Caput 24
Caput 24
Utrum ad privilegium, ut lex est, et ad effectus ejus, sit necessaria promulgatio, vel quae notitia sufficiat.
CAPUT XXIV. UTRUM AD PRIVILEGIUM, UT LEX EST, ET AD EFFECTUS EJUS, SIT NECESSARIA PROMULGATIO, VEL QUAE NOTITIA SUFFICIAT.
1. Ratio dubitandi. — Explicata virtute agendi privilegii, oportet duas circumstantias ad operandum necessarias exponere, scilicet, tempus et locum, et de hac posteriori dicemus in seq. cap., de priori in praesenti. Solet autem lex exercere vim suam a tempore promulgationis consummatae, et non antea, et praeterea requirit notitiam, vel saltem carentiam invincibilis ignorantiae, ut cum effectu obliget, et ideo simul declarandum erit quomodo haec ad effectum privilegii requirantur; hac enim de causa (ut supra dixi) disputationem de promulgatione, quae ad formam pertinere videbatur, in hunc locum reservavi. Quia vero multa in titulo comprehenduntur, quae indistincte tractari solent, ideo erit operae pretium distinguere duplicem illam rationem , quam in privilegio saepe distinximus, scilicet, specialis concessionis et legis, priusque dicemus de illo ut lex est, quoniam promulgatio ad legem, ut lex est, requiritur. Ex hoc ergo capite videri potest necessaria promulgatio ad perfectam constitutionem privilegii, et ad effectum ejus ; quia privilegium est quaedam lex; sed promulgatio est necessaria ad legis constitutionem, ita ut ante illam nondum sit vera lex; at lex non potest operari antequam sit; ergo nec privilegium. Dices privilegium, quatenus lex est, non operari, id est, non obligare ante promulgationem, operari tamen, ut privilegium, id est, favorem concedendo. Sed contra, quia privilegium non est prius privilegium quam sit lex; tum quia de intrinseca ratione privilegii et quasi genus ejus est, quod sit lex : tum etiam quia non potest privilegium uni concedere beneficium, quin obliget alios ad servandum privilegiario jus per privilegium acquisitum.
2. Obviatur.—In contrarium vero est, quia privilegium est lex tantum secundum quid, scilicet, lex privata, et ideo non est eadem necessitas promulgationis in illo qua in lege communi et propria esse solet. Nam lex generalis loquitur ad communitatem, et ideo per se requirit publicam notitiam, et propter banc necessaria est promulgatio. Haec autem necessitas cessat in lege privata, ut constat. Confirmatur ac declaratur, quia aliud est loqui de notitia, aliud de promulgatione ; haec enim duo diversa sunt; nam potest ignorari lex promulgata, et sciri non promulgata. In privilegio ergo necessaria esse poterit notitia, ut vim legis exerceat, obligando; illa vero sufficiet, etiamsi non praecesserit promulgatio, quia cum privilegium sit lex privata, sufficiet privatim intimari illis qui virtute illius obligandi sunt, alii vero ignorantes non obligabuntur, ratione ignorantiae, vel quia forte ad illos non dirigitur obligatio privilegii.
3. In hoc puncto distinguere possumns duplicia privilegia. Quaedam enim feruntur per universales leges, quarum exempla sumi possunt ex c. Si quis suadente, Clement. Dudum, de Sepult. , Clement. unic. de Bapt., Clement. Dignum, de Celebr. Missar., Clement. Archiepiscopo, de Priv. Alia vero sunt privilegia quae privatim conceduntur , per particularia indulta vel rescripta concessa particularibus personis, vel communitatibus, vel religionibus, universitatibus, vel etiam hospitalibus, in quibus prius solent poni concessiones, et postea adjungi praecepta, vel prohibitiones sub censuris, ut nemo talia indulta impediat, etc. In prioribus privilegiis affirmant doctores necessariam esse promulgationem ; de posterioribus autem negant. Hanc distinctionem insinuat Fel. in c. Cognoscentes, de Const., n. T, limit. 3; licet enim primum membrum non ita clare exprimat sicut secundum, utrumque tamen intendit, ut ex discursu et ratione ejus constat. Et in eam sententiam citat Baldum et alios ; loquitur tamen indistincte de privilegus, ut favores sunt, vel ut sunt leges. Clarius iradit distinctionem illam Glos. in Proem. Clement., verb. De cetero, et utrumque membrum amplectitur, estque sententia valde probabilis, si recte explicetur.
