrarium supponitur in ipso privilegio, et supra probatum est ex natura talium effectuum : unde colligitur, ubi privilegium non est tam amplum, et expresse concessum, non sequi talem aequiparationem absolute, et simpliciter ex vi illius, sed solum quoad effectus propter quos tale privilegium conceditur.

14. Cavendumn ne extensio fiat in prejudicium tertii, aut in derogationem alicujus statuti. — Circa hoc tamen est, secundo, observandum maxime cavendum esse ne extensio aliqua fiat in praejudicium tertii, aut derogationem alicujus statuti specifice postulantis talem vel talem conditionem naturalem, ut esse legitimum, non esse ex infecta origine, vel habere originariam nobilitatem, vel similes. Nam privilegium non derogat his statutis, nec praejudicat juri tertii, nisi expresse illa revocet, vel declaret ut talis persona reputetur talis vel talis, vel ut sub tali appellatione veniat in ordine ad tales effectus, non obstante quocumque statuto vel jure in contrarium. Hoc enim aperte colligitur ex communi doctrina quam Bartolus supra late tradit, et in superioribus saepe inculcata est. Ultimo, observandum est, propter exempla supra ad- ducta, hoc procedere tantum, quando proprietas, vel conditio personae a qua nomen est sumptum, est naturalis vel pendens ex aliqua conditione quam lex humana vel voluntas principis non potest supplere, ut est naturalis origo, etc.; secus vero est quando sumitur denominatio ab effectu quem vere et proprie potest lex humana efficere; nam tunc, licet per privilegium conferatur aliter quam fieri soleat ordinario modo, tunc privilegium confert omnimodam aequiparationem sub eodem nomine. Sic enim doctor factus a Papa, vel rege per privilegium , seu rescriptum, tam vere est doctor et venit sub illa appellatione, sicut creatus via ordinaria, quia effectus est idem in facto esse (ut sic dicam), solumque differt in modo, quia a principe fit sine solemnitate jure ordinario requisita, quam ipse potest supplere, et sine illa eumdem effectum efficere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22