Caput 23
Caput 23
Quem efeectum possit habere privilegium, ut lex est.
1. Circa hunc privilegii effectum, unum possumus ex supra dictis supponere, et duo alia inquirere et explicare. Supponimus itaque privilegium, ut habet rationem legis, obligare alios ad quos id potest pertinere, ut privilegiario suum servent privilegium; nam sine hac obligatione inefficax esset et inutilis privilegii concessio. Ideoque fere in omnibus indultis privilegiorum solet hoc praeceptum imponi omnibus judicibus, vel aliis quibus incumbere potest observantia privilegii. Et quamvis non ita expresse poneretur, ex natura rei sequitur haec obligatio, supposita validitate privilegii, quia confert jus privilegiario; ratio autem justitiae postulat ut unicuique jus suum servetur.
2. An gaudeat aliquis privilegio suo contra pariter privilegiatum.—Nota ad resolutionem. — Dubitari autem potest, primo, an haec obligatio etiam cadat in alium pariter privilegiatum, quod alias quaeri solet, an gaudeat aliquis privilegio suo contra pariter privilegiatum : haec enim duo vel in idem coincidunt, vel se necessario consequuntur ; nam si privilegium valet contra pariter privilegiatum , obligat illum ad servandum alteri jus suum; si autem non valet contra illum, illum non obligabit. Ut ergo utrumque breviter resolvamus, advertimus duobus modis posse duos dici pariter privilegiatos : uno modo, propter solam similitudinem et aequalitatem privilegiorum, ut si religio Minorum dicatur aeque privilegiata religioni Praedicatorum, et e converso; vel duo nobiles quoad immunitates quae illis ratione nobilitatis conceduntur, et sic de aliis. Alio modo dici possunt aliqui pariter privilegiati, respective et cum oppositione mutua in ordine ad usum ejusdem privilegii, ut si unus habet privilegium ad exigendum, et alius ad non solvendum; vel si unus habet privilegium, ut propter delictum incarcerari aut torqueri non possit, et alius habet, ut quilibet contra se delinquens incarceretur et torqueatur; et haec posterior est propria et per se comparatio pariter privilegiatorum.
3. Conclusio affirmativa. —Cum similitudo in privilegiis sit valde per accidens ad usum privilegii, ideo unus non potest impedire usum alterius. — Dico ergo primo : aequiparatio in privilegiis, propter solam similitudinem aut eequalitatem, non obstat quominus et privilegiatus uti possit suo privilegio contra pariter privilegiatum, et hic teneatur illud servare. Ita sumitur ex l. ultim., ff. Ex quibus caus. major., etc., ubi id notant Bartolus, et Baldus. Item Panormitanus, Felinus, et alii, quos refert et sequitur Covar. in regul. Possessor, 2 p., S2, num. 4. Et exemplis declaratur. Nam, licet duae religiones aequales sint in privilegio, verbi gratia, non solvendi decimas, nihilominus una etiam contra aliam illo gaudebit, quia non tenebitur illas ei solvere; et e contrario haec tenebitur ab illa non exigere decimas, etiamsi contra alios habeat jus decimarum. Et similiter, licet aeque gaudeant privilegio, ut professus in tali religione non possit transire ad aliam, mutuo gaudent privilegio contra se inyicem, et similiter tenentur sibi mutuo illud servare. Item, licet duo nobiles aeque gaudeant privilegio, ne propter debita incarcerentur, unus contra alium illo utetur, quia licet unus alteri sit debitor, non poterit incarcerari, nec ille qui est creditor posset juste id postulare, sed tenetur alteri privilegium servare. Sic etiam clericus obligatur servare privilegium canonis respectu clerici pariter privilegiati. Et alia exempla sumi possunt ex citatis auctoribus, et ex Roderico, 1 tom., quaestion. 9, art. 12. Ratio vero est, tum quia illa similitudo in privilegüs est valde per accidens ad usum privilegii, et ideo unum non potest impedire usum alterius, etiam circa similem privilegiatum, sicut eequalitas in potentia videndi non obstat quo- minus illam habens possit videre eum qui similem potentiam habet ; tum etiam quia privilegium ad propriam immunitatem non extenditur ad non servandam alteri immunitatem, quia sunt res valde diversae, et a diversis non fit illatio; sic ergo privilegium ne proprius religiosus ad alium ordinem transeat, non est ad recipiendum religiosum alterius ordinis aequalis, et sic de aliis; tum denique quia hic usus privilegii non est contra pariter privilegiatum formaliter, sed tantum materialiter, id est, contra personam habentem simile privilegium, non tamen quatenus illo uti potest, et ideo tale privilegium nihil confert ad usum alterius privilegii impediendum.