4. Primum ergo membrum, de legibus communibus tribuentibus privilegia, probatur optime ex l. pen., c. de Decuri., 1. 10, in fin., ibi: Za die quo promulgata est. Ratio vero est, quia ante promulgationem non habent vim legis; ergo ante promulgationem nullam vim obligandi habere possunt, sive ad effectum privilegii, sive ad quemcumque alium. Confirmatur, quia in talibus legibus vel privilegium inseritur tanquam accessoc rium principali, vel ponitur ut principalis effectus ipsius legis, propter quem stabiliendum lex fertur. Si priori modo contineatur privilegium in lege, necesse est ut tanquam accessorium sequatur naturam principalis, et consequenter, sicut lex requirit promulgatio- nem, ita etiam privilegium, quod est accessorium illius; ergo nondum constituto sufficienter principali, non poterit esse vel obligare accessorium. Exemplum sumi potest ab indulgentiarum concessione, in quibus habet etiam locum distinctio data ; nam frequentius quidem conceduntur privatim, aliquando vero dantur per legem publicam, seu commune jus, ut patet ex Extravag. 1, de Reliq. et vener. Sanct., inter communes, cum similibus. Quando ergo hoc posteriori modo dantur, non possunt habere efficaciam, donec lex ipsa promulgata sufficienter sit, propter rationes factas; idem ergo est in praesenti. Et licet hoc exemplum principaliter videatur procedere de privilegio, ut privilegium est, nihilominus inde a fortiori sequitur idem esse de illo dicendum, ut lex est. Nam si tale privilegium in ratione privilegii non est efficax, imo nec subsistit apnte promulgationem, multo minus poterit obligare: et inde facile probatur aliud membrum, ubi lex tota principaliter tendit ad constituendum privilegium, et illud habet quasi pro objecto et fine, ut videre licet in canone S quis suadente, et in Clementinis allegatis ; tunc enim lex nondum promulgata non potest efficere suum principalem effectum ; ergo non potest obligare ad privilegium observandum, quia nondum sufficienter constitutum est.
5. Privilegiatum non posse obligari ad aliquid ratione privilegii, ante ejus promulgationem. — Ex quo obiter infero ipsum privilegiatum non posse obligari ad aliquid ratione vel occasione sui privilegii ante promulgationem privilegii, vel legis ex qua nascitur talis obligatio. Explicatur ex supra dictis ; nam vel illa oblgatio nascitur ex privilegio privato, seu in particularem commoditatem principaliter concesso, et tunc non est ipsum privilegium per se causa obligationis, sed per accidens, quasi removens, prohibens, et ideo in ipso privilegio non est necessaria promulgatio, sed notitia, ut infra dicetur ; tamen in lege per se obligante necessario supponenda est promulgatio, ut per se constat. Vel obhgatio nascitur ex privilegio concesso communitati, principaliter intuitu illus, licet singulis membris prosit; et tunc in tali privilegio includitur necessario lex generalis obligans totam communitatem, et ideo necesse est ut respective sit sufficienter promulgata, et in ratione communis legis proposita, ut possit singulos de communitate obligare ad servandum, seu non violandum privilegium: ergo respectu privilegiarii, ut obligari possit privilegio, praesupponi debet promulgatio sufficiens juxta modum legis obligantis.
6. De secundo membro sententie proposite. — Secundum membrum distinctionis et sententiae propositae non caret aliqua difficultate. Nam licet privilegium dicatur lex privata quoad effectum per se intentum, scilicet, favorem privatum, et jus speciale quod constituit, nihilominus quatenus vim habet contra alios, respectu privilegiati, aliquod gravamen aut obligationem illis imponendo, sic habet rationem legis communis, quia universaliter loquitur ad omnes, et omnes obligare potest ad quos materia privilegii pertinuerit: ergo ut tale privilegium sub hac ratione obliget, necessaria est promulgatio propria, qualis in lege communi postulatur. Antecedens videtur notum ex terminis, et ex usitato tenore talium privilegiorum. Consequentia vero probatur, quia eadem necessitas et ratio promulgationis invenitur in tali privilegio sub dicta ratione spectato, ut ex discursu facto notum videtur. Et confirmatur, quia lex privilegii aliis non promulgata facile poterit ab eis ignorari, et ita poterunt ab observatione privilegii excusari, neque ob eam transgressionem merito puniri poterunt, quia, seclusa promulgatione, nemo tenetur legis scientiam inquirere.
7. Conclusio. — Duplex titulus promulgationis. — Nihilominus dicendum est in hujusmodi privilegio non requiri propriam promulgationem ad quamcumque obligationem quae, respectu aliorum, ex illo potest oriri. Probo primo ex usu, quia non solent ialia privilegia solemniter promulgari, et nihilominus censentur obligare quantum possunt, si sufficienter probentur, et notificentur. Secundo, declaratur ex re ipsa: nam haec obligatio dupliciter potest intelligi exoriri: primo, per naturalem resultantiam et consecutionem, sicut ex praescriptione sequitur obligatio non privandi alterum re legitime praescripta ; alio modo directe ratione praecepti impositi in ipso privilegio ab auctore illius, sicut, in bullis pontificiis quae in favorem religionum vel aliorum expediuntur, fieri solet. Ad priorem igitur modum obligationis non est necessaria promulgatio privilegii, sed sufficit notitia moraliter certa de jure concesso alteri per privilegium, quia statim ex naturali ratione justitiae oritur obligatio, facta in materia tali mutatione, sicut, facta donatione alicujus rei alteri, statim resultat naturalis obligatio non privandi donatarium jure acquisito in talem rem ; neque oportet donationem promulgari, sed satis est ut sit nota; sic enim concessio privilegii est veluti donatio quaedam : unde hoc non procedit tantum in foro conscientiae, sed etiam in foro exteriori, si in illo privilegium sufficienter probetur, quod onus privilegiario incumbit ; et ita videmus in jure canonico juxta hujusmodi privilegia passim proferri sententiam, nec in illis requiri promulgationem, sed probationem.