4. Ampliatio conclusionis praedicte. — Ampliatur haec assertio, ut locum habeat etiam in his qui gaudent privilegiis aliorum per communicationem propriam seu per concessionem ad instar. Nam is qui per communicationem privilegio fruitur, poterit illo uti etiam contra illum qui prius idem privilegium habuit, et fuit tanquam primum exemplar ejus. Ita observat Cordub. in Compend. Minor., verb. Communicatio, in fine, et cum eo Roder., tom. 1, quaest. 55, a. 21. Et ratio est clara, quia illa communicatio est nova concessio ejusdem seu similis privilegi cum equalitate (ut supponimus); haec autem aequalitas non impedit usum privilegii contra alium aequalem, ut ostensum est; nec etiam obstare potest illa praerogativa (ut sic dicam) in antiquitate privilegii, seu in antecessione quoad primam obtentionem ejus. Nam per hoc nullum speciale jus acquiritur antiquiori privilegiario, nec datur exemptio qua possit non servare alteri privilegium illi communicatum; ergo non minus ipse ad hoc obhgatur alteri, quam e converso alter ipsi obhgetur.
5. Secunda conclusio. — Major eaxplicatio pro modo loguendi. — Dico secundo : quando privilegiati concurrunt in privilegiis secundum oppositionem respectivam, tunc privilegiatus non gaudet suo privilegio contra pariter privilegiatum, et consequenter hic non tenetur alteri privilegium suum servare. In hoc sensu solet hoc pronuntiatum exponi, ut patet ex Covarr. supra, qui dicit esse commune axioma, et sumitur ex Auth. de Sanct. Episc.. S Sed haec praesenti, et ex lege Verum, S ultim., ex l. sequent., ff. de Minor.; et declaratur exemplis supra positis, et similibus. Nam si quis habet privilegium ne intra tan- tum tempus cogi possit, non poterit creditor contra talem debitorem suo privilegio uti, etc. Ratio vero est, quia tunc concurrunt duo privilegia, quorum unum alteri resistit, et ideo non potest sequi usus unius contra alium, sicut philosophi dicunt , ad proportionem eequalitatis non sequi actionem. Quamvis autem res intenta per hanc regulam sic expositam vera sit, nihilominus in modo loquendi potest quis non immerito dubitare. Quia tunc revera non prohibetur quis uti suo privilegio contra pariier privilegiatum, sed contra magis privilegiatum, quia ibi concurrunt duo privilegia quasi contraria, quia tuum, verbi gratia, est ad imponendum mihi onus, et meum ne imponi possit : ergo ut tu non possis uti privilegio tuo contra me, necesse est ut meum privilegium speciale deroget tuo generah: ergo respective, et secundum oppositionem, ego sum magis privilegiatus, et non tantum aequaliter. Et patet a contrario, quia tunc ego utor meo privilegio contra te, impediendo ne contra me tuo privilegio utaris; ergo vel tunc deficit regula quoad hanc partem, quia jam privilegiatus gaudet privilegio suo contra pariter privilegiatum, et sic a proportione aequaIitatis sequetur actio, vel certe hie non est tantum aequalis, sed superior in privilegio ; et consequenter alter non est pariter, sed minus privilegiatus.
6. Quid si utriusque privilegium st generale, et neutrum alteri empresse deroget. — At enim, quando de re constat, non est de modo loquendi contendendum, sed verus sensus locutionis explicandus. Itaque verum quidem est in hujusmodi eventu concurrere duo privilegia quasi contraria, vel in suis actibus vel quasi objectis contradictionem includentia, ut ex dictis satis constat. Unde necesse est ut unum praevaleat contra alterum, ut possit ejus actionem impedire, sive illud quod praevalet dicatur sub ea ratione majus, quatenus alteri derogat, sive dicatur par, quia non valet ad agendum in aliud, sed tantum ad resistendum. Ex quo etiam sequitur, ad usum illius regulae, necessarium esse conditiones privilegiorum spectare, ut constet, quod privilegium praevaleat contra alterum, vel possit illi resistere, quod infra circa mutationem privilegiorum tractandum est. Ut, verbi gratia, si unum sit generale et aliud speciale, hoc praevalet, nisi ei sit per specialem clausulam derogatum', tunc enim erit quasi ablatum privilegium. Si vero utrumque privilegium sit generale, et neutrum alteri expresse deroget, opor- tebit inspicere, quod sit antiquius et dignius, vel a majori potestate procedens; et idem cum proportione est si utrumque sit speciale, Juxta principia et regulas infra tractandas de privilegiis contrariis, quomodo componi possint, aut quod debeat contra alterum praevalere. Unde illud axioma : Privilegiatus non gaudet privilegio suo contra pariter privilegiatum, hunc sensum habet, privilegium non habere effectum contra aliud privilegium per quod derogatur ; per quae verba clarius et proprius idem explicatur, et cum eadem proportione verum est, privilegium, ut habet raüonem legis, non obligare eum qui per aliud privilegium praevalens exemptus est, seu a tali obligatione exemptus, quae limitatio, seu exceptio non est in praesenti specialis, sed in omni lege humana cum proportione locum habet, ut per se constat.