8. Cura notificandi privilegium non spectat ad principem, sicut solet cura solemnis promulgationis. — Neque etiam ad alium modum obligationis necessaria est solemnis promulgatio, sed sufficiens praecepti intimatio per authentica instrumenta, vel aequivalentem probationem , ut consuetudo etiam probat. Et ratio est, quia tale praeceptum non imponitur Ecclesiae, aut alicui communitati per se, propter publicum bonum, vel gubernationem, sed ponitur ut particulare praeceptum aliis datum in favorem privilegiarii, solum ad effectum et observantiam privilegii, et ideo non est in illo necessaria solemnis promulgatio, sed particularis notificatio accommodata fini talis praecepti. Confirmari hoc potest, quia in tali indulto privilegium ipsum est principale; praeceptum autem quasi accessorium ; et ideo sequitur natnram principalis, ideoque ut lex privata reputatur, ad quam solemnis promulgatio non requiritur. Denique ob eamdem causam cura notificandi privilegium non spectat ad principem, sicut pertinere solet cura solemnis promulgationis ubi est necessaria, sed spectat ad ipsum privilegiarium, qui poterit privilegium suum intimare, aut notum facere, prout sibi utile fuerit. Atque hoc tam in foro conscientiae quam in foro exteriori iocum habet, quia eadem est utriusque ratio, supposita sufficienti probatione. Unde si tale praeceptum privilegio insertum habeat annexam excommunicationem ipso facto, illam in conscientia incurrit, qui contumax fuerit contra tale praeceptum, si sufficienter intimatum ; et in judicio exteriori talis veniet declarandus, si ejus contumacia habita post sufficientem notitiam privilegii, et praecepti in eo impositi sub tali censura, legitime probetur.
9. De notitia vel probatione requisita in privatis privilegiis. — Non sufficere assertionem dicentis se habere privilegium, licet sit persona bonae fame et fide digna ; sed requiritur aut ostensio privilegii, vel alia probatio qua prudenti arbitrio sufficiat. — Statim vero occurrit dubitatio, quae notitia vel probatio re- quiratur in his privatis privilegiis, ut inferiores Praelati, aut judices, aut aliae personae ad quas pertinere potest, teneantur illis parere, vel eis non contravenire. Sed quia hoc magis ad forum externum attinet quam ad internum, breviter illud expediam. Nam in foro conscientiae sufficit notitia privilegii moraliter certa, de qua probabiliter dubitari non possit; tunc enim, quaesito aliquo falso colore, tergiversari et voluntati superioris resistere, non potest in conscientia esse licitum. Ad hanc autem notitiam non sufficit assertio dicentis se habere privilegium, etiamsi sit persona bonae famae et fide digna, ut communiter cum Innoc. tradunt canonistae in cap. Ex parte, de Verbor. significat. Et ratio est, quia nemo est in propria causa testis omni exceptione major, et quia angelus satanae transfigurat se in angelum lucis, et multa mala committuntur sub dolosa specie sanctitatis, et ideo non solum non tenetur quis credere dicenti se habere privilegium, ad effectum admittendi usum ejus, verum etiam nec recte faciet tam facile credendo, regulariter loquendo, propter pericula et fraudes quae intervenire possunt. Aliquando vero id fieri poterit ex urbanitate, quando non occurrit peculiaris causa suspicionis, non vero ex obligatione. Ad hanc ergo necessaria est vel ostensio privilegii, vel alia probatio quae prudenti arbitrio et bona fide procedendo, sufficiens existimetur in conscientia.
10. Multo vero magis in foro exteriori necessaria est ostensio indulti per instrumentum authenticum, vel in se demonstratum, vei saltem per testes probatum, juxta superius dicta cap. 2, et tradita communiter a doctoribus ibi citatis, et a Sylvest., verb. Exemptio, q. 5et 7, ex cap. Cum personce, de Privileg., in 6, ubi Glossa, doctores, Panormit. in cap. Cum ordinem, de Rescript., Innocent., Anton., Henr. et alii in dicto cap. Ex parte. Qui addunt limitationem, dicentes hoc esse necessarium, quando privilegium non est publice notorium : unde insinuant publicam notitiam esse sufficientem probationem, ut tunc ostensio privilegii postulari non debeat, nec juste possit. Quod intelligendum esse existimo, quando publica notitia non tantum est per famam (quae per se non facit sufticientem probationem, sed ad summum semiplenam), sed etiam per usum privilegii communem et notum. Tunc enim ipse usus confirmat privilegium, et confirmat jus : unde, si tantus sit ut notoriam praescriptionem legitime induxerit, illius probatio vel publica notitia sufficiet ; si vero nondum sit consummata praescriptio, vel non sii notoria, sufficiet ille usus, ut non privetur quis possessione et usu sui privilegii, intra sufficiens tempus ad tollendum illud, ut latius Sylv., supra, quaest. 6, allegans plures, prosequitur.
On this page