7. Duplex casus obligationis privilegiarii, attendi suo privilegio. — Aliud dubium circa hanc partem est, an privilegium, ut est lex, interdum obliget etiam ipsum privilegiarium. Nam quod nemo cogendus sit uti privilegio suo, in jure cautum videtur, c. Si de terra, de Priv.; et ratio reddi potest, quia quod alicui concessum est in favorem non debet in ejus grayamen verti, ut est regula juris in 6; magnum autem esset gravamen si cogeretur quis suo privilegio uti. Respondeo in duobus casibus obligari privilegiarium ad utendum privilegio, nunquam tamen, formaliter loquendo, obiigari suo privilegio, ut suum est, ad usum seu observantiam ejus. Probo singula. d
8. Primus enim casus hujus obligationis est. quando aliquis non potest renuntiare privilegio suo, ut de privilegio fori clericorum, vel canonis, et similibus supra dictum est. Tunc enim si occurrat casus in quo vel cedendum sit privilegio, vel illo utendum, ut saepe occurrere potest, obligabitur quis uti privilegio, ne illi cedat; imo cum non possit valide cedere, licet velit, cogitur illo uti, nec potest sine peccato consentire ut contra illud fiat, et hoc est obligari ad usum seu observantiam ejus. Alter casus hujus obligationis est, quoties per privilegium fit actus licitus qui antea non erat, vel tollitur obligatio quae antea erat; nam tunc superveniente alia lege praecipiente talem actum, poterit quis obligari ad actum per privilegium concessum. Exemplis patet: nam qui habet privilegium audiendi Missam tempore interdicti, obligabitur audire illam diebus festis, ex praecepto Ecclesise, a cujus observantia excusaretur si tale privilegium non haberet, quia non erat ille actus licitus; postquam vero per privilegium factus est licitus. cessat excusatio, ut dixi in tomo 3 de Sacrament., disput. 88, sect. 6. Item conjux habens votum castitatis tenetur reddere debitum alteri conjugi petenti, quia non esset ill licitum negare, nam contra justitiam ageret ; et nihilominus si petens adulter fuerit, uxor habens votum non tenebitur reddere et consequen:er obligabitur non reddere, sed servare castitatem, quia, licet in casu adulterii sit privilegium innocentis ut non obligetur reddere debitum adultero petenti, posito tali privilegio, fit licita observatio voti castitatis, et ideo obligat praceptum servandi votum, ut optime docuit Sancius libro 9 de Matrimonio, disputatione sexta, numero decimoquinto.
9. Praeceptum latum a Capitulo obligat singulos Capituli. — Ex his autem facile est probare ultimam partem aesertionis. Nam in priori casu obligatio utendi privilegio est ratione totius communitatis, propter cujus commune bonum concessum est privilegium, et ita non tam cogitur quis servare privilegium suum, quam servare privilegium communitatis, seu non laedere illam, prout graviter offenderetur, cedendo privilegio. Declaratur a simili. Nam praeceptum latum a Capitulo obligat singulos de Capitulo; ideoque quicumque illorum agens contra tale praeceptum peccat, non quia agit contra praeceptum suum, sed quia agit contra praeceptum communitatis. Ita ergo privilegium communitati concessum intuitu illius principaliter , communitatis est principaliter, et ideo, ut lex est, obligat singulos de communitate, ut illo utantur, quando oportuerit, quia si contra illud agant, non suum tantum, sed communitatis privilegium violabunt. In posteriori vero casu obligatio ad actum per privilegium concessum non provenit ex lege privilegii, sed ex lege quae aliunde supponitur, ut ex praecepto Ecclesiae, aut voto; et ita formaliter loquendo subsistit semper regula, quod nemo cogitur uti privilegio suo, utique quatenus lex privata est ad suam peculiarem utilitatem spectans. Et nullum est inconveniens quod, supposito privilegio, possit aliunde supervenire alia obligatio, quia privilegium facit quamdam mutationem in materia, faciendo ut sit licitum quod antea non erat, qua mutatione facta, obligatio aliunde proveniens per accidens est, et non potest ratione privilegii impediri.
On this page